Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ROMANIS. is

si sepulchrum, foveamve, quantuna id profundum esset .sii puteu,passum , si olivam, ficumVe, pedes nouem si denique alis arbores platarentur, quinque pedes ab alieno loco ponerentur in cotrouersia de finibus, quinque pedum usu capio nulla esset c,quando de iure ciuili leges dictae sunt, eas,quae ad crimina pertinent,explicabo. ,quia n5 omnium eadem est visi natura criminu sed alia publica,alia priuat, rursus,quia non eiusdem generis ipsa publica sunt, sed ita distinguuntur, ut alia capitalia sint, alia non capitalia ordinem a coditione criminum petemus:& de publicis capitalia primum, deinde non capitalia,postremo loco priuata, eaque ipsa duobus dispertita generibus, aut cum infamia , aut sine infamia, persequemur .quod antequam agamus,definiendum est, quale fuerit in rep. id,quod capitale crimen nominamus quod V aperiatur praeponendum illud est,tege Porcia cautum fuisse,ne quem ciuem Romanumissam ob culpam, perduellio ne excepto,necare verberareve liceret quod si

quis ita grauiter peccasset, ut supplicio dignus

vltimo duceretur is post M. Catonis Censorustatem,qui eam legem tulit,non capite,aut ulla omnino corporis parte, sed aut bonorum publicatione, aut amissione ciuitatis, cum aqua

Migni interdiceretur, nam exilium nulla lex irrogabat sed, interdicta aqua migni, exilium necessario sequebatur aut carcere etiam

162쪽

poenas dabat . vinculorum enim video etimentione in oratione pro Cecina, in primo de oratore crimen igitur capitale non ita platanc est intelligendum , quod vita priuaretur is, qui crimine capitali damnatus erat sed ideo capitale, quod eum, qui danatus erat, capitis poena sequeretur . capitis autem poena,vel liberi tis,vel ciuitatis amissio dicebatur quam tranque capitis diminutionem vocabant a capitis diminutio cum triplex esset, maxima , media, minima mon omnis tamen poena fuit, sed tantum duae priores,maxima,quae libertatis ademptione fiebat in media, quae ciuitatis minima, cum familia mutaretur, beneficiu potius, quam poena,suit. quod si cui magistratus adimeretur: capitis ea diminutio non fuit ut Instit. lib. I. legimus: sicut capitis diminutio fuit manete magistratu, ut in emancipatione filij quod librox L VIII de capite minutis traditum est. quocunque autem incri ne vel maxima, vel media capitis diminutio sequeretur, capitale illud csse crimen dicebatur. porro,qui libertate, idem ciuitatem simul familiam amittebat seruicnim neque ciues, neque genti ita erant: qui ciuitatem, famili quidem iura,non tamen libertatem nam etsi in oratione pro Cecina scriptuita est Si semel ciuitas adimi potest, retineriti bertas non potest 'ut enim potest iure Quiritum liber esse is, qui in numero Quiritum non est quod videtur Liuius lib. xcv confirmare,

163쪽

chim ait,omnibus V. ωx x x. tribubus mouere, id esse ciuitatem libertatemque eripere: tamen Conon moveor: nec,quia dicat Callistratus iurisconsultus,per deportationem adimi libertatem. S in Topicis Boetius, deportationem esse capitis maximam diminutione non enim vere proprieque exules, aut deportat , aut omnibus tribubus moti,in aerariosque relati,libertate carent: etsi neque testamentum facere, neque hae

reditatem capere, ne Ue omnino earum rerum,

de quibus iure ciuili statutum est, habere vllam liceat ius quidem in eo suum exul,ac deportatus amisiit,& quodam modo partem pristinae libertatis: siquidem amittit ea, quae iuris ciuilis

sunt: quae vero ius gentium complectitur, ea re tinet omnia libertatem tamen ipsam,qui redactus in seruitutem non sit, adhuc retinet quare caussae potius,quam agebat ,rationem, oratorio more, Cicero habuit quam veritatis S apud

