De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Do huius libri argumento. Qui divitos nimis offerunt laudibus, non solum adulantes et illiberales esse videntur, verum impii atque insidiosi; quae dolsunt, tribuunt divitibus, quos a salute aeterna impediunt impetranda. Fastidium enim eorum, quasi igni ignem adiicientes, laudando augent. Melius est haud dubie, et Orare pro ei S, et, adiuvante Servatoris gratia, ad veritatem eos ducere, ut beneficiis praestatis excellentes vitae aeternae praemium reportent. Namque divitum salus galute pauperum difficilior est non una tantum ex causa, et divitum quidem, quibus virtus Servatoris atque salus praeclara cognita est; de alii 8 nune taceo. Sunt autem, qui propter illud Domini: Facilius est camelum etc. statim, quum de Salute aeterna desperent, hac vita sola frui studeant. Alii vero intelligunt quidem dictum illud, nec tamen, severitate deficiente, divitiis suis recte utuntur ad salutem redimendam. Qui igitur veritatis fratrumque amore tenentur, hi divitibus vocatis neque irageantur, neque

tueri cauSa assententur, Sed sana verborum Domini expositione inanem de animis eorum metum Ruserant demon Strentque non e S se

timendum, ubi timoris nullus locus sit, totam salutem ex obedientia erga divina mandata pendere, et doceant denique, quibus Uectionibus actionibusque spes alatur, quae neque omnino negata sit illis, neque temere ac sponte oblata. Nihil autem, quam de salute de- Sperare, periculo Sius. Quemadmodum enim quicunque athleta devictoria et corona desperaverit, is neque omnino, ut in arenam descendat, nomen dederit; qui vero hanc ipse quidem animo spem conceperit, labores tamen, cibos, exercitationes CongruaS non Suscipit, etiam hune corona non donatum spes frustratur: ita quisquis affluit terrenis opibus, ne se ipse primum caveat a Servatoris certaminibus praemiisque exclusum ducat, modo fidelis exsistat audivinae bonitatis ningnitudinem intelligat; deinde vero, ne, nulla exercitatione nulloque posito certamine, Sine pulvere atque Sudore immortalitatis se corana iri donatum speret, sed tradat se Logo tanquam palaestrae magistro et certaminum praesidi Christo. Cibus illi ac potus praestitus est: Novum Domini Testamentum; exercitationes gymnicae: mandata; Ornatus cultusque: honestae assectiones, caritas, fides, Spes, cognitio veritatis, lenitas, mi Sericordia, castitas, ut quum tuba novissima currendi signum dederit

hincque emigrandi veluti e stadio ex hac vita mortali, bona fretus con8cientia certaminum praesidi victor offeratur, coelesti omnium

272쪽

consensu dignus patria, in quam cum coronis praeeoniisque angelicis ascendit δ). Disseramus ergo, Deo adiuvante, de spe divitum ipsa et de eis, quae ad spem conducunt. Et primum quidem ipsa Servatoris verba audiamus. Et quum exiret in Viam etc. δ). Quae narratio in omnibus Evang. eadem habetur, in qua, quae dicta sunt, ne σαρκινως intelligantur, sed latentem in eis sensum digna investigati0ne mentisque acumine perquiramus oportet. Opportuna sine dubio quaestio Domino oblata est de vita Vitae, Servatori de salute, Magistro ac Doctori de capite dogmatum, Veritati de vera immortalitate, Verbo de paterno verbo, Persecto de persecta requie. Id quaeritur ex eo, cuius cauSa de Seenderat, Evangelii argumentum, quod positum est in vita aeterna tribuenda.

