De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

imo cuius pretio nihil prorsus respondet, propter insignem sanetitatem est consecratum. Illud autem magni pretii animans erit gnosticus, a deo honoratus, in quo deus est collocatus, i. e. in quo consecrata est dei cognitio. Hic divinam inveniemus effigiem Eanctamque imaginem in anima iusta. Hic est et nondum collocatum et iam collocatum. Nam quidquid est crediturum, id iam tanquam fidele et deo positum in honore simulacrum, Virtute praeditum, deoost dedicatum. In deum igitur, neque loco circumscriptum neque animalis sorma concretum, nullae quoque cadunt cupiditates. Quapropter cibum ei praebere, stultum est. Sed dii vestri sunt quidem eiusmodi. Nam inter ipsos et homines litem oriri nonnunquam narrant poetae de optimis sacrificiorum frustis. Sed si nidor revera deorum

Graecorum munUS e St: cur non coquos quoque in deos reserunt

prius, qui aequali dignantur beatitudin08 At vero deus alitur fortasse sine appetitione. Est igitur plantarum similis et bestiarum quarundam in cavernis. Sin autem non alimento quidem sed honore gaudet deus, non inepte nos quidem deum precibu8 honoramUS, Snorificio optimo et sanctissimo. In deo quidem nullus odoratus Sensus. Sed eccle8iae odore gaudet. Est enim ecclesiae sacriscium oratio, quae a Sanctis exhalatur animis. Quae vero ex Lege fiunt sacrificia, ea allegoriste nostram significant religionem. Sacrificia autem apud gentes ab hominibus propter carnium esum eXeogitata

esse mihi videntur. Carnibus quorumlibet animalium vesci quovis inodo non est probandum. Quodsi quis, non ut Pythagoras propter

somniatam animarum transmigrationem, sed ne animam Oneret, carnibus Omnino non Vescitur, is non est vituperandus. Multarum

autem bestiarum carnes Lege ideo prohibentur, quod vitia quaedam ac scelera significant. Fortasse etiam gnosticus, ne ipsius caro nimis luxuriet, abstinuerit a cdrnibus. Aegyptiorum quoque sacerdotibus in purgationibus, quae sunt ex ritu, carnibus vesci non licet. Oportet ergo deo sacrificia offerre accepta, Oratione, fidei

unitate, sanctis operibus ). Iubemur autem colere et honorare eundem, quem et Logon et servatorem ducemque esse, habemus perSunSum; per ipsum autem Patrem, non, ut alii quidam faciunt, selectis diebus, sed continenter per totam vitam modis omnibus. Certe genus electum, praecepto

iustificatum: Septies, inquit, laudem dixi tibi. Unde nec definito loco, neque in templo selecto, neque diebus quibusdam

232쪽

sostis ac praestitutis, secl per totam vitam gnosticus omni loco, etiamsi sit solus secum, ut si secum habuerit eiusdem fidei alios, gratiis, quod rectae vitae cognitionem dederit, agendis, deum honorat. Quodsi viri boni consuetudino et Iamiliaritate reddimur meliores,

quomodo is, qui Semper cum deo est prae Sens cognitione, vita, gratiarum actione, non merito Se melior usque evadat et sactis et verbis ot aetionibus 8 Per totam vitam diem sestum agentes, quum ubique et omni ex parte deum adesse nobis persuasum sit, laudantes colimus agros, navigamus hymnos canentes, atque in omni alio vitae instituto ex arte versamur. Gnosticus autem in omnibus et

gravitatem ostendit et hilaritatem; illam quidem rid deum se con-Vertens, hane Vero bona considerans, quae nobis dedit deus hominibus. Hic igitur homo vere est regalis, hic sanctus dei sacerdos. Voluptatis vitia ne in somnis quidem admittit. Sensibus nullo

modo blanditur, sed honestum rerum omnium uSum ad deum Semper reserens, et cibi et potus et unctionis primitias universorum largitori cum gratiarum actione offert; ad convivia non venit nisi amicitiae causa concordiaeque. Scit enim omnia deus, non auditu quidem USUS, Sed Sine ullius Sensus ope cognoscit vi inexplicabili simul omnia cum cogitatione. Quod si quis vocem inserius in aere volvi dicat nec pervenire ad deum: at vero sanctorum cogitata non Solum aerem Seeant, sed totum mundum. Statim autem vis divina, perinde ac lux, totam perspicit animam. Vocem non ex speetat is quidem, qui electum novit nondum natum, et futurum ut praesens cognoscit. Penetralia, ait Scriptura, Scrutetur lucerna potestati S. Totus auditus, totus oculus est, ut his nominibus utar, deus.

