Reuerendi patris F. Siluestris Prieriatis ... De strigimagarum, dæmonumque mirandis, libri tres, vna cum praxi exactissima, et ratione formandi processus contra ipsas, a mendis innumeris, quibus scatebant, in hac vltima impressione purgati, & indice

발행: 1575년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

iam profitetur, tui in passione est a modica similitudine vel amati, vel

oditi mouetur. Vnde perfidus daemon, cui hominum passiones notae sunt, quod corporeae sunt,& eX adtibus probantur, Paniones aut con citans, aut concitatis abutens,lunc hominem ostendendo, dc suadedo, ct alliciendo pro viribus in amorem pellit. Cum maleficio vero,quando eiusmodi ad maleficarum preces, ct carmina pacto explicito, vel implicito molitur: quod quam crebro fiat, experientia docuerit, qua teste mariti pulcherrimis & nobilibus coniugious postergatis, turpistii inas, dc vilissimas insequuntur, Sc impetunt. Authores mal. male. in Baec referunt. Vetulam tres successive abbates dementasse, fama publica apud omnes monachos teste, nouimus, licet contra eam procedere

non vacarit e dc quartum iam similiter dementasse,quod &. ipsa publice fatetur, nec dicere veretur; Feci, facio, & olim facia, nec a meo amore desistere poterunt: quippe qui tantum de meis stercoribus f prote-so brachio quantitatem ostentans) comederunt. Sed S de monacho

necromantico peregrino in Dia. Greg.rescre, quod virginem sanctimonialein adeo in sui amorem arte diabolica concitarit, ut se morituram

Pene clamaret, nisi dicti monachi visitatione meruisseti quem ideo etiade monasterio fratrum explos erunt. Nec tamen pr dictis aliquatenus obstare potest, quod si diabolus ad amorem malum posset inducere, Posset ipsas malas cogitationes agnoscerer cum omne agens a proposito, essectum suum norit. Dico enim, quod agens a Proposito cognoscit essectum suum, cuius est causa sufficiens, etiam ccrta notitia: non. autem cuius cst causa accedente libero arbitrio alterius, sed coniectatiter tantum, S ita est in proposito: unde ek si diabolus certe nouit amorem inspiratum sensibus, nsi tamen inspiratum voluntati su alione vel alio simili niodo, nisi ipse amor seipsum aliter prodat. Punctum secundit. Virtutis generativae opus sicut prouocare daemonis auκilio, ita impedire haud dubio strigi maSe possunt. Neq; enim in hoc dubium esse potest, cu probarimus maleficiu circa vim matrimonii esse in rersi natura, ut patet per omnia iura desti. ex male. 33. q. 8. Si per sortiarias: quibus ratio sumagatur; quia cu id homines herbis & uenenis possint, hoc negare a daemone, cuius potestas maior cst, insanire est. De modo tame quo tale maleficium Procurari potest, aduertere neccsse est. Impedit ergo & ex parte Potentiarum animae, &itidem eκ parte corporis: de quq non minus obiter, quam sapientor Petrus de Pal. in hanc sententiam loquitur. Cum daemon eX eo et spi. ritus est, super corporea natura quantu ad localem motu, aut explendum, aut uetandii dominetur. Primo quide corpora mascula Sc seminae ne inuice Propinquent essicere potest directe, vel et in directe se in assumpto corpore tiaterponedo: sicut de eo iuuene dictu est, qui S i

