Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

R O M A N I S. 1 os

tia , compertum habemus . sed , praetcr eam, leges hoc de genere,. video nominari , diueriis temporibus latas, tribunicias, . Semproniam , Seruiliam, Liuiam Plotiam,Vatiniam praetoriam, Aureliam consulares, Corneliam, Pompeiam, Iuliam , Antoniam iis de singulis priusquam agamus, tria loca, quae ad hoc

de iudiciis argumentum perimcnt, num Plutarchi, alterum Pediani, tertium Ciceronis examinabimus ordinem enim, ksententiam earum legum, quas nominauimus, perturbant, cobscurat. quare, ut erroris caussa tollatur, disputabimus primum ea,que veterum in libris aut re Vera, ut ego sentio falsa sunt, aut eiusmodi, ut, vera cum sint, falsa tamen videri possint. hoc ubi satis apertum fueris tum veritate qualii tenebris educta,leges ipsas, d quibus singulta tem

poribus latae sint.& quae cuiusque vis ac sententia fuerit,ostendemus. Ac primit, quod in Gracchorti vita Phitarchus tradidit,legem a C. Graccho esse latam,vtim C. equites simul cum C C C.

senatoribus iudicarent, ia ego pace tali viri dixerim falsum esse iudico. non enim lege Gracchi ,equites cu senatoribus , sed soli equites rem iudiciariam administrarunt probatur antiquo tum exemplis nam Velleius Paterculiis, ubi leges C. Gracchi commemorat, Dabat,inquit,ciuitatem omnibus Italis extendebat eam peneusque ad alpes diuidebat agros vetabat quenquam ciuem plus . iugeribus habereri noua

112쪽

IO DE LEGIBUS

constituebat portoria nouis coloniis replebat prouincias: iudicia a senatu tras ferebat ad equites frumentum plebi dari instituerat: nihil un- motum, nihil tranquillum,nihil denique in eodem statu relinquebat. fatis plane loquitur non dicit, communicata inter equites d senatores iudicia, sed a senatu ad equestrem ordine transsitata. Midem infra Tribunatum iniit M. Livius Drusus 'ut cum senatui priscum restituere cuperet decus, 'c iudicia ab equitibus ad hi transferre ordinem, quippe cana potestatem nacti equites Gracchanis legibus, cum in multos clarissimos,atque innocentissimos viros saeuissent, tum P. Ruti Luna,virum non saeculi sui, sed omnis aeui optimum, interrogatum lege repetu darum maximo cum gemitu ciuitatis damnaue rant in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur , se natum habuit aduersarium. 4ntia. Per idem tempus Cotta iudicandi munus,quod C. Gracchus ereptili senatui ad equites, Sylla ab illis ad

senatum transtulerant, aequaliter inter utrunque ordinem partitus est haec ille: quae Pedianus in commentario diuinationis co firmat his verbis: C. Gracchus legem tulerat, ut equites Romani iudicarent. iudicauerunt per annos x L, sine infamia. post victor Sylla leges tulerat, ut senatorius ordo iudicaret: iudicarunt per .annos, turpiter. dc in eodem commentario infra:

Rutiliu Rufum , quod in Asia cum praetore suo consensisset, ne publicani aliquid ageret in pro-

113쪽

ROMANIS. OT

uincia sua, equites Romani,qui tum iudicabar, damnarunt. Quod si quis in tuenda Plutarchi caussa ita pertinax est, ut Velleij, S Pediani testimonio stadum neget , vel quod de solis equitibus non satis aperte loqui videatur; vel quod ipsi quoque falli, ut homines, alucinarique potuerint audiat Appiani verba quae , ut ego statuo, Plutarchum manifeste condemnant is igitur libro primo sic: M. Livius Drusus tribunus pleb senatum, Mordinem equestrem, iudiciorum caussa, quae adempta senatui, Mequitibus tradita fuerant, dissidentes, lege conciliare,& ad concordiam perducere conatus est: itaque tulit ad populum, ut ad utrunque ordinem cognitio caussarum perimeret sed quoniam ob superiorum temporum discordias numerus senatorum ad C C C redactus erat persuasit equitibus , ut de suo ordine totidem legerent , ne in iudiciis numero inferiores essent . quid apertius Θ non enim tribus aut quatuor verbis

