De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Quo tempore Paedagogus scriptu S sit. Quoniam autem deinceps de Paedagogo disserendum e St, et

hunc vere a Clemente Al. Scriptum esse demon Stratum, quo tempore id factum sit, nunc indagemus. Ac primum quidem eX Supra disputatis constat, quum Stromata Paedagogum commemorent editum, hic autem Protropticum: ipsum inter utrumque Opus medium tenero locum. Atqui Protreptici editionem is annum aut 190 aut 191 loco ostendimus; Stromata autem non post annum l94 edi coepta e8se probabimus infra: ergo Paedagogus circiter annos l92ot 194 scriptus osse videtur. Qui utrum ad Verbum ea, quae Clemens eisdem annis discipulos praegens docuerit Voco viva, contineat, nec ne, et nostra quidem haud magnopere reseri, et ad demonstrandum dissicile est. Certe argumentum idem.

Qui autem huius operis sinis, quid auctori hoc eXaraturo propositiun fuerit, si quaeras: haec res ne minimam quidem subdubitationem habet. Vult enim eXponere, qua ratione Vita humana ad christianae legis normam dirigatur. Paedagogus enim in actione versatur, non in cognitione, cui quidem fini S e St, ut animum me liorem reddat, non ut doceat, quippe qui honestae Vitae ducem sopraebeat, nee vero eius, quae scientiae Vacet. ) Ad ea invitat, quae oportet, agenda. Idque duplici modo; neque enim solum

72쪽

divina inviolataque praecepta tradens Christi legem explicatam

proponit, Sed etiam Oeorum, qui an ten erraVeriant, eXempla ΡΟ-8teris ostendens δ) contrariam legem hominum vita formatam contra ponit, ut mendacio veritas magis illustretur. Attamen ut penitus operis finem intelligamus, nescio an paullo altiu8 sit repetendum. Tria igitur opera illa, quae gravissima Clementis exstant, Protrepticum, Paedagogum, Stromata, arctis Sime cohaerere inter Be et coniungi auctor iubet. Unus ergo finis omnium communis,

sed ita, ut duo praeparent, tertium perficiat. Et hic quidem proxime accedit ad eum, qui omnibus hominibus propositus est ultimus, quem quum Clemens in beatitudine ex dei visione percipienda p0nat, Scriptis suis homines adhuc in terra degentes ad dei quasi

Vi Sionem, i. e. ad et v Iu natu adipiscendam adiuvare studet. Quae Ivανας, ut infra probabimuS, a nemine unquam obtinetur, quin noVOsit corde, ad Christi legem formato. Quod quum au tori perSun-SiSSimum e S Set, novos Protreptico nactus credentes Statim mySteriis coelestibus initiare neque volebat neque poterat ex Aua mente. Similiter Aristoteles, Politicen suam expositurus, tacere linguam iussit locuturam, dum auditores ethica honesta essent in8tructi moratique optime. Clemens igitur id sibi in Paedagogo componendo proposuit, ut Vitam doceret honestam ex catechesi inchoatam una cum fide creScentem, quae eoruim, qui in viros ad Scriberentur, animum, virtute illum praeditum, ad Scientiam gnO8ticam praepararet recipiendam δ).Paedagogi ergo finem ponimus in animi sanitate restituenda, i. e. in praeparatione quadam ad et v Πωοιν obtinendam

Deinceps autem indagandum, quatenus hunc sinem assecutus sit, quod argumento explicando esseere StudebimuS. -

l. l. 17. Sqq, ) Strom. l. s. l. ) Pulchre etiam sub finem capitis I. L. I. rationem, quae inter tria opera illa intercedat, eXplient his verbis: hQuemadmodum, quorum corpus aegrotat, eis medi eo Opus eSt, ita, quorum animus aeger, ei Paulingogo egent, ut qui perturbationibus nostris medeatur; deinde autem doctore qui in Stromatis se praebet), qui puram deducat animam ad cognitionis aequirendae facultatem, ut Logi revelationem percipere possit. Quum autem salutari gradu ad efficacem disciplinam convenienti nos Perfectos reddere studeat, pulchra utitur o&0νoμια Logos, hominum amans in Omnibus, primo quidem cohortans, deinde Paedagogi fungens officio, 'tandem