192쪽

DESTRIGI MAGIs LIB. II. I 6 lum,&iuuentulam desponsarat, quam ideo cognoscere nequibat, se in eiusmodi corpore daemone interponente. Secundo quoquc h minem ad actum venereum aut Inflammare, aut in frigidare, natura libus activis admotis . Tcrtio imaginationem &aestimationem turbare, ac perinde mulierem,aut dilectam, aut ingratam reddere. Quarto membri rigorem dc impedire,& abolere, spiritibus localiter motis, audetiam remotis. Et quinto locali eodem spirituum aut aliorum corporum motu spermatum vias intercludere, ne eYcidantur uel emittatur. Plura autem , inquit, suPer eo actu quo primum Peccatum traducitur, quam super aliis Deus permittit: 'uod dc doctores omnes firma- 'runt. Quae autem de viro dicta sunt, de muliere quoque respective, idest modo sibi conuenienti, intelligantur OPortet. Cur vero plures vim maleficiis stibiaceant, quam mulieres; ideo est, vel quia id, quatum ad talem actum, facilius fit ita uiro, cuius meatus facilius obturantur, S. qui membri rigore posito, nilail potest, ct eiusmodi: uel ideo est, quia plures maletic. ae stant mulieres, & plus conantur uiros inficere, quam mulieres, ut adu Iterandi occasio utrinque praestetur. Et haec quidem de modo quo ista interius efficiunt strigimagae. EXterius v xo id per imagines uel cla aracteres, aut serpentes interdum efficiunt, aut herbarum comestu, aut testiculorum galli: his tamen semper accedente daemonum cooperatione, qua & eiusmodi striga magae colludant, dum aut coitum, aut Partum euacuare nituntur. Nider In Form.

Quidam maleficus,cui nomen fuit Stadhin, in dioecesi Lausanenti captus, fassus est, se in domo quapiam in uxoris domini ventre septem filios per aborsum enecasse, & in omnibus eius pecoribus ac iumentis sintile perpetrasse, quorum nullum in annis eisdem partum vivum ediderit; & per quaestione te modo interrogatus, respondit, se sublimine ostii domus locasse serpentem, qui si amoueretur, rediret eae templo foecunditas. Sublatis ergo pulveribus, iam enim aberat se pens in eos re iuriis, eodem anno M vκori, di iumentis faecuditas reddita est. Quid simile meo tempore in agro Bononiensi s villam taceam expediri circa annum salutis Millesimum quingentesimu quartum, actum est. Religiosus quispiam, sed magus, ex his scilicet quibus nullus est peior: quippe qui in monasterio defecerat religionem tacebo) aestiuis caloribus hospitium in via ad Mutinam intrarat, hospite obeso valde, & praegrandi corpore, refocillandus.Qui oblatis crudis oleribus, ut bene condirentur orauit, dicens Italico vulgari idioniate. Vn Zela beta, che ti paghero. Et refocillatus, sub limine loci cedulam recondens, abiit: Cumque hospitis filia virgo paruula locum, ut mensam reponeret, intrasset, repente furere coepit,& nudata penitus saltare crebro dicens. Vna ela ben, che ti paghero:quod mater aduer

193쪽

tens assem materno Sipsa incaute, & celeriter intrans,'itim similia

ter nudata saltare, & eaciem uerba cantare coepit. Quae ad horas sic alienatae manserunt, tota villa spectante, donec miser ille obuio cui piam in itinere eodem, rem propalavit, dc ut cedulam , cum illuc uenisset,amoueret, orauit. inna remota, cum ad camisias ambae redivissent,silia vi erat velocior, camisiam matris casu praeoccupans,fugita mater vero sequens eam, quae siliet Paruulae erat, submilit,in eamq; caeput & humeros tulit, sed ut arctam ad pudenda usque tegenda immittere corpori nequiuit, uerum sic eκ superiori parte tecta, eκ inferiori

nuda velut ames aufugit.Quod autem medio detinone circa nudationem publicam mulierum actum est, etiam circa venerea agi potuit.

