De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ninae esse debere vel ptλαυτ tαν vel *ελοδοξίαν dicit in c. 15. libri VII. In hoc enim haereses eorum, qui labore veritatis inveniendae victi Opinionem pro persuaSione habent, ρίλα ueto t και φιλοδοξοt ita

Vocantur, ut Ptλα α και *ιλοδοξια cauS ne appareant, unde, demonstratione non recte instituta, errores nascantur δ). In libro autem octavo demonstrandum esse docetur ἀ*tλοδοξο ς και α*tλαυ-

et tu c*). Porro demonstrationis sinis ex una saltem parte ut gnostici finis in c. 16 libri VII ponitur ἱ θεωρία ετ taetri 10vtκl; atqui haec eadem ut inquisitionis fructus in libri VIII prooemio occurrit. Deinde in c. 16. libri VII, principio, quod, quum sit certissimum,

voro in c. 16. libri VII demonstrationis quasi essentia ita explicatur: l παἶ, 'lugu οε της ἀληθειας ἐπιIvωοις ἐκ τῶν

ἀποδεtt εως h). Sed, ne multus fiam in re iam manifesta, haschactenus. His enim expositis, nescio an cuivis homini critico Iragmentum libri VIII verum iudicandum esse videatur. Nobis quidenY est persuasissimum. Itaque ad argumentum brevi eXponendum pergamuS.

Fragmenti libri VIII argumentum e X ponitur. Fragmenti autem illius argumentum, quum quia dogmatum divinorum pauca in prooemio tantum continet, tum qu0d philosophad materiae multum in Capito de Clemente philosopho enucleabimus, brevi exponemus. Prooemii quidem partem aliquam deesse conii

262쪽

Antiquissimi philosophi noque litigiosi suerunt neque studiosi

dubitandi; nedum nos quidem, qui amplectimur earn, quae Vere est, philosophiam, quos aperte inventionis causa ad per8 erutandum quaerere iubet Scriptura. Sed recentiores Graecorum philosophi inani laudis aviditate incitati, refellendo simul et contendendo ad nugas deducuntur inutiles. Contra vero barbara philosophia, Omnem eXpellen S contentionem, Quaerite, inquit, et invenietis; pulsate, et aperietur; petite, et dabitur vobis. Atque pulsat quidem inquisitione sores veritatis. ImpedimentiS perserutando apertis, ingeneratur scienti ne contemplatio. Nec vero fieri potest, ut quis, qui non quaerit, inveniat; neque ut quaerat, qui non perScrutatur; neque ut perscrutetur, qui non explicat aperitque interrogando, ad evidentiam deducens id quod quaeritur; neque ut is, qui per accuratum procedit eXamen, non accipiat praemium, rei quaesitae scientiam. Pulchri autem inveniendi desidorio ductus, quaerit benigne, sine contentione, sine gloriae cupiditate, considerate interrogando et respondendo. oportet enim non Eolum eos, qui ad divinas se applicant Scripturas, sed eo Aetiam, qui commune S . aequuntur notione S, ita proponere quaestiones, ut in sine aliquo utili acquiescat inventio. Excipit enim alius locus et alia turba turbulentos homines et forenses sermonum inventiones; eum autem, qui Veritatis est amator simul et discipulus, pacificum esse decet etiam in quaeStionibus, et per demonstrationem ἐπιστη 16vtκηυ, sine Sui amore, Sed Veritatis amantem, ad cognitionem accedentem cum comprehen ne.

Et hoc quidem fragmenti prooemium est, quod aperte ad naturam demonStrationis explicandam praeparat. Repetit enim adhortationem, ut, qui velit demonstrare et rectae demonstrationis cognoscere rationem et essentiam, alienus sit ab omni φιλαυτια et ρtλοδοξ 3. Proponit etiam summum demonstrationis finem, θεωριαvcrrio τημ ovlκlv, et paullatim ab ea demonstratione, qua fides ex Sacris Scripturis acquiritur, ad eam, quae est generalis, ad Simplicem, nulla materiae demonstrandae habita ratione transit, ut postea ea recti Ssima, essentia eius cognita et ratione, utatur ad veritatem christianam probandam. Iam quae sequuntur, brevissime nune

Ut igitur aliquid demonstretur, primum nomen propOSitum tam accurate definiendum est, ut quivis eiusdem linguae peritus Statim, Voce pronunciata, quid cogitet pronuncians, intelligat.