rem obscure significat, sed ita copiose, ita non ambigue declarat , ut de illius sententia dii bitare , nisi qui nodum in scyrpo velit quaerere, nemo possit quid opus fuit, legem a Druso ferri de communicandis inter duos ordines iudiciis, si , quod ait plutarchus , eiusdem sententiae legem Q. Gracchus ante per tulerato praesertim cum , eam fuisse abrogatam, nemo dicat . accedit ad haec Liui testimonium cuius in epitome lib. x x x scriptum

114쪽

est. P. Rutilius, vir stria itala innocentiae, qui legatus Q. Muci pro consule a publicanorum intutariis Asiam defenderat, inuisus equestri ordini, penes quem iudicia erant , repetundarum damnatus in exilium millius cst. ibidem, Senatus, cum impotentiam questris ordinis in iudiciis exercendis ferre nollet, omni vi niti coepit,vi ad sic iudicia transferrenitur. libro sequenti, M. Livius Drusus tribunus pl. legem tulit, Vt aequa parte iudicia penes senatu mi equestrem ordiane essent age, falsus testis Velleius, leuis Asco nius, Appianus mendax, vanuso, talis Liuius. quid de Cicerone Zan ipsum quoque prae Pluta cho nihil putabimus nemo est, opinor, qui non illum grauem, certum veritatis auctorem ducat, praesertim in ratione iudiciaria in qua itinversabat in ut excelleret quid igitur hic ait ξ ante bellum Italicum nunquam equites cum senatoribus iudicasse. quo patet, Gracchi legem de solis equitibus fuisse Verba ipsa recitabimus ne nobis, quod aiunt, sine pignore credatur. in oratione pro C Cornelio, cuius inter Pediani commetarios fragineta quaedam sunt, ita scriptu est:

Memoria teneo , cum primu senatores cuiquitibus Romanis lege Plotia iudicaret, hominem diis ac nobilitati perinuisum, Cn. Pompeium caussam legeVaria de maiestate dixisse. cum primum, dicit. ex quo satis liquet, lege Gracchi, quς multis ante annis lata erat, nullam in iudiciis equitumi senatorum societatem fuisse quod

115쪽

ROMANIS. Io '

ipsum interpres eorum verborum Pedianus co firmati ascribit enim haec M. Plautius Siluanus tribunus pl. Cn. Pompeio Strabone L. Portio Catones ori secundo anno belli Italici , cum equester ordo in iudiciis dominaretur, lege tu lit adiuuantibus nobilibus: quae lex vim eam habuit, quam Cicero significat. nam ex ea lege tri bus lingulae e suo numero quinos denos creabant, qui eo anno iudicarent. ex eo factum est , ut senatores quoque in eo numero essent, S qui dam etiam ex ipsi plebe Min ea pro Scauro,

Reus est factus an Scruilio Caepione lege Ser

uilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent non obscure significat solos equites iudicasse. quodi Pedianus dem 5stra z, qui subscribit haec: Scaurus tanta fuit constantia, lanimi

magnitudine, ut Caepionem contra reum detulerit,&,breuiore die inquisitionis accepta, effecerit, ut ille prior caussam d1ceret Narcsi quo que Drusum tribunum pl. cohortatus sit, tuti dicia commutaret quid est audicia commutaret ξ nempe id, quod iam ex Appiano recitauimus , ne solis equitibus iudica a potestatem relinqueret. Eodemque referenda sunt illa verba in Bruto Equestrem ordine C. Servilius lati ci beneficio legis devinxerat Sequor igitur libentius ego quidem auctorem in hac re Ciceronem,quam Plutarchum: primu quod in rebus Romanis homini potius Romano, quam Graeco, credendum est: deinde,quod ab ab aetate C.