Adducerem infinita ad institutum praesens quae modo succumini, de libros complent, nisi superfluum id putassem . Praeter institutum vero,pro instituto tamen, quaedam altius repetuntur. Si interroget qui cur dictus actus respectu unius, & non respectu alterius mulieris inte dum praepediatur: diuus Bona.respondet, ideo esse, aut quia maleficus respectu determinatae personae diabolum asciuir, aut quia Deus respectu personae cuiuslibet impedire vetauit, cuius oceultum iudicium hic latet, ut liquet de uxore Tobiae. Et si de modo quaeratur, respo det quod generativam impedit, non quidem interius ledendo omanu, sed exterius vetando usum: unde quia artificiale, de non naturale impedimentum est, impedire ad unam potest, minime impediendo ad alias,vel tollendo excitationem concupiscentis ad unam, no ad alias: de hoc quidem aut propria virtute, aut nerba, aut lapide,vel per occultam aliquam naturam . inuod vero eκ naturali frigiditate S maleficio eiusmodi impedimenta proueniunt apud Hollien .in Sum. signum quod eκ natura sit, virga est, si nunquam erigitur: quod vero ex maleficio, si erigitur quidem , verum proficere nequit. Pun m tertium. Circa virilia membra stra imagas miranda qua dam operari,debet dubium esse nulli, ut ex vilis dedictis summorum

liquet, ac perinde iam a publica, adeo ut quidam aut praestigiose, aut

veraciter genitali membro priuati cernantur. Nam authoribus magistro Henri. Instit. dc socio . secunda par. q. I .cap.7. Mai.male. In ompido Rauenspurg. iuuenis qui iuuencule hsserat, volens eam relinquere, membrum virile, ut videbatur omnino perdidit. Cum vero tristis cellarium , vinum empturus, adluisset, superuenienti cuidam mulieri causam tristitiae apperuit , dc effectrum ipsi requirenti mosistrauit, necnon quod talem maleficam suspecta in negocio haberet. Cui in ther: Aut per beneuolentiam, aut per violentiam eam ad te sanandum inducas oportet. Qui obseruato tempore in nodiis crepusculo, OPPO tuno loco eam comprehendens,ubi non valuere preces, iniecto ad cor

194쪽

DRs TRIGI MAGIstra. it. isylum panniculo lineo no valentem clamare, pene ad mortem strinxit, donec ea spondente, sanitatem alleuiauit, quae tactu manus inter femora sanavit: quod Sc ille quodam , ut ita vicam natum sensu, anteruam aut visu, aut tactu cognouit. Authoribus vero eisdem, Pater qui-am religione & doctrina venerandus in Conuentu nostro Spirensi in hanc sententiam saepe retulit. Iuvenis quidam inter confessionis sacri verba, virile membrum lamentabiliter verbis & opere se perdidis emonstrauit. Cui cum strigim agam quandam, etsi distantem et tamen in hoc suspectam adire iussisset, dc blande rogare ut se sanaret, sanus S membro integer rediit, gratias agens & verbis, &re ipsa quod verum erat, astruXit. Cum ergo ista esse dubium minime in , an in sentibus hominum, vel in re ipsa ita sit & dubium, S perscrutandum est. Et quidem quibusdam videri posset, quod per daemonis potestatem iravere dc non illusorie sit: Tum quia maiora possunt daemones, ut homines occidere, ut patet de filiis Iob, dc septem vitis uxoris Tobiae rTum quia potest alias infirmitates immittere, ut primo libro ostesum est, & ostendetur in posterum et ergo dc eam , quae circa genitalia sit, circa quae plura Deus Permittit, quam circa alia membra: Tum quia Gen. I9. Potuit maius, VXorem scilicet Lot secundum glossam, sodomitico vitio insectam, vertere in statuam salis ueram, quippe quae etiahodie cernitur: Tum quia potest naturales formas inducere, ut in magis patuit Pliaraonis: ergo etiam eas auferre potest. Verum si quid ista Probant,depolle utique, non de facto probant. In facto vero nequaqua ita esse, vel ex hoc liquet, cruod eiusmodi membra maleficae restituere nequirent quacunq; diabolica potestate: alioquin non esset diuinum