Sed Propheta prophetarum omnisque prophetici spiritus Dominus

praesensit et interrogationem et responsum. Vocatus autem bonuS, discipuli animum in Deum bonum convertit, primumque ac Solum vitae aeternae praebitorem, quam ab eo acceptam nobis consertfilius. Ad deum aeternum erigit discipulorum animos, ad aeternorum largitorem, primum, Supremum, unum, bonum deum, Cuiu Signoratio inor8, cognitio autem cum familiaritate, caritate, similitudine: sola exsistit vita. Hunc ergo primum agnoscere iubet eum, qui vitam velit agere veram. Tum vero erit cognOScenda

Servatoris magnitudo novaque gratia, praestans Legi. Quapropter iuvenis, quamvis ex Lege iustus persecte, quaerit novam gratiam, qua vitam acquirat, et iure quidem ex eo, qui Solus eam pote Si dare.

Ex fido igitur in fidem transfertur. Ut iustum ergo ex Lege diligit

eum Dominus et amplectitur; sed quod ad vitam aeternam attinet, nondum persectum eum pronunciat, Legis quidem Operarium, at in

vitae aeternae rebus cessantem. Bona LeX, Paedagogus cum

timore ducens ad Christum, sed plenitudo Legis ipse Christus, non qui ut Servus Servos faciat, quinimo et filios et fratres et cohaeredes, Patris voluntatem facientes praeStet. Quamobcausam Servator: Si vis, inquit, perfectus es A e. Nondum ergo erat perfectus. Praeclare illud: Si vis, ostendit liborum hominis arbitrium. Deus ac Dominus autem dat volentibus, ut fiat eorum quaSi propria salus. Deus non cogit. Unum tibi deest, quod Lex non dat, non capit. Qui vero a se totam Legem impletam esse gloriatus est, hoc unum Servatoris singulare non praestans tristis abiit. De multis sollicitus, unum illud, salutis opus perficere non

Sequitur narratio de ad0lescente divite in Evangelio sec. Mare. X. 17 sqq.

273쪽

voluit. Cur igitur se a vita, quam petierat, iam subduxit 3 Vende, ait Dominus, quae habes. Nec vero hoc statim facultates proiici iubet et pecunias a Se amoveri; libidinem, avaritiae labem, sollicitudinos tantum vendi vult. Si ita iuberet, mendici per vias proiecti, deum ignorantes eiusque iustitiam, beatissimi essent ac religiosissimi solique compotes vitae aeternae. Neque illa divitiarum abdicatio atque largitio novum quid esset', qua potius ante Domini

adventum, ut inani iactatione nominis elaritatem et gloriolae curam, litterarum studiis mortuaeque sapientiae vacantes, captarent Ana-Xagorae, Democriti, Cratetes.

Novum quidem illud maius est, divinius, persectius, ut nimirum

animum assectionemque vitiis nudemus atque aliena radicitus ex eo excindamus et eliciamus. Antiqui enim, contemtis exterioribus,pO8Sessiones amigerunt; vitia animi ac perturbatione S, credo, auXerant, qui, quasi supra hominem sese gessissent, Superbi eVaserunt atque elati. Deposito sucultatum onere haud simul pecuniarum cupiditas ae sitis eiecta esse videtur. Fieri autem non potest, ut cui desint necessaria ad vitam sustentandam, is non

animo frangatur et a melioribus sollicitudine abducatur. Quacum sollicitudine sodiatur poenitentia ei, qui temere divitias abiecit. Quae porro inter homines reliqua esset communicatio, si nemo quidquam haberet 8 Attamen: Facito vobis, ait Dominus, amicos de mammona iniquitatis. Qui quis esurientem alat, potum praebeat sitienti, nudum tegat, peregrinum excipiat ipse egenus 3 Quo iure ergo Dominus his, qui haec non secerint, ignem minetur et tenebras 3 Ipse se excipi a divitibus iubet et laudat pecuniarum usum iustum. Neque ergo abiiciendae erunt opes, quae in proximi cedant utilitatem; possessiones a possidendo appellantur; Opes, quia opem ferunt. Divitiae sunt instrumentis Similes, quorum qui usum ignorant artis imperiti fortasse eis utentes sibi nocent, instrumentis nOXam minime nocentibus. Potes uti divitiis iustitia domito 3 Ad iustitiam ministrae sunt. Utitur quis illis ea non comite: ministrae rursus sunt iniustitiae. Huius autem causa non divitiae, sed liberum arbitrium. Valentibus animi vitiis, nihil iuvat divitiarum abiectio; illis autem sublatis: hae etiam utiles evadunt. Nam si prudentia, Sobrietate pietateque dispensantur, conducunt. Neque igitur deponenda sunt ea, quibuS Vita Sustentatur, sed quae illis male uti possint, animi vitia et aegritudines. A quibus nudam,