Deinde autem progrediendo quaerendum, utrum e X Si S tat, necne,

id quod nomine significatur. Tum vero, si esse id quidem fuerit

263쪽

ostensum, diligenter quaeratur oportet, qualis sit, quaenam eius natura, et num transeat ordinem datum. Quorum si simplex et nuda affirmatio non sufficit, dicta sunt confirmanda. Nec vero aliare non minus dubia nitendum est, sed eo disciplinae principio utendum, quod omnium consensu certum eSt et Sine controversia.

Et haec quidem solis exemplo illustrantUr. Demonstratio autem dubiis ex certis fidem comparat. Ipsa Vero, Sicut fides, cognitio, praescientia, dicitur modo duplici: una est enim arrio ηα ωκη ac Stabilis, altera ex Sola Spe . Ac prior quidem proprie dicitur demonstratio, quae fidem επιστη ovtκην diScentium animis ingenerat; altera opinionem gignit. Iam igitur quomodo pertineat indicium ad demonstrationem et syllogismus, quaeritur. Indicium unum tantum significat, unde quid con Sequatur, apertum. Syllogismo autem pluribus opus est indiciis. Quae enim quis concedit, ex his concludere, syllogismum est conficere. Quodsi

OneeSSa Vera Sunt, Syllogismus est demonstratio, quae et concessa

prius, et conclusionem deinde habet vera. Nec vero simpleX ullus sermo syllogi Smus est, qui potius compositus est ad minimum ex tribus, duabus propositionibus, conclusione una. Quid igitur de propositionibus dicemus 3 Num omnes etiam demonstratae erunt antea 3 Aut omnia egent demonstratione, aut Sunt quaedam per Se credibilia. Si prius verum, in infinitum procedentes evertemus demon- Atrationem; sin alterum, credibilia per se erunt demonstrationum principia. Atqui philosophi, esse universorum principia eiusmodi, ut demonstrari nequeant, fatentur; si est ergo demonstratio, sit aliquid per se credibile necesse est, primum et Sine demonstratione. Ad sdem igitur, quae nequit domonstrari, Omnis deducitur demonstratio. Praeterea demonstrationum principia Sunt ea, quae evidenter apparent sensui et intelligentiae sanimi quasi sensui). Si

qua ergo suerit eiusmodi inventa oratio, quae ex eis, quae iam Sunt

credibilia, nondum credibilibus fidem possit tribuere: hanc ipsam

dicemus esse demonstrationis essentiam. Qui igitur ex evidentibus recte concludit; is vere destionstrat. Si contra ex demon- Atratis Solvendo rursus conclusionem recurrit ad evidentia et per se credibilia, in hoc cernitur ἀυαλυσις. Duo ergo in demonstrando diligentissime sunt servanda: prius, ut propositiones accuratissime

eXaminentur, Sintne verae; alterum, ut recte concludatur. - Haec

sufficiant ad indolem fragmenti cognoscendam. Clemens deinceps, quae exposita sunt, eXemplo illustrat, et per se credibilia evidentiaque contra Pyrrhonem defendit. Deinde inductionem, divisionem, definitionem, demonstrationem c0nseri inter se et explicat.

264쪽

Scientiae definitione ad causas ducitur, quarum Aristotelem Secutus quattuor statuit: materiam, causam ossicientem, sormam, finem. Tum revertitur ad explicandam divisionem des nitionemque. Et postquam ethicam multarum opinionum causam, i. e. mentiS humanae incon Stantiam reprehendit, de nominibus, cogitatis, significatis Inulta disserens, Venit rursus ad quattuor cauSas, quaS multis rationibus convenienter dividit et discernit tum ab aliis, quae Videntur tantum esse causae, non sunt autem, tum inter Se ipSas, donec, non finem libro imponat, uti Nourrio placet, sed donec

hod libri VIII fragmentum desinat.

