Reuerendi patris F. Siluestris Prieriatis ... De strigimagarum, dæmonumque mirandis, libri tres, vna cum praxi exactissima, et ratione formandi processus contra ipsas, a mendis innumeris, quibus scatebant, in hac vltima impressione purgati, & indice

발행: 1575년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ad quod sua species ordinatur , sicut in sole dc luna praecipue patet

Multo igitur mastis in substantijs separatis non inuenitur nisi indiuiduum unum in specie una.

alia de sub lantiarum incorporearum seu intelligentiarum natura ac numero Philosophι sensierint, praecipue Plato edi Aristoteles. VIII. QV i A vero iam aliquas intelligentias, aut angelos esse monstraui

mus, superest ut etiam de numero eorum aliquid dicamus; sieenii etiam plenius diabolica figmenta deteSemus ; quod in toto hoc opere est nostrum principalius institutum. Hoc autem multis pultius laciemus, prius tamen Gentalium falsas opiniones praelibantes. Punctum primum. De natura rerum qui Primo, idest ante omnes alios philosophari ceperunt, sola corpora in rerum natura esse existimantes,prima rerum principia corpora aliqua siue elementa posuere, aut unum, aut plura, quibus Omnibus eorumque sequacibus videbatur nullas esse substantias incorporeas, quas nos angelos dicimus:sed

eorum quisq; illud idem elementum, cui auctoritatem principij ascribebat, deum 'itauit . Verum Epicurei eκ doctrina Democriti originem trahentes, posuerunt quosdam deos corporeos quidem, sed tamen in emgie humana, & Penitus ociosos, nihil curantes, ut iniendo voluptatibus beati essent. Huic autem opinioni antiqui restiterunt. Anaxa oras enim primus , & si cum caeteris naturalibus Philosophis principia corporalia poneret; primus tamen inter Philosophos posuit rerum incorporale princmium, idest intellemina , credens corporalia omnia quae sunt, cum estent miXta, non posse distingui, nisi per omnino immixtum nihil habens commune cum reliquis.Licet aute opinio haec ceteris verior sit, quae solum materialem naturam ponebant,

tamen a veritate multipliciter descit.& quidem Primo, quia unicum intellectum posuit, qui mundum iacit distinguendo commixta, qui est Deus, S consequenter de angelis nihil edocuit. Secundo, quia intellectum illum non posuit uniuersala essendi principium, verum distinguendi solum: quippe qui non dicebat corpora commixta ab eo intellectu esse, sed solum distingui: unde iste suus intellemis videtur fuisse similis in officio intelligentiae, qui imouet primum caelum, vel

certe solem, qu.ae herbas in clemento terrae confusas & comixtas inde educendo distinguit. Praeter hoc tamen debuisset alium intellectum posuisse, qui res commiκtas essecisset. Punctum secundum. Contra hanc autem opinionem primorum

philosophorum naturalium, sussicientiori via Plato processit, dicens

naturas

82쪽

ihilum quasdam a materia fluxibilium separatas, in quibus veritas

fixa resideret, quibus hqrendo,huniana anima cognosceret veritatem: contra sentetiam antiquoru, qui omnes cocorditer asscia crabant ceratam reru veritate minime posse sciri, quod corporalia in fluxu iugiter essent, ac perinde sensus nostros decipi, qui sola corpora discernunt. Posuit autem Plato duo rerum genera a sensibilibus abstracta, mathematica scilicet, ut quantitates s cc uniuersalia, quae dicebat species vel ideas:& id ea ratione, quia existimauit aliqua ita esse abstracta&subsistentia in re, sicut sunt in nostri intellectus apprehensione, qui id

quod in sensibilibus est, sine sensibilibus apprehedit, ut homine sine hoc & illo homine, puta, Sorte & Petro : quod quidem intellectus

noster dupliciter efficit; primo videlicet abstrahendo mathematica a materia sensibili, ut dum superficiem sine colore speculatur; veIabsi ahendo uniuersalia a singularibus, ut hominem a Socrate & Platone. Mathematica aute posuit media inter species &sensibilia:quod cum illis conueniant in esse separata', dc cum his in esse plura in specie una ; possumus enim in mathematicis Plura apprehendere unius speciei, puta, duas lineas aequales, quod non eli in speciebus: quippa homo in unitaersali, & secundum speciem est unus tantum. In speciebus quoq; talem ordine statuit, ut quod in intellectu s plicius erat,

