장음표시 사용
211쪽
res,in quo leges incisae erant refixisset, vel quid immutasset, aut in publicis tabulis deleuisset, induxissetve: haec ego non ad peculatum, sed ad
maiestatem retulerim. quod si pretio comissum id fuisset: ne sic uidem peculatus mihi videtur , sed damnandi potius maiestati si corruptus, corruptor. quaedam enim incerta crimina in maiestatem conferebantur meque aliud crimen patebat latius. atque etiam,quod in lege Iulia peculatus ait Vlpianus scriptum fuisse, nequis ex pecunia sacra,religiosaque auferret, interciperet, in rem suam Verteret, no peculatum
magis quam sacrilegium fuisse existimauerim.
Plaec praeterea sunt in crura ine peculatus: si quis imperator pecuniam ex praeda captam penes se priuatim retinuisset, eamque nec in triumpho tulisset, nec in aerarium retulisset. Poena pecula tus vel pecuniaria fuit, vel capitalis na qui praedam ab hostibus captam surripuerat, in quadruplum damnabatur caeteris autem aqua igni
interdicebatur postea irrogata est alia lege de portatio, abrogata interdictionis poena deportati ver b, quod in Vlpiano legimus, sicut omnia pristina iura, ita tona amittunt omnia. Et quoniam, ut repetundae, ita peculatus publicum furtum fuit; propterea, ut in repetundis, sic in peculatu aestimationes fiebant litium, contraque haeredes,ut scripsit Papinianus ad legem Iuliam peculatus, actio dabatur peculatum tamen , quod ante quinquennium esset
212쪽
admissum,obiici non oportuit, si Venuleio re dimus uni peculatu residuae pecuniae coniun guntur damnum enim utroque modo infertur aerario residuae autem pecuniae sunt,ut ait Paulus, quae priuatim retinentur, cum vel in sum publicum erogari,vel in rarium inferri debeat. nec minus in hoc crimine, quam in peculatu, actio aduersus haeredes dabatur quaeque de peculatu,eadem residuis de pecuniis lex cauebat. ut non dubitem, quin eadem poena sit damnatis irrogata. amplius quidem tertia parte,quam deberet, soluisse eos,qui de residuis pecuniis damnarentur, Martianus ait capitis autem lege Iulia esse damnatos, verisimillimum est. Inter scarios graue crimen fuit, ad vim pertinuit; proprie tamen lege Cornelia vindicatum est. si
cuti nec de perduellionis crimine, quod ad maiestate pertinuit, eade lege, qua de reliquis maiestatis criminibus, quaesitum est: cum de perduellione populus, de reliqua vero maiestate praetor cognosceret Lege de sicariis Cornelia, quam dictator Sylla tulit, tenebatur qui hominem occidisset, aut occidendi caussa cum telo
ambulasset,vel venenum parasset, habuisset, ve-didisset: siue quis priuatus testimoniti dolo malo dixisset, quo quis iudicio publico condemnaretur: aut si magistratus ob capitalem caussam pecunia accepisset,eorumve quid fecisset, quod legibus permissum non esset adiectum est ex s.c.cade lege teneri eos, qui homines libidinis,
213쪽
de crimine lex nulla nominatur sed ante M. E. milium Lepidum,a Flaminium Cos quo anno superior Africanus a duobus Petiliis tribunisi .est accusatus,iudicem senatum fuisse, Liuius ib. x xx VII I. significat his verbis, Huic rogationi Qu.d L.Nummi, intercedebant .senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita
ut antea semper factum esset, aequum censebat. tum Q Terentium Culeonem praetorem de pecunia, quae capta, ablata, coacta ab rege Antiocho diceretur , quaerere patres iusserunt, eoque cognoscente L. Scipio Asiaticus damnatus est. me tamen idem Liuius in dubitationem adducit, senatustae,an populus ante eos costiles, quos nominaui, de peculatu quaesierit scribit en iniduobus libris, x x V II, , a x M. Livium Salinatorem post priorem consulatum a populo esse condemnatum ridebque eum,cum censuram gereret,iribus omnes, excepta Maecia, in aerarios retulisse, quod Minnocentem se condemnassent,ri consulem postea censoremque