73쪽

inter Protrepticum, Paedagogum Stromataque adumbrando, i pSeplane ac distincte exponat. Quodsi Protrepticus, in quo, quemadmodum in carina navis, fidei aediscandae sundamentum cernitur, homines a mundana unaque cum ipsis ulta consuetudine abduxit: Paedagogi est, exstirpatis perturbationibus, quales actiones deceant, praecipere. Idem autem Logos est, qui et hortatur, et praecipit, et, ut p0stea apparebit, docet. Sed Paedagogu8 munere iungitur suo duplici: uno, perturbationea sanandi, praecipiendi actiones honestas, altero. Duplicem porro finem consequi studet etiam dupliciter: quum dando praecepta, tum priorum Vel hone Ste

viventium vel etiam errantium exempla exhibendo. Veritas enim, mendacio prorSuS e conspectu remoto, haud satis percipitur δ). Sed omnino sine peccato deus solus est. Nostrum e8t autem

studere, quoad eius fieri poterit, huic fieri similes; et hic quidem

vitae liuius morumque finis. Sin nullo modo peccare dei est, tria nobis relinquuntur: primum, nihil unquam attingere iniusti scienter et cum deliberatione, quod est sapientis; alterum, non incidere in multa eorum, quae non Sunt voluntaria, quod egi eiu8, qui a Paedagogo bene institutus est; haud diu autem versari in peccatis, tertium est. Ut vero solus deus sine peccato, Sic etiam praeter eum nemo, qui peccatis possit mederi. Medicina, ait Democritus, eorporis morbis medetur; sapientia autem liberat animum a perturbationibus. Sed utrumque bonus officit Paedagogus, qui ipse est sapientia I 0gosque Patris. Hic enim, quum hominem formaverit, toti curationem admovet creaturae; medetur quum corpori, tum

) Hoc mirum fortasse in Paedagogi prooemio videbitur, quod τα ρθη Protreptico

tanquam materia tractanda vindicentur. Quid enim 3 Nonne ipse Paedagogus mores dirigendos sibi proposuit 3 Protrepticus autem homines ,,n mundanu Unaque Cum ipsis alta consuetudine abducit. Sane, res ita se habet. Sed τα ἐθη ita haud dubie tantum ad Protrepti cum Clemens pertinere vult, ut pravis eXutis, ad bona ἐθη homines disponantur recipienda. Quamobrem statim Protreptici munus ita explicatur, ut ,, eo quidem Valde exsultantes gaudio, Veteribus opi nion ibus abiuratis, ad salutem cape ssendam alacres reddamur. Similiter paullo inserius ita Protrepti ei officium desinit, ut Paedagogum prius εἰς δε σ ιν ἡ θοποι ιας hortatum esse dicat 8. l6.). Dum autem hortatur Paedagogus, appellatuS QStProtrepticus. Nam idem uterque.

74쪽

58- animo, ad Omnia Sananda idoneus naturae humanae medicus, Servator M. Qua re autem commoti, qua causa movente impulsi unum omnium actionum finem, dei similitudinem assequi studeamus 3 Grato erga deum amore. In omnibus enim dominus prodest, in omnibus iuvat. Ipse nullius rei indigens, nullam rem sibi postulat. Hominem ad sui ipsius imaginem creavit, ut sit propter

Euam naturam tit' αυτου) amabilis. Tam magnum eum es Sevoluit. Quod autem propter semotipsum amabile est, id etiam amat deus. Ergo homo quoque ab eo amatur; imo ita amatur, ut ex sinu Patris Filius propter ipsum domittatur. Itaque divina prae-

facilius, quod dominus, caro factus, non Solum doctrina, Sed etiam actione praecessit' . Finis autem ille tam mulieri quam viro propo8itus est. Uterque enim homo ε). Sed IJαιῖαru,ro et educat παιοας; πῶθες autem Secundum S. S. Seripturas omnes sumus, quotquot Simplici et innocenti cordo reperimur. Ita enim pueri videmur et deo et mundo: huic quidem, ut qui ipsius sapientiam comprehendere nequeamus; illi tanquam filii dilecti adoptati, quorum est semper discere ab uno coelesti doctore, solo iustitia persecto, ut persectus diabolus malitia β). NoVero pueros nos appellari eo Sensu opinere, quasi puerili adhuc aleremur doctrina; baptismo enim persecti sumus, quippe quo illuminati deum cognoverimus. Dei autem cognitione nulla scientia maior digniorque viro. Quamquam in hac terra deum cognoscere et credere in deum, i. e. dei posses Aionis anticipatio, multum dissert ab ipsa dei p0ssessione, in qua erit po8t credentium reSurrectionum finis ultimus; attamen, quanta hic fieri poterit, persectionem