miraculu,consequenter nec restitutio nedum visus, verum eria oculo-

riim, sicut nec restituere genitale: quod est insanire. Prystigiose ergo ista faciunt: quod qualiter esse possit, esseramus. Praestigium igitur iecundum Isid. 8.E m. c.9. aliud est nihil, qua sensuum delusio quaeda, dc oculoru praesertim: unde Sc a perstringo dicitur, quod acie oculoruperstringit adeo, ut res videatur aliter esse, qua sint:Et ut Alexa.de Al. parte a. addit Praestigiu proprie sumptum, d monis illusio est, qui eκParte mutationis rei causiam no habet, veru solu ex parte cognoscetis, qui illuditur, siue quantum ad interiores sensus, siue rursus etiam quatum ad exteriores: adde tamen, quod etiam praesente re exteriore aliter tamen uita, quam sit, praestigium est. Igitur si non daemonis modo , verum etiam hominis artem praestigiosam nostro sermone claudamus, tribus modis illusio praestigiosa conficitur: & imprimis quidem manuum, cum velocitate, tum etiam dexteritate,nulla daemonis arte iuuante: sicut in traiectionibus ioculatores faciunt, ostendendo dc occultando quaedam: sicut ex ore hominis educunt interdum unu, quod Y antru-

195쪽

intruserant , puta, magnum Pomum: cum tameri putent homines eos intrusisse paruam fabellam,quam no intruserant,sed eius loco pomusiipposuerant clanculo. Deinde quoque etiam sine diabolica virtute per naturalia activa, veluti apud diuum Thomam. I .q. I Iq.artic. . de apud multos alios: herba quaedam succensa, ac fumigan ut trabes sertientes videantur, facit. Demum vero fit daemonis arte per motum ocalem corporum vel mirituum corporalium, in quibus species sensatae continentur, quod eum posse libro primo ostensum est. Igitur inultipliciter daemon homini potest illudere, ut res uideatur aliter esse, quam sit. Primo quidem artificiali traiectione longe melius qua homo. Secundo per rerum naturalium admotionem,etiam longe melius quam homo. Tertio exterius in asiumpto corpore ostendendo esse, quod non est: sicut moniali apud Gregorium in Dies.se in lactu . cae forma praestitit r & Antonio in specie massae aura, ct crebro etiam verum hominem assumpto aliquo corpore tegit, ut videatur equus . aut brutum quodcunque, ut capitulo sequenti deducetur. Quarto turbato organo visus, ut res clara, nubilos a videatur, aut econtra: revetula, iuuenis uideatur, ct econtra: nam & post fletum oculo turbato , aliter lumen uidetur quam antea videri posset, quod S in organis aliorum sensuum acciditi ueluti infecta colera lingua, dulcia, amara videntur: dc post esum succhari dulce vinum, mordax & acutum uis detur. Ultimo per localem motum spirituum & phantasmatum ad imagitiatiuam sensumque communem: quo fit ut etiam sensibus eviterioribus videatur nobis, quod noua percipiamus. Sicut etiam phr neticis, melancholicis, maniacis, Sc quibusdam ebriis solet accidere, qui nequeunt discernere dc diiudicare. Sic ergo pateat facile esse moni uirile membrum Occultare, modo velit, multis ex dietis modis,

praesertim formata specie humani ventris sine priapo, eamq; priapo ipsi supraponendo . Caeterum, pro completiore doctrina Sc diciorum explanatione clariore, multa dicenda uideo . Primum. An daemones hominu sensus eludere indiscrete possint: Quibusdam videtur quod non, sed eorum tantum qui sine Dei gratia uiuunt. Nam ex uerbis beati Antonii liquet, mentem aut animam alicuius, daenaonem inuadere non posse per poenam , nisi primo sit destituta sanctis cogitati nibus, Et spirituali contemplatione vacuata. Vnde dc Iob. 6. dicitur, quod qui libidini deseruiui, in eos diabolus accipit potestate. Inde etiaest,quod daemon, in vitis Patrii, ludificas homines circa puellam, quq equa videbatur, dc ipsam puella, quod sacra meta rite non suscipiebati ut ibi dicitur in sanctu tame Macliariu ludificare nequiuit, quin puella,no equa videret. Igitur in rebus sortianae exterioribus, Sc corporis sanitate dimon homine Potest malis afficere, ut patuit in Iob: tame sicut in