animam pauperem VOeat Servator: Veni, Sequere me. Huic

enim via fiet ipse Dominus; in animam autem impuram dei gratia non Venit. Impura vero e St, quae dives est desideriis multisque 17

274쪽

amoribus. Nam qui possessionibus locuples, aurumque et argentum et domos tanquam dei dona habet, deoque largitori in hominum salutem ex eis subministrat; qui fratrum potius causa quam in sui gratiam haec a se possideri novit, ipseque p08 Sessione

melior, non Servu8 eorum, ipsa pos Sidet; qui neque animo ea circumfert, neque eisdem vitam suam definit atque circumscribit, sed

semper etiam honesti aliquid et divini elaborat, et si quando fuerit privetur illis necesse, placido animo parique hilaritate iacturam eorum ferre potest atque abundantiam: hic est illu, qui a Domino praedicatur beatus, Vocaturque pauper Spiritu, eXpeditus regni coelorum haeres. At vero qui opes fert in animo et loco Spiritus dei

aurum in corde Sive agrum nulloque cum usu praedia Semper auget

et pOSSessiones, in terram pronus, mundi irretitus laqueis: hic unde regni coelorum desiderio accendatur atque cura 3 homo scilicet, qui non cor, Sed agrum vel metallum gerati Ubi enim est mens hominis, ibi et thesaurus eius est. Thesaurus autem dupleX procordis affectione: alter bonus, malus alter. Similiter etiam paupertas duplex; unde recte quidem dicitur: Beati pauperes, beati autem spiritu; nee vero minus recte: Miseri paUperes, contrariae pauperes indolis, qui dei expertes magisque humanae POSSeSSiotas eXpertes, ne gustarunt quidem dei iustitiam δ). Quae quum ita sint, dictum illud Domini mente comprehenditur. Neque enim in eis, quae foris sunt, salus est posita; Sive

illa multa Sunt sive pauca, Sive parva sive magna, Sive laude clarasiVe Obscura, Sive probata sive reprobata: sed in animi virtute, fide, Spe, caritate, fraterno amore, scientia, mansuetudine, modestia, Veritate, quorum praemium e8t Salus. Pulcher est, qui templum dei est; vivit, qui hoc aedificat. Nulla corporis affectio per se aut vitae aut perniciei causa est. Pulcher castus, deformis impurus es Se pote8t. Sic porro egenus cupiditatibus ebrius sorte exstiterit, et contra, qui divitiis affluit, Sobrius atque voluptatum egenus. Utriusque rei causa in animo inest, aut virtute praedito, aut vitio affecto. Vero igitur dives est, qui virtutibus fretuS quavis sortuna sancte et fideliter uti potest; salso autem dives, qui carne di Ves est, qui vitam ponit in rebus externis, quae mutantur et tandem intereunt. Simili modo vere pauper Spiritu est pauper, falso autem, qui pauper est ex mundi sensu, dives vitiis. Vende igitur has divitias, vitiat Tum vetro reponas in animo egeno alias p. 937-046.

275쪽

divitias di inas, quae parant vitam aeternam, ut thesaurum habeas

in coelum.

Haec igitur κατα et ροπον dicta ille multis pecuniis locuples homo quo legalis non intelligens, abiit tristis et moerens, relicta vilao

Sorte, quam Concupi Scere Solum, nec Vero etiam as Sequi potuit; quod arduum tantum erat, id ascendi omnino non po8Se Opinatus.