Quamobrem salsa et indecora de deo opinio, quam videt deus, efficit, ut multorum laudatio nihil disserat a maledicto. Preces omnino animi appetitionibus respondent. Ea autem petuntur, quae cupiuntur. Qui autem cognitione tanquam possessione quadam praeditus est, petit sit precatur vere bona, sed agit etiam cum gratia, ut mox non iam habeat bona velut adiuncta quaedam, sit potius ipse bonus. Est autem extrema inscitia, ab eis, qui non Eunt dei, petere ut a deis, et mala quidem petere quasi bona. Sed quum unus Sit deus bonus ab ipso petimus, ut bona alia accipiamus, permaneant nobis alia. Precamur etiam, ut mala depellantur, nec vero in aliorum hominum damnum, nisi iustitiae causa. Est autem, ut audacius dicam, precatio collocutio cum deo. Licet igitur loquamur tacite, clamamus intus. Quamlibet enim internam collocutionem deus exaudit perpetuo. Hinc et caput et manus in coelum pedesque eXcitamus in ultima precationis acclamatione, spi-

233쪽

ritus alacritato illam assecuti essentiam, quae mente comprehenditur; conantea autem una cum sermone corpu8 quoque u terra abducere animamque origentes meliorum desiderio alis donatam, magno animo carnis vinculum despicientes, in Sancta cogimuS progredi. Quemadmodum enim Judaei Aegyptum, sic gnosticus totum

mundum transcendit, ut se deo fore quam prOXimum aperte O Stendat. Nonnulli quidem certas horas, ut tertiam, SextaIn, nonam, precationi constituunt; at gnosticus orat per totam vitam. Quamquam tribus illis horis beata indicatur sanctarum mansionum trinitas. At vero Prodici haeresim secuti, sunt, qui Orandum non esse doceant. Hoc autem placitum a Cyrenaicis mutuati sunt. Sed contra hos haereticos tempore dicemus; nunc vero, gnosticum Solum Vere dei esse cultorem, Omniaque, quae vel petat Vel cogitet, a deo accipere pergamus O8tendere. Quemadmodum igitur quidquid vult, potest deus, ita quidquid potiorit gnosticus, id accipit. Dabit enim deus, quos novit, dignis. Neque ideo, quod scit deus

Omnia, Supervacanea petitio. Gnosticus autem, Domini exemplum Secutus, et gratias agit, et petit, ut convertantur proximi. Fides etiam, qua qui S Se accepturum esse, quod petit, confidit, precatio quaedam est gnostici. Est autem veluti mutua quaedam reSpondens providentiae cura, gnostici quidem sanctitas et dei amici benevolentia. Neque enim deus invitus est bonus, quemadmodum ignis vi calefaciendi est pracditus, sed libero bona impertit, quamvis anticipet petiti0nem. Neque rursus homo invitus fiet salvu S, Sed libero animi arbitrio contendet ad salutom. Unde valent etiam

praecepta. Dei ergo Sumus servi et cultores, qui maxime liberumae regalem cultum exhibemus pia voluntate et cognitione. Quae quum ita sint, omnis locus sacer egi et omne tempus, quo dei cogitationem concipimus. Examinantur autem precatione mores, quomodo Se habeant ad osscium. Quum autem mens mentem eXaudiat, deus non exspectat linguas loquaces, tanquam hominum interpretes; cogitatio enim deo vox est, quam ante creationem in mundum esse Venturam sciebat. Licet igitur precari sine voce. Quum autem ex Oriente lux venerit ad diem cognitionis veritatis, ad ortum matutinum habentur preces. Unde etiam templorum antiquissima spectabant ad occidentem, ut, qui vultu starent adsimulacra converso, docerentur verti ad Orientem. Iam vero sceleratis hominibus precatio non aliis solum, Verum etiam sibimet ipsis est perniciosissima; bonorum enim USUS non sunt periti. Petunt quae Videntur, non quae sunt bona. GΠΟ- Stieus Vero precatur, ut ea, quae vere sunt bona in animo posita,