etiam in rerum ordine prius esset . Itaque Prunum rerum principium& Deum summum dicebat primam ideam unius, quod nominabat secundu se unum,& secundu se bonu,quia primu quod cit in intellectu, inquiebat, est vinam, Sc bonu; quippe qui non intelligit unum Sebomini, nihil intelligit unum aute & bonii se consequitiatur. Sub hoe aut uno primo diuersos ordines Participantiu & Participatorii statuebat in substantijs a materia separatis, quos qui de ordines omnes deos secundos dicebat, quasi quasdam viaitates secundas post primam de simplicem unitatem. Rursus, quia omnes ali. a: species participalitvno, ita etiam intellectus, ad hoc quod intelligat, oportet entium si e- ciebus participet: unde sicut sub uno Deo, qui est unitas prima sim- leκ, sunt aliae rerum species quasi unitates secundae, Sc dii secundi: ita .b ordine harum specierum , seu unitatum ponebat ordinem intelle uni separatorum, qui supra dictis speciebus participatent ad hoe quod aetii intelligetes forent, inter quos tanto quisque erat superior, . quanto primo intellectui propior, qui specierum participatione plenissimam habere dicebatur; sicut & in dus, dc unitatibus, tanto quisque erat superior quanto unitatem primam persectius participabat. Nee tamen per separationem intellectuum a diis excludere volebat intel ligentiam, qua intelligentes essent a sed volebat quod superintellectualiter intelligerent per seipsos, dc no Participatione specierum: ita

83쪽

tame ,quod nullus esset unus vel bonus, nisi primi unius Si boni participatione. Tertium quoque ordinem statuebat animarum , quarum superiores tantum intellectivam virtutem participarent , Non enim anima intelliit eX eo quod anima: alioquin intelligeret anima omnis ; anima secundum totum id quod est, esset intellectus: cuius contrarium experimur; quippe nec bruta vel plantae intelligunt; nec in homine vires senstitue aut vegetatiuae sunt intellectus. Sub animarum vero ordine, quarum Proprium diccbat mouere se secundum seipsas,ordinem corporum Ponebat: quod scilicet per se non moueantur,nisi animata sint, ut per se moueri accidat corpori, no cκ eo quod corpus, sed quod animatum sit: quae vero carent anima, ab alio moueantur. Supremit tamen corporum, idest Primum c luna, Primo motu rotatum,dicebat motum a suprema anima participare,& sic deinceps usq; ad insimum caelestiuin corporu . Sub iis aute corporibus Posuere

Platonici alia corpora iminortalia,quq apud eos perpetuo animas Participabant, scilicct aerea vel stherea, quom corporum qu da dicebata terrenis corporibus Penitus absoluta, qu. ae dicebant corpora d. Ymonum: qu dam vero terrenis corporibus indita,ut corpus quod dicebat

Dabere animam nostiam incorruptibile S inuisibile, cum quo est isthabitat in corrore isto rcrrco, quod gestamus, sicut nauta in naui est: non enim poneb. at hoc corpus, quod videmus immediate participare animam. Diccbat vero Plato hominu ac demonii quosdam bonos, & uosdam malos esse: sed caelestes animas , intellectus separatos, &eos omnes bonos esse firmabat. Igitur Plato 1iRer Deum summum ct nos,quattuor rem ordines statuesat, vel potius somniabat, scilicet

secundorum deorum,intcllectuu separatorum, animarum c testiuin , ct daemonuin: qui ordines uniuersi angel'nim nomine censerentire,

si vera docuist et quippe & daeniones in scriptura an 'eli dicuntur,ve-- rum satanae: ipsiς etiam cslestium corporum anim , si tamen animata sunt, de quo alias,inter angelos connumerandae sunt, ut in Ench. Aug.

diffiniuit. Ex hac narratione liquet, quod substatiarum immaterialium ultitudinem copiosam valde Plato crediderit.Ηuius aute Platonicet Positionis radiκ efficaciain no habere,manifestum est. Non enim estiaecesse, ut ea quς separatim intellectus csicipit & intelligit, separatim

etiam in rerum narura consistant, ceu intelsigimus homine non intellecto colore, vel calore, aut frigore: qui tamen sine ijs esse nequit. Vim de nec uniuersalia,Puta homine, equum,ceruum, oportet ponere separata extra. singulares homines, equos, aut ceruos, subsistetia:& similiter nec mathematica pr ter sensibilia. quippe uniuersalia sunt essentiae ipsorum particularium, S mathematica quaedam sunt corporum selisibilium terminationes, ut dicunt, accidentia. ,

Punitam

84쪽

DE s TRIGI MAGII LIB. I.

