Reuerendi patris F. Siluestris Prieriatis ... De strigimagarum, dæmonumque mirandis, libri tres, vna cum praxi exactissima, et ratione formandi processus contra ipsas, a mendis innumeris, quibus scatebant, in hac vltima impressione purgati, & indice

발행: 1575년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

io 6 F. SILVESTRI PRIER.

Horem . Cum igitur supra substantias corporeas omnes sint substantiae separatae , Quaecunque in substantiis corporeis sunt per modum materialem, in separatis sint oportet per modum intelligibilem: quod enim in aliquo est, Per modum eius in eo est. Intelligunt igitur angeli tam boni quam mali omnes materialium rerii species, & qua cunq; ei; insunt. Tertio. Si substantiae separate caelestia corpora mouent,

ut philosophi posuere , Omne eta caelesti corpore pullulans & eme gens , ipsis quidem corporibus sicut instrumentis ascribitur mouent enim mota : ) ipsis autem intelligentijs sicut principalibus agentibus

attribuatur oportet: mouent enim caelos. Causant vero omne tale per

caelos eo modo quo artiseX suum opus Per sua instrumenta, per antellectum scilicet et agunt enim S mouent per intellectitui ct voluntatem , cum in eis aliae non sub sint vires . intelligunt ergo omnia quae vel generantur, vel etiam corrumpuntur.Nec os stat, si quς intelligentiae caelos immediate non mouent, quia cum motrices sint de infimis, deputantur enim corporibus administrandis , mouentiunt actio ab aliis superioribus vendet : sunt enim omncs sit binuicem positae , ut monstratum est. Si vero generabilia quali proprios effectus corruptiabiliaque cognoscunt, longe magis ipsas caelestium corporum species tanquam instrumenta Propria norunt. Nec obitat, quod res materi

tes ex hoc videbuntur periectiones esse immaterialium t intellectum enim perfectio est intelligentis. Non obstat, inquam: quippe res intellecta intelligentis Perfectio non est nisi similitudinis suae gratia, qua in intellectu habet. non enim qui eXtra animam est lapis,intellectiamitostrum perficit, sed lapidis similitudo, qui nos tiro intellectui insidet.

Similitudo ergo rei materialis in angelico inici lectu existens,forma dc persectio eius est: & hoc non absurdum, sed verum est. Secundo vero intelligentis tam bone quam male no species modo omnes cor-Poreae naturae norunt, verum etiam dc singularia cuncta. in ita enim rerum similitudines in earum intellectibus uniuersaliores de enicaci

res sunt ad rerum notitiam, quam in nostio, per eas res naturales non modo secundum rationem generis vel speciei norunt, ut noster Matellectus, verum etiam secundum indiuidua . Primo, cum enim rerum

species in intellectu eXistentes immateriales sint, secundum suod in nostro intellectu sunt, cognoscendi singularia per materiam indiu

duata, nequeunt esse Principium : sunt enim virtutis adeo contractae&coarctatae, ut una in unius solum notitiam ducat : unde quem ad

modum geneticae naturae similitudo in cognitionem generis ac diis rentiae ducere non posi et, ut scilicet per animalis speciem etiam rati natem nouerimIis, ut Per eam species noscatur: ita quoque specific Vnaturae similitudo in notaciam principiorum speciei & indiuiduan tium

132쪽

tium , quae sunt principia materialia ducere non potest , ut per eam

individuum in sua singularitate noscatur , immo ex abstractione ab his causatur, unde in ea ducere nequit . Similitudo vero iii intellectu substiuitiae separatae, cum sit virtutis uniuersalis, una & immaterialis existens , in principiorum speciei notitiam Sc indiuiduantium ducere Potest, adeo ut per eam intelligentia non generis modo & speciei naturam possit suo intellectu comprehendere , vertimetiam dc india

uiduorum omnium: consequenter autem nec infinitorum indiuiduorum habet species infinitas, eiusmodi enim species non est ab indiuiduis abstracta. Vnde sicut affirmatio affirmationis, ita negatio negationis est causat & sicut abstractio in nobis singularium ignorantiamyonit , ita in angelis non abstractio tollit. Secundo. Nam intelligibiles rerum species, & ad nostrum, Sc ad angelicum intellectum orta

ne contrario veniunt: quippe ad nostrum per viam resolutionis, idest abstractionis a conditionibus materialibus Indiuidualitibus veniunt, unde per eas singularia a nobis nequeunt cognosci: ad angelicum autem veniunt quasi per viam compositionis: habet enim species eκ an