Quid in Stromatis praestatum Sit. Haud raro inveni eum errorem, quo Stromatis nobi8 Servatis dogmata christiana ex Clementis sententia contineri opinentur. Id ita sese haberet, si Clemens Stromata omnino consect8Set. Quae autem nune habemus, ea ad dogmata tradenda pr ae parant potius, quam tradunt. Sunt nihil aliud, nisi persectior, ut ita dicam, Protrepticus, persectior Paedagogus. Itaque similitudinem illam, quam inter tria Clementis opera et Aristotelis opus, quod dividitur in Ethica sit Politica, supra δ) statuimus, iam altius repetere licet ac perspicere. Nam quemadmodum se AriStoteles, qui Scribere Vellet πολtettκην πραγματεtαν ad erudiendos adolescenteS, ei primum quaerendum ac docendum es Ae, quid e 8Set Summum bonum, quod ut finem l πολtettκη ουυαμ tet expeteret, optime perSpezium habens, antequam de ipsis politicis inquireret, non quidem ut qui legerent politicen scirent, sed ut eam docti sactitarent, finem

scurum et a multis ignoratum illustrare studuit in Ethicis ': ita Clemens δοrματικηυ πραὶ ματεtαν Scripturu8, ante quam dogmata eXponeret, non quidem ut qui legerent et v τῶν ΘΟΙ- ματειν θεω=tαν Seirent, sed ut eis convenienter viverent, finem dogmatum, i. e. Summum bonum nascens ex ipsis illustrare studuit partim in Protreptico, maiori ex parte in Paedagogo, persecte in septem Stromatum libris. Atque id quidem non tam Summum bonum describendo per se, sed viri summo b0no exstructi ima-λὶ CL ἶ 2. de Paeda g.

) Cf. libellum praeclarum ae subtilem: isDe Aristotclis Politicorum libris Dissertatio, quam Scripsit Joa. Pet. Niches, ' Dr. Phit., Presbyter colou.;

265쪽

ginem, amabilem illam et admirabilein adumbrando assequi conatur. Et hoc minime reprobandum. Etenim ista certe aetate tam cra88a, ut ita dicam, manifesta potentiaque omnium scelerum ubique exempla obvia erant, ut contra etiam virtutis pietatisque imaginem tanquam vivam ante Oculps ponere OpUS e Sset. Summum autem bonum Clementi videtur γὶ Iuubatet; Summo bono Ornatu S atque beatus est Gnosticus, qui summi in terris boni accipit

οἰκονομιαν et verbo et saeto δ), cuius amabilitatem, cuius pacem legentibus et ipsis acquirendam proponit. Iam quum eum, qui hanc imaginem diu et cum amore consideraverit, non modo mOX

etiam sibi ipsi desideraturum esse huius similitudinem, sed fieri quoque paullatim et quasi sponte ei similem, negari haud facile possit; Clemens autem postulet, ut is, qui velit discere et v et i vo0Iματ nu θεωριαν, Sit sanctus, mundo novi cordis oculo, virtute

gnostici praeditus: imaginem illius summo bono exstructi duplici consilio ostendere videtur, quum ut sciant discipuli, quo tendere debeant, tum ut similitudinem imaginis nonnulla saltem ex parte reddantur participes. Atque nescio an AriStoteles quoque, penitus in humanam naturam introspiciens, hoc consilium cum priori de

