Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

primum a Pompeio consulatum, quem Cicero significat,tum ex Appiano constat,tum ex cl-le i historia, in qua scriptum est,periisse Pompeium Caesare Seruilio ira anno aetatis suae LVIII. quo anno si retrorsum numeres; cadet primus eius consulatus in annum eius aetatis XXXV.Vt tamen ita supputes no simul cum anno

aetatis Pompei finiisse consulatum sed cum ille iam annuesset ingressus xxxv I. ita cum fastis Capitolinis,& cum Appiano Vellei congruet

historia nam quod ait Plutarchus anno a X. interiisse Pompeium, id quoque potest esse e rum,hoc modo, ut primum eius aetatis annum capiamus C. Atilio Qu . Seruilio Cos. quo anno Pompeiu esse natum, Velleius assarmat. tametsi, cum ait ipse Pompeium periisse anno L VIM .no incipit numerare ab eo anno, sed a proximo sequenti: quod scilicet non ita multo ante exitum costulatus Atili & Seruthinatus esset Pompeius, exiguum illud spatium in annorum umero videretur omittendum.Constat igitur,legem Villiam nihil de iis honoribus sanxissici qui

caperetur ante eum annum,quo Pompeius primum cosul fuit, siue eum velis esse, siue malis x x xj I na aedilitatis curulis annus erat X X X Voci .cuius rei argumetum est, quod eam

petiit Scipio Emilianus x x x v i,S ,solutus legibus, consul factus est annum porro fuisse eius aetatis xxxv I. Velleius demostrat his verbis. Decessit M. Aquillio C. Sepronio cos. anno fermG

62쪽

DE LEGIBUS

L V I. de quo si quis ambiget, recurrat ad priore consulatu eius,in quem creatus est anno xxxv I. ita dubitare desinet ut omittam,qubd,cum dilitas praeturam biennio antecedat, praetura item b1cnnio costulatu consulatus aute geratur anno X L 11 1. quod paulo post ostendemus,necesse est,ut credae aedilitati legitimus annus sit XXXVI I. Nunc agamus, quando satis de aedilitate dictum est, de anno praeturae at hoc, si de aedilitate oceditur, in dubium vocari non potest.geritur enim aedilitas anno x xx a I. sequitur post biennium praeturi quod indicant multoru exempla, Milla maxime verba Ciceronis in epistola ad Furnium: Si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset. ergo geritur retura anno L.Nec de costi Litu dissicilis probatio est. percurratur fasti nemine inuenies, nisi praetura biennio fallem ante gesta, consule fuisse est igitur annus costi latus, L III accedit Ciceronis testimoniti in oratione v. in Antonium: In qua sim h ic: Quid Macedo Alexanderῖ cum ab in eunte aetate res maximas gerere coepisset, non ne tertio Mirigesimo anno morte obiitZ quiestaetas nostris legibus x. annis minor, quam 5sularis Hanc, opinor, legem Dio signin cauit, cum ait lib. xx xv x. Consules in senatu sententiam dixerunt,ut ei praetura daretur licet nondum per leges licerer quo spectauit & Plutarchus, cum dixit : Decreuit senatus, ut Catoni praetura extra ordinem daretur de Valerius

63쪽

libro III. cum inquit Cato Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia, Tanctitate in urbem deportauerat . cuius ministeri gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur sed ipse id fieri passus non es , iniquum esse assirmans , quod nulli ali tribueretur sibi