similatione sui ad primam intelligibilem speciem diuini intellectus,

qu .ae a rebus equissem abstracta nequaquam sit oportet, verum potius rerum factiva est: factiva, inquam, non modo quo ad formam, verum etiam quantum ad materiam, quae est indiuiduandi principium. Species igitur intellectus angelici, etiam inditi id uandi principia respici ut, unde singularia cognoscit, quamquam ea intellectus noster non cognoscat. Tertio. Quod inserior virtus potest , & superior viique possit necesse est ; quamquam altiori modo, si altioris e& alterius ordi nis sit i quo fit ut virtus inferior Plerumque Per plura quam superior

operetur ; & quanto inferior,Per plura ἱ Per Pauciora Vero, quanto superior : unde una virtus sensus communis apprehendit omnia quae quinque eXteriores sensus aPPrehedunt. Anima autem humana substantia qualibet separata naturae ordine inferior est ; dc ipsa per duo principia intellectis videlicet, di sensum, O uniuersalia, dc Ligularia nouit. Eodem ergo modo haec omnia intelligentia nouit, Sc altiori modo,idest, potentia una cogniciua, quam solam habet. arto. Si a spiritibus separatis apud philosophos mouetur caelestia corstora, qui Per intellectum ac voluntatem agunt & mouent, quod vires alias non obtineant, mobile a semotum cognoscunt: quod singulare quoddam sit oportet, si mouetur : situs etiamfer motum renouati singularia quaedam sunt, nec ignorari ab ea substantia possunt, quae per intellectu ad hos mouet: S multo minus a superini ibus,qus etia cclesti motu

producuntur, singularia corruptibilia norunt illi motores,cum ut aritisces ea producant. Singullaria ergo horum materialium norunt intelo a ligentia

133쪽

ligentiae, siue bonae, siue mal sint. Non cognoscunt vero intelligentiae in spiritualibus vel corporalibus primo quidem futura in seipsis, idest ut aliquando erunt in suis existentijs. Nam angeli in suis cau sis

futura longe acutius, qua nos Possunt agnoscere I S. certe si ex eis necessario emergant, ut crastinus ortus solis: coniecturaliter vero, quae ut in pluribusna ullo vero modo,quae raro eueniunt. In se ipsis vero sutura nouisse,Dei solius est, non solum quae neces lario vel in pluribus, sed etiam quς casu aliter & raro emergunt. Nam in sua aeternitate quae t ii tempori adest, illudq; concludit Deus omnia videt semper eode modo: alioquin si futuro in esse posito, nouo modo illud videret, sua visio non esset tota aeterna, sed cresceret: quilibet autem intellectus creatus ab ista aeternitate descit, dc consequenter ab huiusmodi cognatione, quae aeternitatem consequitur: Quia quod sub tem p re est: ut aliquomodo omne aeuiternum, in quo successio aliqua sit oportet, ut probabo pene statim: non potest habere Praesentia omnia, quae toto tempore fiunt. Vnde diuinitatis insigne en nosse futura. Ita. Al. Annunciate quae ventura sunt in futurum, & sciemus, quia dii estis vos. Nec obstat, quod intellectus angeli est supra tempus,cuius disserentiae sunt Praesens & futurum ; S parificatur intelligentia aeternitati, idest aevo, ut dicitur in libro de Causis.Dico enim quod intellemis angeli, etsi est

supra tempus physicum continuum, quo motus corporales Rietamur: non tam e supra, sed infra discretum est, quo successio intellectionum es volitionum angelicarum mensurantur: non enim intelligunt angeli omnia sint ut i probabitur: de quo tempore Aug. 8. super Gen. ad lit. Deus, inquit, creaturam spiritualem mouet per tempus. Non obnat secundo, quod angelus per species uniuersales, & a rebus non acceptas intelligat, quae aeqii aliter ad praesens & futurum protenduntur. Dico enim,quod licet de se aequaliter ad prieterita,m sentia, ct futura se habeant;ecotra tame ista aci illas non eode modo se habest na pr sentia quide natura habent, qua speciebus intellectus angelici similentur,& per eam nosci possint: praeterita vcro ea aliquadonabuere, sed futura nunquam: unde per eas agnosci nequeunt nisi ponantur in es.se,& c sequenter actu similentur. Non obstat tertio, quod sicut secudum locii, ita & secundu twus dicitur aliquita distansmec intellectionem angelicam impedit distati a prima V & consequenter nec secunda. Dico enim, quod non est simile de utraque distantia r quippe quae Ioco distant, in rerum natura sunt, & speciem aliquam participant, cuius similitudo in an elo est: quod de distantibus tempore, id est su-

tutis, veru no est . Mon cognoscunt etiam cordiu cogitationes angelicae illae mentes, idest volitiones, Sc intellectiones, ut iniit voluntariae: quaa naturalia omnia per substantiam sita aut species inditas norunt ,