234쪽

6t sibi sint ot aliis. Sibi autem petit bonorum aeternitatem, sibi

iam sufficiens divina gratia et cognitione. Caritate infinita coniungitur cum Spiritu, quod est optimum, possidet, ad contemplationem vim habet in anima permanentem, perspicacem Scientiae acrimoniam. Qua quidem in contemplatione perpetuo quasi residens, a iucundis abstinet, in omnibu A facit recte, magna etiam instructus experientia et doctrina vitae, dicendi possidet libertatem, non vim quidem linguae effrenatae, Sed eam, quae simplici utitur oratione, nihil opportunitate data celans, neque propter gratiam quidquam, neque propter timorem. Semper benignus e St, mansuetus, aditu sacilis, affabilis, patiens, gratus, bona conscientia. Sed

austerus etiam, ne tentetur, nonnunquam. IudeX, LOgO Vocante,

fit nulla re nisi iustitia movendus. Atque aequo certe animo fert Omnia, quaecunque eveniunt. Et quoniam deum utile semper bonis suppeditare etiam non petentibus scit, non est sollicitus, ne de necessariis quidem. Sicut enim artis ci artificiose, gentili gentiliter, ita etiam gnostico gnostice praebentur singula. Gentilis petit

fidem, cognitionem fidelis, gnosticus, ut contemplatio augeatur et permaneat, Velut homo Vulgaris, ut perpetuo Sit sanus. Nititur autem ipse quoque, ne deficiat, ut qui aliquos etiam ex angelis noverit humi esse lapsos, nondum in simplicem illum et unicum habitum progressos. Sed magis magisque, omni loco adiuvante, omni tempore, stabiliet virtutem, ut paullatim fiat naturalis habitus; nec vero ipso invito, sed vi rationis, cognitionis providentiaeque eo pervenit, ut scientia in eius mente inhaereat, velut in lapide gravitas. Is ergo, qui deum cognovit, sanctus fit ac pius; solum igitur gnosticum pium es Se iam probatum est. Hic autem gaudet bonis praesentibus, de promissis tanquam praesentibus laetatur. Sapientia enim etiam futura possidet, nullius rei indigens; qui est igitur sapientiae particeps, i. e. gnosticus, ipse omnia pO8Sidebit, pol est a te autem, nondum numero. Bonorum enim VirOrum gratia omnia saeta sunt. Est igitur omne bonum eiusmodi, ut quasi adnascatur ei, qui est gnosticus. Haec igitur a nobis exiguntur, quae in nostra sita sunt potestate, praesentium et absentium electio, degiderium, possessio, usus, permansio. Sed ut summam repetam: sacriscia gnostici ipsae sunt preces ac laudes, et quae ante cibum fiunt scripturarum lectiones, psalmi porro et hymni dum sumitur cibus, preces rursus priusquam itur cubitum, quinetiam noctu. Quibus Seipsum sociat choro divino, Semper memorandae ad Scriptus contemplationi. Quid vero 3 nonne aliud quoque cognoscet saerificium, dogmatum et pecuniarum in egenos