decerni quanquam est quiddam, hac in re cur magnopere dubitem nam,cum eo sit anno de cretum, quo Marcellinus,, Philippus consiti latu gesserui certe per aetatem potuit Cato petere praeturam tribunus enim pl. ante annos quinque Silanovi Murena coss. fuerat. praetura vero quadriennio latum a tribunatu distat eb-que magis liquet, potuisse Catonem Marcellino Philippo coss. petere praeturam,qublanno sequenti, Pompeiori Crasso coss. petiit,novi desiignaretur,sed,ut creatus magistratum statim iniret, ubdanno proximo superiore habita comitia nulla fuerat ideoque costiles Pompeius& Crassus ex interregno facti sunt: qui deinde praetores crearunt quod igitur ob domesticas discordias Marcellinoac Philippo coss. producta in annu sequentem comitia sunt,propterea Cato no petiit eo anno,petiit aute seque-ti,c5sulibus,ut dixi,Pompeio dc Crassis creatis. quare, etiam sit Plutarchus dixerit, licet non dia per leges liceret videndii tamen est, an senatus

potius decreuerit,ut omnino Cato praetor crea

retur, neque a populi suifragiis pederet, quoru

64쪽

i18 DE LEGIBUS

dubius esset uetus. quam sententia illa quoque videntur confirmare Valerii verba Campestre experiri temeritatem, quam curiae beneficio v-ti, satius esse duxit. Fuite lexit duo praetores Crearentur, mox alia vestres: deinde Baebia, ut quatuor: dc, quia leges ad temporum rationem accommodantur propterea, simul cum urbis opibus, dociuium frequentia, praetorum quoque numerus ita deinde audius est; et,quo anno C. Caesar cum M. Antonio consul fuit, WV I. praetores Romae est coeperint cum ante Syllae dictaturam v I .ut ait Velleius,post V ILI. dein

de x fuissent. quos deinde ab Augusto rursus X. esse factos, apud Dionem in historia scriptucst. Ligimus etiam apud Censorinum de prςtore urb. plebiscitum, alle orto tribuno pl. latu, his verbis Praetor urb. qui nuc est,quique posthac fuerit, duos lictores apud se habeto: 1sque supremam ad solis occasum ius inter ciues dicito. Referam in hunc numerum eam legem, quam ad imminuendam tribuniciam potestatem, dictator Sylla tulit, primum, ne tribunis pl. alios magistratus capere liceret deinde me ad eos prouocatio esset: tum,ne leges ferre ponsent postremo, ne iis concionari liceret hanc S lla iratus plebi tulit, quia pro Marianis partibus contra ipsum steterat . sed eo mortuo, C. Aurelius Cotta consul primum legis caput abrogauit. tulit enim,ut alios magistratus tribunis pl. capere liceret alierum caput abrogauit

65쪽

Pompeius Magnus in primo c5sulatu,lege lata,

ut ad tribunos pl. es se prouocatio omniaque omnino, qu tribuni pl. ademerat Sylla, illis esse restituta, exemplis telligitur ius autem intercedendi lege nunquam amiserunt quod illis initio belli ciuilis inique ereptum,queritur Caesar his verbis lib. 1. de bello ciuili Aguntur

Omnia raptim atque turbate neque docendi Caesaris propinquis enis spatium datur nec tribunis pl. sui periculi deprecandi, neque etiam

extremi iuris intercessionem retinendi,quod L.

Sylla reliquerat, facultas tribuitur: sed de sua salute septimo die cogitare coguntur quod illi turbulentissimi superioris temporis tribuni pl.

octauo denique mes suarum actionum respicere, ac timere consueuerant. in eo de libro, paulo post : Nouum inrep. introductum exem' plum quaeritur, vestribunicia intercessio armis notaretur, atque Opprimeretur, quae superiori bus annis armis esset restituta Syllam , nudata omnibus rebus tribunicia potestate, tamen intercessionem liberam reliquisse : Pompeium, qui amissam restituere videatur, bona etiam, quae ante habuerat, ademisse. Vetuit etiam lex

tribunos pl. integrum diem ab urbe abesse de qua, Vt opinor, significant illa verba Gelli lib.