Liuium Claudius censor,c5tra collegam disputans, exaggeradi caussa eripi libertatem ordini

libertino cum ciuitate dixit Boetius aute cum deportationem esse diminutionem capitis maximam dixit, non ad ius gentium, neque ad libertatis uniuersis, sed ad earum tantum rerum, quibus iure ciuili constitutis deportati priuabantur, amissionem spectauit. Illa sunt de exilio notanda: etsi mentionem ciuium Romanorum exulantium saepe fieri videmus, nulla tamen e ge damnatis ciuibus exilium esse irrogatum.

164쪽

quod ne vocari possit in dubium, ponam verba Ciceronis in oratione pro Cecina Exilium,in

quit,non supplicium est sed perfugium portiisque supplici; nam,qui volunt poenam aliquam

subterfugere, aut calamitatem,co solum Vert ut, laoc cstsedem, ac locum mutant itaque nulla in lege nostra reperietur, ut apud caeteras ciuitates, maleficium ullum exilio esse multatum. sed, cum homines vincula, neces , ignominias. que vitant, quae sunt legibus constituta, confugiunt, quasi ad aram, in exilium . qui si in ciuitate legis vim subire vellent,non prius ciuitate, quam vitam,amitterent . quia nolunt, non adimitur iis ciuitas, sed ab iis relinquitur,atque deponitur nam, cum ex nostro iure duarum ciuitatum nemo esse possit, tum amittitur haec ciuitas denique, cum is,qui profugit,receptus est in exilium,hoc est,in aliam ciuitate haec Cicero: quae tum, non esse exilium ulla in lege nominatatum, aperte docent tum vero ideo multos in exilium ante damnationem sua voluntate profugisse, quia legis poenam,quam praesentes corpore subirent , ut vincula, neces , ignominiam aliquam,omnino vitare vellent. nam etsi, reo in

exilium profecto, nihilominus caussa peragebatur,et sententiae ferebantur id exemplo Fabrich, de veneficio codem nati, ex oratione pro Cluentio constat qui cum absolutione desperata, a subselliis sua sponte discessisset, cum tamen alis sentetiis, absentem iudices condem-

165쪽

narundi. idemque de Verre Pedianus significat, in commentario Milonianae, cum ait: Multi praesentes, chim citati non respodissent, damnati sunt tamen,quod ad corpus attinet,aut ad praesentem ignominiam , ipse sibi iam reus cauerat leuiora ducebat reliqua, siue sibi absenti aqua signi interdiceretur, siue bona public rentur, siue aliqua infamiae nota inureretur. At idem Cicero ipse sibi quasi repugnare in paradoxis videtur ubi de exili, tanquam poena legum,ita loquitur omnes scelerati, atque impii,quorum,tu te ducem eme profiteris,quos leges exilio assici volunt, exules sunt, etiam si solum non mutarui an ,cum omnes leges te exulem esse iubeant , non eris tu exul 3 dc ibidem alia his similia in oratione autem pro Murena, noua ambitus lege,quam ipse tulit, senatores in exilium mistas, his verbis demonstrat Legem ambitus flagitasti: quae tibi no deerat: erat enim seuerissime scripta Calpurnia gestus est mosecvoluntati, δ dignitati tuae sed tota illa lex accusationem tuam , si haberes nocentem reum, fortasse armasset, petitioni vero refragata est. poena grauior in plebe tua voce emagitata est: commoti animi tenuioru exilium in nostrum ordinem: concessit senatus postulationi tu , sed non libenter duriorem fortunae communi conditionem te auctore constituit. Atque hac ipsa de lege, deque exilio X annorum loquitur Dio lib. xxxv II. nec desunt alia de ciuibus