. Dunctum tertium. Et ideo naturiae miraculum ac stupor Arist. manifestiori & eYploratiori via ad substatias separatas velligandas inces stiper viam scilicet motus concludens, cum omne quod mouetur mO-ueatur ab allis, S non eatur in infinitum, standum in uno primo mouente immobili, & in 'no primo mobili quod movet se.Et ulterius intendens concludere caelestis motus aeternitatem, S consequenter infinitatem vii tutis mouentis Primi inihil enim aeterno mouet, nisi infinita virtus S consequenter eius immaterialitate,cu nulla virtus in magnitudine infinita his unde oportet, apud ipsum,primu motorem esse incorporeum. Item , cum in genere mobilium appetibile sit mouens non motum: apPetens vero di mouens S motum, cocludit quod primum mouens immobile est sicut bonum quodda appetibile,& quod Primum mouens seipsum est primum mobile, quod mouetur per aPPetitum,quo appetit primu movens. Qui equidem appetitus intellectualis est, quippe cum in genere appetibilium de appetetium primu est quod est secundum intellectu: quia appetitus sensitiuus no potest attingere secundum se bonii, seu simpliciter Sc absolute, cum tale nocadat sub apprehesione sensus, verum solius intellectus Igitur prima

mobile Sappetens, S intelligens est, ct consequenter est corpus animatum anima intellemiali, quia nillil mouetur nisi coΥus,cosequenter aute omnia c lestia corpora, citra Primit, erunt animata anima propria,& habentia unumquodq; suu aPpetibile separatu, quod est proprius siris sui motus, quia unumquodq; eorum mouetur aetcrno motu sicut & primu . Sic igitur secundu opinionem Arist. sunt milliae sub stantiae separatς nullis penitus viatis corporibus, quae fines sunt celestium motuu; sunt & multae intellectuales substantiae caelestibus cor Poribus unitae. Harum aute mimem Arist.inuestigare conatur secuduit eo caelestium motuia, seu caelestiu lationum. Qitida tamen sectatorum eius, Avicenna, scilicet harum numeru assignat, no quide secudum motuu numeru, sed magis secundia numerii planetarii, Saliorusuperiora corpora, id est stellati, Sc sine stellis orbiuc quod scilicet, multi motus ordinari videaturad unius stelle motu. Et quemadmodii omnia reliqua cylestia corpora sub uno Primo caelo continentur, cuius motu omnia alia reuoluunturiita quoq; sub Prima substantia separata, quae Deus unus est, omnes reliquq separate substantie ordinentur oportet, dc sic etia sub anima primi orbis, animς omnes caeloru Sc orbiu secundorum. Sub corporibus aute caelestibus, secundu Arist. ponuntur ani- in ta sola corpora animaliu &Plantarum, non aute clementorum, ut quida posuere. Et sic nullu corpus animatu inter nos dc caelu Arist.posuit, quippe secundu eum, nullu elementum animatu est, consequeterautem internos & Deum solum duplicem ordinem intellectualium

85쪽

substantiarum esse putauit, animarum scilicet caelestium, cel a

corporaper appetitum & desiderium mouentium, S earum subitantiarum separatarum , quae fines sunt caelestium motuum . Dumnum quartum . Et quidem haec positio Arisbotelis Platonica certior videtur, quod scilicet ab his quae sensui manifesta sunt, parum secedat:eadem tamen minus sufficientior videtur. Et primo quidem, quod inulta secundu sensum videantur, quoru ratio reddi potest minime secudu ea quq ab Arist.tradiitur, ut patet in hominibus energumenis, seu arreptis a diabolo, & in operibus imagor, i quibus aliqua sunt, que no nisi ab intellectuali substantia fieri possunt.Tenta uertit igitur quida sectatores Arist. vi eX epistola Porphyri j ad Enebontem