Quinetiam discipuli quoque primo perculsi et quasi attoniti sunt. At hi iam diu omnia reliquerunt. Quid ergo timentes dicunt: Et

quis potest salvus fieri 3 Hanc ipsam ob cauSam, quod praeclare ut discipuli sententiae altitudinem intellexerant. Quamvis enim propter facultatum abdicationem bona spe freti, tamen quod non plane vitiorum egeni erant, de salute sua metuebant. Dominus vero respondit: Quod est impossibile apud homines, est possibile deo. Et hoc quoque sapientiae plenum. Homo enim, quomodocunque ipse a se et per Se Solus laborat, nihil hinc praestat; divina virtute adiutus votorum evadet compos . Deus enim animas adiuvat spiritu suo volentes. Invitis deus non affert salutem. Sed ipsi libero animi proposito eum quasi cogimus; nam violenti rapiunt regnum coelorum. Haeo enim Sola bona Violentia est, qua deo vim inserimus vitamque ab eo rapimus. Ita vinci deo est gaudio. Itaque beatus Petrus, quum haec audii Sset, electus ille, eximius primusque discipulorum, Sermonem confestim vimque eius comprehendit. Ecce, inquit, nos reliquimus omnia et secuti sumus t et Quodsi illud omnia nihil nisi sacultates eius significet, quattuor fortasse obolis magnifice gl0Tietur, quorum praemium regnum coelorum pronunciet. Sed animi aegritudinibus vitiisque proiectis, magistri vestigia Sequuntur et ad similitudinem eius in omnibus tendunt. Respondens autem Iesus, ait: Amen dico vobis, qui reliquerit propria, et parentes et fratres et pecunia a propter me et propter Evangelium, recipiet centies tantum. Quinimo alias addit: Qui non odit patroni otmatrem et filios, adhuc autem et animam suam: non potest esse meus discipulus. Atqui non praecepit odium et divortium a carissimis deus pacis, qui vel inimicos diligi iubot. Ab inimicis igitur ascendentes maxime diligemus affines et cognatos, coniunctissimos quosque. Quid ergo 3 Num contraria docot Dominus 3 Minimo. Inimicis mala inserri vetat; proximos non plu8 Vereri

nos iubet, quam saluti conducat. Quodsi infidelis cuipiam pater vel filius vel frater exstiterit, quorum quilibut fidei vitaeque in coelis consequendae impedimentum praestiterit: huic ne c0nsentiat

276쪽

neve concordiam habeat cum illo, sed spiritalium inimicitiarum causa carnis necessitudinem diluat. Certantibus inter se patre terreno et Christo Servatore regenerante de filio, hic sermones utrinque audiens pro se ipso iudex esto; et fratre certante cum Christo, vel filio, vel uxore, vel quovis alio: Christus vincat in te, quippe cuius gratia in arenam descendat. Habeas otiam divitias: Dominus non invidet. At vides illarum tu vinei libidine: dimitte, proiice, odio habe, renuntia, fuget Et si dexter oculus Scandalizat te, quam primum erue eum. Sive e Si manus Sive peS sive anima, habe odiol Si enim hic Christi cau8a etiam pereat,

suturo seculo reviviscet.

Sed quum Dominus eum, qui omnia reliquerit, habiturum non esse promittat hoc tempore agr08, pecuniam, domos fratresque cum per secutionibus, duplex esse perSecutionum genus animadvertendum est: unum extrinsecus illatum ab hominibus, vel agente potestate diabolica; alterum, idque multo gravius, ex interna ipsiuscuiusque anima oritur, impiis depravata desideriis variisque voluptatibus. Et huius quidem persecutiones generi S Semper ad Sunt, vitari non possunt ab eis, qui hunc hostem in se circumserunt. Tentatio extrinsecus veniens probationem efficit; interna autem mortem. Quodsi cum eiusmodi persecutione interna habeas divitias carnis, fratres, alia pignora: hane omnem possessionem in malum cedentem relinque, pacem tibi ipse praebe, longa liberare persecutione, ab illis convertere ad Evangelium, prae omnibus SerVatorem elige, tuae patronum et conSolatorem animae, nullumque finem habiturae praebitorem Vitae. Denique Dominus responsum concludit his

verbis: Erunt primi novissimi, et novissimi primi. Multa quidem huius loci egent explicatione, sed quum non ad divites solos