Fide autem, quae una cum baptismo datur a Spiritu sancto,

- Summum igitur ethicae christianae principium, quod vocant, habes: deo fias similis ex amore erga ipsum l - δ) p. 101 - 103. 'O A0γος αυτος ἐναργως γενομενος τύν αυτην αρετην την πρακτικην αμα καὶ θεωρητικην ἐπιδεικνυς κ. T. 2. ε 3 p. 103-I04. Id velim eis, ut recordentur, visum suerit, qui ne in divinis quidem rebus mulieri ita multum discendum esse dictitant. Mulieris enim persectionem in corde versari. Sed eiusmodi viris, nescio qua sortuna, ipsis necidit plerumque, ut in dogmatis ecclesiae haud ita multum proficerent.

75쪽

omnes homines spem habent salutis. Nam stadem inter omnes dei iusti generisque humani amantis communio et aequalitas, apud quem nullus est personarum delectus. Neque igitur Paedagogus pueros vi intelligendi nos appellat, sed malitia. Et hoc quidem modo simus Omne S infantes oportet, ut sapientia fiamus viri persecti. Insantia enim, quae est in Christo, persectio est. Quamvis enim Apostolus se ad finem propo Situm iam pervenis Se neget, tamen eo ipso, quod secoelestis vocationis praemium consequi studeat, quin persectus habeatur, non impedit. Namque in eo persectionem hic esse ponendam, ut quis, a peccatis solutus, in eius fidem, qui sit 8olus perfectus, regeneratus Sit δ).Jam vero, qui sit oducationis finis qualesque sint educandi, quum o Stenderimus, deinceps, qui sit, qui educet, i. e. qualis sit Paedagogus, eXponendum. Regiorum igitur Paedagogos liberorum multos cognovimus: Achillis Phoenicum, Adrastum filiorum Croe Si, Alexandri Leonidem, Nausithoum Philippi, aliorum alios. Hi autem quid offecerunt 3 Perturbationibus magnam partem dediti ipsi, discipulos posteris tradiderunt perturbatiores. Et Persarum quoque regum educatores, qui summa cum religione deligebantur, ut pueri nobiles optimo sagittis uti discerent, omnem dabant operam, qui, quum pubescerent, a nulla turpitudine abhorrere solebant. Uthro i dicam: regii huius mundi libori Paedagogis utuntur et ignobilibus et perturbatis et ad perturbationes plerum que ducentibus δ). Nos contra, regis coelestis silii, Paedagogum habemus ipsum S. deum, Jesum, bonum P a Storem, totius generis humani ducem, deum hominis naturae amantem, qui, quum origino sit nobilis, tum sua bonitate commovetur, ut nos ducat tanquam amicus; quemadmodum aquila protegit nidum suum, sic illo do nobis sollicitus est. Hic egi, quem facie ad saciem a se adspectum esse dicit Jacob. Ipse enim dei facies est, quae deum nobis illuminat, ut cognosci possit. Idem porro dominus veteris populi Paedagogus est per Mo Sem lege erudien8, quae metu nititur, per Semetis Sum autem metu in amorem mutato, dux novi populi, sacie ad faciem.

η) Plurimum certe intersit, aequalium nobilium educationem, ut esse assolet, ita cum veteri illa comparare, ut, quanam re una ab altera praecipue disserat, apprereat. Quinetiam in omnibus sere humanioris, quam dicunt, educationis scholis Clementis Paedagogum nobilem illum et origine et sua bonitate frustra quaeres. Sagittis uti dOeentur pueri nostra aetate quoque, sagittis, quibus , , panem quotidianum pulVerulentem, quum adoleverint, abundanter neque Sine honore acquirant.

