장음표시 사용
51쪽
ROMANIS.pleb.reliquissent, quique magistratum sine prouocatione creassent, tergo a capite puniretur: qualema consules Valerius de Horatius tulerant. Anno proximo L.Trebonius tribunus pl. rogationem tulit, vi,qui plebem Romanam tribunus pleb rogaret, is usque e rogaret, dum x tribunos pl. faceret. nam Duilia lex de tribunis nusquam numerum praefinierat tantum, ut relinquerentura anciebat, Lab iis,qui creati essent,cooptari collegas iubebat sustulit igitur Treboniale cooptationem nam cum iusserit, ab eo,qui comitia tribunis creandis haberet,omnes plane tribunos, qui, omnino erant,creari mimirum partem tribunoru creari, reliquos autem ab ijs, qui creati essent, cooptari vetuit. quod cum M. Duilius tribunus pl. fecis et jecteque factum, neque contra legem ab ipso latam commissum, defenderet, anno insequenti Trebonius tribunus ple nem posterum fieret, lege cauit. nec aliam legem intelligit Liuius lib. IIII. cum ait Ante omnia refellit falsum imaginis titulum, paucis ante annis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret haec enim
verba nihil aliud significant, nisi id,quod idcin lib. iii scripsit, ut qui plebem Romanam tribunos plebis rogaret, is usque ed rogaret, dum . tribunos pleb faceret. Secuta lex est de tribunis mih consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creadis qui tamen per anno IIII.d x .patrici, omnes creati sunt.Huic proxima
52쪽
nsoribi quinquenni imperio egente patricia creandis, Geganio Macrino I. Quinctio Capitolino, C ora quam ipsam legem sexennio post Mam. AEmilius dictator correxit,lege lata, ne plus quam annua ac semestris censura esset grauis enim omnis diuturna potestas in libera ciuitate.Biennio post lata lex esta tribuno pl. tollendae ambitionis caussa, ne cui album vestimentum addere petitionis caussa liceret cuius deinde vim auctoritatemque fuisse nullam, innumera de candidatis exempla d clarant. Legem etiam nominat in Coriolani vita Plutarchus, Marcio Censorino suadente latam, ne cui bis eundem magistratum petereti ceret. quam postea constat esse abrogataminum
multi iterit,ac saepius cosules fuerint. De dupli cado quaestorum numero lata lex est, ut, praeter duos urbanos, quoru fuisse origine antiquissima iam ostedimus, duo, qui costilibus ad miniasteria belli praesto essent,crearetur, iique promi
scue de plebe ac patrib libero populi suffragio.
Plebis aute opes maxime omnium auxerunt L. Sextius,& C. Licinius Stolo,qui tribuni pl. luas leges tuleriit, una, ut X. viri sacroru ex dimidia parte de plebe crearetur altera, ut alter utique costi plebeius esset. quam Liuius Liciniam,non Sextia,Vocat,Opinor ob eam caussam, qud dii cinius tulerit,suscripserit Sextius. Leges deinde alique esulatu latifunt,omnes e rep. tu tamehaud omnino sunt obseruatae . quid enim utilius reip. quam ne ovis iterum consul fiere: quod
53쪽
quide omniti ciuiu iura exaequare videbatur, male cogitatibus via obstruebat ad potetia sngularem.hoc igitur lege sancitui est. Ite illud nequis ante x MI I. aetatis annu consillatum petere posset.temeritas enim florentisitatis,prudentia maxime seneci utis,aut eius aetatis, quae ad senectutem accedit Absentes etiam a costulatu lege summoti sunt. quum enim hiit adesse,& populo supplicari in eo magistratu , quem populus ipse a labat. Duas tulit L. Sylla,Vtraque prς-
claram: unam,ne qui intra, annos c5sul iteruferet;altera,ne aedilitas,& praetura omitteretur. quae valuerulambae ad extrema rei p. tempora.
