De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

His igitur antea tractatis locoque morali nobis summatim passimque descripto, ut sumus polliciti, eisque, quae ad veram excitant cognitionem, dogmatis inspersis, ut a quolibet eorum, qui mysteriis non sunt initiati, haud facile possint inveniri sanctae traditiones: aggrediamur id, quod sumus polliciti. - Sequitur illa disputandi viae et rationis descriptio, quam in f 4. de Strom. p. 92. transscripsimus. Tum libro VII. finem imponit his verbis. - Αtque adeo post hunc septimum Strona. librum de eis, quae deinceps sequuntur, ab alio principio faciemus disputationem.

Do libro oeta VO. Priusquam libri VIII, cuius fragmonium tantum, quintaIn sortasse, Si licet ex ceteris libris concludere, totius libri partem compleetens, exstat, argumentum exponam, non tam propter ipsius ind0lemae naturam, quam propter eruditos homines haesitantes, dubitantes, aberrantes, ipsum Vero esse pro socium a Clemente Stromatum auctore, erit nobis demonstrandum. Ac primum quidem

Nourrium ceterum optimum haud dubie Clo montis iudicem, id quod in manu scriptis codd. exhibotur libri VIII fragmentum pluribus

argumentis auctori abiudicare conatum esse animadvertendum e8t. Hunc enim reliquorum multi sinu novis argumentis secuti e 88e

Videntur. Et Fabricius quidem, qui item reiicit fragmentum illud ut libri VIII, haec tantum reiectionis suae tuendae causa dicit., , At loco illius, qui hodie sequitur, octavi libri in quibusdam Codicibus Photio lil loetis sociatus est liber, de quo mOX dicam, Quis dives salvetur. Alii tamon, quod idem vidit Photius,

hunc ipsum octavum librum habuerunt .... Porro liber iste Octavus, qui exstat, cum prioribus septem nihil habet commune, set totus de demonstratione, definitione, divisione et causis dialectico more disputat δ). Natalis Alexander: o Octavus, inquit, quem nunUhabemus, Stromatum liber totus logicus et physicus est. Agit

Non agnoscit igitur hunc librum verum. Quibus prorsus RSSentiuntur Dupin' , Tillemoni q), ceteri auctores de scriptoribus eccle-Τὶ Bibl. Gr. V. p. 102. cf. Walch. Misceli. Sacr. p. 522. 3 Hist. eccl. ed. , quae Bingit ad Rhenum prodiit, a. t 786, T. V. p. 5 l. R Nouvelle Bibl. des Auteurs ecel., ed. Par. l693. T. I. p. 83. -Ce dernier LiVredans nos editions est un ramas de principes de Logique qui ne contient rien, qui regardela Religion Chretienne, ni qui merite d'etre rapporte.

φὶ l. l. T. XIII. p. 82.

252쪽

siasticis eruditissimi quoque. Haec autem quaestio nostra etiam aetate prorsu S eadem mansit. Velut Guerihe: ,, Liber octavus, inquit, heterogenea quaedam tractat vid. Semleri praefat. ad Baumgari. theol. potem. II. i54. i55.), et cum ceteris nihil affine habet, circa logicae et philosophiae principia praesertim versatus I . Quinetiam novissima Patrologia, quam hoe ipso anno a Fessiero, viro optimo eruditissimo, scriptam vidimus, idem repetit iudicium,

vel potius opinionem dubitatione, quid liber ille sibi velit, primo

natam. Ex eis autem, quae modo tran8 Serip Si, duas caU8aS, cur

librum octavum reiiciant, viris doctis Videri, apparet: priorem, quod huius libri loco in nonnullis codd. , Photio teste, exstiterit libor Quis dives salvetur; alteram, quod cum prioribus septem libris nihil habeat commune. Quibus nulla praeterea causa a doctorum multitudine additur. Sed audiamus ducem ac principem

eorum, Nourrium. Haec autem eiu S Verba. NObis Sane certum

omnino perspicuumque es Se apparet hanc, de qua agimus, commentationem i. e. fragmentum eX stans pro libro octaV0 nec esse nec dici unquam posse octavum Clementis nostri Stromatum librum. Neque enim ab hac solum Stromatum inscriptione et titulo, sed ab ipso etiam, quo Clemens no Ster Stromata Sua Scrip Sit, modo, atque ab illius scopo et fine penitus abhorret. Constat siquidem, ut a nobis supra demonstratum e St, nomen Stromatum aliis septem

