De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

tionis perpessi sunt. Quodsi ingredietur in regnum dei, quis acit voluntatem eius, talis erit gnosticus, qui mundanas vincit cupiditates, licet in carne adhuc verSetur. Futura autem, quae mente tantum percipiuntur, magis ade8Se putat, quam prae Sentia sub sensus cadentia. IIac vita pro necessitate utitur tanquam aliena. Novit otiam ieiunii dierum quarti et Sexti aenigmata, Mercurii quiderii et Veneris. Ieiunat igitur a triplici illa sornicatione: a libidine, ab avaritia, ab idololatria; ieiunat etiam, Lege iubente, a malis actionibus, Ox Evangelii persectione a malis cogitationibus. Iam quum Scientis eonteria plationis aeceperit comprehensionem, Dominum a se videri exsistimat, oculos Suos ad ea, quae hunc sugiunt visum deducens. Hos autem oculos, ne videant illicita, prohibet. Fratrum animas considerat, quinetiam carnis pulchritudinem sine ipsius carnis voluptate. Fratres vero sunt electa creatione,

morum eon Sen Sione, eadem operum natura, ut eadem faciant, cogitent, loquantur, opera Sancta et honesta, quae ipso S sentire, quum sint electi, Dominus voluit. Nam sides in hoc consistit, ut eadem eligant; cognitio in eo, ut eadem didicerint et sentiant; spes autem in illo cernitur, ut eadem saciant. Eiusmodi autem gnosticus tam in somnis quam in vigiliis. Nam totus revera est hospes et peregrinus in tota vita, qui in civitate habitans contemnit ea, quae Sunt in civitate quaeque admirantur ceteri, et vivit in civitate tanquam in solitudine; non locus, sed vivendi ratio iustum eum declarat. Optima agens vult delite seere coram hominibus, Domino simul et sibi ipsi, se vivere ex praeceptis, perSuaden S. IpSe autem caritatis persectione seipsum reddit humilem, ne unquam despiciat fratrem afflictum, etsi se sciverit sacilius quam fratrem egestatem esse laturum, cuius dolorem proprium habet dolorem, quam obeau-8am ex sua ipsius inopia largitur, et largitione incommodo affectus auget beneficium. Neque laudem ab hominibus accipit, sed a deo. Miseretur etiam eorum, qui post mortem ea Stigantur et inviti supplicio constentur. Quae autem hic sunt omnia aliena putans, non solum Domini mandata admiratur, Sed ii Sa caritate particeps, ut ita dicam, divinae fit voluntatis, vere familiaris Domini et mandatorum electus ut iustus, et regnandi potestate praeditus ut gnosticus. Omne vero aurum, quod est supra terram et subterra, et regnum, quod e St a sinibus ad sines oceani despicit, ut solum Domini cultum servet. Quinetiam preentur eum angelis, angelis iam aequalis, neque est unquam extra sanctam custodiam, et licet solus oret, habet angelorum chorum assistentem. Ipsum

nutem precationis genus gratiarum est actio de praeteritis, praesen-

242쪽

tibus suturisque, quae fide omnia sunt praesentia. Intelligit etiam, quid sit illud: odio habere patrem et matrem et propria in animam, et signum portare. Nam et affectiones carnis, quae voluptatis maximas habent illecebras, odit, magnoque despicit animo omnia, quae ad carnis creationem et nutrimentum Sunt ReeOmodata. Atque animae corporeae, imperium detrectanti spiritui, experti rationis, frenum iniicit, quoniam caro concupi Scit adversus Spiritum. Signum autem portare est mortem circumferre, ut vivus iam omnibus renunciet. Sed toto die ac nocte dicens et saciens iussa Domini, laetatur supra modum, non Solum