eam quide de magistratib curulibus non mi tendis Cicero significat oratione x I. in Antonium Vopiscus inquit, ex et dilitate costulatum petit.soluatur legib'. Sed,quo anno lex Licinia de altero colute plebeio rogata est, eo de M. Furius Camillus s. c. tulit, ut aediles ex patribus duo ciearetur,qui curuli sella,ut consul,censor, dc dictator, ederent. Ab eo de latum existimo, ut prae tor unus,qui ius in urbe diceret patricius crearetur. quae ex neque a quo magistratu, neque quibus comitiis lata sit, Liuius explicat. ego tamen ,cti in patrici praetorem postulassent, iis que, ut de gente patricia crearetur, tribunis pleb concessum esset;non dubito, quin legem, qua patriciis honor accederet, patricius maoi' stratus tulerit quod si ita est latam a dictatore Camillo,qui cotrouersias inter patres plebemq;
sedauit facile crediderim:pr sertim cu de legε
54쪽
de curulibus aedilibus e gente patricia creandis ab eodem dictatore eodem anno esse latam, Liuius narret comitiis autem tranque legem non iisdem latam puto,sed tributis de aedilibus
curulibus,quia minor esset magistratus, centuriatis autem de praetore, qui maiores inter magistratus fuit cum enim minores magistratus tributis comitiis, maiores centuriatis crearentur;leges quoque,quibus creati sunt,iisdem comitiis latas esse,rationi consentaneum est . non enim, quia lex de aedilibus ae s. c. in dictatore,id est a summo magistratu,lata sit, propte ea comitiis centuriatis latam esse dicendum cst:
cum,& alias leges tum e S. C. tum a maiore magistratu tributis tamen comitiis latas esse, constet,vi quam Piso cynsul de incestu P. Clodi es c rogauit quam in foro latam esse, ubi non
centuriata,sed tributa comitia habebantur, patet ex epistola, Vereor,lib. I. ad Atticum. Illud additum videtur aut tunc ,aut postea, in lege de praetore urb. ne plus quam x. dies ab urbe abcsset.hanc ego facio coniecturam ex iis verbis in Philippicaci I. Cur M. Brutus, te reserente, legi bus est solutus,si ab urbe plus, quam x. dies,abfuisses erat enim praetor urb. eo anno M. Brutus. Quod autem hic magistratus, consulibus absentibus,c5sulare munus in urbe sustinebat; factum id non lege,sed mGre maiorum qui tamen fere pro lege solebat esse. itaque Vlpianus, Diuturna,inquit,cosuetudo pro iure,& lege in
55쪽
iis, quae non ex scripto descendunt, obseruari solet eiusque rei caussam egregie tradidit Iulianus . qui,chim haec scripsisset, Quibus de caus sis scriptis legibus no utimur,1d custodiri oportet, quod moribus4 cosuetudine introductum est; subiunxit: Nam,cum ipsae leges nulla ex alia caussa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt ,merito Mea,quae sine ullo 1cripto populus probauit,tenebunt omnes quid enim interest, suffragio populus suam volutatem de claret, an rebus ipsis,& facti. quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solosus fragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. Anno proxumo,cum, pro uno consule γlebeio tres patricios praetextatos esse, unum praetore, duos aediles,tribuni pl. in concione u reretur concordiae caussa concessum primo est, ut aediles cur. alternis annis ex plebe fierent postea promiscuum fuit, libero in omnibus aedilium cur. comitiis populi suffragio Cautum etiam ple biscitis nonnulli scripsere, ne quis eundem magistratum intra X. annos caperet neu duo magistratus uno anno gereret, utique liceret consules ambos, plebeios creari sed,legem de magistratuum interuallo neque in consulibus, neque in praetoribus seruata inuenio credo,quia, quod populus postremum comitiis iuberet, id ius ratrimque esse in x LI. tab. sancitum erat. Iussum autem populiri suffragia esse 1nterpreta-