235쪽

largitionem 3 Maximo quidem. Sin autem omni loco precabitur, at non tamen ut a populo videatur. Sed precabitur et inter ambulandum et in sermone et quiete et lectione et operibus Secundum rationem, Omni modo; in intimis autem animae penetralibus Si cogitaverit, inenarrabilibus gomitibus Patrem invocabit. Iam quum tres sint cuiusvis actionis fines: propter id quidem, quod est bonum et utile omnia agit, agere autem Voluptati S CRUSRvulgaris vitae hominibus relinquit δ). Viro autem huiuscemodi non iam opus erit iureiurando; nunquam enim mentietur, neque sui causa, ut qui facile patiatur persecutionem, neque proximi causa, quem diligit, quamvis non iamiliarem. Utitur quidem a firmaturus voce: Ita; negaturus: Non. Sed ita vitam fide dignam et iustitiam voluntariam ostendere debet, ut ne postuletur quidem ab eo iusiurandum. Si opus erit, addet negationi vel affirmationi illud: Vere dico; sed hoc raro. Cuius enim persecta sunt officia et recto facta, is certe neque mentitur neque peierat. Supervacaneum huic lingusto testimonium. Deus ubique apud ipsum; quod quum sciat, divina suaque ipSius contentus est conscientia. Si quid autoni iuraverit, hoc, etiamsi in t0rmentis moriatur, attamen non negabit. Docendi vero munus gnostici est maximum, summi boni οἰκ ovo - μίαν accipientis, qua tanquam mediator hominem cum deo eOΠ-

iungit. Quemadmodum enim Martem Graeci appellant serrum, vinum Bacchum propter relationem quandam: ita gno Sticus, Pr0Ximorum utilitatem propriam ratus salutem, merito dicetur animata Domini imago, non quoad formae proprietatem, sed quoad communionem potestatis praedicationis quo similitudinem. Quidquid habet in mente, id etiam coram dignis in lingua; nisi, ut aiunt Sophistae,

ad audientium aegrotantium medicinam mentietur. Ita quidem Apostolus factus est Iudaeus, ut omnes lucri aceret. Sed hoc ad simulationem proprie non pertinet. Ille enim seipsum tradit pro ecclesia, pro familiaribus, quos genuit in fide, in benigni ac

pii doctoris exemplum, ut ostendat verborum veritatem ad caritatis erga Dominum Operationem. Undique ergo veritati testimonium solus fert gnosticus, et sacto et verbo. Haec igitur, ut summatim dicam, Christiani cultus est divinus. Si haec facit rite rectaeque convenienter rationi, pie facit et iuste. Quodsi haec ita se habent, Solus gnosticus revera erit pius, iustus, religiosusque dei cultor.

Non est ergo Christianus αθεο ς; id quod philosophis ut ostenderem,

236쪽

mihi proposueram. Consequenter ergo neque se gerit impie, sed vel Solus pie ac Sancte colit deum, eum, inquam, qui Vere est princeps TeXque Omnium et Omnipotens, vero dei cultu colens sancte δ).

Est enitia, ut ita dicam, cognitio hominis ut hominis persectio

quaedam, quae rerum divinarum completivi scientia; moribus, vita, Sermone Congruens consentiensque sibi et Logo divino. Hac fides

perficitur. Est autem fides bonum aliquod intrinsecus positum, quae, non quaerenS deum, hunc esse confitetur et glorificat exsistentem. Deinde oportet fido crescat dei cognitio, quae dissert a Sapientia, quam discimus. Cognitio, qua tali 8, semper Sapientia;

contrarium haud item verum. Verum enimvero de deo non dubitare, sed credere, cognitionis est fundamentum. Sed utrumque

Christus est, et fundamentum et aedificium, et principium et finis. Et extrema quidem non docentur, fides et caritas. Cognitio autem, quasi o traditione datur dei gratia, veluti depositum quoddam committitur eis, qui seipsos doctrina dignos exhibuerint, eX qua elucet caritatis dignitas ex ludo in lucem. Habenti enim dabitur: fidei quidem cognitio, cognitioni caritas, caritati haereditas. Traditur autem cognitio dignis tantum, qui maiore praeparatione vitaeque sanctitate superant iustitiam ex Lege. Sed docet, antequam ad finem interminatum deducit persectumque, deo convenientem cum diis vivendi rationem. Redemptis autem et persectis praemium et honores dantur, quum ceSSaverint a purgatione, ceSSnverint a quocunque alio ministerio, quantumvis sancto et inter SanctOS. Tum Vero eos, qui mundi fuerint corde, in Domini propinquitatem evectos manet perpetuae contemplationis restitutio et deorum appellantur nomine, qui in eisdem Sedibus sunt collocati, in quibus alii dii, qui sunt primi sub Servatore constituti. Velox autem ad purgationem cognitio. Quapropter facile traducit ad id, quod est animae cognatum, divinum Sanctumque, et transmittit per mysticos proprii cuiusdam luminis prosectus