76쪽

Sed est etiam iudex; quapropter prophetia virgam ei tribuit, virgam disciplinae, imperii, potestatis. Quare educatio eiu S est gra-Vi S plenaque consolationis et salutis, quae est religio ad deum pertinen S verum, divini cultus doctrina, ad consequendam Veritatis cognitionem institutio, ductus rectus sursum ducen S in coelum, veritatis rectio ad deum contemplandum, actionum Sanctarum adumbratio et exemplar, quod permanet in aeternum δ). Ne vero dominum, ut qui virga, minis, metuque utatur, non e S Sebenignum opinere, Summae benignitatis, qua homo factus est propter nos, oblitu8. Nihil enim eorum, quae sunt, deus Odit; hominem autem inprimis diligit. Qui autem eundem deum et bonum et iustum e88e non pos80 dicunt, ideo vehementer errant, quod eos fugit iustitiae natura, quae minime in delectando cerni tur, sed in discernendo et retribuendo κα et ' αξιαν. Neque, quod dominus hominum diligens irasci dicitur et punire, quum animi perturbationum animadversio et castigatio sit veluti chirurgia quaedam, admonitio autem animi aegrotantis diaetetica quaedam, mirandum e St. Nulla enim poena per se est deligenda, sed finem habet id, quod bonum est. Quare reprehendere benevolentiae est, non odii signum. Certe dominus si vituperat homines, id amore facit, non odio, qui quum propter no8tra ipSorum peccata DOS perdere liceret, ipse pro nobis passus est. Quodsi castigat, iniustitia nostra dei iustitiam provocante eastigare eum perSuasum est nobi8, ut id, quod iugium est, vindicetur; in ipsum autem castigatum castigationis causa cadit, quippe qui peccaverit non invitus. Deus

autem, quatenus natura bonus e St, non potest non odi 8se malum,

quem non Solum philo AOphi, Veluti Plato, verum etiam S. S. Scripti.

Dominus porro Se habet erga nos, quemadmodum erga liberos ipsi. Qui autem propter utilitatem castigant, quamvis praeSenteS molesti sint, tamen benefiei futuri videntur. Neque igitur praesentem voluptatem dominus, sed delectationem spectavit futuram.

Quare omni Sapientiae arte utitur, admonenS, reprehendenS, querenS, inSectan S, redarguens, corrigens, Obiurgans, etc., ut filios

salvos faciat. Sed nisi divinarii benignitatem, quae in his omnibus

apparet, SUSceperitis, cognosceti8 pote Statem. Omnino enim ex hoc timoris iniiciendi artificio fons salutis Oritur; imo animadver-Sione eiuS misericordiam metimur, quum misericordia et iustitia

77쪽

eiusdem divinae sint potestatis. Quemadmodum enim speculum deformi homini non ideo malum est, quod eum, quali S est, O Stendit; neque aegrotanti medicus malus, qui febrem ei annunciat

non enim febris cauSa est, sed iudicat febrem: - sie neque is, qui redarguit, in eum, cuius animus morbo laborat, malevolus est, ut

qui non insundat ei delicta, sed, quae adsint, ostendat, idque eam ob causam, ut ab eiusmodi studiis liberetur δ). Nec vero eo tantum educandi modo utitur Paedagogus, ut reprehendens errantes coiivertat, Aed etiam laudibus extollit, ut iusti iustitia crescat δ): Christus autem verus est PaedagoguS noster, bonus iu8tu Sque, qui etiam per legem et prophetas filios tum quidem temporis insolentes educabat, quem Pater nobis commendans: Ohic, inquiebat, ost filius meus dilectus, ipsum auditul Hic etiam fide dignus est, divinus Paedagogus, tribus illis rebus pulcherrimis Ornatus: scientia, bonevolentia, dicendi libertate; scientia, quum sit Patris Sapientia; benevolentia, quoniam propter nos se ipsum hostiam tradidit; dicendi libertate, ut qui deus sit et mundi opifex δ).