Summo bono inquirendo copulaverit, id quod * 2 De Paed. indicavi. Sed in Stromatis quid praestatum suerit, si quaeras, illud

ipsum, inquam, duplex consilium Secutus Clemens et o v aes κου λέ- Io v ita pertractavit, ut legentes et quem ad finem tenderent dogmata deinceps dis gentes scirent, et optime morati vel morum chri- Atianorum amore incitati saltem ad dogmata cognO8eenda asseederent. Quid enim 3 Num salii mo dides, quod hoc contra opinionem PerVulgatam atque adamatam omnibus affirmare audeam 3 Sed demon Strabo, breve faciens tamen in re apertissima. Et primum quidem totius septem librorum argumenti indoles ipsa e8t demonstratio. Deinde vero Clemens dis ortis verbis declarat, Sextum et Eeptimum Stromatum libros, quibus ti γ θικος λ ὀ ὶ ο c pertractetur, gnostici describsero vitam '). Restat igitur ei, qui Stromatis, quae exstant, dogmata explicari contendit, ut haec quin quo libris iam absolutis contineri didat. Atenimvero, nisi ipsius oculis confidens adVerSus argumentum horum librorum manifestum illud dixerit, iam testimonium invictum afferam, quo dogmata a Clemente ΠΟΠ- dum esse Scripta confirmamus. In altero enim septimi libri dimidio auctor ipse ad verbum profitetur: Vitam enim gnostici describereri p. 862 in Strom. l. VII.

266쪽

sotat i s suit, idque iam libri VII capitu 14. Quid igitur post hoc

caput rerum postulat consequentia 3 Sine dubio et v etav 807νιαet uvθε ορ αυ. At vero prius aperiendi esse videntur huius θεωριας fontes, quos quasi obstruunt et obturant multis dubitationibus obiectisque Graeci, Iudaei, Haeretici R). Aperiendi autem sunt defen-Sione, quae eon Si Stet in recta demonstratione et statuenda et adhibenda. Videtur ergo Clemens post librum VII scripturus fuisse librum VIII de demonstratione; deindo hane adhibens librum IX, vel etiam plures ad solvendas dubitationes obiectaque reiicienda, quibus consectis, ad Christum verum dei Filium demonstrandum perventurus fuisset. Nam qui dogmata christiana accipere voluerit, ad dei Filium accedere debet, qui est vere pater Veritatis et doctor' . Principium enim doctrinae habemus Dominum, qui et per Prophetas et per Evangelium et per beatos Apostolos multifariam multisque modis a prin-

eget alio; vox Domini magis fide digna, quam quaevis demonstrat , vel ipsa potius sola demonstratio β). Tum Vero Clemens perrecturus suisse videtur ad demonstrandum, ubinam et quaenam inter haeresium turbas sit antiquissima ecclesia et veris Sima, Una et catholica, in qua deposita sit Domini vox et traditio q). Et prosecto sub finem libri VII postea se esse dicturum pollicetur de ecclesiae excellentia et de uno constructionis eius principio, omnia alia superante, nihilque habento sibi vel simile vel aequale 7 . Denique eccleSiae normam ac regulam secutus haud dubie suisset ex-

Quae quum ita sint, totius alterius longe praestantissimae operum Clementinorum partis nihil nos habere, nisi parvum fragmentum de demonstratione in universum statuenda apparet. Aut igitur Clemens praeter hoc fragmentum, persecutione fortasse prohibitus,

267쪽

nihil amplius elaboravit, aut quae praeterea elaboravit, temporum

iniuria perierunt. Ο damnum maxime dolendum lReliquum est, ut brevi, et6υ ηθικον λ676υ septem Stromatum libris ab Solutum esse, ostendam. Utar autem ipsius Clementis verbis. His a nobis, inquit ad finum libri VII tendens, antea pertractatis, locoque morali nobis summatim passimque descripto id aggrediamur, quod sumus polliciti, i. e. ad ea tractanda, quae Supra enucleavimus δ). Addit autem dogmata hic illic inspersa esse ea, quae ad cognitionem excitandam fuerint idonea; non quidem T v et ou ῖ07 1ατ ou navet uv) θεωριαυ, sed Singula dogmata, Sine quibus gnostici imago describi non potuit. Iam vero loco morali pertractato, huius etiam pertractandi ratio munere suo perfuncta est.