134쪽

los quibus cogitationes a voluntate dependentes non colligantur , sicut causis colligantur effectus: sed soli Deo ut causae subiiciuntur, S. v luntati : Hoc tamen intellige secundum Aug. in lib. de Diui n. daenio. nisi cogitationes in corpore signa relinquant: quia iam talia colligationem habent ad species angelici intellectus mouentis omnia corpo ra . Paucae vero meo iudicio) sunt cogitationes spiritibus malis occultae propter ingenii angelici sagacitatem. Quin etiam cauendum

est, ne quis intimis suis cogitationibus fidat, quali nesciat perfidus hostis, quid homo intendat: interdum enim ipse cogitatus suggerit, deinde eos saltem coniecturaliter & probabiliter novit . Nec ob flat, quod augelus species intelligibiles animae vel alterius norit, quorum nouit subitantiam & accidentia: quia non sequitur, quod norit quomodo angelus vel anima speciebus intelligibilibus voluntate utatur; Im in o licet angeli cognoscant actum appetitus brutatis, qui nosi est liber, sed alterius cauine corporalis vel spiritualis impressionem sequitur, quam anseIus nouit: non tamen sequitur, quod nouerit motus appetitus sensitaui hominis, S apprehensionem phantasticam, secundu quod a ratione & voluntate mouetur: quia etiam in serior pars anim quoquomodo ratione participat, sicut obediens imperanti, Eth. l .

Nec tamen sequitur, quod si angelus id quod in phantasia vel appetitu sensitivo hominis est, nouit, id noscat quod in cogitatione aut voluntate est: quia voluntas &ratio appetitui sensitivo,&phantasiae non subiacent, sed eis diuersimode uti possunt. Pun etiam duodecimum . Cognoscit vero intellectus angelicus simul omnia quae una specie cognoscit, non autem quae Pluribus. Sicut enim vilitas termini ad unitatem motus, ita unitas obiecti ad

VIaitatem operationis requiritur: una ergo operatione multa dc sensu, ct in tellectu noscuntur aliquando: quia aliqua vi Vnum, dc ut plura accipi possunt: ut partes continui, quae plures sunt, si quaelibet seorsum capiatur, nec simul, nec una operatione aut sensu, aut intellectu noscuntur: sed si capiantur ut sunt unum in toto, unum sunt, dc una operatione sensu dc intellectis noscuntur, ut patet in tertio de Anima. Sic etiam intellectiis noster simul subiectum praedicatumque cognoscit , ut partes sunt unius propositionis, & duo comparata ut in com- Paratione una conueniunt. Igitur multa' vidistincta non possunt simul intelligi, sed vi in intelligibili uno vniuntur, simul intelliguntii r . Vnumquodque autem actu intelligibile est, secuti tu quoci eius species in intellectu est; consequenter autem quaecumque Per unam

speciem intelligibilem cognosci possunt, ut unum intelligibile cognosci possunt, ct consequenter simul cogitosci: quae vero noscuntur per species diuersas, vi viuersa intelligibita noscuntur, nec simul noscu

tura

135쪽

tur. An3eli ergo boni, quantum ad notitiam habitam in verbo diutino, simul norunt quaecunque norunt: quia una specie, id est, diuina essentia norunt ciniantum ad notitiam vero, qua boni aut mali res per innatas species norunt, ea si in ut intelligunt, quae una specie norunt, ut saltem unam specialissimam speciem cum suis in diu: ditis, aut etiam subalternam, aut genus, prout speciebus altioribua intelligunt. Ex his liquet, quod daemon quicunque, etiam minimus, nouit Omnia quae dicam cum suis viribus S proprietatibus. Primo omnia elementa, secundo omnia metalla, tertio omnes lapides, quarto omnes herbas, quinto omnes Plantas, seMO omnia reptilia S animalia terrae , septimo omnes aues, Octauo omnes pisces , nono omnes orbes &motus caelorum, decimo omnes & singulas stellas & constellationes, S aspectiis caelestes, ac in suos s ultimo omnes substantias immateriales , dc ut dii tum est, omnium horum virtutes.