hominem, donec in supremum quietis locum restituerit mundum corde, docens deum Acienter et cum comprehensione contemplarisacie ad saciem. Fides ergo est brevis,. ut ita dicam, nece8Sariorum cognitio; cognitio autem firma ac stabilis eorum, quae fide accepta sunt, demonstratio, supra fidom Domini doctrina aedificata, quae transmittit ad eam conditionem, qua homo labi non potest, et ad ComprehenSionem cum scientia. Primum est igitur fides, cognitio alterum, tertium caritas, quae cognoscentem cognito reddit Similem. Α) p. 86l-864.

237쪽

Post supremam igitur, quae est in carne eXcellentiam, usque prout convenit mutatus in melius, ad paternam aulam, ad vere Dominicam per sanctam hebdomadem contendit gnOSticus mansionem, lumen, ut itae dicam, futurus, modo peculiari Stans et manens, quod est Omni ex parte omnino immutabile. Hanc gnostici imaginom sit sortem prophetae quoque brevi de Scribunt, cuius exemplar Christus

est, quem David quidem appellat faciem dei Jacob, Apostolus autem: χαρακτ*ρα gloriae patri S. Sed nonnulla quoque recte fiunt ab eis, qui non sunt gnostici, at

vero non rationi convenienter; id quod sortitudinis exempla aperte declarant, cuius speciem facile prae se ferunt, qui natura sunt iracundi. Sed alia de causa fortes apparent, quam gnOSticUS. CR-ritatem enim non habent, ait Apostolas, quae cognitione generatur. Cau Sa quidem, qua ad agendum movemur, actionis pretium metimur, non effectu externo. Quare gnostici religio ad totam vitam valet sormandam. Vitam igitur gnostici nunc describamus; dogmatum Vero baci pthtu PO Stea, tempore opportuno. Universa hic igitur, ut qui divina donatus sit disciplina, percipit vere et magnificenter. A rerum creatarum admiratione inchoat; sit Domini discipulus. Simulatque autem do deo audire coepit et de providentia, credit ex eis, quae admiratus est. De Siderium autem cognoscendi Sequitur inquisitio; qua dignus sit tali ac tanta contemplatione. Itaque gu8tabit gnosticus dei voluntatem; non enim aures praebet, Sed animam eis, quae dictis significantur, rebus. Quum autem ipSa S rerum e 8SentiaS verbis acceperit, merito praecepta quoque, velut illud: Non mo ochaboris, intelligitetu usettκ ῶς. Dum Nero Seienti contemplatione sese exercere pergit, paullatim in eis etiam versari incipiet, quae magis universe et magnificontius dicta sunt. Scit enim bene, eum, qui docet hominem scientiam, Dominum esse, per os hominis loquentem, qui huius rei causa etiam carnem acceperit. Nunquam igitur utili praefert iucundum; peccandi occasio eum non vincit; amittit potius vestimentum externum, ut velut JOSeph in Aegypto retineat honestatis Ornamentum. Morbo accidente, vel ipsa morte imminente, manet animo tranquillo. Providentiam enim agnoscit in omnibus. Rebus autem creatis utens, quando et quantum dicet Logos, agensque creatori gratias, voluptatis earum sit Dominus. Nunquam illatae memor iniuriae, nemini irascitur etiamsi dignus sit odio; creatorem colit, diligit vitae socium, pro quo orat propter ipsius ignorantiam. Corpori autem alligatus, huic, anima integra, necessaria concedit.