Aegyptiiuni videre licet, ad c lesti si constellationu influXus ista cerer quod in quibus da in eorum minime posse se nanis estum eli, que no nisi ab intellectu proscisci posi unt, ut quod idiota arrepticius

latine loquatur,vel de ignotis scietiis aut disciplinis, vel iuxta vulere alterius gentis sibi inauditum et vel quod operibus magorum facts

ima ines loquatitur, responsa dantes, aut etiam se inoueant : horum autem omnium causa secundu Platonicos assignabitur, si per d mone sieri dicantur. Et secundo, quia coia ritu non vidctur immatςriales

substantias ad pumerum corporalium subitantiaru coarctari, quippe ratio sinis ex his que ad sine sunt conuenienter Iao accipitur,led econtra: inferiora aut e propter superiora esse quasi propter fine, nullus dubitat, cu propter nobilius ignobilius sit.Vnde sus N. magnitudo su-Periorii non accipitur cogrue cX in serioru conte platione, ut catelliuc morti magnitudo, ac numerus eX clemetariu corporii dispontione,

quae ad illa coparata quasi sunt nihil, in quibus tot sunt species qu0t sedera Numerus autῆ, virtus, dc dispositio substantiarii immaterialis

Ion re max is subflantias corporales excedit,ciuam caelestia corpora reliqua excedant . Vnde numerus, virtus, ac dis Positio immaterianu in substantiarum, eX c. xlestium motuum vel corporum numero aPPI

hendi persecte non potest. QSod ut euidentius constet, ipsum proce sum Aristotelice probationis assumamus. Assii init enim Primo, quod nullus motus esse potest in caelo, nisi qui ad alicuius stelis delationem ordinatus sit; quod equidem satis probabiliter dictum est omnes enim orbium substantiae esse videntur propter astra, quae inter calcitia corapora & nobiliora, & mani selliorem essectum habentia sunt. AHumit deinde, quod omnes substantiae superiores impassibiles S imi materiales sines sunt, quippe quae optima quaedam sunt, quod itidem rationabiliter dictum est: nam bonum habet rationem finis, unde per se optima in entibus fines sint aliorum necesse est . Quod veru concludit hunc esse numerum substantiarum immaterialium , qui

86쪽

est caelestium motuum, eκ necessitate non sequitur est enim finis proximus, est & finis remotus, nec oportet finem proximum supremi caeli esse substantiain prima unmaterialem, qui Deus est Opi. Aiax. verum id probabilius est, inter Deum & primum orbem, multos esse im- materialium substantiarum ordines, quarum inferior ad silperiorem ut ad finem ordinetur, & ad earum insimam ordinetur proxime primus caelestis orbis.Oportet enim rem quamlibet suo proximo sint ense congruentem ac proportionatam quoquontodo: unde propter maximam immo insulitam distantiam primi immaterialis substantiae ad Primum orbem corporeum, S aliud corpus omne, non est probabile quod primus orbis ordinctur ad primana immaterialem substantia sicut ad proXimum finem alicuius caelestium motuum, sed ad quadam intelligentiam creata: Sc idem de inferioribus caelestibus motibus diaci potest. Igitur necessarium non est, ito esse plures immateriales sub-10ntias, quam sit numerus caelestium motuum: quod etia ipse Arist. Praesentiens , pr uidens,non induxit hoc quasi necessarium, verum quasi probabile dictum, dicens: Tot rationa Dile est suscipere: necessarium nim dimittatur sortioribus dicere . non enim se reputabat ido-ncum,qui Posset ita talibus aliquid ex necessitate concludere. Posset etiam alicui videre dictum processum Arist. ad substantias immortales astrueudas insufficientem & incogruum esse, quippe qui processit eκ sempiternitata motus, quae falsa est, cum fidei veritati repugnet. Verum si quis eius rationem solerterin iniciat, etia motus aeternitate sub lata, processus non tollitur, quippe sicut ex motus aeternitate motoris infinita potentia concluditur ; i ta idem ex motus uniformitate comcludatur oportet . Motor enim qui semper mouere non Potest, necessario quandoque tardius, dc quandoq; citius mouet, secundum quod Paulatim inociva virtus eius expirat . in motibus aute caelestibus omnimoda vita formitas est. Unde utiq; concludi potest, quod motori priami motus ad se inper mouenduin virtus insit, & consequenter idem s

quatur Oponet.