196쪽

eo in peccata,ita & in eiusmodi illusiones homines Deo gratos impellere no potest, quasi eoru sensus d mones illudativi habeant sua me bra,quae tamen videre nequeant, vel eiusmodi. Secundum. Etsi daea inon id nequeat in sensibus sanctorum circa sanctorum membra, hoc tamen Posse a multis credatur in eis circa membra aliena: non enim ita hoc tam grande malum est sanctorum, sicut in casu priorer ubi priuarent uere uel apparenter suo membro, quod libidini non seruit. Circa hoc tamen nisil certi ego compertum habeo. Tertium. Εκ strigi- magis quasdam, experientia teste,compertum est, copioso interdit numero ad viginti scilicet, ct triginta huiusmodi genitalio membro adstrinium,aut nidos auium arte daemonitin congessisse: ubi & quasi vi

uentia membra se mouerent. Mai. male. 2.Par.q. I .cap.7.authore ma

gistro Henri.Inm. Sc socio, quidam in hanc sententia retulit. Dum genitale membrum perdidissem,& malesicam instantius pro mea sanitate rogaretur illam, inquit, arborem ad nidum illum conscende, & ex plurimis, quae ibi sunt,illud quod maius accipe. Cum magnum unum subripere molirer, illud mitte, inquit, malefica: attinet enim uni ex plebanis. QSid ergo de his sentiendum dicemus, nisi quod a daeinonibus aliquo eκ dictis modis pCestigiose fiunt. Non tamen credendum Puto,quod id eo modo agant,quasi sermatis talibus corporibus, ea dimones assumant,eo modo, quo sumpto humano corpore cu maleficis de colloquuntur, Sc coutuntur : facilius enim illud possunt deductis pharasmatibus ad sensus . Quare autem eo modo non utitur, cum maleficas alloquitur,id dicedum est, quod eodem uteretur, si aliud vellet nihil, nisi malefici se ostedere in specie humana, sicut in dicto casu aliud vult nihil, quam ostendere illa membra: modo vero quia altiora intendit ut loqui, conuesti, saltare, coire,& eiusmodi: ideo in assumpto corpore operari oportet, sicut & esse praesentem a quippe qui ubi operatur, ibi est: quamquam & ista in sentibus tantum perfici possent sine

exteriori corpore; sed eo casu non esset aut incubus, aut succubus vere,contra determinata,sed apparenter dumtaxat. Quartum. Si per

seipsum daemon virile membrum demat quod utique potest, si permittatuo & non per maleficam,plurimum inter hanc & illam ademptionem intersit oportet: Tum quia hic veraciter auferretur, dc veraciter redderetur, si redderetur: Tum quia id hic cum dolore esset, non ibi: sicut hic est laesio discontinuatiua, non ibi: Tum etiam, quia hic nunquam nisi inuito daemone fieret, alioquin quomodo ipse spote sibi tantum lucrum, quod per illud membrum conquirit, amputaret. Quintum . Qua vero ratione sciri potest, quod apparenter Per malescam daemonis arte,aut ueraciter per daemonem solum adimatur virile membrum,Deo volente, id uidetur dicendum imprimis, quod cuY a eiusmodi

197쪽

eiusmodi mutilati, sint viri lubrici,c5iectaliter id deprehendet, si am

sam voluit deserere: quia eiusmodi feminae in vindictam talia per maleficas inferre consueuerunt: quod si nihil irritamenti apud illam i uenem coiectura est, quod Deus peccatis eius viam pricludere voluit. Deinde vero si aliquando redierit , signum est id ex maleficio fuisse et quamquam non sit natura maleficis este temporale, ut experientia decanoni me ac theologi docent; sed quaedam possunt esse Perpetua. Punctum quartum Daemonis per strigini agas maleficium circa venerea non modo ad illud extenditur vi imPediatur coitus; verumina apud canoni stas,ut impediatur conceptio foetus, quae si non impeditur, Peraborsum natiuitas impediatur , qui si impediri nequeat ,

in natiuitate per migim agas obstetrices voretur, aut extinguatur, aut saltem daemoni natus offeratur . Et quidem de impedimento conceptus, aut abortione non est dubium: quippe cum etiam per activa naturalia id plerumque etiam modo malencae faciat, herbis aromatibus, ac alijs activis naturalibus. Quod vero contra naturae humanae consuetudinem, immo cotra omnium bestiarum morem, lupis dumtaxat cXcePtis, infantes voret, & comedant: authore Henri. Insti.Mal. male. I .Par.'. II. quidam eX ordine nostro eius socius Cumanus inquisitor,

te itis est quippe qui hac de causa se ab incolis commitatus Burbiae aduocatum almaXit inquirendi gratia ; quod quidam qui eX cunis Pu rum Perdidisset, explorando conuenticulum mulierum tempore no-eturno, infantem occidi,& liquore ebibito uorari deprehendit: unde S annos Iro, ut etiam supra dictum est, quadraginta & unam ex in magarum genere ignibus assumpsit: nonnullis alijs ad terras Sigismu-di Ducis Austriae commigrantibus. Accedunt pro firmitate horu quaedam scripta Nider in suo Form. quibus eiusmodi credibilia reddutur. Accedunt & strigina agarum paenitentium testimonia, quod scilicet fidei catholicae nemo ex suo genere magis, quam obstetrices officiant,qu.ae ubi pueros non interimunt, quasi aliquid amitae extra cameram puerum ferunt, & eleuatum in aere daemoni sacriscium offerunt. Pro iam dictis tamen multa uel obiter dicere placet,quo plenius quoquomodo interimant pueros, & offerendo execrent, nosse liceat. Primum . Authore Henrico Instito. de Socio; Mal. male. 2.Par. q. I.

cap. I 3.in dioecesi Argetina oppido Zabernio, honesta & beatς Vi gini plurimu deuota mulier hospita publica sub aquilae nigrae signo ,

ad se crebro aduentantibus in hanc sententiam retulit.Vbi a viro meo impr gnars mihi tempus partus pene aduenit,infamem mulierem s se mihi obstetricem spondentem, bonis verbis a me dii nisi, aliamque mihi ad id muneris tempore partus ascivi. Euolutis viX diebus octo,iula repulsa,indignata, noctu marito in alia camera dornuente,meam cameram

198쪽

meram duabus hincinde comitata mulieribus ingressa diabolus enim portas ad libitum reserat) ad lectum stetit, volentici; mihi clamoribus

excitare, & aduocare coniugem, ita vires eκ omnibus membris defecere, ut ne loqui vel submisse potuissem, auditu tantum & visu vigeba. Tum illa in medio duarum stans; ecce,inquit, haec mulierum omnium pessima, quia me in obstetricem recipere noluit, luet poenas, nec immunis euadet . Supplicantibus vero comitibus eius pro me, dicendo

quod nulli unqua sui generis nocuissem, subintulit illa: intestinis eius

aliqua immittere statui, vestra tamen gratia, ante elapsum annum me dium non eκcruciabitur. Cum ergo ventrem meum manu palpasset,

mihi videbatur quod intestinis sublatis immitteret quaedam, quae tamen videre nequivi. Cum autem abeuntibus illis, viribus receptis, maritus clamoribus excitus aduenisset, & una filius, archidiaconus tune ruralis, verbis meis fidem minime habuerunt, ascribentes omnia puer Perio, quod ex eo feminae Phantasijs crucientur.Quibus de spacio sex mensium futurum veritatis signum dedi,quo euoluto statim adeo cruciari coepi, ut a clamoribus nocte aut die cum omnium inquietudine

abstinere nequirem. Credidit tamen se beatae Virginis auxilio, cui singulis sabbathis ieiuniit panis Sc aquae soluebat, liberandam. Quadam igitur die opus naturae cum eXpleret, omne simul strigimagae immunmtiam egenit, Sc aduocato marito ac filio, an illa essent puerperij pharasmata ostendit,rosarum scilicet spinas, ossa,& uarij generis ligna. Secundum. Authoribus eisdem, In Basiliensi dioeces,in oppido Damni , quaedam incineranda professa est ultra quadraginta pueros se hoc

modo necasse, quod cum uterum exibant, acum in caput per uerticem

usque ad cerebrum infixerat . Alia uero in dioecesi Argentinensi, se Iueros adeo multos necasse fassa est, quod numerum lcire neci uiret rac uero occasione deprehensa est. Cum enim eκ quoda oppido,quo obstetricandi gratia se contulerat, rediret,ad portam casu lapsa est: &eκ eius panniculo brachium pueruli lapsum varuit: itaq; detenta, ct constito quod puer ante bΨtismum intertiuent,& sine altero brachio esset,quaestionibus expolita,omnia cantauit:& ignibus lassia antibus interijt. Tertium. Hoc quoque horrendum facinus in deleuationem criminis stri magamira minime tacendum est r ubi enim ista monstra pueros nascentes non interimunt, in sacrificiu satanae & eius angelis eleuatos super ignem curant immolare . Authoribus qui supra in soco praealleg. quidam sic retulit.VXorem suam partus tempore,cuPraeter omnem Puerperarum morem animadueriisset,nullius mulieris

ingressum permittere, nisi filii solius obstetricis ossicium gerentis: et

sce rei causam experiri uolens, opDortuno tempore dc loco latitauit,

199쪽

iM F. s rLvEsTRI PRIER. per uerba horrenda infans nullo humano auxilio fultus per appendia tu,quo ad igne ollis suspenduntur,diabolo ferente,eleuabatur. itemtus,puerulum statim Daptizari iussit, ct in ponte fluuij, quo ad bi.

Ptisma ibatur, obvians filiae,quae puerum in medio duarum feminarii duobus uiris rei conscijs comitantibus,portabat, exempto ense in eam irruit in haec uerba.Nolo infantem per pontem deseras:Aut enim Perse pontem euadet, aut tu immergeris in fluvium. Territa illa a comitatibus mulieribus rem ignorantibus,quaesiuit, an Pater compos mentis esset. At ille: Pessima feminarum,inquit, quae tua arte magica puem scandere appendiculum secisti,ut etiam nullo deserente pontem tran, seat, facito, aut submergeris. Coacta,posito puero,& daemone arte sua inuocato, subito ultra pontem cernitur infans. O miseram,quae daemonem deserentem puerum habere potuit, deseretem vero se habere aut non potuit, aut nesciuit. Baptizato puero, cum iam pater maleficium

hoc tiliae per duos viros probare posset,sacrificium vero diabolo factu Probare non posset,per iudicem peracto tempore purgationis, filiam

vita cum matre delatam, ignibus adiecit. Quartum.Illa vero sacrilega sacriscij oblatio,quid operetur in puero, unde gaudere Possit im-Piui daemon 3 dico e multis pauca, quod scilicet diabolus diuino hon re tunc in sacrificij oblatione laetetur: & quod talis proles, experientia . teste, magis diabolicis infestationibus subiaceat, oc in maleficia pro nior sit, maxime si a parentibus offeratur, qui in prole Puniuntur. Morias Olmies per strigis asa daemonibus hominibus, ac iumentis, O

terrae nascentibus laesiones ueraciter inferri . . . . ac VII. OV i A uero iam liquet ex his, quonam modo daemos es per mi

gina agas hominibus in generationis actu importuni insidietur; coseques etiam est', ut quonam etiam modo csteros morbos inferre posisint & inserant,dc hominibus & iumentis, necnon arboribus, dc gen

raliter plantis laesionem, detegamus r quod equidem multis punctis

.absolvemus.