duin mane gurgit et meridie, sed etiam dum deambulat, dum dormit, Vestes induit, exuit, dum docet filium, si quem habet, nunquam Separatus a mandato vel a Spe, deo semper agens gratias. Quum tentationem quamvis toleret: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit. Sic certe omnia humana quum mala tum bona ferenda, ut homo sit superior utrisque, illa quidem conculcando, haec Vero egenis distribuendo Τ). Nunquam meminit inivirae, sed ignoscit, ut iuste oret: Dimitte nobis, nam nos quoque dimittimus. Quum autem Servatorno Ster, gnosticum persectum esse sicut Patrem coelestem, hoc est seipsum, iusserit, huic amplius opus esse auxilio per angeloS non vult, sed a seipso eum habere praesidium. Exigit igitur gno- Sticus a Domino, non petit; neque, Si egeant fratres, petet pecuniae copias, quas eis impertiatur, sed ut illis Suppeditentur ea, quorum indigeant, precabitur. Scit etiam paupertatem, morbum, alias huiusmodi tentationes esse saepenumero in correctionem praeteritorum,

vel ad futurorum curam. Petet igitur saepe, ut hi, qui talia perpetiuntur, subleventur tantum, ut qui eximium habeat cognitionis

munu8 non in vanam gloriam; ipse autem factus est instrumentum

dei bonitatis. An nescitis, ait Apostolus, quod templum dei estis 3 Divinus ergo est gnosticus etiam sanctus, qui deum

seri et a deo afflatur. Templum autem unum quidem eSt magnum, ut ecclesia; alterum vero parvum, ut homo, qui Semen Servat

Abrahae. Non concupiscet ergo aliud quidquam, qui deum habet

in se requie Scentem. Iam vero relictis omnibus, quae sunt impedimento, totaque, quae eum abstrahit, materia despecta, scientia coelum secat; et per spiritales transgressus essentias et Omnem

principatum ac potestatem tangit supremos thronos ad illud solum tendens, propter quod solum cognovit. Cognitionem autem opera sequuntur velut umbra corpus. Merito ergo nihil eum conturbat p. 873-88l.

243쪽

eX ei S, quae accidunt, neque quidquam ex eis Veretur, quae utilitatis causa sunt a divino consilio; neque mori eruboseit bonam habens

conscientiam naeliusque agi Secum Scien S ex hac vita egres So. Quare nunquam iucundum vel utile divinae praesert Gintivo μυχ, mandatis Se exercens, ut in Omnibus evadat Domini acceptus. Rebus autem mundanis, ut Oportet, utitur, gratia S agens et creaturam admirans. Sed scientia contemplationis colligens viaticum, quum magnificenter contemplationis acceperit magnitudinem, procedit ad sanetam translationis remunerationem. Et haec quidem, quam sori potuit brevissime, Graecis sominis instar dicta sint de gnostico. Atque illius, ut ita dicam, ἀροαθείας, quam tribuimus gnostico, qua sidelis hominis persectio per caritatem in Virum procedens perfectum nil mensuram pervenit aetatis, deo similis, vere angelis aequali S, Suedurrunt multa quidem alia S. S. scripturarum testimonia. Sed hanc laudem relinquimus aliis. Unum tamen Apostoli locum brevissime et veluti cursim interpretabor. Est autem in priore ep. ad Cor. c. VI; nec vero, quum longuS Sit, totum ad verbum transferibam, Sed Sensum, quo gno Stici persectionem describit, exponam. Non solum igitur in hoc constituit gnosticum, quod iniuria potius assciatur, quam assiciat, sed etiam eum acceptae iniuriae oblivisci docet. Scit enim Dominum quoque, orari pro in i mi eis, aperte iussisse. Deinde iudicio contendere nos vetat apud iniustos; nam vicem reddere, est iniuriam referre, quod haud multum differt ab inferendo iniuriam. Concedit autem aliquos apud sanctos contendere iudicio; qui quamvis prioribus sint meliores, tamen non persecti, ut qui petant, ut iniuriam inserentibus par pari reseratur; at vero persecti precantur pro inimicis. Nam etsi veritas videatur habere inimicos, qui ipsi invident, ipsa tamen nemini est inimica. Deus enim facit solem suum oriri super iustos et iniustos. Quinetiam ipsum Dominum misit ad iustos et iniustos, sumina iniuriae oblivione, remittens Septuagie S Septies. Cur non ergo,

ait Apostolus, potius iniuria nisi ei mini3 Cur non potius fraudamini 3 Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, eis

quidem, qui aperte ignorantia peccant, precantes male, et fraudatis eos dei Mementia et bonitate, quantum est in Vobis, male precando, idque etiam fratres, non Solum eos, qui sunt in fide, sed etiam proselytas suturos significans. Nam sitne is quidem, qui nunc est inimicus, postea crediturus, ne Scimus adhuc. Unde, etsi non Sint omnes, at nobis tamen ipsis debere videri fratres, aperte colligitur. Iam vero omnes quoque homines unius esse opus dei unam-

244쪽

que in una natura imaginem indutos, quamvis sint alii aliis magis obscurati, solus agnoscit, qui scientia est praeditus, qui etiam e

creaturis agnoscit Vim creantem, qua rursu S dei ad Orat voluntatem.