III cap . II. Tribuni pl. quos nullam diem abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur,ri post primam facem ante mediam sequentem reuertuntur, non dicuntur

66쪽

DE LEGIBUS

abfuisse unum diem, qua lo,ante horam noctis sextam regressi , partem aliquam illius in urbe sunt. Nam, quod in Liuio lib. I x. legitur, duos tribunos pl. L. Liuium, α Melium, cum deris,qui pacem Caudinam fecerant, dedendis in senatu ageretur, ita locutos Neque exolui religione populum deditione sua,nisi omnia Samnitibus,qualia apud Caudium fuissent,restitue rentur,neque se pro eo,quod, spondendo pace,

seruassent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos esse , neque ad extremum , cum sacrosancti essent, dedi hostibus, violarive posse: tribunos quidem plebis esse chim haec dicerent, Liuium,& Melium, cons at,non tamen si mul illud, eos defuisse tribunos pl. cum pacem ad Caudium spoponderunt non enim hoc an

no, quo de posioribus pacis populo Samnitum dedendis aectum est, sed proximo superiore paxilla per sponsionem facta fuerat, in qua non affuisse tribunos pl. indicat haec,quae subscribam, eiusdem Liuisverba Spoponderunt consules,

pr secti, legati,quaestores,tribuni mil. nominaque omnium,qui spoponderunt, extant item

que illa , haud ita multo post , in eodem libro. Samnitibus non fuit fatis, consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos mil. spondere

coegerunt. tribunos pl. non nominat ergo nulli assuertit. Liuius autem,& eluis eo tempore tribuni mil. ut opinor, in castris fuerant. unus,quod meminerim, aut etia,quod omnino

67쪽

legerim, Metellus Nepos, cum tribunatum pl. gereret,contra leges in Syriam ad Cn. Pompeium sua sponte,nulla vi cogete,profectus est. quo facto subiit ignominiam,nulla tamen asse-ectus est insigni poena,consul etiam aliquot post

annis cum Lentulo Spinthere creatus est, siue

quod hominis vitia familiae dignitas tegeret, siue quod eum non tam ipsius facta deprimeret,

quam Pompeij, aliorum, qui plurimum inrep. poterant,amicitia subleuaret. Redeo ad institutum. De iure magistratuum, ne quis peteret absens,legem tulit Pompeius Magnus in tertio consulatu: in qua cum neminem excepis set mox, soceri sui C. Caesaris recordatus, lege iam in aes incisa,& in aerarium condita,correxit errorem, no Caesare excepto. Tulit aduersuscensoriam potestatem P. Clodius in tribunatu, ne quem censores in senatu legendo prςteriret, neve qua ignominia assiceret, nisi qui utriusque censoris sententia damnatus esset qua de leges inlisene Cicero Ab eodem homine vetus illa magistra pudoris, modestiae, censoria se ueritas sublata est. Tullia fuit de legationibus

liberis,lata a M. Cicerone consule, ne, sicut an tea,m finitum, sed annuum tempus earum esset.

Alias quoque de magistratib',atque huiusmodi

de genere non dubito fuisse, praelertim tribuni cias,ut potestas patriciorum magistratuum minueretur. semper enim tribuni pl. id egerunt, ut iura magistratuum , ac senatus ad uniuersum

68쪽

DE LEGIBUS

populum omnia transferrent. quare longu esset

Omnes enumerare neque tamen de omnibus mentio reperitur insignes autem praeter caeteras hae sunt quas nominauimus. De comitiis

omnes fere populares leges fuerunt. Tulit cum Volerone Publilio Laetorius, id quod iam dictu est, ut tributis comitiis plebeiimagistratus fierent. quo primum tempore tributa comitia Romae esse instituta, facile suspicor neque enim ante hanc legem squam ea video nominari:&, opinor,curiatis comitiis plebei magistratus,ceturiatis patrici creabantur.plebei autem dic bantur,qui plebis caussa,ilc ex ipsa plebe patrici vero, qui patriciorum caussa, d ex patriciis familiis prinium erant instituti postea plebi quoque ius petendi patricios magistratus concessum est: plebeios magistratus , saluis legibus, patricius nemo petiit sed legem Voleronis, quam a nonnullis video voleroniam uia perite vocari, cum leges a praenominibus nominarimos no esset,Publiliam appellauerim: si quidem Publiliae gentis Volero praenomen fuit. Tulerunt deinde L. Valerius 4 M. Horatius C O .vi,quod tributis comitiis lex sanxisset, eo Quirites omnes aeque tenerentur, ac si centuriatis