Hic igitur veram vitam nobis adumbrat, cuius sOrmn neque auSterior, neque propter clementiam dissolutior est, sed nostra desinitur potestate. Atque id quidem sequitur, ut hominem terrenum sormet in Sanctum coelestemque, qua re potissimum vox illa divina impleatur: ob aciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Homo enim iustitia Christi nondum donatus ad imaginem tantum esse dici potest. Vos autem coelestem vitae rationem meditantes, per quam divinitatis participes exsistimus, etiam ad dei similitudinem creamur, cuius laetitia beatita 8que maior est, quum ut vel spe vel coniectura eam hic unquam adSequare. Ssid coelestis illa vita ex concentu actionum cum Verbo divino, Vel sana ratione agnoscetur. Quidquid enim rectae rationi si non convenienter, id peccatum est, de de similitudine detrahens; contraque vistus est animi habitus rationi conveniens, per totam vitam, qui quum adversus rationem obedienter faciendo gignatur, mandatis tanquam fundamento nititur, quae veritatenti habent finem.

Veritas autem religionum parit ac pietatem, cuius finis est requies aeterna in deo; et finis noster aeternitatis initium. Ille vero habitus

78쪽

singulis actionibus cum ratione congruentibus manifestus deprehenditur, quas adumbraturus est liber alter δ).

Do libri II. argumento. Christianum igitur qualis per totam sit vitam oporteat, S. Seripi. duce summatim descripturi, ita a nobismetipsis incipiamus,

ut primum, quomodo altera humanae naturae pars, quae e Si DX- terna eXpersque rationis, animique egens oculo, temperanda Sit ac regenda, dicamuS. Itaque quum principio generi animantium omni Sit a natura tributuin, ut corpus suum vivens tueantur, hoe digerimen hominem inter et beluam animadvertendum est, ut haed pastum anquirat, ne Selen S, eo Se Vitam con Servare, Sed ut eum Cape S Sen8 voluptate gestiat; homo contra edat Sciens, Ut vivat, vivenS autem

ad immortalitatem se praeparet. Unde ad perspiciendum haud est dissicile, qualis ciborum delectus habeatur, multum interesse. Et quoniam proximuin coenandi propositum esse debet, ut in hac vita manere poS SimVS, quae nocitura videantur corpori, declinanda sunt PotiuS, quam voluptati S causa consumenda. Quare quid de epulis lauti0ribus, delicatioribus, undique terrarum conqui Sitis exquisitisque - liguritio enim hominum non habet terminum, iudicandum Sit, in promptu est. Certe, qui eiu8modi epulas dicere audentdrαπας, praVe saciunt et impie, neque Christum imitantur, sed quia vehementius illas amant, ignorantque salutis causa cibum et potum homini a deo parari, nomine utuntur tam pulchro. Sed Spiritus S. per prophetas hoc nomine eos privat simulque salute aeterna δ). Porro autem abstinendum est ab eis, quae atticuὶ θυτα Vocantur, non qu0d in his inesset vis quaedam timenda, Sed quia con ScientianOStra Sancta eSt, quam daemoniorum, quibus illa dedicata sunt, turpitudinis taedet β). Omnino no 8 decet imperare cibis, non servire. Quod si im- perium tenemu8, non tam religio8e ciborum varietas vitanda est; sed videndum est, ne quid fiat offensioni. Quare etiam fratrum causa nonnunquam continentia utamur' i. Intemperantia autem epularum est feritas quaedam atque insania. Ut autem appareat, te cibis es Se Superiorem, dum edis, in toto c0rpore id, quod est

79쪽

decorum, conserVes. Sed vel eam ob causam continentia utilis,

quod, qui omnia, quae licuerint, egerint quoque, hi sadito in illidita

cadent. Nec vero Omnibus uti licet; quamVis enim omnia propter homines facta sunt, tamen neque omnibus frui iubemur neque omni tempore. Lex autem Judaeos plurima comedere vetabat, donec proeli vitatem ad luxuriam delicatam, quae ex con Suetudine nascitur, dissolvisset. Accedit porro, quod ex hac ciborum voluptate corpori multa oriuntur damna δ). Similitor autem de potu iudicandum. Naturalis sobriusque potus, qui sitientibus necessarius est, aqua evadit. Vino interdum ut medicina uti licet, id quod Paulus Timotheo suasit. Iuventuti vero florenti nocet quam maxime, dum ignis additur igni, undo libidinos et impudentia; non item senioribus, quibus vini aliquantum