Itaque Clemens ipsam relicturus do undit eam postrem O. Denique libro VII simulquo toti et6u γὶθ κου λ6766 descriptioni finem imponens: Atque adeo, inquit, post hunc septimum Stromatum librum, de eis quae deinceps sequuntur, ab alio principio faciemus disputationem. Quae verba postrema haud recte interpretantur viri doeti hisce: aliud sumemus exordium. Nam quid hoc sibi vellet: post huius libri finem aliud sumemus exordium 8

HOC, Credo, pronuntiare supervacaneum esset. Deinde vero λο Io cminime significat exordium, sed hoc loco dissertatio potius, vel disputatio est. Atque verba: ἀπ αλλης ἀρχης indicant novum quoddam disputandi genus, non ita quidem novum, ut Stromatum natura plane tolleretur, sed tamen mutatum pro rerum tractandarum discrimine. in p. 90 l.

268쪽

l ί ς ὁ σω 6 1ευος π λ O u G t 0Nourrius, postquam Strom. libri VIII verum fragmentum reiecit, quaestionem movet, anne ille liber, qui Ttς ὁ σω 011290ς πλου atoc inscribitur, liber octavus Stromatum potiori iure dicatur, quam illud fragmentum. Sed haec quaestio omnino Supervacanea, cuius veterum testimonia ne minimam quidem praebent occasionem. Eusebius quidem cum citat librum a ceteris Clementis scriptis pror8us Segregatum et alio loco multa ad verbum scriptis suis intexuit δὶς eodem plane modo Hieronymus ). Atque Photius quidem eum age visum fuisse in nonnullis codicibus loco libri Strom. VIII, minime vero titulo et inscriptione, testatur, ut ne librarios quidem transscribentes eum pro libro VIII habuisse in promptu sit β). Photius autem libri etiam initium hoc esse dicit: Ut μευ τ0bς ἐI κων ta aettκοὼς λ070υς'), quod ad Verbum quadrat in librum, quem habemus exstantem. ΙHic autem, quum ad seculi decimi septimi latuisset, a Matthaeo Cariophylo, Iconensi postea Archiepiscopo, inter Graecos Vaticanae bibliothecae codices repertus ac latine redditus, propter hanc plane externam libri sortunam, quod cum variis originis homiliis in uno codice descriptus erat, huic scriptori adiudicatus est, cui mox paulisper assentiebatur Gliislerius. Nam rationes internas, quas commenti Sunt, non essent com-

δ) H. e. l. VI. c. 13: καὶ ρος ὁ σωζομενος πλουσιος, ουτως ἐπιγρπινεὶς ετερος αυτου λογος. Cf. l. III. c. 23, ubi narrationem de iuvene latrone transferiptam

habes.

ηὶ De vir. ili. c. 38. Ri Nescio, quomodo lapsus sit Nourrius, quum dicat: ,,In quibusdam Siquidem codicibus octavus Stromatum eius liber liber Tίς ὁ πλουσι ος), teste Photio, inscriptus suit.

269쪽

menti, nisi externa illa coniunctio fuisset. Quarum resutationem accuratissimam invenies apud Nourrium p. 1298 1299. Equidem altius hanc quaestionem repetere, Vel potiu8 errorem illum subtilioribus argumentis refellere haud esse opus censeo.*2. De t empore, quo hic liber scriptus sit. De tempore autem, quo hic liber scriptus sit, quidquam certi

statuere est difficillimum. Unum tantum indicium satis tamen generale occurrit in cap. 26, quo legentes allegat ad aliam scriptionem Suam, quam appellat: et iv και θεολοItας tu . Atque hanc quidem Se e 88e compositurum in Stromatis, quae ad nos pervenerunt, saepe pollicetur δ). Ergo librum: Τις ὁ Ου, 69.290ς πλου-otoc, post librum Strom. VIII saltem scriptum esse apparet. Sed etiam libri dictio et oratio, sedate fluens et aequabiliter, suaVis ubique ac mitis ad sedatiorem viri aetatem nos ducit. Quapropter nescio an eo tempore sit exaratus, quo Clemens in Cappadocia, quum declinasset persecutionem, versabatur. Hic etiam mira de iuvene pulchro atque ingenioso primo Ioannis discipulo, tum latrone, quae non scriptis sed vivae tantum memoriae studiose commendata tradebatur, ad aure 8 eius pervenire poterat. Sed hoc in universum de

tempore.