56쪽
bantur. qua ratione&duos consules patricios cotra legem Liciniam creatos Liuius lib. 11. scriptum reliquit Graue etiam eo anno patri
ci damnum accepere, qui Publilius Philo
dictator legem nouam tulit, ut alter utique ex plebe censor creareturnveterem confirmauit,ut plebiscita omnes iij rite tenerent. Nullus iam erat magistratus praeter praeturam , in quo patribus plebs inuidere posset promiscua erat curulis aedilitas communis consulatus, atque adeo plebis potius, quam patrum, cum duos costiles patricios fieri lege non liceret, duos autem plebeios nulla lex vetaret ad dietaturam, ad censuram aeque plebeiis hominibus4 patriciis aditus patebat de praetura, quae patriciis tantiim hominibus deferebatur, nulla tamen adhuc querela, nulla plebis vox exaudiebatur:
credo ob eam caussam, quia, cum unus praetor crearetur, eum ipsum locum appetere , impudentiovideretur itaque, cum auctus deinde praetorum numerus est,tum, ne cuius magistra
tus particeps plebs non esset, praetura plebeiis etiam hominibus impertita. Eodem anno M. Valerius consul de prouocatione legem tulit, diligentius sanctam eamque tertio tum post reges exactos latam eme,semper a Valeria familia,lib. I. scribit Liuius caussam autem saepius
renouadae haud aliam putat fuisse, quam quod, plus paucorum opes cum possient , quam libertas plebis, prouocationis auxilio aduersus ma-
57쪽
gistratuum iniurias haud fere quisquam utebatur quod autem eam legem ait tertio tum ab eade familia Te latam neque praeterea latores ipsos nominat: significat,prrimum eam,quam P. Valerius Publicola consul,anno post reges X, adtos, te prouocatione aduersus magistratus ad populum primus tulit; le qua lib. I I. mentione fecit: deinde eam,quam colui L. Valerius tulit, nequis ullum magistratum sine prouocatione crearet de qua dem Liuius lib. LII. scriptum reliquit in tertia ita sanctae. eum, qui prouocas set,virgis caedi securique necari non licere siquis aduersus ea fecisset, eum improbe fecisse. poenam autem in eum,qui contra fecisset,Valerius in sua lege nullum nominauit &,quae tum probitas erat, poena in ipso improbitatis nomine satis graue duxit. At multis post annis,cum audacia magis emineret, neque fatis a facinore deterreret infamia,graui poena, si quis verberas se , necassetve ciuem Romanum, M. Porcius Cato sanxit. has leges,de prouocatione a tribus consulibus Valeri gentis latas, ad populi libertatem potestatemque pertinuisse, manifestum est: easque significat Cicero Academicorum 11. cIl ait: Commemorant reliquos, qui leges populares de prouocationibus tulerint,ctun consules essent tres enim consules Valerios intel ligit. Postea secuta est illa,quam M. Fuluio Paeto,T. Manlio Torquato C ora M. Curius Den latus tribunus pl. tulit, ut ante comitia patres
58쪽
auctores fieret, hoc est,ut probare se diceret eos magistratus,quos populus creasset quam lege, Cicero in libro declaris oratoribus, Ap. Claudio Caeco interrege comitia habete , Liuius autem P. Sulpitio,iatam esse tradunt de quo tantum illud dicam; ab eo,qui prinatis interrex esse se proditus,comitiatio haberi solita esse qua 're, si duo interreges proditi sunt, posteriore habita esse comitia necesse est. priorem esse proditum Appium Liuius asserit, Cicero Sulpitium videtur existimasse itaque ille Sulpitium, hic Appium comitia habuisse dicit Lex autena Menia,quae ipsa quoque de magistratibus fuit, quam in Bruto limul cum lege Curia Cicero