Disnones naturali uirtute se potentissimos. CAP. XIIII. IN substantia spirituali tres tantum esse potentias notum est: intellectuin, voluntatem, & virtutem: quae tamen a voluntate minime

secernitur re ipsa, sed ratione tantummodo. Et de voluntate quidem eorum ibi actum est, ubi S probatum, quod sint aliquae intelligentiae malae: de corum vero intellectu capitulo priore. iniantum autem se eorum extendat naturalis virtus, seu potestas nisi a Deo compri matur, paucis punctis eluceat. Punctum primum . Angelus & bonus,& malus potest moueri ex ' loco in locum, licet aequi uoce nobiscum mi corpori. Angelusent in in loco esse potest, ut experientia docuit de bonis, qui in aliquibus corporibus assumptis apparuere, ut patebit; & de malis, qui aliqua-do humana corpo; a oblident. Et prae terea ipsi philosophi intelligentias ponunt in orbibus caelestibus ab eis motis, alioqui ii ea non mouerent, cum mouens Sc motum oporteat esse simul I. phy. Non tameest Angelus in loco eo modo quo corpus, scilicet sua quantitate motis, replendo statium loci, quia hanc intelligentia non habee: sed alio

modo, id est sua quantitate Virtutis, quo iritualia corporalia tangunt : sicut verbum ferens conceptum mentis, tangit cor, aut dolore, aut gaudio assciens: immo dc corporalia distantia, sicut luna lunatici caput sua virtute contingit. Unde Angelum esse in loco, est contactu virtutis attingere locum, Vel mouendo, vel ornando, vel P sidendo: quomodo etiam litterae diuinae in Gelo esse angelos asserunt. od autem est in loco, nisi sit infinitum attingens omnem locum,

cinusinodi non est intellisentia creata ut supponitur nisi etiam sit

. . loco

136쪽

DE s TRIGI MAGIS LIB. I. III

loco determinato alligatum a natura , ut forte motores caelorum d terminatae parti ; vel etiam a violentia, ut aliqui daemones a Deo ligati sunt in inferno ; vel a superioribtis spiritibus etiam malis in ampullis vel anulis, & eiusmodi. QSod , inquam, sic est in loco, necessario Dotest moueri in loco: quia si in loco est aliquo, quia ibi operatur, si desinit operari ibi, & in alio loco operetur, necessario in alio loco erit, t angelus, qui erat Sod ,mae, dum illam euertebat, si deinde euertili et Nili luem , ab uno loco ad alium transiuisset: quod est localiter inoueri. Vnde angelum csse in loco, est operari in loco; in ueri autem localitcri est successive operari in diuersis locis r quod est

aequi uoce ni oueri localiter nobiscuiri S corpori.

Punctum secundum . Potest autem in suo locali motu angelus transire per medium, S ab eXtremo in extremum sine medio. Nain in motu locali angeli, id est, in si accessione operationum eius, vel contactuum spiritualium ad loca diuersa, continuitas adesse potest, ct

etiam abesse . Adesse quidem; nihil enim prohibet angelo assignare locum diuisibilem per contactum indivis bilis suae virtutis: sicut

Deus indivisibilis totum mundum tangit, dc anima totum corpus,

quod vegetat: sicut etiam corpori assignatur locus diuisibilis ratione suae magnitudinis. Vnde sicut corpus successive, & non simul locum prius a se occupatum deserit, consequenter vero cxinde in locali motu eius continuitas causatur, Sc adest: ita etiam intelligentia successive locum diuisibilem assignatum deserere potest, Sc sic continuus motus eius crit. Potest etiam continuitas abesse: potest enim locum etiam diuisibilem simul totum deserere, & toti alteri loco simul se per contactum applicare: quia sua operatio ex Parte operantis indivisibilis cum sit, sicut ela omnis intellectio ac volitio, simul tota incipit, dc simul tota desinit. QSaecunque vero Aristot.de motu d cit in libris philosophiae naturalis, sunt dicta de motu corporum, ut pote, quod mobile est diuisibile, dc dum mouetur partim est in termi no a quo, dc partim in termino ad quem : quamquam Sc hoc secun-- dum in motu angelico continuo admitti Potest, modo partialitas non ad substantiam angelli, aut eius virtutem vel operationem in se refc- , ratur; sed ad obieetiam seu locum occupatum, de ad operationem, consequentcr ex parte obiecti, non in se, vel ex parte angeli. Si ij.