Neque igitur laudat 50lum bona et honesta, sed ipse etiam, ut 8 i t

238쪽

bonus et honestus, nititur, ex bono et fideli servo caritate saetus amicus propter habitus persectionem, quam eX Vera disciplina multaque exercitatione pure acquisivit. Pulchras autem respicit imagines, multos quidem, qui persecte ViXerunt, patriarchas, plurimos prophetas. Sunt etiam propositi nobis ad imitandum innumerabiles angeli et postremo Dominus ipse, qui nos docuit et fieri posse, ut Summam Vitam illam assequamur, ostendit. Quamobrem omnia huius mundi bona, quae sunt in promptu et ad manum, ne humi remaneat, minime diligit, sed diligit ea, quae sperantur, vel

potius iam sunt cognita, speramus autem ea a nobis iri comprehensum. Propter hanc Solam Spem non Solum labores, tormenta, afflictationes sustinet, sed iucunda etiam contemnit omnia. Ferunt quidem beatum Petrum, quum vidisset uxorem suam duci ad mortem, quod vocaretur domumque reduceretur, laetatum, hortatum quidem eam fuisse et consosolatum, tune Vero nomine compellasse

talibus verbis: Heus tu memento Dominii Huiusmodi matrimonium a caritate certe non abduxit. Et propter hanc quidem spem etiam praeclara gratiarum actio in ipso supplicio. Est ergo in quovis casu fortis ac valida gnostici anima, quae veluti athletae corpus, optima est conditione habetque Vires maximas. Atque omnia bene moderata sunt ac temperata. Metum pellit dei fiducia. Itaque revera terrestris divinae virtutis imago est anima gnostica, exornata simul his omnibus: natura, eXercitatione, eaque, quae una cum eo creVit, ratione. Haec autem animae pulchritudo fit templum Spiritus sancti, si affectionem Evangelio convenientem habuerit per totam vitam. Vincit igitur non solum mortem, sed etiam paupertatem, morbum, ignominiam, similia, imperans cupiditatibus. Sunt illa enim opinionis potius, quam veritatis terribilia; discernit autem optime gnosticus, quid sit bonum, quid malum, discrimina novit et

propria. Omnia scienter agit liberoque arbitrio. Fortunae incommodo huic non sunt mala, Vere graVia, quae pugnant contra Virtutem, ab eo sunt aliena. Timiditas, ignorationis eomes, eum non angit. Nec vero ea, quae ignoratione fit actio, protinus ipsa est ignoratio, neque peccata vitia, etsi proficiscuntur a vitio. Adversus ipsum autem vitium et adversus ipsam ignorantiam bellum gerit. Neque igitur qui vis praeter rationem sortis, gnosticus est; nam Si ita esset, pueros, imo seras saepenumero dixeris sortes. Sed si vere

sortis plebis malitia in manifestum adductus sit periculum, cum fiducia, quidquid occurrit, excipit; nec quidem, ut sunt martyres, qui dicuntur, senescio quomodo quasi iniiciens in pericula, sed primo declinans, quum autem aperte vocaverit deus, prompto et alacri ammo

239쪽

se tradens confirmat vocationem, virum Se praebens in vera ac rationi convenienti sortitudine probandum. Neque laus neque Vituperatio eum movet, sed sola erga deum caritate ad agendum ducitur.

Sunt enim qui patiuntur alii quidem gloriae aviditate, alii ut vitent gravius aliquod supplicium, propter laetitias quasdam et voluptates post mortem suturas alii. Hi certe pueri fide; beati quidem, sed

nondum viri caritate erga deum, sicut gnO8ticus. Sunt enim, quemadmodum in certaminibus gymnicis, ita etiam in ecclesia virorum et puerorum Coronae. Caritas autem propter se, non propter aliud expetenda. Sed gnostico una cum cognitione augetur sortitudinis persectio ex Vitae exercitatione, ut qui semper meditetur victoriam de perturbationibus. Similiter iustitiam, cuius summa est: erit Vestrum ita, ita, non, non; hanc igitur quoque per totam vitam

possidebit. Temperantiae autem causa non sunt coronae et gloria, non pecuniae, non corporis Sanitas, non lex et metus. His de causis fortes occasione facile superantur. Ipse autem ubique invictus. Quapropter temperantia semper manens efficit eum dominum et imperatorem; Sicut adamas erit, quem ne igne quidem liquescere serunt. Quorum omnium causa est sanctissima et omni scientia

