Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

R O M A NI S.

poenam,in illa potestate esse voluerunt. 4bidem,paul post Pr tores urb. qui iurati debent optimum quenque in selectos iudices referro,

nunc uam ubi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse duxerunt. At vero,qui turpi iudicio damnati essent,iis ademptam esse iudicandi potestatem,idem Cicero in eade oratione,paul ante,demonstrat. Quod si, inquit, illud iudicium putaretur: uti teri,turpi iudicio damnati,in perpetuum omni honore,ac dignitate priuantur: sic hominibus ignominia nota tis neque ad honorem aditus, neque in curiam reditus esset. turpia verb, famosaque iudicia

Crant,calumnie,praeuaricationis,furti,Vibono rum raptorum, Iniuriarum, de dolo malo, pro

socio, mandati, tutelae, depositi, Maliaquς dama Iuliano memorata digestorum lib. III. Famosos etiam, non minus, quam qui turpi iudicio damnati essent, Pegasus Nerua filius eos iu dicarunt, qui quaestus caussa in certamina descendissent aut propter praemium in scenam prodiissent athletas autem, quia ludicram artem non facere,sed virtutis gratia exerceri viderentur,infamia liberabant Sabinus d Cassius. quae scripta sunt apud Vlpianum. Praeterea, cum ab eodem ita traditum sit lib. dig. XLVIII. qui iudicio publico damnatus esset,eum ius accusandi non habuisse, nisi si libertorum vel patronorum suorum morte,vel rem suam exeque retur, consentaneum videri potest , eundem

132쪽

iudicandi munere exclusum. Omnes etiam de vi priuata damnatos iudicare lex Iulia prohibe bat.qua de re Martianus his verbis lib. digestorum, L V Ii I De vi priuata damnati pars tertia bonorii ex lege Iulia publicatur cautum est,ne senator sit, aut decurio,aut vilii honorem capiat; neve in eum ordinem sedeat, neve iudex sit. Huc illa pertinet,quq tradita sunt a Paulo iurisconsulto qui seruata credimus etiam reipub. temporibus . nihil enim a iure, aut aequo dissentiunt. Quidam, inquit, lege impediuntur, ne iudices sint i quidam moribus, quidam natura natura, Ut surdus,mutus, 3 perpetuo furiosus, impubes,quia iudicio caret moribus, ut feminae desserui , non, quia non habeant iudicium , sed,quia receptum est,ne ciuilibus fungantur ossicii. lege', qui senatu motus cst qui vero possim esse iudices,nihil interest,in potestate, an sui iuris sint. Cum iudicibus rect dconiungentur testes . itaque subscribemus ea, quae de testimonio dicendo idem Paulus tradidit. Lege,inquit,Iuliai Papia iudiciorum publicorum cauetur, ne cui inuito de nuncietur, ut testimonium dicat aduersus socerum gene 'rum,Vitricum,priuignum Cassius etiam Longinus , cuius libri non extant scd eorum testimonio Martianus digestorum lib. I. utitur; pu tabat, et,qui ob turpitudine senatu motus, nec restitutus esset, non licere neque iudicare, neque testimonium dicere: quia lex Iulia repetun-

133쪽

duum ea fieri vetaret Calumniae damnatis publico iudicio quid licuerit fatis aperte Papi-mani praeclara sane verba demonstrant . ine- situm,inquit Aio,an in publicis iudiciis calumniae damnati testimonium iudicio publico per hibere possint. sed neque lege Rhemmia prohibenturo leges Iuliae de vibrepetundarum, peculatus, eos homines testimonium dicere non vetuerunt.Veruntamen,quod legibus omissum