116쪽

rio DE LEGIBVs

Gracchi propius absilit, quam Plutarchus postrem b,qubd iudicioru peritissimus cum esset,

Veteres leues minus ei coenitas fuisse verisimile non est. Atque haec de Plutarcho .nam locum in epitome Liviana,ex quo videtur idem Liuio placuisse,inendosum libeter existimauerim vilio mini parcam alioqui Romanarum rerum peritissimo. iam enim,ante legem Plotiam tauquam cum senatoribus equites iudicasse,Cicerone teste, ut alia omittam argumenta, probatum est.

de ipsum quoque Liuium idem sensisse, indicare

videntur illa, quae iam recitaui, ex epito me, lib. x x. Venio ad Pedianum qui desipse, non,ut Plutarchus,in genere iudicum,sed in legum o dine ac numero peccauit is in commetario diuinationis ita scripsit C. Gracchus legem tute rat,vi equites Romani iudicarent.iudicauerunt per annos x L sine infamia.post victor Sylla te gem tulerat,vi senatorius ordo iudicaret: δ iudicauit per decem annos,turpiter. haec, si legum sententiam c5sideres,vera sunt nam equites lege Gracchi,ut iam diximus,in senatores lege Syllae iudicarunt. itaque eadem sunt a nobis supra recitata,vt probaremus illud contra Plutar

chum de solis equitibus lege Gracchi iudicantibus sin ordinem ac numerum legum spectes falsa Pedianus narrat . non enim post legem Gracchi secuta proxime est lex Syllae, sed lex Caepionis, de deinde Drusi, post Siluani postrem Syllae Drusi autem legi, quae fuit,ait: b

117쪽

dem cum Caepionis, lege eo ipso, quo lata est,

anno sublata,rursus lege Sempronia per aniaturi soli equites iudicarunt multos enim ab equiti bus , lege Varia de maiestate accusatos, Appianus asserit esse condemnatos anno post successit Plotia: Plotiam tum denique Syllae ex consecuta quare culpam Pediani, non video, qui liceat excusares; qui equites dicat lege C. Gracchi per annos x hoc est ad L. Syllae dicta

turam, iudicasse cum tantum usque ad eum annum soli ea lege iudicauerint, quo M. Plautius Siluanus tribunus pl. legem enim Liuiam,quae statim,ut diximus, sublata est, omitto ad populum tulit, ut singulae tribus quinos denos e suo numero crearet iudiciorum caussa, eosque non uno ex ordine sed ex omnibus , hoc est senatorio, equestri, ipsa plebe. quod si generatim dixisset, nulla Gracchana legis mentione facta, equites per annos L iudicasse vere dixisset. liceret enim intelligere,id quod res est, Qui tesmodo solos lege Gracchi,modo cum senatu, atque etiam cum plebeiis hominibus lege Plotia iudicasse. ad quam sentetiam referendu est illud Ciceronis in II in Perre actione Cognoscet ex me populus R.quid sit,quamobre, cum equester

ordo iudicaret, annos prope L. continuos nullo iudice equite Romano iudicante ne tenu1ssima

suspicio acceptae pecuniae ob re iudicandam 5 stituta sit. quo loco fortasse adductus est Pedianus,ut solos, equites Gracchi lege usq; ad Sylla

118쪽

dictatorem iudicasse, crederet. qui cum exponit illud, Annos prope L. continuos, ait:Tato enim fere tempore equester ordo lege Sempronia iudicauit: cum Cicero,ut opinio mea fert, equites quidem iudicasse dicatusque ad Syllam dicta . torem, non tamen de solis equitibus,ut Gracchi lex iusserat,sedi de solis equitibus primum,& mox de equitibus una cum senatoribus aliisque

etiam ex ipsa plebe iudicatibus signi figeti quod

te re Plotia cautum erat Pedianum autem satis a rie de uno ordine equestri per annos X L. iudicante,locutum esse,cum ea,quae recitaui,fatis aperte verba demonstrant, tum illa, quae in