fecissent eam porro damnationem peculatus
nomine fuisse, docet is,ut iam ostendi, qui de vi ris illustribus librum conscripsit parum igitur ipse sibi constare Liuius videtur, qui ante consules M. Emilium,S C. Flaminium semper depeculatu senatum quaesisse assirmet, cum idem eo de crimine M . Liuium , populo iudicante, damnatum ante dixerit sed videlicet existimo,
quouis de crimine, si tribunus pl. aliquis esset
214쪽
accusator populum iudicare potuisse id quod
ante dictum est,exemplisque comprobatu . quare,ne grauis auctor,T. Liuius, damnetur inconstantiae,locum haec habeat exceptio Post Africani, eiusque fratris Asiatici accusationem, praetor cum iudicum consilio de iis, qui peculatus arguerentur,quaestionum exercuit. id opinor lege ab aliquo magistratu lata institutum. alioqui, quod senatus erat munus , translatum esse ad praetorem,senatu negligente,vix putarn n. Lege
postea Iulia capitalis peculatus factus est quod
iurisconsulti declarant nec iniuria cum d repetundarum crimen, huic admodum simile,capitalesia antea fuisset. cur enim , quod sociis tribuebatur, id arari j, hoc est ciuium, causa minus fieretῖ tametsi Caesar,cum tam acriter de peculatu cauit, suam potius rem,quam publicam, spectauit sibi enim,qui omnia teneret, furtum fieri statuit, non Rei p. Peculatus poena, inquit Vlpianus ad legem Iuliam peculatus, aquae ignis interdictionem continet in quam hodie successit deportatio. porrb, qui in eum titu deducitur,sicut omnia pristinatura, ita lona a mittit. Lege autem peculatus tenebatur, si quis pecuniam publicam surripuisset,vel, ut surriperetur, curasset siquis in aurum , argentumve,
aut aes publicum quid indidi et, vel immiscuisnset, fecissetque dolo malo, quo id peius fieret. haec apud Venuleium scripta sunt. Quod autem additur , eadem Iulia lege obstrictos fuiss)qui
215쪽
R O M A IN I b. 2o 'vet,ut iuristonsulti loquuntur,promerciscaussa
castrauissent,aut filios,exceptis Iudaeis,circumcidissent, sacrifici ave mala fecis seni,habuissent. excipiuntur tamen hac legriqui occidissent perfugam,vel vim inferentem, vel pudicitiam violenter attentantem .exceperat etia eos Sylla, qui ob relata proscriptorum ciuium capita pecunia ex aerario accepissent: quos tamen postea C. Cς- far,cum de sicariis quaereret,in sicarioru numero habuit.hac lege tenebantur etiam j, quorum fraude, aut consilio naufragi per vim suppressi fuissent quive data opera in eorum,quos odisssent,res atque bona incedium immisiisent.Hic, quae poena esset lege Cornelia iis, qui hominem
occidissent,fortasse quςretur. mors,vida significauimus,non fuit,sed quae designis interdictio. nam Cato censorius ciues Romanos necari,aut verberari,perduellibus exceptis, lege lata vetuit. qubd si quis obiiciat,a Nasica Ti. Gracchum,ab Opimio Caium,a Mario Saturninu, Glaucia, a Cicerone ipso ciues Romanos vita priuatos, neque tamen quenquam eorum lege Porcia co-demnatum: huic facile satisfieri poteriti itar spondebitur: cum f. C. illud fieret, quo deuetum
nisi discillimis ac periculosissimis Reip. teporibus non esse traditum est, Darent operam c5sules, ne quid Respub. detrimenti caperet .iacuisse prorsus legem Porciam δε impune licuisse ciues seditiosos, nec salutariter de patria cogitantes interficere. quibus . C. excitati,atque
216쪽
