De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

gentes, Paedagogi quoque tria volumina. Quid in illis libris indoctum, imo quid non o modi a philosophia est 3 Φ

Neque ergo Hieronymus Υποτυπωσε ων libros ab eximia laude, quam in universum tribuiue Clementis operibus excludit, imo includit disertis verbis. Errores hic quidem non plures animadvertit, quam Eu Sebita S, i. e. nullos. Itaque vidit opus verum et sincerum. At vero minime item Photius. Haec enim eius Verba: ,,Hypotypo Sesquidem de veteris novique Testamenti locis quibusdam disserunt, quorum etiam summatim explicationem instituit et interpretationem. Et in nonnullis quidem recte videtur dicere, in aliis autem plane in impios et sabularum similes sermones effertur. Materiam enim esse aeternam et ideas veluti certis quibusdam decretis induci opinatur, Filiumque in rei creatae sortem deducit. Praeterea animarum migrationes multosque ante Adamum mundos prodigiorum instar

comminiscitur. Evam autem ex Adamo esse, non eo modo, quo

Verbum Vult ecclesiasticum, sed obscoene et impie dictitat. Angelos

quoque se cum seminis miscere et liberos eX eis procerare Somniat. Deinde Logon carnem non esse factum, sed ita visum duntaXat.

Duos praeterea Patris Logos mirabiliter finxisse arguitur, quorum minor hominibus visus sit; imo ne hoc quidem, sed sic scribit: Dicitur quid om Filius otiam Logos, olito vula uς patrio Logo. Nec vero hic est, qui caro factus e St, neque

etiam patrius illo Logos; sed vis quaedam dei tanquam

a deo ipso profluens, mens effecta, hominum corda per-Vasit. Quae quidem omnia A. Scripturae testimoniis aliquot con firmare conatur. Quinetiam alia quoque id genus sexcenta blasphema Voce nugatur, SiVe ipse, sive alius quis personam eius indu tus. Et haec quidem blasphemiarum portenta octo libros implent. Dicit etiam de eis dein saepenumero, passim consu8e, quuSi Stupore perculsus producit verba. Universi autem operis propositum fuisse

videtur: Genes eos, Exodi, Psalmorum, divini Pauli epistolarum, Catholicarum, Ecclosiasticique interpretationes. Diseipulus autem, ut ipso dicit, suit Pantaeni *J. De quibus blasphemiis ac portentis

quum neque Eugebius quidquam animadverterit neque Hieronymus, non Versimile est solum, a Photio opus iam interpositum interpolatumque fuisse lectum, verum etiam manife8tissimum. Sine Controversia enim Eusebius atque Hieronymus non ita doctrinae christianae rudes suerunt, ut errores tam grave 8 non agnovis Sent. Sed

282쪽

Photius ipso eiusmodi interpolatioias vel totius operis deperditi loco interpositioias suspicionem aliquarii habet; nam: sive ipse, inquit, Clemens) sive alius quis personam eius indutus nugatur).

Nec vero ita interpolatum suisse videtur hoc opus, ut Photius omnia Clementis verba erroribus interpositis aucta legisset, Sed ita potius, ut omnia haereticis opinionibus illis recte adversantia eiecta e S Sent. Photius enim in suo codice parvam s. s. Scripturarum partem eXplicatam esse testatur; Eusebius contra, in Hypotyposibus Clementis

bentur, Verum etiam illas, de quibus sit conuoversia. interpretationem nactas e S Se narrat. Itaque Photio magnum tantum veri operis

fragmentum praesto fuit, idque ab haereticis turpissime depravatum I). Ad nos vero hoc non pervenit. Sed etiam praeclarum opus ipsum temporum iniuria periisse videtur. Nihil adhuc inveniri potuit, nisi parva quaedam fragmenta,n diversis Scriptoribus Servata. Quamquam vel ex his paucisSimis, quantam iacturam fecerimus, licet coniici; quod tamen ut prorsus intelligatur, longum et gravissimum Eusebii testimonium ad verbum tranSSeribam. ,,In libris, inquit, frettoetinthusa iv, ut summatim comprehendam, totius Testamenti Scripturae breves sedit explicationes, ne eos quidem libros, de quibus disceptatur, omittens: Iudae epistolam dico, et Catholicas, et epistolam Barnabae, et revelationem, quae Petri esse dicitur. Epistolam item ad Hebraeos Pauli esse affirmat, et scrip tam quidem sermone ad Hebraeos Hebraico; Lucam autem diligenter eam, ut Graecis ederet, in Graecum vertisse, unde in huius epistolae interpretatione idem color, atque in Aetis inveniatur. In- Scriptionem porro, Pa ulus Apostolus, non Sine causa in epistolae principio fuisse praetermissam; nam quum ad Hebraeos, praeiudicatam de eo opinionem suspicionemque habentea epistolam