tur continuus sit motus angelicus, necessario angelus ab eκtremo in eXtremum motus, medium transit. Medium enim, ut 6. Pitysic.liaquet, est in quod prius venit quod continue mutatur: ordo enim prioris de posterioris in motu continuo est secundum ordinem pri ras ct posterioris in magnitudine, ut 8 .Physicorum liquet. Si v xo motus angeli contanum non sit, Potin ab extremo in extremum

transire

137쪽

Iia F. sILVESTRI PRIER. transire medio non transito. Nam angelum sic ab extremo in extremum transire, est illum operari prius in uno eXtremo, postea in alior lioc autem facere potest absque hoc quod operetur in medio: quia culibere operetur ut probatum csM deserto uno loco,poterat alteri ad imbituna applicari: unde si nunc in oriente operetur, di statim post in occidente, em pene subito eκ illo ad illum locum sine medio motus. Immo impossibile est in uotu discreto, quin omittat medium, ut d uus Tho. demonstrat. I .q. S3. ar. a. Sed bona ratione Pertranseo. Ex his vero patet, quod angelus a loco maXime distanti ad alium maxime distantem velocissime potest moueri, immo aeque velociter ad diastalitem ut ad propinquum, cum eius moueri sit eius operari ubi autecessat operari alicubi, potest ad libitum alibi operari, cum ipse de se non sit in loco, & consequenter aequaliter omni lodo sit propinquit ubi desinit alicubi operari. Infinita subtilissima de re hac dici potuis-

sent, sed sicco pede traseo,quia ad nostru institutu no sunt necessaria. Punctum tertium . Et si angelus bonus vel malus localiter mouere potest, non potest tamen corpoream materiam pro suo voto mutore sormaliter,idest, de forma in formam, sine medio agente corporeo. Nam illud in primis sciendum est, Platonicos eXistimasse materiales sormas, ut asini, bovis, lapidis, & eiusmodi, eX immaterialibus sormis causari: quippe qui materiales formas participationes ouasdam eκθstimarunt immaterialium formam, quos quantum ad aliquid Auice. secutus, posuit omnes formas, quae in materia sunt, a conceptione procedere intelligentiae, & agentia corporalia solum ad formas disponere . Qui in hoc uidentur aberrasse, quod formam quasi aliqvid per se factum putarunt, ut sic ab aliquo sormali principio quasi a sibi immiti procederet. Verum, ut in septimo Metaphy. probauit Arili.

Composiluin est quod proprie sit, sicut & compositum est quod pre

prie est, quasi subsistens: forma autem non est proprie, nec ens dicitur, quasi ipsa sit uel existat, sed quasi id, quo aliquid est; consequenter autem nec ipsa proprie fit: proprie enim id fit, quod quando iactum est, proprie est, cum fieri sit via ad esse: sicut proprie mouetur ad terminum, quod proprie illum attingit. Cum igitur facitam fit simile facienti agit enim tibi simile agens omne ) id quod res naturales efficit, similitudinem habet cum composito, quod proprie tit S eli, uel quia est compos im, sicut ignis generat ignem ; uel quia in sinauirtute totum compositum quantum ad materiam & formam habet, quod Dei solius est proprium. Igitur omnis inforrnatio materiae cum tit a producente compositum, vel a Deo est immediate,vel ab aliquoa ente corporali,non autem immediate ab angelo . Nec huic puncto obstat primo, quod conceptioni animet obedit materia