aro DE LEGI BV sarmati Nasica, Opimius, Marius, Cicero, secerunt id contra legem Porciam, quod nisi fecis sent, timendum magnopere fuit , ne leges reli quae omnes,perniciosis malorum ciuium consiliis, ac scelere, conciderent leges enim ad salutem publicam refertitur ea cum in dubium venit , si legibus subuenire non licet, ad vim confugitur eaque iusta vis,ea pietas in patriam est, nullo neque praesenti, neque posteritatis iudicio damnata, sed omnium sqculorum perpetuis sermonibus, ac laudibus excepta Atque hac in ciues ultimo supplicio animaduertendi potestatem non nisi s. C. ut diximus,consulibus esse datam nam legibus multare ciues morte non licebat illa in Catilinam indicantri Ad mortem te Catilina duci iussu consulis iampridem oportebat. habemus enim s. C. in te Catilina vehemes, d graue non deest Rei p. consilium, neque auctoritas huius ordinis . nos,nos dico aperte, c5sules desumus decreuit quondam senatus,vi L.
Opimius consul videret, ne quid Respub. detri-
meti caperet.nox nulla intercessit: mox interfe-ectus est propter quasdam seditionum susipicio
nes C. Gracchus, clarissimo patre natus, auis,maioribus: occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. simili f. C. C. Mario L. Valerio m .permissa est Resp. numinum diem postea L. Salu ninum tribunum pl. c. Servilium praetorem poena remorata estZat nos vigesimum ain diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis.
217쪽
habemus enim eiusmodi s. c. veruntamen in tabulis,tanquam in vagina,'reconditum quo CXs. C. confestim interfect u te Catilina c5uenit. SI Salustius in Catilinario: Senatus decreuit,quod plerunque in atroci negocio solet,ut daret operam consules,ne quid Resp. detrimenti caperet. ea potestas per senatum more Romano magi stratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios, atque ciues , domi militiaeque imperium atque iudicium summu habere. aliter sine populi iussu nulli earum rerum consuli ius est. Opponitur etiam illud ,quod a Pediano traditum est: L. Tubulus, homo prςtorius,aetate patrum Ciceronis, propter multa flagitia,cu de exilio esset accersi-tUS, ne in carcere necaretur,venenum bibit qui
si necem timuit non videtur, satis sibi constitutum fuisse praesidi in lege Porcia, iudicasse. Ego contra sic. Potuit rubulus commisi perduellionis , quo crimine damnatos assic extremo supplicio neque Porcia, neque ulla omnino lex vetabar, sibi esse conscius ideoque mortem
iure pertimescens, ne in carcere necaretur, eanenum bibit potuit etiam , perduellione non commisso, deterritus conscientia potius , quam legibus,mortem timere,vth,quos aliquo scelere contaminatos furiae vexant horrent omnia: quocunque aspexerint, aut Venermi,ibi carcer,
ibi carnifex, ibi laqueusi,4 securis, ibi factis eorum digna sibi videntur intueri. timuit igituro. h.
218쪽
Tubulus,ne,quemadmodum multi obiectὸ si cta legibus soluti sunt,Vt summos honores ante legitimam aetatem, aut aliquid, quod nemini praeterea concedi soleret, consequerentur; sic ipse , quandoquidem se ab exilio reuocari videret,exilio grauius aliquid,mortem nimirum,uel contra leges ob flagitia plurima subire cogeretur. certe, quominus de Porciae legis perpetua V1, perpetua inquam ad usque postrem Reip. tempora,in dubium veniam,facit illa vox Cic ronis in Verrem lib.V, O nomen dulce libertatis 5 lex Porcia, legesque Semproniae huccine
tandem omnia reciderunt, ut ciuis Romanus,
in prouincia populi R. in oppido foederat , ab
eo, oui beneficio populi R. fasces iecures haberct, deligatus m foro irgis caederetur8S pro C.Rabirio perduellionis reo, Porcia lex,inquit, virgas ab omnium ciue m Romanorum corpore amouit: hic misericors flagella retulit. Porcia lex libertatem ciuium lictori eripuit Labienus, homo popularis, carnifici tradidit iam illa C.