est, non omittetur religione iudicantium Lad quorum ossicium pertinet,eius quoque testimoni)fidem, quod integrae frontis homo dixerit, perpendere. Mulieribus quoque videtur licuisse se testimonium diceres liquidem, non licui Tede adulterio damnatis, Paulus indicat his verbis: Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adulteriis testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur,etiam mulieres testimonium in iudi ci dicendi ius habere. Dictum est de iudicio testimonio: superest de indicio Senatori in dicium profiteri saluis legibus non licebat aliis impunitas dabatur, nec tamen omnib' in causia sis, sed proditionis, maiestatis,4 si quid huius modi: in caussa repetundarum non dabatur: itaque nec per indices agi solitam eo legimus. Non est ab hoc genere aliena Memmia lex, quς eorum, qui reipub caussa abessent, recipi nomina vetabat itaque C. Caesar, clim in prouinciam, peracto consulatu, abiisset ab L. An

tistio tribuno pleb Romae appellatus csset,

134쪽

appellato collegio obtinuit,cum reipub caussia abesset,reus ne fieret at M. Antonius,ille disertus, L.Crassi aemulus in oratoria laude, cum, quaestor in Asiam proficisces, Brundusium iam peruenisset literis certior factus, incesti se postulatum apud L. Cassium praetorem, cuius tribunal, propter nimiam seueritatem, scopulus reorum putabatur,legis Memmiae beneficio uti noluit, ne sibi male conscius videri posset statimque in urbem recurrit,&,caussa dicta,absolutus est hanc legem Cicero significat in oratione in Vatinium, cum ait Cum tibi, utrum velles,liceret. poterat enim Vatinius,cum lega

tu e set,iudicium recusare quod ei per legem Memmiam licebat. Cur igitur,inquit, Cicero, cum legationis perfugio, quod lex Memmia tibi dabat,ut nolueris postea, ne caussam diceres,tribuno pl. appellasti Non abhorret a legibus de iudiciis lex illa,quam C. Calpurnio Pisone M. Acilio Glabriones o s. C.Cornelius tribunus pl.tulit,ut praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: cum antea,v quisque auaritia, aut ambitione ducebatur,varie ius dicere consuessent. In iure ciuilivi coniugia sunt de quibus illa fuit admodum praeclara lex,quam a Romulo latam Dionysius S Plutarchus prodidere ut uxor viro pecuniarum acrorumque omnium esset socia,eique,si sine liberis de intestato diem obiistat, haeres cstat in filios reliquiiset, aequalem cum iis partem possideret quae i

135쪽

aduersus virum delinqueret, vir ipse cum propinquis eam iudicaret, si aut impudica fuis .set, aut venefica in liberos suos, aut etiam vinia ebibisset, haec enim omnia Romulus capitalia

esse voluit morte multaret,uel, si mallet,diuortium faceret.quod si quis alia de caussa uxorem repudiasset eius bonorum partem ad uxorem pertinere,partem vero Cereri sacram esse iussit. diis porro inferis,qui diuortium faceret,sacrificare voluit ita probas mulieres viro obsequentes,tum praemio,tum poena Romulus affecit. quilex ad matrimoniicocordiam ita valuit, Vt per annos D x x. nullum diuortium in urbe fuerit.mores enim ad ingenium viri unaquςque fingebat, eique in omnibus rebus morigera fidem ossicuimque praestabat Legem etiam video fuisse, illam quidem paulo seueriorem, sed

ad augendam viribus ciuitatem utilissimam,ut, quicunque per aetatem Uxorem ducere possent, omnes ducerent, quaeque genita essent educ

rent qua lege factum est, ut maximis cladibus ciuitas affecta, praesertim secudo Punico bello,

Munquam tamen penitus exhauriretur, sed nouos semper exercitus summitteret adeo, ut extremis illius belli temporibus,post multas legiones occidione caesis, tamen supra C millia ciuium Romanorum in armis fuerit. Post Robmulum Numa quiddam lege sanxit, quod ad tuendam matrimoni fidem ac religionem pertinuit.scripsit enim hetoin pestices: que legimus