comitiis perlata lex esset.ita centuriatis comitiis tributa sunt aequata:& ,quod ait Liuius, tribuniciis rogationibus acerrimum telu hac lege d tum est: cu,quidquid tribuni pl. ferrent,id deinde ab omnibus ciuibus seruari necesse esset.

69쪽

Etiam illa Publili dictatoris cotra senatum pro populo fuit;qua cautum est ,Vt omnium legum,

quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum sum agium patres amflores fieret: ne scilicet roboris haberet minus, siquid populare patribus inuitis latu esset. Item illa C. Cassi tribunicia,

ut ordinem senatoriu amitteret ii, quem populus damnasset,cuive imperia abrogasset. Quoniam autem potes atem solue di legibiis senatus habebat,C. Cornelius eam potestatem lege paululsi imminuit: tulit enim,ne quis in senatu, nisi C.senatores affuissent,legibus solueretur: neve quis,cum solutus esset,intercederet, cum de ea re ad populum ferretur quae duo capita neque omnino e senatus , neque e populi voluntate utraque fuerunt, sed primu pro populo,alterum pro senatu.inuitis tamen optimatibus,ut Pedianus ait,lata lex est,qui vel pauci gratificari solebat. De iure,& tempore comitiorum ex Elia Fusia contra populum pro senatu fuertit,cum tamen a tribunis pleb latae sint id quod significat Cicero in oratione in Pisonem his verbis: Centum prope annos legem Clinia causam

renueramus.intra centum enim annos ante Pisonisin Gabini consulatum non modo con sules eodem anno non fuerunt Elms,d Fusius, sed nemo omnino ex Elia gente consulatum gestat. quare,cum eodem anno lata lex videatur, nimirum, duobus tribunis pleb. latam csse,iure putabitur . Quod autem Vtricus Zalius in

70쪽

co libro,in quem antiquas leges coiecit, legem Eliam dc usiam tradit post interfectos Gracchos,i ante Punicum bellum tertium esse latatam,aperte loquitur pugnantia nam si post interfectos Gracchos, quomodo ante Punicum bellum tertiumῖ cum Ti. Gracchum Sc uola Pisones o s. annis post euersam Carthacinem, d Scipionis tri uphum, LII. occisum esse, non solum historie, verum fasti declarent, quos Paulo 11 1. Pontifice,stelici quodam literarum fato, Romς repertos, multis locis iniuria temporum mutilos . unperfectos, restituit, atque absoluit magna doctrinivir, ingenio prς litus eximio, Carolus Sigonius. Accedit testimonium Ciceronisci qui contra Vatinium,Leges,inquit, Elia,&Fusita in Gracchorum ferocitate vixerunt. Opinor,etiam, contra quam idem Zasius videtur existimasse, non unam legem,sed duas, Eliam: Fusiam fuisse nam,etsi saepe'Cicero ita loquitur,ut dicat legem Eliam dc Fusiam: aliquando tamen eas separat,vt duas leges agnoscere videatur in oratione pro Sextio,Iis Iem,inquit,consulibus sedentibus,atque inspectantibus,tata lex est, ut lex Elia,lex Fusiane valeret. in Vatinium:Num quem ex onamnibus tribuni pl. tam audacem audieris fuisse, ut unquam contra legem Eliam, aut Fusiam concilium conuocaret ibidem, paul post, aliquanto apertius: Sanctissimas leges, Elin dc Fusiam dico,quae in Gracchorum ferocitate,

SEARCH

MENU NAVIGATION