166쪽

Romanis exulantibus exempla riuos tamen ale re, vel a iudicibus, qui ministri legum sunt, nominatim in exilium esse eiectos, non debetamus opinari.quomodo igitur exules Scie dum cst,cxiiij duo genera fuisse, voluntarium, di ne-oitimu: dc voluntari rursus duo genera,Vnum, cum reus ante latas a iudicibus sententias in exilium abibat, velit legis poena vitaret, quod iam diximus, vel quia, cum se damnatum iri perspicue videret,spote vellet eam poena subire,

quam paulo post leges ei sine dubio illatur.vi

derentur: quod ij, quos paul ante nominaui, Verres, Fabriciusque, omni prorsus absolutionis abiecta spe,fecerunt non enim ante damnationem ideo discesserunt,ut legis poenam vi tarent quandoquidem Fabricius nihil exilio grauius timere a iudicibus poterat cum Oppianicum, qui mox eodem crimine praesens damnatus est, nullam omnino, praeterquam exiiij, calamitatem tuliise constet nec de repetundis, quo crimine damnatus est Verres, alia, praeter exilium, d litis aestimationem, nocente reOS poena sequebatur quam tranque poenam,post profectionem damnatus, Verres tulit alterum

cxiiij voluntariigenus fuit,cum reus,post damnationem, quia multam, a iudicibus dictam, soluere non possiet, ex urbe discedebat quod ut putem ei legibus, ad effugiendam multae solutionem fui se permissum, adducor iis verbis, quae sunt in oratione pro Cecina: In colonias le

167쪽

Latinas saepe nostri ciues aut sua voluntate, aut terris multa profecti sunt quam multam si siuia

ferre voluissent, tamen manere in ciuitate potuissent. Legitimum autem exilium erat, cum reus, non ille quidem verbo, re tamen ipsa in exilium mittebatur.vetus enim cosuetudo fuit, inducta legibus, more confirmata, quae non modo in rep. sed imperatorum quoque aetate,

multisque post saeculis viguit ut, si quis exiiij poena dignus videretur, ei nulla exili facta

mentione, tecto, aqua, igni interdiceretur ita earum reru, quae maxime sunt ad vitam sustentandam necessariae,usu priuatus, cum Vno aeris alimento contentus esse non posset,abire cogebatur ex quo exulare ciues Romani dicebantur.patet hoc in oratione pro domo in qua ita scriptum est, Qui erant rerum capitalium condemnati, non prius hanc ciuitatem amittebat, quam erant in eam recepti,qub verte di,hoc est, mutandi soli caussa venerant.id aute ut esset faciundii, non ademptione ciuitatis, sed tect i,& aquae, ignis interdictione faciebant. Ac ne ciues quidem omnium improbissimi,atque audacissimi, cum in suos inimicos, acerrimo incitati odio, non leges, sed priuilegia ferrent, exi, lium nominabat,sed iis aquae igni interdicebant itaque de ipso Cicerone, quod in eadeoratione legimus, P. Clodius tribunus pleb. cui nihil in tota vita modesti fuit,qui in tribunatu pro sua libidine,neglecto more maiorit,abiectis

168쪽

legibus, cuncta gessit, ita populum rogauit: Velitis, iubeatis, ut M. Tullo aqua ignis interdi catur neque solum Clodius, sed antea quoque homines maxinae seditiosi, C. Gracchus, L. Appuleius Saturninus de suis inimicis eodemnaodo tulerunt est enim eadem in oratione ita scriptum,Ne tum quidem,cum aberam, negare poteras esse me tua lege senatore ubi enm tuleras,ut mihi aqua ignis interdicereturZquod Gracchus de P. Popillio Saturninus de Metello tulit. J minorem, siue mediam capitis diminutionem, chim ciuitas etsi non verbo, re tamen admaebatur cita fieri solitam, tradit Iustinianus Instit. lib. I. de capitis diminutione, his verbis: Minor, siue media capitis diminutio est, chim ciuitas quidem amittitur, libertas vero retinetur quod accidit ei, cui aqua designi interdictum fuerit, vel ei, qui in insulam deportatus cst ergo, cum dixit Cicero aduersus Clodium in paradoxis Familiarissimus tuus de te priuilegium tulit, ut, si in opertum Bonae dear accessis.ses, exulares hoc significauit. Vt tibi aquaic igni interdiceretur. , cum de ambitu damnatis x. annorum exilio punie disti locutus est, cuius verba supra recitauimus, non aliud intellexit, luam, ut iis in X annos aqua, δ ignis interdiceretur. Erat autem, ut neque flagitia sunt paria, sic hoc poenae genus neque loci spatio, neque temporis aequale quibusdam enim tantum intra urbem, hoc est intra pomoerii fines,