Punctuin quartu. Ex dictis facile deprehedi potest, Plat. & Arist.

in quo consonent S in quo dissideant, quantum attinet ad substatias immatcrialus : conueniunt enim primo in modo existendi ipsarum .hum Plato omnes immateriales substantias inferiores citra primam , dixit esse unum dc bonum participatione pri ini, quod secudum se est via uiri S bonum : omne aute participans aliquid, ab eo accipit a quo Participat, ct quantum ad hoc effectus eius est: sicut aer habet lumen Parcicipatum a sole,qui causa est illuminationis aereae, dc consequen- . to apud Plat. suininus Deus omnibus substantiis immaterialibus cauta est, quod earum qualibet Sc una,& bona sit: quod etiam Arist. se sit

87쪽

sit quippe qui dicit necesse esse, ut quod maxime ens est, alijs essendi

causa i t. Conueniunt secundo quantum ad naturale ipsarum qualitatem seu conditionem, quippe uteri; has substantias a materia im munes astruXit, non autem a compositione actias Sc potentiae. iniic quid enim ens participat , eX potentia Sc a s Pontum sit oportet: quia quod recipitur ut participatum, actus sit participantis oportet, Geconsequenter cum omnes substantiae praeter primam sint participantes apud Platonem, omnes ex potentia & actu esse composita opo tet: quod itidem dicere apud Aris .necesse est, quippe qui dicit rationem veri & boni actui congruere t unde quod est primum verum,&primum bonum, adtiis purus sit oportet: ab hoc vero quae deficiunt; permiXmone potentiae aliquam habeant oportet. Conueniunt te

tio in ratione prouidentiae . Nam apud Platonem summo Deo, qui id quod est ipsunt unum, & ipsum bonum est, ex primaeua bonitatis ratione proprium est inferioribus cunctis prouidere,& inferiorum cuique ita quantum primi boni rationem participat: prouidere his, qui post is

sunt, no eiusdem ordinis modo, verum etiam aluersoru Et consequenter primus intellecius separatus toti ordini separatorum intellectuum prouidet, & superior quilibet suo inferiori,totusq; dictus ordo anima-xum ordini S inferioribus ordinibus prouidet. Rursumque idem obse uari putatur in ipsis animabus vi suprems quide, videlicet cetorii, inserioribus animabus prouideant, ct toti inferioru corporii generationi: item superiores animae daemonum scilicet inferioribus, idest anim bus hominum: astruebant enim Platonici daemones inter nos Scsiaperiores substantias esse mediatores. Ab hac vero prouidentiae ratione, etiam Arist. non discordat, ponens bonum unum separatum, quod omnibus prouidet, sicut unum imperatorem vel regem, sub quo diuersi rerum ordines sunt, ita idelicet quod rerum ordines superiores Persectae ordinem prouidentiae assequuntur, ut eis desectus vllus minime inueniatur; in seriores vero illum assequuntur minus perfecte, Vnde multis desectibus subiacent: Quem aditio dum in priuata domo IN beri, qui persecte assequutur regimen patrisfana ilias, deficiunt in paucis, aut etiam in nullis: servortim autem actiones in pluribus deficiant oportet, unde in corporibus in serioribus naturalis ordinis destinis, quamplures emergunt: in superioribus autem corporibus, id est cxlestibus, minime. Propter quod etiam Plato daemonum quosdam so nos, quosdam vero malos astruXit, sicut & hominum: deos vero, de

intellectus, caelestes mimas omnino absque malitia esse. Sunt vero

alia, in quibus praedicti duo philosophi dissident. Primo quidem ,δuia, ut etiam supra dictum est, supra caelestes animas duplicem sit anuarum immaterialium ordinem Plato astruxit,intellectus scilicet,