Spectet, nunc ΠOVa hae quaestione supersedere pos Sumus. Quod autem ad propositum nostrum attinet, a Servatore minime eXclusos esse divites, quod divitias externas possideant, modo mandata eius velint Servare, demonstratum esse arbitramur. Inter divitias enim natum e S Se peceatum non est, neque ante fidem susceptam divitias acquisivisse aliquem parsimonia et arte honesta δ). Iam Vero caugam narrationis de iuvene locuplete inquiramus.

Doedat igitur l0cupletes, haud esse negligendam Salutem, quaSi eius spes Omnis illis iam sublata esset; nec vero rur8us Ope S pelago mergendas aut improbandas tanquam vitae insidiantes et inimicas:

) p. 946-950. Hinc altera libri pars incipit, qua divitiarum ad salutem utilitas

describitur, vel quomodo spe3 augeatur.

277쪽

sed discendum eis, quomodo divitiis ad vitam comparandam utantur Oporteat. Nam quoniam neque omnino perit dives timore, quia dives sit, neque omnino fit salvus quis fiducia, qua se salvum fore confidit: quanam re spes nitatur ex SerVatoris doetrina consideremus. Niti ergo eam docet mandatis exsequendis. Maximum autem mandatum hoc esse dicit: Diliges Dominum do umox tota virtute tua. Et profecto hoc maximum est, quum de ipso maximo agat, de deo patre nostro, per quem facta sunt atque exsistunt omnia, et ad quem revertuntur, quae fiunt salva. Nobis igitur ab ipso dilectis antea et conditis aliud quidquam antiquius ducere atque praeStantius, quam ut amantem redam emus, quum

nihil aliud quidpiam possit excogitari, quod deo nullius rei indigenti

atque persecto a nobis reddatur, nefas est. Quinetiam redamando immortalitatis munus con Sequimur.

Sed alterum mandatum haud minus id quidsim, est: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ergo deum Supra teip8um. Quis autem sit proximus parabola de Samaritano explicat. Is enim nobis proximus, qui tribuit nobis misericordiam. Caritas igitur utroque mandato iubetur, sed primae eius partes deo adscribuntur, proXimo vero Secundae. Nobis autem omnium, ut ita dicam proximorum proXimus est ipse Servator, qui summam nobis tribuit misericordiam, radicitus vitiorum asegritudines evellendo. Ipse enim est, qui vinum sanguinem vitig Davidicae) animabus insudit sauciis, qui ex visceribus Spiritus oleum adhibuit. Hic est, qui caritatem, fidem spemque, tanquam sanitatis saluti Sque Vincula, quae nequeant dissolvi, copulavit. Hic est, qui angelos et principatus et potestates, ut nobis ministrent, sub magna mercede subiecit; nam et ipsi liberabuntur a mundi vanitate in revelatione gloriae filiorum

dei. Quapropter hunc neque diligere oportet ac deum. Diligit autem Christum, qui servat ipsius mandata. Sed is quoque diligit oum, qui fideles eius honori habet et colit; quod enim indiscipulum quis egerit, hoc in Se Dominus sactum accipit. Id quod multis scripturarum locis probatur. Et ita quidem prorsus, quid valeans divitiae, intelligitur. Nam huc etiam illud pertinet: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum deseceritis, recipiant VOS in aeterna tabernacula. Ac primum quidem hinc agnoscas, non esse mandatum, ut a te exigi patiare vel importunos esse egenos; sed ut tu ipse quaeras, ubi sint, in quos beneficium sis collaturus. Nam hilarem datorem diligit deus. Deinde vero tantam communicationis statui mercedem, aeternum