nominat,quo anno lata sit, quidque plane san-Xerit, adhuc quaero. De communi omnium crvium Romanorum iure, ut, quod plebe sci tum esset, eo Quirites omnes tenerentur,legem tulit Q Hortensius dictator, bis antea latam, a Valcrio Potito, Horatio Barbato C O S. δ a Pu
blilio dictatore. Illa fuit pro dignitate magi
stratuum priaeclara lex, quae, si cuius pater in hostium potestate esset, ab eo magistratum capi voluit videlicet hoc iudicarunt sapientissimi viri. hominis non liberi filium rem p. administrare, nimis indecorum esse itaque Liuriis lib. x x VII. Servilium, inquit, negabant, iure aut tribunu pl. fuisse, aut aedilem esse quod patrem
ciuS QUE ID III. VH u aerarium occisum a Boiis circa Mutinam esse,opinio per x. annos ruerat,
59쪽
vivere, atque in hostium potestate esse, satis co- stabat. lib.xxx. de eodem Latum ad populuesst, ne Cn. Seruilio fraudi esset, quod ,patre,qui curuli sella sedisset vitio, cum id ignoraret, tribunus pl. atque dilis pl.fuisset, contra quam legibus sancituna erat. aegem etiam fuisse,quais,qui comitiis praeesset, sui ratione in petendo magistratu habere vetaretur,Liuius lib. X.significat Tullia L.Villius tribunus p rogatione, quot annos nati quique magistratum peterent, caperentque underi ipsi,& posteris cognomeinditum,ut Annales Villi dicerentur. Et quoniam, qui pland cuique magistratu pete do legitimus annus esset, nominatim hac lege expressiim non inuenio quid ipse legendo obseruauerim,breuiter subiiciam. Omitto quaesturam, tribunatum l. aedilitatem pl. quia curules tantum magistratus in lege illi nominatos existimo nam si quaesturae certum annum illius sua lege statuisset , unde postea tam incerta ratioῖgesserunt enim quaesturam duo Gracchi,
Tiberius, de Caius, anno aetatis, uva I. M. CI-cero anno XI a C. Caesar x x x III. M. Cato
Vticosis x xl x. quod si quis dixerit, libera sui .se,quo quis anno vellet, quaesturae petitionem, modo peteretur post annum x x v i. qui esset adetendum legitimus: ideo miru videri non de-ere, si Cicero,Caesar, Cato,non eodem omnes anno, petierint,quandoquide satis duxerint leges obseruare,quae petendae quaesturae annum
60쪽
definiebat, x v i. gerend. x VI .hoc si quis obiecerit; ad coniecturam, id est, ad rationem ipsam,c5fugiam. Quid enim similene veri est,
C. Caesarem, omitto Cicerone :cui tamen, mhomo nouus esset,laborandum maxime fuit de dignitate, nec, quae prima daretur, occasio negligenda sed C. Caesarem,quo nemo magi honores appetiuit, nemo potestatis de imperi fuit auidior, elimne verisimile est petitionem quaesturae ab anno xxv I si is legitimus esset, in annum xxx I. distulisses verum habeo, quo nitar,aliud paulo firmius argumentu.video enim,
Pompeium Magnum, cum annum ageret XXXV.
consulatum gessisse, solutum videlicet legibus,
meritorum ingentium in rem p. eximiaeque vi tutis ergo at eo anno magistratum nullum perleges capere licuisse,Cicero demostrat.quo O do igitur cicero ipse,& Caesar,8 Cato que
sturam ante annum x x xj. ceperunt Zium Ob
scurum est,teges loqui de curulibus tantum honoribus,aedilitate,praetura,consulatu; qu sturae autem,aedilitatis pl.tribunatus pl. rationem habuisse nullam 3 sed recitentur verba Ciceronis. Quid,inquit, miratione pro lege Manilia, tam singulare,quam ut,ex s. C. legibus solutus, costulante fieret, quam ullum alium magistratum perleges capere licuisset dicit,Vllum alium magistratum . quod ,si de quaestura leges locutae sunt, falsum est cum,ut ostendi, quaestura multi esse serint ante annum x x x v.quo anno gestum esse