maior caritas. Quae quum ita sint, quum diligat eum, qui vere est deuS unus, et Vir est Vere perfectus, et dei amicus, et in filii locum cooptatus. Atque anima eius, tota effecta spiritalis, quum ad id quod est cognatum processerit in ecclesia spiritali, manet in dei requie ). Hic igitur gnosticus, qualiscunque est in mundo, aequalis est et similis; ad omnes etiam se habet similiter. Nam legi divinae convenienter non despicit fratrem eodem patre et eadem matre natum; adiuvat omnes consolationibus, adhortationibus, dans omnibus

egentibus, licet non aequaliter, sed iuste et pro meritis; quinetiam ei, qui ipsum odio habet et persequitur, quamvis sint, qui eum

propter metum dedisse dicant. Cuinam maXime, quantum, quando, quomodo sit daturus, id paullatim sciet persecte. Quemadmodum ergo deum nulli adversari neque inimicum esse cuiquam dicimus, ita etiam gnosticum. Sed ille pro meritis scienter ac libenter largiendi habitus summa est iustitia. Est autem continentia quaedam propter necessitatem vel propter metum, et haec quidem etiam in fide, quae quidem cognitionis est fundamentum, et ad persectum quasi impulsus quidam. Initium enim sapientiae est timor Domini. Qui autem caritate persectus e8t, hic omnia susseri, omnia Susti- 3 p. 864-873.

240쪽

nsit, non ut homini placens, Sed deo, quem laus sequitur ad utilitatem laudantium. Sed continens is quoque dicitur, qui bona continet, ut ad solidam et immutabilem perveniat Scientemque

posse8Sionem, divinarum rerum humanarumque Scientiam. Cognitio ergo nunquam si ignoratio, neque bonum mutatur in malum.

Comedit gnosticus, bibit, uxorem ducit, necessitate dictante secundum Logon. Qui enim fuerit persectus, exempla habet Apostolos.

Sed revera tamen non eo vir probatur, quod vitam elegerit monasticam, sed ille viros vincit, qui in matrimonio et liberorum procreatione curaque domus Sine voluptate et dolore Se exercet, quumque in familiae curatione versetur, separari non potest a dei caritate et omnem superat tentationem per filiOS, UXOrem, famul OS, poSSeS-sionus illatam. Qui enim domum non habet, ei evenit, ut magna

ex parte non tentetur.

Sed nobis quidem, quam fieri potest maxime, priuS Varie eXercenda est anima, ut ad suscipiendam cognitionem expedita sit et facilis. Eo tendit, ut dicat: Volo sicut tu visi Qui se gratum videri studet hominibus, deo placere non pote St. Nemo enim potust duobus dominis servire, deo et mammonae, i. e. voluptatibus, quae peccuniis Suppeditantur. Est autem unus quidem solus ab Omni cupiditate alienus ab initio, benignus et clemens Dominus, qui propter nos homo factus est. Huic χαρακet pi ut Similes conformemur, magna Vi Opus est. Qui autem Semel concupivit, deinde vero seipsum continet, Viduae e Si in Star, quae temperantia rursus sit virgo. Continentia vero utrumque complectitur: abstinentiam a malis et bonas actione S. Ad utrumque autem anima alitur cognitione. Sed gnosticus propter inSignem sanctitatem Suam paratior ad assequendum si non petat, quam ad petendum, si non a88equatur. Precatio enim, ut diXimus, universa eius vita est et collocutio cum deo. Inutilia non

petit, utilia accipit adhuc cogitans; ergo, quidquid vult, erit ei. Quodsi potentibus hominibus malis petita dantur nonnunquam, hoc sit propter aliorum salutem; deus enim iustus. Via igitur iusta ex libero animi arbitrio via dicitur regia, quam ingreditur genus regale; a qua declinationes lubricae sunt et praecipites. Gnosticus autem in vinea Domini operatur, plantans, putans, irrigan S, Vere eorum, qui sunt plantati in fide, divinus agricola, duplicem mercedem accepturuS tum ob ea, quae non secit sinata), tum ob ea, quae fecit bene. Huiusmodi gnosticus, nisi deus permiserit ad proximorum eius utilitatem, a nemine tentatur. Propterea enim profecto Apostoli, ad confirmandas et stabiliendas ecclesias, martyrium periec-

SEARCH

MENU NAVIGATION