eiusdem commentari scripsit argumento quae sunt haec, Agitur caussa senatoriis iudiciis in in uidia apud populum constitutis, flagitante plebe iudicia equestris ordinis,quisere ante annos x. Sylla sustulerat vocat iudicia equestris ordinis ea quae Sylla sustulit: cum no vnius equestris ordinis, sed omnium ordinum iudicia fuerint: siquidem, ut omnibus ordinibus iudicandi po- costas daretur, lex Plotia sanxerat quod si quis dixerit, fieri posse, ut Plotia lege ante Sylla dictatorem abrogata, rursus Gracchi lex restituta

sit, ideoque Syllam, lege Gracchi postea sublata equestris ordinis iudicia sustulisse ii tamen nihil dicet. nam cum Pedianus illa, quae ipsa recitauimus , literis mandauit Gracchus legem tulerat, ut equites Romani iudicarent: iudicauerunt per annos x L. de Gracchi latum

119쪽

ROMANI S. 113

lege videtur accepisse, oblitus videlicet Plotiae legis, de qua scripsit postea idem in commenta4tario orationis pro C. Cornelio Qti' autem ab eo anno, quo Gracchus eam legem tulit, ad Sullam dictatore annos x L numerat id si paulo subtilius ad veritatem velis reuocare, falsum inuenitur: cum inter consulatum Opimij, qui Gracchum occidit,& dictatura Syllae anni VLI. intersint mec tamen Opimio consule,sed bienianio ante , ut ex epitome Liuiana Plutarchoque cognoscitur,Gracchus in primo tribunatu eam lege rogauerit.sed est hoc apud scriptores anti

quos in more posita, ut integros numero malint,dece,centum,mille, quam uexigui numeri additione pronunciare . quod a Pediano factum, mirum no est cum ipse a Cicerone idem esse factum animaduertisset nam in oratione in Pisonem,cum dixisset Cicero, Ego in C. Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra inuidiam, atque defendi subiungit Pedian haec: Possit aliquis credere lapsum memoria Ciceronem,qui dicat, L. annis ante se con sulem factum esse s. c. aduersus L. Appuleium

Saturninum tribunum pleb. cum xxx VI annia C. Mario L.Valerio Flacco Cos numerentur.

120쪽

114 DELEGI BV s

Ciceronis itaque in ea quioque, quam habuit in Catilina in Senatu, cum octauus decimus dies esset , postea quam factum s. C. ut Viderent consules ne quid Resp. detrimenti caperet, dixit: Vigesimum iam diem patimur hebescere aciem

horum auctoritatis. Praeterea, cum senatores

per XI annos,hoc est ab eo anno, quo Sylla dictator est factus, ad Pompeii de Crassi primum

consulatum soli potestatem habuerint iudicandi , integrum tamen numerum Cicero ponit in II in Verrem adtione ait enim sic: Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam, expositis certis rebus, agentur,quae intra, .annos, posteaquam iudicia ad senatum trafata sunt, in rebus iudicandis nefarie, flagitioseque facta sunt.quem Pedianus imitatus est,ctim dixit, Senatorius ordo iudicauit per .annos,turpiter. idem tamen,

quod intelligeret non plane x. annos fuisse, sed xci,quibus ordo senatorius iudicauit , alio loco dixit: Flagitante plebe iudicia equestris ordinis,

quae fere ante annos X. victor Sylla sustulerat. In eo certe nimis magnum Cicero numeri fecit incrementum, quod eo, de quo meminimus,loco, equestrem ordine annos prope L. continuos iudicasse dixit: cum anni tantum XLIII. fuerint. sed oratoriae licentiae datur, Vires in narrando plus interdum quam concedit veritas effera,

tur quaquam historici quoque, qui quidem a istioribus tradendae veritatis legibus astringi videntur,id tibi iuris arrogarunt. na Liuius Vrbs,

SEARCH

MENU NAVIGATION