Punctum Primum . Omne inorborum genus demones per migima gas hominibus permittente Deo inferre possunt: unde Sc leprosos in terdum dc epilenticos homines reddidisse legutur. Quicquid enim per aditu a naturalia inferiora in esse adduci potest, hoc totu d mones pos se, iam ex his qui lib. primo scripta sunt, liquet; cum locali motu omnia eiusmodi suis passi uis ad essectiis educendos admouere possint: sed omne genus infirmitatis per aliquod activum naturale in serius inducitur, d non modo induci potest: non enim ex in fluxu sederiim solo,

200쪽

immediate morbos homines patiunturicum omne agens fiaturale,eXPerientia teste, prius in vicinum agat,quam in distans: dc consequenter prius in medium, quam in extremum, nisi esse in suum inducat in instanti: sicut sol ad certam distantiam simul illuminat propinqua& remotam partem. Omne ergo infirmitatis genus homini daemon inferre potest se solo, &consequenter per maleficas r quia ille eius. modi effectus non efficiunt semper, sed diabolus ab eis inuocatus Pro- Pter eXplicitum, vel implicitum pactum . Praeterea,idem per IsidoruPatet maleficarum opera describentem. 8. Elym.ca. 9. Malefici dicuntur,inquit,ob facinorum magnitudinem. Hi enim clementa c5cutiuti scilicet opere daemonum ad tempestates concitandas, mentes hominuturbant, modis videlicet supra latris: vssim rationis vel omnino imp diendo, vel grauiter offuscando. Et subdit.Et absque ullo veneni hau , mi violentia tantum carminis animas interimunt: intellige no per car, mina, sed per daemones, dum ille carm=nant,cooperantes. Pr aetereas idem tenuit S. Tho. a. dist. s. 6. p. & 8. & communiter theologi omnes ibi scribetes: dc id indubie sentientes, quod hominibus obene ponsit in corpore, pro te, iumentis, de reliquis bonis: qu.ae omnia in Iob re cepta licentia se posse facere, diabolus probauit, ct in septem maritis Satiae uxoris Tobiae. Immo & in fama, sicut teste Io. An.in Hieronymiano. Diabolus in forma sancti Siluani episcopi Nazareth,turpiter nobilem matronam sollicitauit. De priuatione quoque usus ratio

nis, arrepti ij testantur. Auctor est Sigibertus,& Vincen.in Spe.lib. 27. Tempore Ludovici II. Imperatoris in agro Maguntino, daemon quidam imprimis quidem domos saxis quasi malleis percussit, dehinc publice loquendo Scostendendo surta,&perinde seredo discordias,ptu

res turbauit: tandem omnes contra unum irritans, eiusque hospitium ubicunque maneret incendens, eum pro hospitio agros nabere copu lit, ac presbyterorum hac de causa letanias celebrantium, multos lapidibus cruentauit . nec ante triennium elapsum ista quieuere . Caetera

ad'pLedicta dubiolum superest. Cur enim maleficium ascribetur striginta , si daemon solus essest illud Dico effectum ipsi soli daemoniascribi: non enim si miramaga scopa aquam ad aera spargat, hoc adsequentem inde pluviam aliquid emceret, aut si imagini cereae infixa

acu crucietur maleficiatus,illa infixio acus quicquam ad cruciatu operatur, cum utrumq; strigimagae vires exuperet: sed vinimque daemon

efficit propter explicitum, aut ii licitum cum strigimaga pactum. Culpa tamen, & reatus ex hoc effectu utique utrique ascribitur, daemoni scilicet,& strigi magae r quia utriusque voluntas in illud coit, itilius operando, istius conlintiendo, Sc obsecrando. Punctum secundum. Quia vero quid circa morbos daemon impius

SEARCH

MENU NAVIGATION