libris ideo ab illo suis se praefixum, ut eos variis dogmatibus hic et illic inspersis, nulloque certo ordine digestis, compOSitOS esse significaret. Deinde vero ille, ut etiam diximus, ne in eisdem libris

sacra nostrae religionis mysteria chri Stianis eXp0nendo paganis patefaceret, eorum eXplanationem cum ethnicorum dogmatum explicatione permiscuit, sermone Sque suos intersecavit ae data opera a proposito saepe Saepius digressus est. Denique non alius Clementis, sicuti adhuc vidimus, in scribendis Stromatum libris finis et scopus suit, quam ut christianis veram et orthodoxam demonstraret religionis nostrae doctrinam, ae summam, ad quam contendere semper debent, illius persectionem. Atqui nihil plane ex iis omnibus in hac pseudo- octavo Stromatum libro reperitur: Sed logicae tantum, Seu dialecticae, ut diximus, est tractatus, qui non magis ad chri8tianos, quam paganos, et alios quoslibet homines spectat et pertinet'). Quibus enucleari causam illam, quod nihil cum reliquis Strom. habeat commune, apertum est. Dividitur enim in has

253쪽

duas causas: unam, quod disputandi rationem non habeat communem, alteram, quod re S tractatae non Sint communes. Quapropteriam tres erunt reiectionis causae. Addit autem Nourrius quartam, quae in eo consistat, quod in libro pro octavo habito ea ipsa quaestione, an non Sit animal foetus, qui gestetur in utero, quam Clemens in l. V. in eis quaestionibus, quae a Christiano homine non sint movendae, numeret, probetur, quomodo propositae demonstrationum regulae ab omnibus observari debeant δ). Quid

igitur do quattuor his causis erit iudicandum ΘQuod ad primam quidem attinet, quod pro libro octavo a nonnullis codd. Photii aetate liber, Quis dives salvetur, exhibitus sit, haec causa prorsus est nulla. Nam quid, quaeso, inde sequitur 3 Certe nihil aliud, nisi tum temporis uni vel paucis librariis librum octavum verum fuisse ignotum. Quis igitur eo processerit temeritatis, ut hanc ipsam ob causam librum in ceteris codicibus octavo loco exstantem necessario esse salsum contendat 3 Altera autem causa, quod disputandi ratio tota abhorreat, diligentius e St examinanda; nam si Vera esset, equidem graViSSimam eam haberem. Primum autem Nourrius eum abhorrere dicit inscriptione, titulo, modo, quae tria aperte reserenda sunt ad unam disputandi rationem. Sed haec qui tandem abhorreat, ad videndum sit subdis sicile, nisi Iorte in hoc libro octavo nimis perspicue et arti praeceptisque convenienter proeedat, quod cur stat, infra dicemus. Ceterum ratio prorsus eadem. Namque quod Nourrius huius Stromatum

rationis id maxime osse dicit, ut dogmata hic et illic inspersa sint, hoc quidem in primo capite animadverti potest. Hic enim dogmata agnoscuntur de vi precationis, de veritatis disciplina, de modo, quo nascatur contemplatio cum scientia, de rum Ist divinitus donata, de necessitato puri sanctique animi ad veritatem percipiendam, alia. At vero hoc idem in reliquis capitibus non seri, verum est; Sed hoc ad tertiam ducit causam, quod hic liber VIII cum septem prioribus nihil argumenti habeat commune. Quid enim 3 Quae, quaeso, arbor, quae planta in monte, ubi , , de industria fertilium una et non fertilium plantae arborum Sunt commiXtae δὶ, reprehendi poterit, quod cum reliquis nihil habeat commune 3 Et quaenam , ,heterO- genea possit haberi 3 Quamquam ineptus quidam ac rudis in quOvis monte, cuius arboris frugibus Vesci torte nequit, eam Oheterogeneam, i. e. loco indignam vel ineptam existimet; sed peritus

254쪽

quum fertilia a non fertilibus bene discernat, non ignorat tamen, in monte nulli subiecto arti, quidquid nascatur, id esse domesticum et suo loco. Iam vero ex hac similitudine recte mihi videor concludere, non oportere, quaecunque in Stromatis Scripta reperiantur, eorum quidquam eam ob cau8am ab ipsis alienum iudicari, quia quoquo modo a reliquo eiusdem libri argumento vel a ceteris libris intogris disserat. Sed hoc solum mirum fortasse videatur, quod

tot u s hic liber christianam doctrinam non tractet; id enim de nullo alio libro diei potest. At enim vero totum librum non habemus; Iragmentum est, quod exstat. Et duabus quidem primis paginis

doctrina christiana utique continetur; reliquae Sunt paginae Viginti. Huiusmodi autem disputationes per se quidem totae alienae a dogmatis christianis plures in Stromatis obviae sunt considerate legenti, quae eodem iure eliciantur, quo reiicitur fragmentum

libri VIII. Sed ut exemplo utar, in primo Strom. libro totius

generis humani historiae temporum ordine S ita narrantur, ut per Se certe nihil habeant cuminune cum ceteris, et narrantur quidem paginis triginta, duabus paginis una interposita Danielis prophetia.

Quod si huius narrationis prima enunciata, quae Sunt prooemii loco, excidissent, fragmentum autem ipsa narratio Oecurreret, Viri eruditi illi, credo, eam quippe nihil cum reliquis commune habentem quam longissime reiicerent, quum contra totus agat de temporum

ordinibus. Hoc autem exemplum solum et uni eum non e St. Iam

de quarta cau8a pauca sunt dicenda. Quaeritur igitur, cur Clemens quaestionem illam, an non sit animal foetus, qui gestetur in utero, a Chri Stiano homine non esse movendam dicat. Si enim propter rem quaesitam, quod hane sorte turpem haberet, si propter rei quaesitae naturam, profecto ipse nunquam, modo sibi constet, eam poterit movere. At. non ita res se habet. Hoc enim ideo quaerendum non esse dicit, quod quomodo se habeat, nunquam

possit discerni, quapropter is quidem qui id quaerat, nihil veri unquam acquirere queat, ut semper perdat operam et oleum, id quod christianum hominem haud deceat. Esse enim hanc quaestionem in ei S numerandam, quarum Solutiones, quoniam probabilia in utramque partem pariter disputari possint, aperte agnos eantur de Speratae. Est ergo ratio, quae inter hominem de quaestione illa agentem et quaestionis solutionem intercedit, cur Clemens eam veri in Veniendi causa a christiano homine tractari vetat. At vero in libro VIII non ideo tractatur, ut, hac quaestione Soluta, Verum inveniatur, ut reapse, utrum foetus sit animal, nec ne, diScernatur,

sed ut demonstrationis regulae gravissimae facillime intelligantur.

255쪽

Nihil prosecto impedit, quominus demonstrandi veritas hac quaestione tractata appareat; quinetiam difficillima quaestione demonstratis, quum illa ,,versari possit in omnes partes, ut identidem,

dum quaestionem Solutam habeas, demonstrationem non persectam esse fateri cogaris, accuratissime, qualis Sit oporteat, cognoscitur.

Quae quum ita sint, h0c ipsum, quod quaestio illa a Clemento l. l. inter difficillimas numeratur, mihi quidem ad fragmenti illius agnitionem potius, quam ad reiectionem Valere videtur. Iam vero ipsi, fragmentum, quod nobis SerVatum est in eo codice, qui ad nos pervenit, veri libri octavi e S se ita demonstrabimus, ut argumenta mea resutare haud sit cuiusvis hominis. Et primum quidem testimonia externa, quibus supra ad totius operis auctoritatem probandam usi sumus, librum octavum non eXcludunt, Sed complectuntur, imo Photius fragmenti nostri initium refert huic exstanti prorsus consentiens. Quamquam etiam in aliis codicibus aliud esse initium testatur. At non ut libri VIII initium, sed libri, de quo infra disseremus. Quod autem nobis servatum est non Videtur libri integri esse initium, quum haud satis libro septimo adnectatur hocque moris sit Clementis, ut brevi prooemio, quid tractaturus sit, exponat; id quod uni libro tertio eam ab causam deest, quod liber Secundus propter solam capitum multitudinem finitus est. At septimi libri finis eiusmodi prooemium octavi postulat. Sed multa deesse non possunt, quum haud dubie maximam prooemii partem primo capite habeamu8. Fragmentum autem, quod exstat, eius libri, quem vidit Photius, partem esse, negat Nourrius inde sequi, quod iisdem Ordiatur Verbi 8. Verum quamVis, inquit, idem, atque in editis, huius libri sit titulus et initium a Photio repraesentetur; non ideo tamen certum esse debet ea, quae Photius post prima ipsius verba in codice suo legerat, eadem omnino fuisse, atque illa, quae in vulgatis Clementis nostri operibus nune leguntur δ). Si dixisset: certum non est, vere dixisset; nam nihil quidquam absolute certum est in historia; quoniam autem dixit: certum esse non debet, sallitur egregie. Testimoniis rationi sufficientibus allatis, certum aliquid es Se Sane credere debemus, quia si non deberemus, tota fides atque auctoritas esset sublata. Testimonium autem non id tantum esse dicemus, quo exempli gratia liber testimonio auctori suo vindicandus integer ac plenus continetur; nam si hoc opus es Aet, demonstratio in infinitum progrederetur, quod e 8set absurdum. Sed Nourrius id quod contendit

256쪽

studet probare, et haec quidem probatio examinanda. Pergit enim l. l. ita. , , Etenim ipsemet Photius iis, quae a nobis citata sunt titulusot initium , verbis haec continuo subiunxit: Stromatum autem liber hic alicubi non sana tradit, non tamen ut hypotypos es. Nam imulta etiam, quae ibi dicta fuerunt, oppu-gri at. Quibus ille verbis significat quaedam in eo libro, sicut in Clementis hypotypo Sibus, occurri 88e, quae Sunae orthod OXaeque fidei nostrae dogmatibus repugnabant; alia Vero, quibus nonnulli errores, in hypotyposibus dispersi impugnabantur. At in eo, de quo agitur, libro nihil quod ad christianam religionem, aut pro illius doctrina, aut contra eam faciat, plane penitusque legimus .... Nihil itaque liber a Photio pervolutatus cum eo, qui Graecis latinisque typis editus est, aliud sibi commune habuisse videtur, nisi prooemium, Seu praefationem, quae ea tantummodo complectitur, quibus Auctor do demonstrationis ratione ac methodo disputare incipit. Quibus Fabricius respondot, salii Nourrium, quum id de octavo hoc libro accipiat, quod Photius de toto Stromatum opere Scripserit δ). Et hoc quidem recte. Nam Photii verba: αυτη ὀE i tu v Στρωματε υν 'λ6c, ad totum Stromatum opus spectare manifestissimum est; neque vertenda sunt; Stromatum autem liber hic, quod est salsum sine controversia; sed hi a verbis reddenda Sunt: ipse autem Stromatum liber, vel potius, ipsa autem Stromatum Scriptio, i. e. totum OpUS. Nam quum et grammatica hoc postulet, et Photii dototius operis argumento iudicium, quod de Protreptico et de Paedagogo non recusavit, requiratur, nihil plane relinquitur, quod subdubitotur. Sod otiam si Photius illud de libro octavo scripsisset, tamen nihil contra auctoritatem fragmenti, de quo agimus, inde Sequeretur, quod quidem fragmentum tantum, nec Vero liber est integer. Itaque etiam Photii testimonium stabile manet ac grave, ut quod nitatur codice iam tum temporis vetusto. Quid igitur 3 Nonne fragmentum, te Stimonio externo probatum, nullis autem ex ipso rationibus contra auctoritatem ipsius pugnantibus, Verum agnoscendum 8 Et sic quidem argumentatus Motalerus illud agnovit, quamquam neque tertiam reiectionis causam a nobis resutatam reprobat, neque illud Photii obiectum du erroribus, quod ad totum Strom. Opus Speetat, quomodo sit accipiendum, intelligit R). Praeterea autem libri Oetavi finem propositum, quod in amore philosophandi artiumque omnino liberalium studii ponit, haud satis perspicit, imo prorsus

257쪽

hae quidem re labitur. Hoc Vero prop08itum primus et omnium virorum doctorum SoluS neque a quoquam homine auditus vel otiam intellectus recte pronunciavit Hervetus in Commentario suo ad hunc librum. Videtur, inquit, huius Octavi libri esse scopus et institutum, ut doceat, quomodo ad barbarae, Seu Hebraeae, quae eadem est, quae christiana, phil08ophiae cognitionem sit procedendum. Quibus verbis, quum, mea Sententia, quam mOX eXponam, per Se orta et stabilita, in ea incidiSSem, magnopere Sum confirmatus.

Noquo dubito, si Heinsius grave illud libri VIII consilium agnovisset, quin futurum fuisset, ut is Se coniectura, separtem IIypotyposeon eius locum inVaSiSSe, Se SuperSedere libenter concessisset.

Sod Horveto videtur tantum hoc esse libri institutum; probat nihil. Noque quidquam ad libri auctoritatem tuendam inde colligit. Nostrum autem iam erit libri auctoritatem ita pr0bare, ut haec duo

confirmemus: priuS, ratione8 eX ip 8o petitas non solum nullas repugnare, Verum etiam multa S defendere auctoritatem modo invicto;

alterum illud libri consilium et argumentum quum postulari libro septimo, tum vere contineri Octavo. Et do rationibus quidem ex ipso fragmento potitis haec habeo, quae dicam. Primum enim dictio mirum in modum cum dicondigenero in reliquis libris observato consentit, ut statim Clementomagnoscas, nisi forte qui Spiam dixerit, eam magi S e S Se perspicuam accuratam, subtilem, quam quae Clementina esse videatur. Sed hanc do Clementis obscuritate traditionem, quamvis a Les singio probatam alicubi, modo Stromatum naturam subtiliter exami naveris δ), inter sabulas reseres. Ubicunque enim Clemens perspicuum se esse voluerit, - et Voluit quidem inprimis in rebus othicis, ibi vel in Stromatis miram saepe perspicuitatem quandam invenies. Quo pertinent, quae de continentia liber III complectitur, nec minus quae in I. IV de martyrio disputantur, multaque alia variis locis δ). Quae quum ita sint, si liber VIII, qui in rebus dia-

258쪽

lecticis versatur summamque ubique flagitat demonstrandi accurationem et c0nsequentiana, si hic igitur liber Obscurus esset, hanc ipsam ob causam de eo dubitare inciperem. Accedit autem, quod Clemens ipse totam disputandi rationem inde a libro VIII mutandam osso sub finem libri VII haud obscure indicet; qua

de causa etiam latenter ac mystice seribendi rationem, quam usque ad hunc locum secutus sit, denuo defendit, id quod in nullius alius libri sine fecit. Sed de hac re postea plura. Dictionem autem eandem esse non solum quoad grammaticam Verborum compositionem constructionemque dicimus, sed etiam quod attinet ad vocabula, quibus Clemens utitur quasi privatis ac suis. Quum enim Clemens doctrinam christianam, vel totam divinam revelationem VOeare SO leat philosophiam barbaram, etηv δαρδαμ0v φιλοσο ρίαν, et hane appellationem excuset ut suam propriam J): haec ipsa statim in primo capite libri VIII occurrit. Praeterea autem aliae voces Obviae sunt, quas Clemens adamaVerat, Velut carta et mi κη θεωρία δ),Iνωσις, quae fit καταλη Tettχυ , SiVe Πανοις καzo ληπτικηδ). Sed haec de dictione hactenus. Deinde autem definitiones quaedam haud vulgares, quae in libro VIII statuuntur, in ceteris libris prorsus easdem se habent non re tantum, sed ad Verbum plerumque. Exempla asseram. In primo igitur Strom. libro, p. 367, de eo quaeritur,

Porro id, quod non prohibeat, non es Se cauSam utroque loco affirmatur; priori autem huius rei ratio his verbis redditur: etu δε μυη

gignente p. 454. disputantur, ea re quidem sunt in p. 916; multaque alia his paginis similia continentur. Deinde p. 435 Omnis scientianOStra resertur ad et6v vGυ9 et 2 καὶ αἰσθησιν, quorum commune Sit

loth 8li er aren. Quae tam temoro, inconsiderate, sereque pueriliter iudicata mihi esse videntur, ut nihil unquam de ullo scriptore, nisi ipse eum inspeXero, Rittero crediderim. Sed quum sint in universum dicta, singulas criminationes hic diluere nequeo. Cf. tamen si 8. De Vit. Temeritatis autem huius viri in iudicando Clemente, OecR-sione data, specimen nonnunquam praestabo iusta.