scriberet, ne statim initio eos prorsus averteret, nomen eum admodum prudenter non inscripsisse. Deinde autem magis infra haec addit: Iam vero, sicut beatus quidam presbyter dixit, quoniam Dominus, ipse Patris sui omnipotentis Apostolus, ad Hebraeos missus suit, Paulus quippe mi88us ad gentes modeste quidem,

quum ad Hebraeos scriberet, Apostolum Hebraeorum Se non inscripsit, partim propter suam erga Dominum reverentiam, partim ne ut gentium praeco et Apostolus praeter officium ad Hebraeos aeribere videretur. Porro autem Clemens in eisdem

libris traditionem de temporum ordine, quibus Evangelia Scripta erant, a pre8byteris veteribus acceptam hoc modo eaeponit.

283쪽

Prima scripta dicuntur Evangelia ea, quae genealogias continent. Evangelium autem secundum Marcum ita sese habere. Quum Petrus publice Romae praedicaret verbum et Spiritu Evangelium eX poneret, multos praesentes Marcum, quippe qui diutius eum suisset comitatus memoriaque teneret omnia, obsecrasse, ut dicta mandaret Scriptis. Hunc ergo, quum composuis Set Evangelium, hoc petentibus ipsum tradidisse. Atque Petrum certiorem hac de re factum neque omnino prohibuisse neque fuisse adhortatum. Ioannem Vero PDStremum, ea, quae ad corpus atque ad Christi humanitatem spectarent, in illis Evangeliis descripta esse videntem, a coniuncti SSimis discipulis rogatum, Spiritu divino commotum spiritale composui 8Se Evangelium Mi).

Neque de temp0re, quo Hypotypo ses scriptae sint, neque de rR-tione quadam, quae inter ipsas et Stromata intercedat, quidquam potest statui certi. Quamquam, quum Clemens in Strom. libri I.

prooemio se traditiones a Pantaeno inprimis acceptas ScriptiS mandaturum esse profiteatur, Eusebius autem eundem in 'Tettoet 0 GESV libris Pantaeni scripturarum explication os traditionesque eXponere narret: Hypotypos es esse Stromatum continuationis partem aliquam nescio an sorte quispiam haud prorsus sine iure coniecerit. Quam coniecturam eo quidem verisimilem nonnulla ox parte fieri put0, quod Clemens, quamvis plurima etiam ad s. s. Scripturarum interpretationes pertinentia se e88e scripturum passim promittat, nuΠ- quam tamen de opere hac propria Vettoetur tib σε uu inscriptione, quod quidem ut elaboretur Satis multum temporis desideraverit, quidquam

indicat. Quid vero, quod Clemens ipso Strom. IV. p. 564ὶ se in

Strom. brevem Scripturarum e X positionem' καet Smetola Vetu V 4 9 α ρ ων Ξκθε otu) tempore esse traditurum pollicetur 3 Sed do haere quidquid placuerit, id teneas. Dum fΥettoetuπυ, σε DV codex reperiatur, multae ac Variae manent Controversiae, quas disceptare huius loci non e St.

II. Eusebius in quarto h. e. libro o. 26 de Melitone agit, epi- Acopo Sarden8i. Quum igitur, scriptis eius enumeratis, prima libri de Paschate verba transcripsisset: , ,huius autem libri, inquit, men tionem sadit Clemens Alexandrinus in proprio suo de Paschate libro, quem ut componeret Melitonis scripti0nsem causam sibi suis su didit. Et hunc quidem Clementis d0 Paschate librum Euse

Item Hieronymus l. l. vidit: ,,De Pascha librum unum. Hunc

284쪽

quidom Photius non habuit ad manum, id quod Nourrium sugisse videtur. Photius enim nihil dicit, nisi a Clemente de Paschate

scriptum esse alios testari. Quamobrem nescio an iam tum temporis librum illum deperditum suisse affirmem. Quid autem propositum eius fuerit, Eusebius ipsius Clementis verbis aperte declarat. , In libro, inquit, de Paschate se a familiaribus suis coactum esse satetur, ut traditiones, quas a presbyteris Veteribus audiisset, posteris traderet scriptas; in eodem autem commemorat Melitonem, Irenaeum, aliosque nonnullos, quorum narrationes exponit δ). Etiam huius libri perpauca quaedam servata sunt in Chronici Paschalis prooemio. III. Praeterea Eusebius l. l. commemorat Clementis , , Dis putationes de ieiunio et de obtrectatione Atαλε ε tetriερὶ νηστείας καὶ περὶ καetαλαλtας); quarum Hieronymus mentionem facit his verbis: o De ieiunio disceptatio .... De obtrectatione liberianus; ita autem Photius: etlερὶ vγiozεtας καtettερικακολ0'Πας, quamquam hic etiam hos libros non vidit. Ad quos accedit aliud opus, quod apud Eus obium ita inscribitur: 'O II po et partit κος Προς UT Ola Ovηγεις τους νεω zz ὶ νεβα Tetto με voυς; et quartum, cuius titulus apud eundem auctorem sto se habet: Κάνων 'Εκκλησιαστικhς,8 πρὸς τους ' Ιου δαι ο ντας. Hoc autem Hieronymus laudat his verbis: ODe Canonibus Ecclesiasticis et adversum eos, qui Iudaeorum Sequuntur errorem, liber unus; eisdem autem, sed Graecis verbis Photius, qui, quum liber ip8e ei non esset praesto, Hieronymi verba vertisse tantum videtur. Sed haec omnia, paucis fragmentis exceptis, deperdita sunt. Nec vero Eusebius et Hieronymus omnia Clementis opera edita nacti sunt, quod quidem, praesertim quum Clemens Validissima aetate ex Africa migraret in Asiam, nil mirum est. Fugit eos e. c. Liber de Providentia, cuius S. Maximus Consessor duo fragmenta in opusculis suis intexuit δ). Sed ne hic quidem liber ad nos pervenit. IV. Iam vero Clemens ipse in scriptis suis nonnullas disputationes, quas iam scripserit, nominat, quarum titulos cum locorum numeris indicabo.

D II. e. VI. I 3. I) S. Maximi Opp. T. II. p. I 44 et p. l52. yi Ad hunc librum etiam verba: διειλ ταμεν δε βαθυτερω λόγοP προσηγορια ταττεται p. l97.); quibus Nourrius sp. 1337.) propriam a libro de nuptiis diversam scriptionem siguineari haud recte opinatur, pertiuere videntur.

285쪽

ot Theologiae, p. 950. Ut igitur has tres scriptiones a Clemente editas suis se ipsius

testimonio credimus, sic etiam earundem iacturam dolemus. Porro auctor multa se esse Scripturum pollicetur, quae non habemus, quae partim scripta non esse videntur, partim interierunt. Sunt autem haec Φ).1) Π ερὶ αναο et ασε me, De resurrectione, p. 125 et 232.

5) Περὶ et ἀνθρωπου 7ευε σεως, De hominis ortu, p. 554.6) Περὶ la ετ εμ φυχωσεως, De animarum ab aliis post mortem ad alios transitione, p. 601.

deum, per Legem, Prophetas, Evangelium praedicatum,

9) Llρὸς et ἱραιρε οε te, Adversus haereses, p. 604.l0) Ilept et ης ευχὴς, De precatione, p. 641. li) IJ ε ρ ὶ 7ευε σεως κ ὀ Ο 1 o υ, De Ortu mundi, p. 827. 12) H θε optet et si v d 07αάτων, De dogmatum doctrina, p. 867. Quarum omnium disputationum nulla exstat. Quaeritur autem, utrum Clemens omnino eas eXaraverit, nec ne. Sed aliud habeo, quod prius quaeram: Sintne omnes singuli vel etiam plures proprii ac separati libri, an pertineant hae omnes dissertationes ad Stromatum continuationem. Ac primum quidem animadvertendum egi, de omnibus, quae Clemens tempore se esse tractaturum promittit sine certo ac definito titulo, qualia Nourrius multa quasi propria opera promissa indicavit R), illud non quaeri, ut quae aperte in Stromatis deinceps disputanda proponantur. Sed nescio an etiam de ceteris cum inscriptionibus promis Sis, quae modo enumeraVimus, idem sit dicendum. Verum quidem est, Scriptionem quandam Clementis De anima exstitisse videri. unde Maximus locum haudita magnum sermoni suo LIII De anima intexuerit. At vero hanc

ipsam disputationem ita pollicetur Clemens, ut multo verisimilius

i) Νοurrius haud recte p. 1336.) verba illa: σαφες δἐ ανς υπερκείσθω τανυν, huc spectare dicit, quae potius totum Strom. opus manifesto significant.

286쪽

credatur, eum illud, quod pollicitus sit, in Stromatis impleturum osse, quam in libris propriis. Ceterum fragmentum illud, quamvis de animis agat, tarnen, quum tam parvum sit, ex quovis aliodop0rdito Clementis opere Sumptum esse potest. Quid autem, quod illud Id ε ρὶ α=χω v, saepenumero id quidem promissum, in libri Strom. IV prooemio disertis verbis in huius operis tenore tractatum iri auctor indicat Τ Similiter dogmatum doctrinam promittit,ot ceteras disputationes haud prorsus aliter. Quinetiam Stromatum indoles atque sinis, omnia illa in eis expositurum fuisse Clementem, ut Su Spicemur, SUndent. Haec Vero hactenus. Dissertatio autem de Clem. Alex. fragmentis, quae neque Omnia adhuc collecta sunt diligenter, neque recte iudicata, sit exoptata. Huius loci non e St.

Quid hie didon dum sit do libris Clementi suppositis.

Iam quum Clementem scriptorem, qualis fuerit, scriptorum eius aperiendorum multi A quasi clavem praebendo ostendere nobis proposuerimus, quid de libris ei suppoeitis, qui eius imaginem perficere nullo modo possunt, hoc loco dicendum sit, in promptu esse videtur. Dicendum certe nihil, nisi eiusmodi libros esse. Sunt autem tria Scripta, quae neque ipSius auctori S neque alius Veterum cuiusquam testimonio confirmantur, neque Vel argumento vel indole Clementem auctorem po Stulant, imo declinant. Quorum hae sunt inscriptiones:

3) Adumbrationes in epistolas catholicas. De quibus quid iudicandum sit, si quis voluerit comperire, is legat inprimis ea quae Nourrius subtiliter disputat p. 13l0-l326. Est etiam propria dissertatio quaedam, qua de prima harum Scriptionum multa accurate iudicantur, digna haud dubie, quae legatur, cuius titulus est: ,,Animadversiones ad nonnulla loca eXcerptorum ex Theodoto et doctrina orientali, Clementi Alex. vulgo attributorum, quam scripsit Dr. Engelli ardi, Erlangae 1830. Sed ipsi iam ad graviora pro nostro quidem prop08ito inquirenda per

287쪽

Quid philosophum distinguat a philosopho.

Lingua Germana voce quadam utitur SatiS Urbana, qVae, qUamvis philosophis et usurpata sit ut audita Sexcenties Omnibus, an perpaucis tamen nescio cognita sit atque perspecta. Est autem notissimum illud Stand punci, quod latina voce prorsus idem declarante reddi nequit. Sed ea in illo vocabulo vis inest, qua philosophum a philosopho distinguimus. Itaque philosophandi via est principalis ac ratio, quam voce Standpunet Significare Volumu8. Quam rationem, qualis sit, ut accuratius discamus, quid ipsa sit philosophia consideremus oportet. Quodsi philosophiam quam maxime generaliter definierimus, hanc esse veri inveniendi vel potius cognoscondi studium fatebimur I). Verum autem in hac definitione id esse arbitramur, in quo mens nostra tranquilla atque beata acquiescat. Atqui acquiescet mens nostra nunquam in eo, quod cadit sub sensus, ut quod ipsum per se nihil, quo conStanternitatur, habeat. Sed est quiddam, quod sustentat continetque illud, quod sensibus percipitur, ipsum quidem partim quodammodo per Sesu Stentatum, partim etiam prorsus per se. Atque eiusmodi Sunt rerum essentiae, quarum multae ut creatae quodammodo per Se Sustentantur, una autem quum est tum exsistit sine ullius rei praeter ipsam ope. At vero Sunt, qui huiuscemodi essentiarum differentiam negenti Nihilominus hi quoque in essentiis ut in solo Vero aequie Scendum e8 Se demum concedent, sive e 8Sentias ab eis, quae oculis cernimus, discernunt, sive hoc aliter sese habere opinantur, aliis essentias in hominibus Solis inesse contendentibus, aliis proprie eas non e 88e ni Si in rebus exteritis dictitantibus.

Quad quum ita sint, Clementi Alexandrino, philosophiam e S sentiarum scientiam vel etiam cognitionem definienti, assentiri non

dubitabimus. Quamquam his verbis phil0sophiae finis potius de-

288쪽

scribitur, quam ip8ius tanquam studii natura. Sed hoe nescio an etiam rectissime fieri possit. Certe in generali illa notione modestiore hic sinis propositus est, ut philosophia quaeri essentiarum cognitionem sine ullo dubio dicatur etiam recte. Quid ergo 3 Qua nam re philosophi, i. e. qui es Sentiarum cognitionem quaerunt, inter se poterunt disserre 3 Quin differre possint, vario ac diverso studiorum philosophorum fructu animadverso, nemo dubitabit.

Alios enim aliam e 8Sentiarum cognitionem habere Veram eXperientia docemur quotidiana. At vero quum philosophiae natura in studio quod am potius consistere videatur, quam in sini et fructu, philosophorum differentia in eo, quod philosophandosuerint assecuti, haud op time ponatur positaque iudicetur, praesertim quum vel illi prorsus idem queant invenire, qui in ipso philosophandi munere discrepant inter se quam maxime. Quemadmodum enim fieri potest, ut, dum alii statim ab initio viam a patria abducentem ingressi ab drrant a propositis itineris finibus, alii

principio quidem rectam ineuntes viam, pOStea autem non perSecuti, in eandem terram, atque illi, alienam deveniant; itemque alia constantia viae, inconstantia alii urbem tandem vident exoptatam:

sic philosophi quoque veritatem amabilem atque desideratam alii sibi constantes reperiunt, alii propter id ipsum, quod deserunt bonitate naturae amabili modo inconstantes viam inchoatam, adipi Seiantur; contraque Varia etiam ratione in errorem mendaciumque incidunt. Quam ob causam in eo, quod philosophando effecerunt singuli, quoniam idem studii fructus ipsius studii di serimen admittit, disserentia eorum non est ponenda. Studii autem discrimen, ubi indagandum 3 Haud dubie in ipso studii principio. Atque ordiatur quidem oportet studium philosophum ab ea quae Stione, qua,

qualis ratio inter essentias cognoscendas et vim hominis cognoscentem revera intercedat, enucleatur. Qui ab alio principio initium faciunt, in aliquid veri nonnunquam Euar G- quadam mentisque bonitate incidere possunt; at vero si in Omnem totamque inciderent veritatem, certam S ientiam ac perSuasionem invictam nunquam acquirerent. Haec igitur ratio per se quidem una est et eadem, siquidem eadem in quovis homine vis

cognoscendi, eaedem omnino cognoscendae essentiae; sed qrium una

sit per se, in hominibus varia evadit humanis erroribus et multiplex. Namque ne ab eis quidem omnibus, qui eam investigare student haud temere, talis, qualis est, invenitur. Animorum enim imbecillitas, educati0, schola, consuetudo, amicitiae multum hae in re valent. Iam vero ipsa rationis illius statutae disse-

289쪽

rentia, Sive cognita sive ignorata, disserunt inter se

philosophi.

Atque hoc ipsum indicare vult et quasi digito demonstrare no-8trum: Stand punct. Id quod optime intelligetur, si a sensibus

horumque perceptionibus similitudinem petierimus. Nam a sensibus illud ipsum Stand punct ad mentem translatum est. Quodsi regionis cuiusdam pulchrae et amoenae ad Spectum quaerimus iucundissimum, eum locum, vel potius l0zi puncturii, quo ita staro P08Simus, ut inter sensus no Stro S et plenam totius huius naturas apparentis pulchritudinem recta intercedat ratio, indagamus. Stationis optimae punctuin, Si voce vocem reddere liceat, investigamus. Et sic quidem habeamus oportet, ubi stemus philosophaturi, ut recta inter mentem no Stram et essentias ratio servetur. Atque sicut longam et amplam regionem adspecturi in locum ascendimus editum nullisque impeditum arboribus: ita quoque, ubi philosophantes volumus Stare, Omnia impedimenta removenda sunt.

Velut opiniones praeiudicatas excidamus oportet quovia modo. Si quid enim interpositum est, ut omnia videamus perversa, fieri potest. Virga rectissima, aqua inter ipsam et oculos fusa, cernitur quasi obliqua. Similiterpraeiudicatorum aqua omnia facit obliqua. Qui,iquantum nocere possit philosophanti quamvis subtili opinio praeiudicata, admirari voluerit, is velim legat prooemium in Hegelii librum, qui inscribitur Logica. In quo, quum ideam, Vel potius notionem, ut

essentiarum summam initio in se sibique Soli suis Se, quae deinceps, quo modo omnibus nescientibus, a Se ipsa quasi deficiens in materiam demersa et commutata iam denique in homine ad Se reverteretur, praeiudicatum ei esset: in hoc igitur qualis ac quanta, pulcherrimo saepenumero disputationis ordine et subtilitate, rerum omnium perturbatio opiniouumque perverSibas, quali S ae quanta vericum falso consociatio lNec vero solum impedimenta Sunt tollenda, sed, quod rei caput est, etiam vis in homine cognoscendi ut ipSa cognOSeatur, enitendum est principio. Et noli quidem mihi obiicere, h0c si quis saceret,

eum cognoscere aliquid velle priusquam, ubi Staret ad cognoscendum, haberet. Nam stat homo alicubi Semper, quamvis certum, ubi stet, locum adhuc nesciat. Stationem tenet etiam quandam in monte, qui iucundissimum adspectum quaerere incipit, antequam quadrii. Philosophi est igitur Suam quasi Stationem, quam tenentem se invenit sactus sui conSeius, examinare, qualis sit, et utrum Optima, an minus. Atqui eXaminare eam omnino nequit, nisi prius et interim ea utatur, duce ipsa naturae fiune bonitate in se ipsum 18

290쪽

introspiciens, ut Vim suam cognoscendi cognoscat ipsam. Quam cognitionem rurgus niti humana natura cognita, in promptu est. Quae quum ita sint, si Clementem ut philosophum describere voluerimu8, primum, qualem hominis naturam agno Scat, inquirendum erit; deinde quam vim cognoscendi homini tribuat; denique quam haec ex o ius placitis rationem ha boat cum essentiis. Quibus indagatis probo et historiae, i. e. Scriptis eius convenienter, qualis Clemens fuerit philosophus, demonstratum erit. Sed antequam triplicem illam quaestionem aggredimur, duo re Stant: alterum, ut, quicunquo de Clemente philosopho adhuc scripserunt, hos de Clementinase philosoplitae fructu, quem quisque nonnullia locis adhibitis pro vero haberet, disserentes tantum, de ipsius philosophandi ratione ac natura nihil probasse, brevi ostendamus; alterum, Ut quaeramus, utrum Clemens omnino posse aliquid cognosci Statuat, nee ne. Nam si nihil omnino cognosci p0SSe opinaretur, SuperVacanea e8Set quaestio nostra tripleX.

De Clemente philosopho viros eruditos haud recte

iudica SSe.

Do Comento Alexandrino philosopho viri cruditi iudicaverunt sexcenti in historiae tam ecclesiao quam philosophiae libris, in

Patrologiis, in dogmatum expositionibus narrationibusque, in Singulis de auctore illo dissertationibus, quorum sententias omnium transscribere et longum est pro hoe logo et supervacaneum. Neque cruditionis speciem, quam multi notandis libellis quibuscunque vilissimis captant et inveniunt, sed veritatem quaero. QuaIn Ut defendam, generaliter pauca diXisse, salis erit. Omnes enim praeter unum, de cuius Sententia dicemus infra; omnes, qui de Clemente philosopho certi aliquid pronuntiant, non philosophandi

ratione eum metiuntur, Sed fruetu.

Sunt igitur, et hi quidem plurimi, qui Clemonisim philosophum esse dictitent non sine despicientia quadam e κ λ ε κ et tκ ὀ v. Qui qui-dom Clementis philosophandi viam et rationem vocaverint εχλξκΠκην, sit phil0soph0 ipsi inierunt iniuriam, quum certam habeat rationem aestabilem, et ne Seio an rem omnino absurdam contendant. Nam scio equidem conStare plerumque inter homines doctos, e 8Se genus philosophandi quoddam ἐκλεκτικον. Sed hod gonus quale est 3 Num sorte in eo consistet, ut quis ad aliam veritatem cognoscendam

utatur Protagorae sophistae philosophandi ratione, ad aliam

SEARCH

MENU NAVIGATION