Sed: an nescitis quod iniusti regnum dei non possidebunt 3 Iniuriam autem facit, qui refert iniuriam, Sive facto, sive Verbo, sive ipsa voluntatis cogitatione. Et haec quidem eratis: tales, quales adhuc sunt, quibus ipsi non ignoscitis. Sed abluti estis, cognitione abiecistis affectiones animales, ut pro viribus similes statis bonitati divinae providentiae, tum tolerantia, tum acceptae iniuriae oblivione. Super iustos et iniustos, Sicut sol, affulgentes sermonis operumque benignitate. Hoc igitur assequetur gnosticus Vel animi magnitudine, vel imitatione eius, quod est melius, vel tertia causa, quae his indicatur verbis: Re mitte, sit remittetur tibi, veluti cogente ad salutem mandato, bonitate insigni. Sed sanctificati estis; et enim, qui ad hunc venit habitum, ut sanctus fiat, contingit, ita ut in nullam iam cadat animi perturbationem, sed perinde sit ac si carne careat et sine hac terra sanctus evaSerit. Quamobrem iustificati estis, inquit, nomine Domini, saeti estis ab ipso iusti sicut ipse, et spiritui sancto, quoad eius fieri p0tuit, commixti estis et temperati. An non enim omnia mihi licent 3 Sed non in potestatem redigar, inquit, ut aliquid faciam vel cogitem vel loquar praeter

Evangelium. Escae autem ventri et Venter e Scis, quas

deus destruet, hoc est eos, qui sic cogitant et vivunt quasi nati sint, ut comedant, nee vero comedunt, ut ViVant quidem per eon Sequentiam, cognitioni autem attendant principaliter. Et numquid eos esse dicit veluti carnes Sancti corporis 3 Corpus autem allegorice dicitur Domini ecclesia, spiritalis et Sanctus chorus, e quibu8

ei, qui solo vocantur nomine, nec vero Vivunt Secundum Logon, Sunt carne8. Hoc autem corpus Spiritale, Sancta ecclesia, neque cum fornicatione, neque cum desectione ab Evangelio, ullo modo oportet inire consuetudinem. Fornicatur autem in ecclesiam Suumque corpus, qui gentiliter vivunt in ecclesia, SiVe facto, sive verbo,

sive ipsa cogitatione. Qui huic adhaeret meretrici, operationi praeter testamentum, sit aliud corpus, non illud sanctum quidem in carnem unam, et vitam habet gentilem spemque aliam; qui autem adhaeret Domino in spiritu, corpus spiritale, per diversum congressionis genus. Filius hic totus, homo sanctus, impatibilis, gnosticus, perfectus, doctrina Domini formatus, ut, quum facto, Verbo, ipSo spiritu adhaeserit Domino, recipiat mansionem illam, quae eiusmodi viro debetur. Sufficit hoc specimen eis,

245쪽

qui habent aures. Non enim revolvendum est mysterium, sed indicandum tantum, quantum satis est ad revocandum in memoriam

eis, qui cognitionis sunt participes, qui intelligent etiam, quomodo dictum sit a Domino: Estote, ut pater Vester, persecti,

perfecte peccata remittentes et acceptae iniuriao obliviscentes et Viventes in habitu et απαθε tac. Neo vero haec persectio similitudine eum deo maior est. Natura enim perfectus esse, ut deus periectus est, homo nunquam poterit; sed persectus tantum obedientia. Ut autem parati ad solvendas dubitationes a Graecis et Iudaeis motas progrediamur ad librum, qui deinceps Sequatur, primum ea, quae propter haereses oriuntur, impedimenta sunt superanda. Non oportere igitur eredere dicunt propter haeresium dissensionem.

Quum enim alii alia statuant dogmata, distratui ac defatigat nos etiam ipsa veritas. Quid ergo 3 Nonne apud Vos quoque Iudaeos, et apud illos ipsos, qui inter Graecos fuere in maxima ex si Atimatione, philosophos plurimae saetae sunt haereses 3 Numquid ergo dubitandum esse, quin sit philosophandum, vel Iudaicam sequendam religionem dicetis 3 Accedit autem, quod Dominus, fore ut in veritate, velut in frumento gigania, haereses serantur, prophetice dixit. Quid iam mirum 3 Huius rei autem causa, quod, quidquid e8t pulchrum, hoc comitem hab0t maculam. Quod si quis a veritato desecerit, nobis quoque deficiendum erit 3 IIaeretici transiliunt, nos

Servamus regulam ecclesiasticam. Qui igitur veritati firmitur sunt addicti, his credendum. An voro aegrotans quispiam non admittet medicum propter eas, quae Sunt in medicina, haereses 3 Ita quoque qui anima aegrotat, plenus simulacrorum vanitatis, sanitati et ad deum conversioni nunquam haereses praeteXat. Certe propter

p rob a to A, ait Apostolus, sunt haereses. Quid ergo hine sequitur 3 Nihil profecto aliud, nisi maiori nobis opus esse cura et providentia, ut examinetur, quaenam sit verus dei cultus. Etenim est manifestum, veritas quum ardua sit et difficilis, quaestiones oriri, e quibus, nimio hominum sui amore gloriaeque cupiditate Valente,

haereses nascantur eorum quidem, qui non didicerunt neque vero acceperunt, Sed praeiudicatam cognitionis Opinionem elegerunt. Maiori ergo studio et cura perscrutemur oportet. Laborem autem dulcis consequitur inventio et memoria. Quemadmodum si una sit via regia, praeterea autem multae aliae, quarum nonnullae serant in locum praecipitem, nonnullae ad amnem rapidum vel ad mare profundum, nemo, quin viam ingrediatur, propter dissensionem dubitaverit, sed utetur via regia trita et seiuncta a periculo: ita, quum

alii alia dicant de veritate, non est discedendum, sed diligentius

246쪽

etiam inquirenda cognitio eius accuratissima. Neque agricolae propter herbas inutiles a cultura abstinent hortorum. Imo herba inutilis utilem magni aestimare docet. Haeresis autem agnoScendae vere veritatis praebet opportunitatem. Graecis orgo inanis hic praeteXtus; eXcusationem autem Sine ratione manet damnatio inexorabilis. Sed quaestionis cardo nunc vertitur in demonstratione, qua Verum a sal SOS egregamus. Tolluntne igitur Graeci demonstrationem, an es Se concedunt 3 Omnes, credo, eam e S SedoneeSsuro S praeter

eos, qui etiam sensus tollunt. Sin autem sit demonstrati, descendamus ad quaestiones nece Age est, et, quoinodo lapsae Sint haere Ses, ex ipsis s. s. scripturis demonstratione discamus; contraque, quomodo in sola veritate et antiqua ecclesia persectissima sit cognitio et haeresis optima revera. Qui autem declinant a veritate, horum alii seipsos tan tum, alii Vero proximos quoque conantur sallere. Atque illi quidem δοξοσοφοι, sive opinione sua sapientes, qui Sine

ulla demonstratione vera veritatem se invenisse ideoque aequie Scendum sibi es Se exsistimant, Seipsos decipiunt, quorum non e Si par-Vus numerus, qui et quaeStione S declinant, ne consulentur, et doctrinam vitant, ne condemnentur. Sunt autem alii, valde hi quidem astuti, qui ad decipiendum accedentes, quamvis quid valeant non ignorent, probabilibus argumentis obscurant veritatem. Alia ostautem ex mea quidem Sententia probabilium argumentorum natura, verorum alia. Quare haeretici scholae potius cuidam praesunt, quam constituunt ecclesiam δ). Quae quum ita sint, .laboriosi quaerere non cessent, dum ex ipsi Ascripturis veritatem demonstrando acceperint. Introitus autem in aeternam quietem arctus est et multo tandem labore aperitur. Qui igitur ad Evangelium accesserit, is ne retro convertatur sicut uxor Loth, ne ad priorem vitam sensibus deditam reeurrat, neve

ad haereses. Qui enim diligit, ait Dominus, patrem vel

matrem plus quam me, qui Sum Vere pater et veritatis doctor, qui regenero et recreo, sOveo et alo animam electam, non e Si me

dignus, ut sit dei filius, dei discipulus, quin etiam amicus et cognatus. Sed quemadmodum Maria, quamvis pepererit filium, tamen

mansit virgo: ita etiam scripturae Dominicae veritatem parientes virgines manent my8teriorum veritatis occultatione. Peperit et non peperit, ait Scriptura, ut quae ex se, non ex coniunctione Conceperit. Quamobrem gnosticis quidem conceperunt Scripturae, quas

haereses ignorantes tanquam steriles ablegant. si quidem iudicium

247쪽

omnibus hominibus; sed alii Logon secuti persuasionem inveniunt, alii voluptatibus dediti scripturam torquent ad suas cupiditates. Est

autem veritatis amanti opus animi robore; deinde ut veritatis regulam ab ipsa accipiat veritate. Qui adversus ecclesiasticam calcitraverit traditionem et in humanarum desiluerit haeresium opiniones: is iam desiit essu homo dei et Domino fidelis. Reversus autem ex hoc errore et veritati rursus traditus sit deus quodammodo ex homine. Principium enim doctrinae habemus Dominum, qui et per Prophetas et per Evangelium et per Apostolos multifariam multis quo modis a principio cognitionis deducit ad finem. Principium autem, Si hoc quis alio rursus egere exi Stimaverit, Vere non

poterit manere principium. Sed est ex seipso fide dignus; ergo etiam scriptura eius. Scriptura igitur ipsa tanquam κριτερ re' ad res inveniendas utimur. Quidquid autem iudicatur, non creditur priusquam suerit iudicatum; quapropter ne id quidem est principium, cui opus est iudicio. Principium igitur habeamus oportet,

quod est supra onmem demonstrationem. Quod quum fide comprehenderimus, ubunde etiam ab ipso principio de principio demonstrationes sumentes, Voce Domini erudimur ad veritatis agnitionem. Hominum quidem testimonium probatione eget; at Vero vox Domini magis est fide digna, quam quaevis demonstratio, vel potius sola est demonstrat O, qua Scientia, qui gustaverunt tantum scripturas, fideles sunt. Qui autem ulterius etiam processerunt, persectigunt iudices veritatis, gnostici, quasi in vita christiana artifices. Itaque no a quoque ex ipsis Scripturis de ipsis demonstrantes persecte, ex fide persuademus demon Stratione. At vero haeritici quoque illi, qui alios seducere student, propheticis utuntur scripturis. Hoc verum est; sed primum quidem non omnibus utuntur, deinde non integris, neque pro corpore Prophetiae et contextu; Verum seligentes ea, quae dicta sunt ambigue, haec adhibent ad confirmandas proprias opinione S, paucas passim Voces earpentes, et ne has quidem ea, qua sunt, significatione, Sed nuda littera. Veritas autem significationum translatione non invenitur, Sed consideratione potius, quid Domino, quid deo omnipotenti conveniat, et quomodo hoc demonstretur ex sacris scripturis inter se collatis. Sed isti quidem nolunt converti ad veritatem; ideo vim asserunt scripturis propter sui ipsius amorem. Convicti igitur a nobis coram vulgo, peringunt se opponere, modo eX Propheticis aliqua non admittendo, modo nos calumniando, quasi simus alius naturae nec possimus ipsorum propria intelligere. Nonnunquam negant etiam, dum convincuntur, aperte sateri erubescentes dogmata, quibus alias

248쪽

gloriantur. Alterutrum enim necessarium: aut dogmatum suorum consequentiam negant, aut ipSam prophetiam, i. e. Spem Suam.