169쪽

ROMANIS. Iss

aliis longius,aquaac igni interdicebatur. crediderim tamen ,actum satis laniter ac misericordi

Ter cureis, neminemque, aut certe paucos admodum extra Italiae terminos aquaei ignis interdictione summotos qui videam Oppian Cum, de veneficio, quod capitale crimen erat, damnatum, impune tamen ad urber habitare potuissὰ notauimus enim haec in oratione pro Cluentio Cum vagus, Lexul erraret Oppianicus,&huc ad urbe profect esset, solebat enim intra urbem al1quid habere conduecti cecidisse ex equo dicitur,& homo infirma valetudine latus offendisse vehementer, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Quid, quod in Pompeium Rufum,&T. Plancum Bursam,utrunque levi damnatum, quod ex Dionis historia constat, alteriuri Baulis fuisse, alterum Rauennae, scribit M. Coelius in epistola ad Ciceronem nam Cicero ipsec .millibus passuum non vlla communi lege, neque iudicum sententiis, sed iniquissimo P. Clodi priuilegio , per operas locitanas lato, abest e iussus est, aquai igni citra illum terminum interdictis Milonis autem Massiliae exulantis exemplum vix cum altero licet exemplo coniungere graue enim facinus,occiso in Appia via Clodio, a senatu iudicatum est: iuit satisfaciendum populo Clodi morte concitato ideoque noua lex perlata, de extra ordine quaesitum nec tamen satis habeo compertum,l. 9

170쪽

Massiliamne sedem exili Milo delegerit, quod

citra esset ei interdictum aqua igni,an vero, Quod,ctim propius Vrbem,c5cedente lege,poLlat habitare, Massiliam tamen probauerit,ac voluerit nec puto leges, aut iudices praescripsisse cuiquam,ubi esse deberet, sed ubi esse non pos set nec vero iis, de quibusvi Cicero in oratione

pro Balbo,& historiae loquuntur QMaximo, P. Popillio, Philippo Nuceria,aut C. Catoni Tarraco,aut Naepioni & P. Rutilio Smyrna locus exili definitus est sed ipsi, cum Romae

esse non liceret,eas urbes,Vt iucundas,aut quie

tas, aut commodas, aut sibi fortas. beneuolas,

ad habitandu legerunt. Memorabile illud fuit, quod legimus in Polybio: capite danatis egredi palam ex urbe licuisse: quod si tribuum,na,quq scilicet ad damnationem deesssiet, suffragium de

reo nondum tulisset, facultatem reo esse datam exili,suo sibi arbitratu deligendi exulibus autem commorari tuid licebat, in qua vellet urbe foederata, ut Neapoli, Praeneste, Tybure. Haec Polybius cuius aetate populus de capitalibus criminibus iudicabat quod idem scriptum reliquit. nam postea pretores quaesierunt,excepto crimine perduellionis. aut si quando tribunus pleb. diem alicui diceret, sufiagitimque de reo mallet a populo, quam sententias a iudicibus, d praetore, ferri. yod autem exiiij tempus

disparibus in culpis diuersum fuisse dixi id itaverisimile est ut exemplis probari multis non

SEARCH

MENU NAVIGATION