136쪽

in Gellio Pellex aedem Iunonis non tangito si tangit Iunoni, criminibus demissis, agnum se minam caedito. Fuit illa quoque lex de coniugiis, quam in X LI. tab. X. viri scripserunt,nei triciis liceret cum plebe connubio iungi quod eo colitio factum est, ne per nuptias rec5ciliati iisdem animis contra x. viros,qui deponere imperium nolebant, pro libertate consentirent. quam legem paucis post annis C. Canuleius tribunus pl. abrogauit, lege lata, ut patru plebis

promiscua connubia essent, in quo tamen patres acerrime repugnarunt,qui colaminari sanguinem suum,confundi iura gentium ea rogatione arbitrabatur , cum tamen ad ciuium concordiam n qua ciuitati sita salus est, nihil esset utilius Legem etiam 1 deo fuis , ne libertina ingenuus, aut libertinus ingenuam uxore duceret. nam S.C. Hispalae Feceniae libertinae con

cessiim esse scribit Liuius,ut ei nubere ingenuo liceret. quo patet ibertinis cum reliquis ciuib' connubia non fuisse. Postea lege Papia cautum

cst, ut omnibus ingenuis,praeter senatorCS,CD-rtimque liberos, uxores libertinas habere liceret. hoc Iulianus addit Vlpianus: Si senator libertinam habuerit uxorem , quamuis interim uxor non sit, attamen in ea conditione est, ut, si amiserit dignitatem,uxor esse Incipiat. Et Paulus cx lege Iulia subiugii: Qui senator est,quive filius, nepos,proneposve, ex filio,vel ex filia natus cuiu eorum est, eritve me quis eorum

137쪽

ROMANI S. 131

sponsam, uxoremve sciens dolo malo habeto libertinam,aut eam,quq ipsi,cuitisve pater,ma

terve artem ludicram facit,fecitve: neve senatoris filia, nepti sue,ex filio, proneptisve ex nepote, salio nato, nata, libertino ,eive, qui ipse, cuivis Vc pater, materve artem ludicram facit , fecitve, sponsa,nuptave scies dolo malo esto. Propterea reprehedit in rationibu s Cicero M. Antonium, cui libertini hominis, Fad ij, filiam uxorem duxerat. Non omittendum quod apud Cal- .listratum legimus, v. legibus mulieris damnatqdotem pubicatam, maiestatis,uis publicae, paricidij, veneficij, de sicariis. Nunc agamus de iure ac libertate ciuium Romanorum quo degenere primum Sacratis legibus, deinde, II. tab sancitum est, ut neque priuatis hominibus leges irrogarentur, hoc est, ne priuilegia ferri possent,nec de capite ciuis,nisi comitiis centuriatis,rogari liceret quod utrunque memorat Cicero in oratione pro Sextio, cin suas leges lib. de legib. II transtulit. aegem autem de prouocatione ad populiam ter a Valeria familia latam animaduerti sed tertio M . Valerius consul diligentius eam sanxit, adscripta poena, si quis cuna, qui prouocasset, virgis cecidisset,

securive necasset . at qua poena 'ac una improbe fecisse ea tum probitas erat, Vt ignominia non minus quam acerbissima poena,timeretur. Postea lex Porcia, quam fortasse M.

138쪽

et si neque Plutarchus in eius vita , neque alius, quod meminerim, ullam mentione facit ne ciuem Romanum verberare, necarive liceret: siquis fecisset, graui poena puniretur. qua in sententia leges alias deinde scriptas esse, significat in coluratione Catilinae Salustius,cum ait: An, quia lex Porcia vetatῖ at alia leges item codemnatis ciuibus non anima eripi, sed exilium permitti iubent propterea videmus in criminum suspicione seruos ad eliciendam veritatem torqueri solitos esse,cum de liberis homin 1b qu stionem haberi leges vetarent quo fiebat ut ij,

qui aliquid supplicio dignit comiserant,seruos,

H quos eius culpς participes, aut conscios habebant,statim liberarent Iiberos enim torqueri sciebant non licere quod cum magistratus,qui iudicio praeerat, antequam fieret, suspicaretur, mittcbat ad eum, cuius nomen delatum erat,Vt seruos in sua potestate haberet, sic enim loquebantur hoc est, ne manumitteret , cum eos ad confitendam veritatem tormentis cogi vellet.