tabernaculum. O pulchram negotiationem l Emit quis pecunia

278쪽

immortalitatem, datis quo seduli rebus intereuntibus, praemii loco

aeternam in coelis mansionem recipit. Tu, qui dives es, ad has, Si sapis, nundinas institue navigationem; totam, Si nece 88e Sit, peragra terraini Coelorum rugnum dabit tibi, deum imitans, homo egenus. Hic te, eis quae parva Sunt acceptis, ibi et per omnia secula contubernalem officiet. Ut ne ipiat, Supplica, sestina, enitere; time, ne tu ille spernat. Neque enim is habet in mandatis, ut accipiat, sed tu, ut praebeas. Quin ne hoe quidem dixit Dominus: da, praebe, beneficentia utere, sed: Fac a mi cum l Amicus autem non una largitione, sed familiaritate praestatur. Nam neque fides vel caritas vel tolerantia unius diei est; Sed qui perseveraveritusque in finem, salvus erit. Quisnam vero hic est dei amicus 3 Tu quidem, quis dignus aut indignus sit, noli iudicare; fieri enim pote St, ut opinione tua errore labaris. Optimum igitur indignis quoque benefacere propter dignos, ne cum indignis negligas dignos. Ne ob externam deformitatem quemquam reSpuas. Intus enim habitat absconditus Pater ot Filius eius, qui mortuus e8t pro

nobi S et nobiscum resurreXit. Haee, quam cerni IDUS, Specie S, decipit mortem et diabolum, qui non ad Spiciunt the Saurum, quem in testaceo vase serimus dei Patris virtute, dei Filii sanguine,

Spiritus sancti rore communitum. Tu vero coge tibi exercitum inermem, ad bella ineptum, fundendi sanguinis imperitum, ira vacuum, incontaminatum: Senes pietate praestantes, pupillos dei amantes et alliatos, viduas mansuetudine instructas, Viros caritate ornatos. Tales divitiis tuis corporique et animo tibi para satellites, quorum deus imperator exsiStat, per quo S ip Sa prope mergens naVi Semergat, quae Solae levent Sanctorum prece S; vigenSque morbus edometur, quem fugent manus impositae; fiatque inermis latronum, impetus, piis precibus despoliantibu S; atque postremo daemonum frangatur potentia, operibus consentientibus cum mandati S redarguta. O dulce amicorum ministerium t Est autem genus electum, praestantia fulgens, quod coram humanis Oculis nobilitatem suam Occultat, Lumen mundi et Sal ter rae, velut in exsilium quoddam ac peregrinationem magno Patris con Silio huc missum, ut admaturetur mundi Salus δ). Sed divitiarum usum docet ipsa dei caritas; nam deus est caritas. Pater enim est arcana divinitate; misericordia Vero, qua nos perSecutus est, exstitit mater. Diligendo quasi seminam induit

genuitque Filium. Et hic quoque ipse caritas, qui diligendo des-

279쪽

condit et homo factus est. Qui quum pretium se ipsum daret redemptionis, novum nobis testamentum reliquit: caritatem meam do vobis. Pro unoquoque nostrum animam posuit. Quid igitur 3 Hanc ut nos quoque alter pro altero ponamus, postulat. Sin hoo autem, num egena illa et aliena et effluentia continebimus et redon

domus 3 Alter alteri clausa habebimus, quae brevi post ignis consu- moly Qui non diligit fratrem, ait Ioannes, homicida est;

semen Cain est, diaboli alumnus, dei Viscera non habet, spem meliorum non habet, sine semine est, sterilis est; non est palmes vitis supercoelestis in perpetuum viventis; exci Sum eum vorax ignis manet incendium. Tu vero discito viam praecellentem, quam Paulus docet, dedueentem ad salutem. Caritas non quaerit, quae sua sunt, sed effusa e8t in fratrem, caritas illa praeclara, quae spem et fidem superat. Fides enim transit, quando ipsis oeulis