138쪽

DE s TRIGI MAGIS LIB. I. . III

sicut ex conceptione animae corpus ad calorem, aut frigus, aut venere immutatur, ct multo magis ad conceptionem Hatelligentiae, dc conse . quenter et obedit ad nutum Dico enitu non esse si iuue,quippe anima nostra corpori unitur ut torma, conseque irier autem non cit mirum si ex codnc tu ne cius transmutatur: Pr serti in cum motus sensitivi appetitus, qui cum quadam transmutatiOIae corporea sit, subdatur rati nas imperior angelus autem non sic si: habet ad corpus . Nec obstat secutido,quod corpus materiam ad formam aliquam transmutare potest, ut cum ignis ignem generat, consequenter autem id videtur posse superior virtus intelligentia. Dico enim quod superior virtus id p

test quod & inferior ; sed solum eAcellentiori modo quando ad ordines diuersos attinent, sicut intelle tus sensibilia nouit longe excellentiori modo,quami sensus: & similiter angelus materiam ad forma tras mutat excestenciori modo quam cyrPusi dest, mouendo agentia coo. Poralia tanquain causa superior . Nec similiter obstat tertio , quod tota natura eorporea angelicum instrumentum est, ut patuit: consequenter autem in inferioribus es ectibus aliquid est e X virtute princi Palis agentis angeli,quod attingere nequit Hasb umentum, idest agens corporeum, dc illud est principalem euectu: sicut iiistrumentum alii-mae calor naturalis digerit quidem carnem, tame anima sua virtute generat , consequenter autem princi Pale in essectibus corporalibus, id est forana substantialis, ex virtute est angelica. No obstat, inqua, quia, nihil prohibet angelica virtute in rebus naturalibus aliquos sequi es sectus, ad quos agentia corporea neQuaquain sufficerent: hoc tamen non est materiam obedire angelis ad nutum : sicut nec coquo obedit materia ad nutum, qui per ignem arte moderatum, aliquena decoctio ius modum operatur, quem Per se ivnis efiicere nequiret: cum reducere materiam in actum formae substalitialis non excedat virtute cooporalis agentis, quia simile sibi facere natum est. Unde dicit Aug 3. de Tri. Non est putandum istis transgressbribus angelis ad nutum seruia re hanc visibilium rerum materiam, sed Deo soli.

Punctum quartum. Obediunt autem inseriora corpora angelis etiamatis ad nutum,quo ad motum localem: Primo. Nam experientianos docet,totam naturam creatam gradu atam S ordinatam a Deo es s consequeliter autem quod in infimori est supremum, immediatum

ei, quod in superiori est infimum, sit oportet, S in .his scilicet supremo S infimo naturae etiam spirituales uniuntur suo modo, sicut corpora per sua ultima sunt simul: sicut in anima nostra videmus supremum esse id quod angelis conuenit, scilicet principali intelligere sine discura

su Videmus etiam in elementi supra naturalem dc Propritim motum

rectum, esse circularem, qui caelo est ProPrius: quod di Dionysio non D latuit

139쪽

Iatuit: quippe qui in 7.ca. de di. no. dicit, quod sapietitia diuina coiia

iungit tines primorum Princi Pijs secundorum: eX quo Patet, quod n tura inferior in sui supremo a superiori quodam suo modo cotingitur. Natura vero corporea spiriritali inferior est, ut lique quia spiritus cor Pus vivificat, , mouet, ac nobilitat. In corporea autem natui. inter omnes motus, supremus est localis, ut inobatur in 3. Physic. cuius etiaratio est, quia mobile secundum locum non est in potentia ad aliquod intrinsecuin inquantum huiusmodi: sed ad eXtrinsecum solum, idest Iocum, nec a mobili aliquid abiicit absolutum, sed relationem latum, . vel ubi. Igitur natura corporalis nata est a spirituali immediate moueri secundum locum : quod etiam in anima eXperiri licet, quae corpus attingit vi motor medio locali motu cordis. Vnde &philosophi locale motu supremoru corporu intelligetiis ascripserui:& Aur dicit in a. de Trin.quod angeli adhibet set niua corporalia ad essedi' aliquos produc edos, quod nisi per locale motu esse nequit. Secud'. Nam quod Potest maius, utiq; S minus possit oportet:Sed angelici spirit', Sc quide etia de infimis,post uni maius,idest mouere caelestia corpora, secundum philosophos,&sententia Domini, dicentis, virtutes caeloruin die iudicii mouedas, id est amouendas a corporum caelestiu motione. Ergo utiq; postii ut nam', idest mouere corpora inferiora. Tertio, a quod natura inferior potest, utiq; superiore post e, licet altiori modo, necesse est, ut eκ dictis patet: Sed natura inferior,1dest animaronalis aliquod corpus inserius localiter mouet ad nutum,ut suu corpus immediate, &Per illud alia. Ergo euec angelus siue bola siue malus. Et si dicatur, quod 'tique concluditur angelum posse mouere aliquod corpus, ut mobile