259쪽

eto ἐυαρrεe; in his enim fidei et scientiae αι αρχαι ἀναπυοεtκettit. Atqui p. 9l7. docetur ad fidem et scientiam acquirendam ordiendum esse

cii αρχαὶ ἀναποδεικeto t. Exempla porro, quae p. p. 375-376 et tib

Uvaleti ou citret toti eXhibent, eadem repetuntur in libro octavo

p. p. 932-933. . Et haec quidem, quum multa adiicere poSSim, sus-ficiant. Iam vero libri Octavi consilium ac propositum, quale exspectetur ac desideretur e libro septimo enucleemus. Postquam igitur Clemens et Protreptico et Paedagogo et septem Stromatum libris varia ratione ac saepenumero gentium deOS non e S Se deos omnemque

eorum religionem e Sse Superstitionem probaVit, perSuaSitque cuique sanae mentis, loco morali mirabiliter et amabiliter descripto, eis porro, quae ad Veram excitant cognitionem, in Spersis passim dogmatis, christianam doctrinam vere esse divinam et salubrem: aliam

difficultatem ipse movet non parvam. Quid enim 3 Ut christiana

doctrina verissima sit: ubi sit quaerenda iam nescitur propter haeresium discro pantiam ). Distratrat enim nos, aiunt Graeci, ac do-satigat etiam ipsa veritas, dum alii alia constituunt dogmata. At enimvero ideo minime desperandum est, maior potius labor adhibendus, diligentius perscrutandum. Nam est demonstratio, cuius ope utique verum a falso discernitur. Quum autum sit demonstratio, descendamus oportet ad quaestiones, ipsisque ex Eripturis di scam us demon Strando, quo modo lapsae sint haere Se 8; contraque, quomodo sola in veritate et antiqua ecclesia sit accuratissima cognitio et quae revera est optima haeresi sy). Tota igitur quaestio redit ad rectam et evidentem demonstrationem. Iam vero sunt haeretici, qui seipsos decipientes praeiudicata opinione acqui-oseunt sine ulla demonstratione. Hi igitur nos quidem non seducent; ubi enim nulla demonstratio, ibi ne possessio quidem certa veritatis. Sed sunt alii, valde aStuti, qui, quamvis se ratiocinationibus et demonstrationibuS Sua dogmata vera esse confirmare non posse bene ficiant, probabilibu S tamen argumentis obscurant veritatem. Itaque nitendum est Viribus Omnibus, ut, quomodo

260쪽

vera a salsa argumentatione discernatur, cognoscamus. Quinetiam omnes, qui ad laborem in res pulcherrimas impendendum Sunt parati, quaerere Veritatem prius non deSistent, quam ex ipsis Acripturis acceperint demonstrationem δ). Ipsam autem demonstrationem in hunc VII librum includere non vult, sed ita tantum in universum de ea dicere, ut ad sequens Stroma progrediatur paratu Sy). Quamobrem, quum hactenus maxime egerit de loco morali, iterum didit distinctius atque uberius, qualis esse debeat, qua animi

assectione, qui ad rectam e S. s. Acripturis demonstrationem pervenire velit. Ita autem nunquam affectos ac moratos fuisse haeretico S. Denique, quid sit demon8trandum, apertius Significat, et ecclesiae laudes adnectens eximias, paratus ad sequens Stroma sibi esse videtur. Quapropter, aggrediamur, inquit, quod sumus polliciti' . Quidnam, o Clemens, pollicitus es 3 Demonstrandi rationem me es Se expositurum. Qualis igitur libor VIII debet exspectari 3 Quodnam eius erit consilium 3 Certe, ut doceat,

quomodo ad barbarae Seu Hebraeae, quae eadem eat

quae chri Atiana, philosophiae cognitionem sit procedendum. Qualis liber exspectatur 3 Qui sit totus de demonstratione, desinitione, divisione et causis; qui sit logicae tantum, Seu dialecticae tractatus, qui non magis ad chri Stianos, quam paganos et alios quoslibet hominos qui quidem demonstratione ad christianam religionem ducantur), spectat et pertinet. Atque penitus ac plane huiusmodi,

ipsis ingenue fatentibus adversariis, fragmentum est, quod exstat in unico Stromatum codice vera inscriptione e nomine Clementis. Ergo verum hoc esse libri octavi fragmentum merito

iureque no Stro concludimus.

Sed h0c parum est. Quod enim rei summum ost: libri VII capita 15 et 16 στοιχεῖα totius, quod praesto est, libri VIII fragmenti

μαtεα dicit scriptor. Et operae quidem pretium est animadvertere, quam accurate multa, quae ibi indicata sunt tantum, adverbum in ea quadrent, quae libro octavo altius repetuntur. Atque, quum comparentur velim inter se capita illa integra et fragmentum totum, tamen nonnulla proferam exempla. Quod igitur ad animi affectionem attinet eius, qui vere demonstrare se Studeat, hanc mi-

SEARCH

MENU NAVIGATION