nostris videndo deum credemus; Spes eVane Seit Cum eorum conspectu, quae in spe posita sunt. At enimvero caritas perficitur, persecta augetur magis. Multa etiam peccata atque errata homo caritatem augendo puramque adhibendo poenitentia potest corrigere. Vera autem poenitentia in eo cernitur, ut non amplius in eadem delabamur. His enim sublatis, deus in te rursus habitabit. Si nos quidem, quum SimuS mali, noVimus bona dare data, quanto magis Pater misericordiarum, bonus ille Pater totius consolationis, misericordiae visceribus totus affluens multumque mi Sericors propter suam ipsius naturam longa utitur patientia et eos, qui convertuntur, exspectat 3 Praeteritorum igitur veniam quidem concedit deus; ut non peccet in posterum, in uniuSeuiu Sque potestate est positum. Qui autem, quum optimam egerit Vitam, sub finent ad malitiam vitiaquo deflexerit, nihil vita ante acta iuvatur; contraque, qui antea male et profuse vixerit, si eius illum vitae poeniteat, evincere potest. Quamquam multa et accurata opus est diligentia, sicut etiam longa affectis aegrotatione corporibus exquisitior diaeta maiorque cautio est necessaria. Dei tamen virtute, humanis precibus, fratrum auXilio, vera poenitentia, assiduaque meditatione res potest praestari. Est autem utile, hominem quendam virtute praeditum tanquam gubernatorem

sibi praefictire, qui Virtutis studio hortetur; et unum quidem habeas,

quem vereari S, alterum, quem timeas. Animo assidua voluptate nihil purniciosius; lacrimis interdum opus est. - Iam vero Clemens, ut con Solationem e poenitentia nascentum magis sentiant

lectores, adnectit narrationem illam dulcem de iuvene pulchro atque ingenioso, qui a Ioanne Apost0lo urbis cuiusdam haud procul Epheso Sitae epiScopo c0mmendatus, quum postea dux factus esset latr0-

280쪽

nuin, tamen postremo ab eodem Apostolo reductus ost ad poenitcntiam et sanctitatem. Deinde librum concludit hoc modo. - Qui enim poenitentiae angelum hic recipit, haud cum tunc poenitentia subibit, quum corpu8 reliquerit; neque confundetur Servatorem videns Venientem cum maiestate sua et exercitu. Sin autem quispiam manere malit atque delinquere quotidie in Voluptatibus volutans: is neve deum, neve divitias accuset, neve quod antea lapsus Sit, Sed Suam ip8ius animam, quae ipse sponte intereat. Patri Vero, qui est in coelis, qui veram sanetimoniam vitamque tribuet nulli obnoxiam mutationi, ipsi cum Filio Iesu Christo, qui vivorum et Inortuorum Dominus est, per Spiritum sanctum Sit gloria, honor,

pote Sta S, aeterna male Sta S, nune et Semper et in generatione S generationum et in sedula seculorum. Ament.

In hoc libro Clemons vero et admirabilis exsistit sit amabilis. Quamquam loci illius de divite interpretationi. quam proposuit, haud

p088um, quin Subtilitatem, qua sententiam suam stabilire studet, admirer, amem autem virum tanta amoris flamma pro caritate dei hominumque lodulum.

I. Eusebius duo potissimum Clementis opera novit magna, quorum priuS, oi Στρωματῖῖς 0κzm, postquam commemoravit, de altero haec tradit: se sunt totidem numero, atque illi, i. e. octo)eius fretio et urtivo ε ων libri, in quibus Pantaenum ut doctorem suum nominatim memorat, explicationes huius Scribens et traditiones exponens '). Hoc igitur opus gravi 8Simum Eusebius introspexit integrum atque, interpositis Vacuum. Atque Hieronymus: ses eruntur eius Clementis , inquit, insignia volu mina, plenaque eruditionis et eloquentiae, tam des'cripturis divinis, quam de Aecularis litteraturae instrument o. E quibus illa sunt: Eet ρ ωματεῖς libri octo; 'Υrt 6 et υπωσεων libri octo δ). Et alias: , , Clemens Alexandrinae ecclesiae presbyter, meo iudicio omnium eruditissimus, Octo scripsit Stromatum libros et totidem frποτυπωσε vivi et alium contra

SEARCH

MENU NAVIGATION