Proprium, idest c luna, dc per illud alia, dc non aliter: hoc nihil est, quia angeli habentes mobile proprium dc proportionatum, sunt infimi, supra quos innumeri sunt ut supra ostensum est qui in mouendo excedunt proportionem mobilis c testis, dc consequenter non liamitantur ad motum caeli, sed eis Scaeli, dc omnia corpora obediunt ad nutum locali motu:ita tamen quod caelum solum ad motum uno modo,quia alias ordo naturae euertcrcturi alia vero,idest inferiora ad omnem partem sine detrimento mouere possunt,modo totum virum elementum de loco suo non mutent: quod nequeum, quia sic habet orado inditus naturae a Deo. Quario. QSanto motor altioris est viri

iis, tanto mobile ei proportionatum altius est. Unde dc apud philo phos motor sphaerae lunae,spheram selis superiorem mouere nequiretio sic de reliquis. Sed intelligentiae sunt altiores anima humana, quae

determinata est immediate ad corpus unum mouendum, humanum

scilicet. Elo intelligentiae immediate mouere possunt humanum, dc aliquid altius, dc consequenter omnia inseriora humano. Quinto.

Anima

140쪽

Da s TRIGI MAGIs LIB. I. II e

. Anima humana mediate vel immediate potest mouere omnia inferio

ra , vel eκ toto , vel in parte et & successive omne totum mixtum,

etiam turrim. Ergo a fortiori angelus etiam satanae, & altiori modo. Sexto . Nam idem in sacras litteris, & christianis tractatoribus patet. apud quos dubium non est, monem esse tantae virtutis, Ut non unu modo, verum S. multos homines simul, S pene subito, posset ad distantia loca portare : Et nil mirum, quia daemones angelis bonis sunt in naturalibus pares, Sc interdum maiores, cum de omnibus ordinibus ceciderint , ct inter omnes supremus . Vnde&daemon , apud multos catholicos eXpostores, Christum ex deserto in templum, Minde in montem excelsum portauit, Luc. . dc itidem anselus bonus portauit Habacuc , Dan. 8. Nec scriptura aut Sancti ascribunt hoc virtuti Dei, sed naturae angeli, miae etiam in malis est. Item Cyptianus adhuc malus , per daemones Iustinam virginem habere tentabat, licet nequiret, quia signo criacis munita praeualebat. Idem etiam in viata beati Iacobi patet de Hermogene dc Phileto. Nostri etiam temporis magi crebro ad longinqua loca a daemone serithtur, quinimmo de alios secum volentes per aethera in caballo fiemente, id est in daem ne, sub se a caballi per aera vehunt, monitos primum ne crucis sigilo se muniant: sicuti de sesentia certa Henricus Institoris sic re fert. Quidam scholaris tunc, nunc facerdos Frisingensis dioecesis, adhuc ut creditu vivens, referre solitus erat, semel se a diabolo ad Partes remotas per aera delatum . Alius quoque sacerdos seperest in Oburdoruin oppido: qui illius confodalis existen dictam subuectionem corporeis oculis vidit, qualiter scilicet clamans, & eiulans sublatis in caelum lacertis, ferebatur , dc hac ex causa: Congregatis ebim multis scholaribus in ceruisiae Potagijs, concordarunt ut portator ceriasiae nihil exponeret, unus ergo Pro semisia conatus cκire, densissimam nubem in ipsa ostij apertione statim ostendit, qua territus statim redi jt, ct potum ferre omnino recusauit . Etsi diabolus adesset, respondit alius, potum asseram e & sic egressus, omnibus alijs videntibus in aera subleuatus serebatur, clamans Sc eiulans. Et in vita beati Petri de Simone mago patet, quem quasi volantem ex Capitolio daemones esserebant, quem Petrus intelligens a malignis spiritibus Portari, eos adiurauit per Christi nomen ne illum deserrent , de statim illis obedientibus Christo, magus corruit. Quidam quoque, cuius nomen, quia adhuc vivit, taceo ; & qui inde conuersus habitum sanctae religionis excepit , cum post virginem quandam insaniret,

eius ei copia promissa est a strigina aga, si se portari sineret ad ludumi

quo assentiente , equus Demens Per aera longe tulit , transeuntem

terras, summa si loca, quae nunquam viderat, α quae deinde visa

SEARCH

MENU NAVIGATION