88쪽

ct deos,quos omnes asserebat esse species intelligibiles separatas,rum participatione intellectus intelligunt. Arist. vero uniuersalia separata non ponens, unum solum ordinem rerum supra caelorum animas

astruxit, in quo etiam ordine primum esse posuit summum Deum, sicut & Plato summum Deum primum dixit in ordine specieru, quasi summus Deus sit prima idea unius ac boni. Hunc autem ordine Arist. Vtrunaque habere astruxit, ut scilicet & intelligens dc intellectum esset, siue species intellecta;ita videlicet quod summus Deus intelligeretrio superioris alicuius p iticipatione, quod persectio eius esset, sed per suam ipsam essentiam: dc idem dicendum esse cxistimauit in caeteris substatijs separatis sub Deo summo ordinatis,pra ter id quod inquantum a primi sinplicitate deficiunt, Sc eius perfectione sutuma, eorum intelligere superiorum participatione perlicitur. Sic igitur secundum Arist. huiusmodi substantiae, quae sunt sines caelestium motuum, sunt etiam intelle sintelligentes,& intelli sibiles species: non tamen eo modo species, quo Plato species posuit, quas videlicet existimauit esse horum sensibilium naturas sine materia subsistentes. sensit enim

Arist. quod sitit omnino altiores. Secundo vero, quia Plato intelle- Ouum separatorum numeruin ad numerum caerestium motuum non coarctauit: non enim ex causa illa ad eorum positionem mouebatur, sed ipsain rerum naturam secundum se considerans: Arist.vero a se sibilibus recedere recusans, ex sola motuum consideratione ad ponendas substatias separatas deuenit ideoque numerum earum caelestibus motibus coaptauit. Tertio autem quia Arist inter animas caeloruntdc hominum, medias animas non pqsuit, sicut posuit Plato: viade nec

ipse Arist. nec sectatores Arist. de daemonibus quidquam tetigere. Etthaec quidem de opinionibus Arist. Platonis. Punctum quintum . Quid vero de substantiis separatis alii Phil sophi senserint, dicendum est, quod eorum qui Plat. dc Arist. sequuti

sunt, quidam ab eorum positionibus declinantes, errarunt in deterius 'circa eiusmodi, quantum ad conditionem, siue naturam, originem de Prouidentiam . Et quantu ad natura quide Auicebron in libro Fontis Vitae, contra ea quae superius demostrata sunt,eκistimauit omnes sub-2tias sub Deo eκ materia Sc forma copositas, deceptus primo, quod

cui in intellemi ex senere & specie res compositas vidit, existimaritin re itide esse: deinde vero quod esse subiectu Sc receptiuu eode modo in omnibus dici crediderit. Quantum ad otiSinem vero errarunt quidam, dicentes huiusmodi substantias causam effectivam sui esse notiabere.Quida vero alij, quod habeat quide cau&m, sed non a primo Principio omnes immediate. Quida quoq; eκistimarunt eas omnes a P o principio immediate quide habere esse, non autem vivere,&intelli- D

89쪽

a F, si L v v s TR iipnit n. intelligere, sed haec inferiores a superioribus habere . veri

eorum procesmum immediatum a primo principio seruare volentes idixerunt, eas omnes a Deo immeo late Processisse, & inuice quales, quod sensit Origenes. Quidam vero circa earum prouidentiam errates, eis singulatium rerum cognitionem subtraXerunt. Omnes tamen PCedictos errores Manichaeorum error longe transcendit, rerum originem non reducentes in unum principium, sed in principia duo, bo norum scilicet S malorum, S utrumque corporale: bona scilicet ire lucem infinitam, corpoream quidem,sed tamen vim intellectivam habentem, Sc mala in infinitas quasda corporeas tenebras, dc conseque Πλter etiam creantes circa prouidentiam omnia non sub uno principio ,

sed sub contrarijs statuentes: unde in omnibus pr. aedictis articulis, scilicet condition origine,& prouidentia aberrarunt, S quidem valde is