C saris apud Salustium,si pro perduellibus,Letulo,Cethego,Gabinio,& reliquis Reip. statum non leuiter labefactare sed omnino conuelle re conantibus, dicuntur; quanto plus habere loci videantur, si pro ciuibus , qui priuatis hominibus vim attulerint, nihil aduersus maiesta tem publicam deliquerint, pronuncientur Per deos, inquit, immortales quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in
219쪽
eos animaduerteretur Dan, quia lex Porcia vetat atqui desaliae item leges condemnatis ciuibus non animam eripi, sed exilium permitti, tu' bent. infra. Maiores nostri, Graeciae morem imitati, verberibus animaduertebant in ciues, de condemnatis summum supplicium sumebant postquam Resp. adoleuit, multitudine ciuium factiones valueres circumueniri innocentes, aliaque huiuscemodi fieri coepere tunc lex Porcia, aliaeque leges paratae sunt quibus legibus exilium damnatis permissum est. Extat etiam Milonis exemplum quis,occiso P.Clodio, de qua nece dc quaerendum extra ordinem, Ut in atrocissima re , senatus censuit, dc a Pompeio Magno consule lata noua lex est, Porciae legis Mneficio vitam retinuit, ciuili tantum Orte, hoc est exilio , asseetus est multo magis reliquos ciues,qui leuiora delicta comisissent, eius dem legis perfugio esse usos, naturalemq; mortem effugis is , credibile est. At in oratione pro Cecina, S in primo de Oratore,mors, quasi poena legibus irrogata,nominatur nam pro Cecina, Nulla , inquit, in lege nostra reperietur, ut apud caeteras ciuitates,maleficium ullum exilio esse multatum sed , cum homines vincula, neces, ignominiasque vitant, quae sunt legibus costituta , confugiunt, quasi ad aram, in exilium. de Oratore autem Vitia hominum,atque fraudes damnis, ignominiis, vinculis, verberibus, exiliis , morte multantur . Haec loca legem
220쪽
Porciam non infirmant, sed ad perduellionis
crimen spectant quo uno in crimme ciues Romanos occidi vetustis legibus licuisse, iam duximus: quas, tanquam ciuitati salutares, neque Porcia,neque lex ulla unquam abrogauit. Sed venit in mentem quaerere, magistratus ne soli, quorum in vindicandis rei potestas esset, an etiam priuati lege Porcia tenerentur. Primum,
ubicunque huius legis mentionem fieri video, verbum nullum animaduerto, quod ad priuatos referri possit ad magistratus omnia manifeste spectant idque ea maxinae, quae proxime recitata sunt, Salusti verba declarant deinde, quorsum de priuatis Zan verisimile est, nullam antea in ciuitate legem de vi fuisses an potest ulla ciuitas sine legibus,praesertim iis,quae vim, quae iniurias arceant, non dico diu vigere sed
omnino stare,atque incolumis esse ante igitur de priuatorum v leges multae magistratus au tem a corporibus ciuium Romanorum abstinere prima iussit Porcia lex quam deinde aliis legibus idem iubentibus confirmatam , Salusiij testimonio cognoscitur sed, ut de priuatis Porcia nodoqueretur intelligi tamen, qui non videtΤnam quae potestas de magistratibus, contra sontes,omnique supplicio dignos adimitur, an ea priuatis relinqueturὶ Restat,ut soli peregrini, si modo ita meriti essent, necarentur id quominus fieri liceret, nulla lex unquam vetuit. cfasces illi,ac secures,quq magistratibus,r sere-