concedimus, ut aetatis frigus temperetur fervido vitis remedio. Neque enim senectutis appetitiones in ebrietatis naufragiis iam solent fluctuare. Vinolentia vero, quae praeter corporis damna hominem animi imprudentia et stultitia afficit, semper evitanda est. Quin etiam animum una cum corpore libidinibus propter vinum tandem dedito non potest non perdere. Sed omnem quoque decorem evertit potus intemperanim. Christus, qui, quum Vere e 88 et homo propter nos, bibebat quoque, Sed urbane, Sed decore, ut in omnibus, sic hac in re exemplum, quod imitemur, deligamus oportet. Multo Vero magis mulier caveat a crapula; quod enim virum dedecet, maiori etiam contumeliae vertitur mulieri, quae Vinolenta seira dei vocatur. Omnino autem homini honesto vini satis sit exiguum ). Et vestes porro et suppellex, et quibuscunque domus utitur, ea vitae Christiano degendae convenientia esse debent, necommodata perSOnae, aetati, Studio, tempori, ut, quorum unus est dominus deu8, una eorum sit forma quoque vitae. Christianus divitiis terrenis non gloriatur, veras potius divitias habet cupiditatum paupertatem; non vasis se laetat, quae volenti Vel e soro licet emore; scd sapientiam laudat, quae nec terreno Venditur num O, neque in soro, in coelo contra venditur numo iusto, Logo immortali, regali,

A conviviis autem semovendi sunt cantu8 eique modi, qui Aensus prave titillant, ad impudentiam impellunt, mores effeminant. Quamquam mode Stae harmoniae, pudicae gravesque vituperandae

80쪽

non videntur. Sed pulcherrimi et dulcissimi cantus laudes sunt illae, quibus deo, priusquam potu vel cibo utimur, gratias agimUS. Chri Stus enim, ad cuius sormam Optimam conformemus oportet totam Vitam nostram, in conviviis quoque culino et tκος eSSe debet fl). Neque, quid de risu videatur, audire negliges. Neve igitur, qui ridicula agit, hunc sequare, neve ipse ridiculum te es Se cupia8. Nam Si homo externus risum movet, nescio an etiam internus dignus sit, qui irrideatur. Urbanu potius et loquendum et agendum. Quin etiam cavendum est, ne miros edas ri Sus, neVe QRehinnos, ut vultus torquendo deformetur. Quidquid agis, quidquid loqueris, id decorem prae se ferat et honestatem. Nec Vero Volo, te eSSe morOSum, Sed Severitatem diligo non sine es ementia; temperantiam Serves in omnibus, ne una licentia gignat alteram δ). Itaque ab omni quoque verborum turpitudine diligenter abstinendum e St. Idque videas, non solum a te ne quid turpe dicatur, Verum ne ab ei S quidem, quibuscum versaris; sin prohibere frustra studueris, ne quis alius turpiter loquatur, huic ne dederis aures. Sed etiam eorum, quae denudare non decet, adspectum vitabis, non quod ista per se e Ssent turpia, sed propter malitiam, quae in turpi cernitur actione β). Inprimis autem qui plures convivari as Solent, Verborum Sermo numque rationem habeant et delectum, ne quid ad laedendum, ne quid nimis, ne quid insolenter, ne quid esseminate, ne quid turpiter loquantur. Adolescentes, si adsint, in omnibus modestos Se praebeant; taceant, audiant; bis interrogati vix respondeant. Virgines vero ne intersint virorum conviviis, praegertim vinolentorum. Et quae sunt nuptae Viris, Si adesse cogantur, et externo amictu et interno pudore Vere eundae agno Scantur. Sed convivantes Omne8,

quidquid loquuntur, quidquid agunt, et caritatem custodiant, et decorem et honestatem omnem. Nam Christiani propria est in omnibus quies, tranquillitas, Serenitas, paX').

Neque Vero coronarum unguentorumque uSu8 necessarius e St.

Quod autem mulier unxit pedes Domini assentientis, vel quod antiqui Hebraeorum reges diademata auro Ornata et lapide pretioso gestabant: eiusmodi facta allegorice sunt interpretanda, non ita quidem, ut sacta negentur, sed ut, cur probanda videantur, in- tolligatUr.

SEARCH

MENU NAVIGATION