Somper autem id potius eligunt, quod ipsis visum fuerit, quam quod dictum est a Domino per Prophetas, Evangelium, Apostolos. Quum

igitur neque ecclesiasticae cognitionis didicissent mysteria neque veritatis percepissent maiestatem, quippe qui socordes es soni in perScrutando rerum prosundo legerentque leviter, Scripturas valere iu8serunt. Perpetuo litigantes, se magis curare, ut videantur philosophi, quam ut philosophentur, ostendunt aperte. Humanis moti opinionibus certant de prima sede. Apud nos autem Vera demonstratio, cuius essentia in eo cernitur, ut ex eis, quae creduntur, aliis nondum creditis fides comparetur. Sed omnis haeresis aures habere videtur, quae non audiunt utile, sed iucundum tantum. Est autem triplex ratio curandi nimia in de se ipso opinionem: cognitio causae et quomodo haec possit auferri, et tertium animae exercitatio. Anima autem conturbata veritatis lucem perfecte videre non potest. Sicut improbi pueri Paedagogum Suum eXcludunt, sic haseretici arcent prophetias ab ecclesia sua, quae Sane non tuentur mendacia et commenta. Quemadmodum autem in bello non est de Serendus ordo, quem dedit imperator militi: ita neque deserendus est ordo, quem dedit nobis Logos, cognitionis vitaequo dux atque princeps. Sed animadvertendae Eunt tres animae affectiones : Opinio, ignoratio, scientia; et in ignoratione quidem versantur gentes; inscientia vera ecclesia; in opinione haereses. Opinantes igitur, quod

attinet ad affirmandum sine demonstratione, a scientibus nihil disserunt. Sed inter se quidem haeretici alteri alteros despiciunt, illi amentiam habentes, quod hi sapientiam. Nam ut gentibus voluptatem, sic haereticis contentionem tribuimus. Aliud est autem voluptas, aliud contentio, aliud etiam gaudium ecclesiae, aliud veri gnostici laetitia. Quemadmodum igitur si quis Ischomacho se dederit iustituendum, hic eum saetet agricolam; Si Lampadi, nautam; et Charidem , imperatorem; et Simoni, equitandi gnarum; et Perdici, cauponem; et Crobulo, obsoniorum conditorem; et Archilao, Saltatorem; et Homero, poetam; et Pyrrhoni, litigiosum; et Demostheni, oratorem; et Chrysippo, dialecticum ; et Aristoteli, physicum; et Platoni, philosophum: ita, qui paret Domino et datam per eum Sequitur prophetiam, persecte efficitur ad doctoris imaginem, deus versatur in carne. Ducit autem Deus scripturis divinitus inspiratis.

Sed cuiusvis peccati principia sunt duo: ignoratio et imbecillitas; utrumque autem in nostra est potestate. Et unum quidem in

249쪽

causa est, ut homines non recte iudicent, alteruria, ut, quae recte sunt iudicata, haud possint ea exsequi. Non recte agit, quamvis potens, qui non recte cognoscit; item non agit recte, quamvis recte cognoscat, qui non egi potens. Ignorationi igitur s. scriptura medetur cognitione et evidenti demonstratione; imbecillitati automLOgos succurrit exercitatione per fidem et timorem. Atqui similiter gnostici duplex est finis: in aliis quidem sciens contemplatio, in aliis actio. Discant igitur haeretici et convertantur; sin minus, paternis castigationibus tandem ante iudicium poenitentiam amplectentur, ne seipsos iniiciant in iudicium absolutum. Quum autem, Patre castigante, poenitentiam homines possint eligere, apparet, quid valeat hortatio, et cur ego identidem exhortari pergam. Sed sunt, quibus, hortantes audire, ne in mentem quidem veniat, quinetiam

nugari conantur, verba in veritatem maledica effundentes, sibique rerum maximarum vindicantes cognitionem, quum nec didicerint nec quaesierint, nec laborarint, nec invenerint con Sequentiam; quorum mi Serentur potius aliquis, quam odio eos habeat propter talem perversitatem. Si quis est autem sanabilis, qui tanquam ignem vel serrum ferro possit libertatem veritatis, secantem et urentem sal 8as opiniones, praebeat aures animae. Sed socordia impedimento est et gloriae aviditas, qua incitati res novas moliuntur haeretici. Sed praeclare cum eis actum esset, si ea potui S Sent discere, quae prius erant tradita. Solus ergo gnosticus, quum in ipSi S consenuerit scripturis, Apostolicam et ecclesiasticam rectam SerVans dogmatum normam, rectissime etiam vivit Evangelio convenienter et