rationabiliter . Nihil enim agere potest nisi quatenus ens aliquid in actu est ue quia unumquodque quale ipsum est,tale agit alterum: agitue autem alterum eκ hoc, quod in actu fit, siue nuc primo est. Nihil igitur vel agit, vel agitur, nisi inquantum bonum est, quippe bonum dicitur aliquid ex hoc, quod ctum & propriam persectionem consequitur: naalum vero quia his priuatur: inquantum autem aliquid est malum, in tantu ab eo uod est persectς ves agi deficiens est: sicut aedificatorem malum dicunt, quod in arte aedificatoria descies sit; & ma- Iam domum aut structuram, quod persectionem propriam non attingat . Praeterea, etsi forma corporis intelligen di virtutem habere pose sit, ut anima rationalis ; ipsum tamen corpus hanc habere virtutem omnino impossibile est, quippe intellectus nec corpus, nec co Poris actus est, alioquin non esset omnium cognitivus, ut in 3. de Anima probauit Arist. Si igitur primum principium habet intellectum , ut supra probatum est, & sentiunt omnes sanae mentis homines, neq; lux corporea, neque corpus aliquod sit oportet. Et praeterea,non re test esse principatus & regimen malum inquantum est malum: quia bonum habet rationem ςnis: in quem scilicet aliquem finem omnis gubernatio tendit, secundum cuius rationem quae sunt ad finem in nita ordinantur.Omnis igitur gubernatio est secundum rationem boni; consequenter autem non potest esse regimen malum, inquantum est malum . Frustra igitur posuerunt duo praedicta regna, aut etiam Principia . Videtur autem hic error quemadmodum Salis praedi processisse eκ eo, quod ea quae circa particulares causas considerami,

in uniuersalem rerum omnium causam transferre conati sunt. Sicut

quia viderunt contrarios particularcs effectus, ut calefactionum & frigefactionum a contrariis particularibus causis effluere, hunc contrariorum a contrarijs procellum putarunt usque ad Prima rerum Princi

90쪽

pia minime cessare,que bonum & malum crediderunt,sub quibus vi-

detur contineri contraria omnia, cum eorum semper alterum sit deficiens , ut nigrum I dc alterum perseetiam, ut album. Verum in contra-- riorum consideratione defecere, quippe sicut habent cotrarias causas proκimas eκ eo, quod specificis disserentijs se cernuntur: ita commu- ' Dein rationem generis, qua conueniunt, habeant oportet. Causa autequanto communior, & ad plura se extendens,tanto superior est. Comtraria igitur Prima principia non sunt, verum potius omnium unam

communem causam esse oportet.

ad id de intelligentiarum natura numero babeat philοβρbia uere chrima traditio. c A P. IX. QVi A iam esse intelligentias, idest, incorporeas dc intellectivas

separatas substantias monstrauimus, necnon quid Philosophi

multipliciter aberrantes, de eam numero dc naturali condicione pe

senserint, nunc iam circa ptaedicta, secundum vetae philosophis principia & Christianae religionis documenta, vetitatem edoceamus opor tet, & quidem multis punctis. Punetiim primum. Quantum ergo ad conditionem, & naturales proprietates attinet, quidam ex christicolis, angelos corporeos astrii- Nerunt, & ex materia se aque compositos, quod in primis sensisse videtur Orig. in Periarchon. Quidam vero dixerunt eos quidem incorporeos ehe, verum eκ materia formaque constantes,ut Aviccbron in libro Fontis vitae r tamen secundum veram philosophiam,& inco Porei, dc immateriales sunt, ut eκ his patuit, quae supra cap. tertio &quarto deduximus r quod etiam diuinae litterae, & diuinarum litterarum tractatores astruxerunt. Quod enim incorporei sint, liquet per

illud; quia spiritus dicuntur, Hebrie. I. Omnes sunt admini itiatori, spiritus. Et in Psal. io 3. Qui facit angelos suos spiritus. Nomine a tem spiritus in diuinis litteris aliquid incorporeu des gnari consueuit, secundum illud Ioa . . Spiritus est Deus. & Ita. 3I. Equi eorum caro, di non spiritus. Ex verbis etiam diuinarum scripturam id haberi pol ,

quod sint angelli non incorporei modo, verum etiam omnino immateriales. Nam eos virtutes litterae diuinae appellant, secundum illud Psal. io a. Benedicite Domino omnes virtutes eius. S Luc. 21. Virtutes caelorum movebuntur: quod de sanctis angelis Doctores omnese onunt. Nullum autem matςriale virtus est, verum Potius virtute

habet: sicut nec est essentia, quam virtus sequitur, sed essentiam habet, ceu homo non est sua essentia sue humanitas, sed id est quod hunianitatem habetiVtrunque etiam eorum, scilicet angelos,& incolo

SEARCH

MENU NAVIGATION