Do huius libri consilio. Quantopere homines integra, quoad in peccato originali eius poterat fieri, naturae bonitate, quum christianae vertitatis lux orta esset, ad omnia Servatoris verba Vitam studuerint consormare, notissimum est. Non id quidem ut efficerent enitebantur, ut novam doctrinam tamdiu versarent, dum sibi, hominibus Veteribus, eam accommodarent, Sed vocem Domini in omnibus, Semper, ubique agendi normam agno8centes id, quod Verbis eius aperte declarabatur, exsequi voluerunt. Erant igitur inde ab initio ecclesiae, qui verba audientes: Unum tibi deesti vadet quaecunque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in coolo; et veni, sequere mel dicto obedientes Christi gratia libonior fierent pauperes. At vero numero christianorum crescente, caritate autom in multis languescendi, illa ipsa verba videbantur duriora, ut plurimi cum iuvene Evangelii contristati in verbo abirent moerentes, et inprimis quidem eorum, qui accessuri erant ad Τὸ p. p. 5l6. 520. 5 l. 571. 603.

270쪽

oeelesiam, si forte illud audierant: Facilius est camelum perforamen aeus transire, quam divitem intrare in regnum dei, multi divites perterriti recedere solebant. Ignorabant autem consilium dissere a praecepto in ecclesia. Sed Clemens, quum eius modi conturbationem videret, Statuit, ut quaestionem illam, utrum divites christiani facti possessiones suas quoquo modo totas distribuere deberent, nec ne, sana narrationis de iuvene divito interpretatione ad sedandos animos solveret. Itaque scripsit librum: Tich ato 6μενος πλουοιος. Et illud quidem esse eius consilium ex ipso

libri proemio optime dicemus. Esse enim divites, ait in Cap. II., qui, quum audii Ssent, quam difficile os sol diviti homini intrare in

regnum coelorum, animo cadentes quasi vitam aeternam minime

consecuturi, tanquam praesens Vita sola ipSis reliqua esset, a via coelesti longius, quam antea deverterent, nec perve Stigantes nec serio considerantes, quosnam Dominus et Doctor appellaret divites,

nec dei perpendentes omnipotentiam. Alios autem illud quidem Domini dictum recte intelligentes, hac intelligentia, qua possidere

deberent, quasi non p088iderent, abutentes beneficentiam ad salutem comparandam negligere, ut non minus, quam illi, spe destituerentur. Quae quum ita Sint, Clemens, neque petulanter in divites

a Domino vocatos se gesturus neque contra lucri causa illis assentaturus, primum Sibi proponit, ut verbi praedicatione inanem ex animis eorum metum eximat iustaque verborum Domini expositione, non omnino repulsos eos esse ab haereditate regni 'coelorum, dummodo dicto obedientes mandata exsequantur, aperte O Stendat; non

igitur timendum, ubi nullus timendi locus; tum vero eos docere vult, quibus operibus Spes alatur, quae neque absolute eis negata sit, neque quaSi sponte occurrat adversus hominis liberum arbitrium.

Et haec quidem e capite III. cognovimus. Capite denique IV. brevi consilium complectitur his verbis. Det igitur nobis Servator, ut

hinc ordientes sermonem, vera, decora Salubriaque fratribus conse- ,

ramus, primum ad Spem ipsam adducentes, deinde ad ea, quae spei augendae conducunt. Atque ille quidem sermo indigentibus largitur, rogantes docet, solvit ignorantiam, desperationem expellit; eosdem rursuS de divitibus sermones inducens, qui ipsi seipsos interpretantur tutoque exponunt. Nihil enim sic iuvet, quam ipsa rurSUS audire verba, quae in Evangeliis vos quidem, haud merito examinata neque recte intellecta, sed pro infantia Vestra accepta conturbant. Quibus in prooemio expositis, Clemens totum colloquium Domini cum iuvene divite transscriptum exponere incipit. -

SEARCH

MENU NAVIGATION