demonstrationes ita, ut quaerit, invenit, ut qui a Domino arce Agatur, a Lege, a Prophetis. Nec vero omnes, qui audiunt verbum divinum, facto et verbo capiunt cognitionis magnitudinem. Quid militi dicitis, ait Logos, Domino, et non Incitis Voluntatem Patris mei, i. e. doetrinam Servatoris, quae nobis est cibus spiritalis et potus, qui nescit sitim, aqua Vitae gnosti eae . Atqui, inquiunt, inflaro cognitio dicitur. Quibus respondemus; aut cognitionis species inflare, i. e. insolentem reddere dicitur, et hoc quidem verum; - aut, quod malim assimare, magnificenter ac vere sentire significat vox Apostoli, sin hoc, nihil otiam erit, do quo dubitetur. Et hoc quidem ita Se habere S. s. Scripturae testantur. Sapientia, ait Salomon, inflavit suos filios, i. e. magnificos cognitione essecit eorumque contemptores, quae trahunt ad peccatum. Idem autem aliis probatur lodis ).

250쪽

Qui ergo impios attingunt sermones traduntque aliis, nec recte verbis utuntur divinis, sed perverse: hi neque ipsi in regnum coelorum ingrediuntur, neque eos, quos deceperunt, Ainunt a8Sequiveritatem. At vero neque ipsi introitus clavem habentes, sed salsam quandam, ut ait consuetudo, ἀvettκλειοα, RVerctam elRVem, qua, non ianua patefacta, ut nos ingredimur per Domini traditionem, sed exciso ostio et muro ecclesiae clam perfosso, veritatem transgredientes evadunt principes ac duces mysteriorum animae impiorum. Nam haerese8 ecclesia catholica esse posteriores, haud opus erit

multis probare. Domini aetas medio Tiberii imperio finitur; Apostolorum aetas usque ad Pauli ministerium Nerone imperatore. Atqui circa Adriani imperatoris tempora haeretici exsistunt, velut Basilides, Valentinus, Marcion, qui vix attingunt Apostolorum

aetatem per doctores. Quare manifestum eSt, unam es Se Veram ecclesiam antiquam, in cuius catalogum reseruntur iusti ex animi sententia. Nam quoniam unus est deus, hanc ipsam ob causam otiam id quod summe est venerabile laudatur κατα et v μονω tu, i. e. in una ecclesia, unius prinei pii imitatione. Haereses autem unam

ecclesiam in multas discindere audent. Et essentia ergo et cogitatione et principio et excellentia solam esse dicimus antiquam atque catholicam ecclesiam, in unitatem unius fidei secundum propria testamenta, vel potius secundum unium testamentum diversis temporibus, quibus dei Voluntate per unum Dominum congregat eos, qui sunt iam ordinati, quos praedestinavit Deus, quum eos iustos suturos cognovi8Set ante mundi constitutionem. Ceterum ecclesiae excellentia quoque sicut constructionis principium, ex unitate est, omnia alia superans, nihil habens sibi simile vel aequale. De quibus dicetur postea. Haeresium autem aliae quidem appellantur ex nomine, velut illae, quae nominatae sunt a Valentino, a Marcione, a Basilide, quamvis, se Matthiae opinionem adducere, glorientur; suit enim una omnium Apostolorum, sicut doctrina, ita etiam traditio; aliae autem ex loco nuncupantur, ut Peratici; aliae ex gente, ut Phrygum haeresis; aliae ex actions, ut Encratitarum; aliae ex propriis dogmatis, ut Docitarum et Haematitarum; aliae ex positionibus et ex eis, quae honorarunt, ut Caianistarum et Ophianorum; aliae denique ex eis, quae nefarie aia Sae sunt et perpetrarunt, ut

qui ex Simonianis vocantur Entychitae. - Huic libro finem impositurus, addit brevem legis Moysis de sacrificiis ad animalium discrimen pertinentis interpretationem, qua et Judaeos et haereses ot vere iustos iam tum mystico discerni, ostendere vult. Deinde disputationem concludit hoe modo. -

SEARCH

MENU NAVIGATION