hinc illud apud Livium lib. V I II, Eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter milia diorem iusto cultum insimulata deinde apud pontifices ab indice seruo, cum decreto eius iussa Tet facris abstinere familiamque in potestate habere facto iudicio vitia sub terram ad portam Collina dextra via strata defossa Scelerato campo. cum enim potisces fore suspicarentur , ut Minucia, indicium metuens, seruos, a talia

139쪽

R OM AN IS.

quibus prodi posset,inanumitteret: habere eam in potestate familiam iusserunt ideo & Pedianus in c5mentario orationis pro Milone, Pompeium ad Milonem significat misisse, ut quos dam seruos, quorum opera in occidendo Clodio, sius esse dicebatur, in potestate sua haberet: Milonem respondisse, ex iis seruis, quos nominasset, partim neminem se unquam habuisse,

partim manumisisse. Tulit & C. Gracchus tribunus pl. ne de capite ciuium Romanorum iniussu populi iudicaretur qua de lege, miror, cur neque Plutarchus, neque Paterculus, neque Liuius, clim Gracchi caeteras leges commemorarent, verbum ullum fecerint. Fuerunt hoc degenere' illa, quae ad moderanda iudicia legibus esse costituta, significat Cicero in oratione pro domo sua ne poena capitis cum pecunia c5 iungeretur: ne nisi pro dicta die,quis accus i

retur . ut ante magistratus accusaret intermissa die, quam multa irrogaret, aut iudicaret ut esse

set accusatio trinum nundinum, pro dicta die, qua iudicium esset futurum. Fuere cie sepulachris leges quorum iura Romanis si cra fuisse, antiquae legis illa verba declarant Vbi corpus demortui hominis condas, sacer est o milia: Nequis vestibulum aditiimve ad sepulcrum,si capit , neu bust um violato: c illa Deorum manium iura sancta sunto quod δ postea seruatu esse, irrogata violatibus poena,posteriores

iuriscosilit Vlpianus, Paulus, Caius tradideriit. i. iij.

140쪽

In urbe sepeliri, neque ante XII tab. statum fuit,& dcinde lex ipsa II tab vetuit his verbis:In urbe ne sepelito, eve vrito id aut opinor,tum ut ab oculis viventium cadauera, quae moestitiam animis infertit, quam primum amo uerentur Dium ne caelum illud urbanum, unde proxime spiritus duceretur, tetro putrescetium corporum nidore corruptum, pestem aliquam importaret quod autem a docto diligenti viro scriptum est, ante xa I. tab. cosuetudinem fuisse, ut intra urbem mortui sepelirentur: id referri videtur a Cicerone, qui lib. I. de legibus ita scriptum reliquit, Credo fuisse aut eos, quibus hoc ante hanc legem virtutis caussa tribu tum est, ut Poplicolae,ut Tuberto quod corum posteri iure tenuerunt aut eos, si qui hoc, ut C. Fabricius,uirturis caussa soluti legibus, conse cuti sunt plane significat, etiam ante x I. tab.

intra urbem sepeliri non licuisse: siquidem Poplicole e Tuberto virtutis caussa tributu est. quod ipsum Dionysius confirmat,ac Plutarchus in Poplicola, his fere verbis, aut certe hac

sententia Decretu est,ut intra urbem iuxta Vcliam sepeliretur, utique eius posteris idem ius

esset. qui tamen aetate nostra eo iure non tu tur:

sed,ubi quis de genere Valerio mortuus est, cadauere in eum locu , ubi Poplicola sepultus est, delato,extollitur accessi fax deinde eadem demittitur. quo genere quandam vetusti iuris ima

ginem ostendunt ut perspicuum sit, eo sessi ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION