장음표시 사용
171쪽
138 C A P v T V est absurdissimum. 3. Quia constat exseripturis , Deum sepe remuneratum esse opera infidelium & peccatorum: Cum ergo Deus sit iustus,&non soleat remunerari mala , sed potius punire necesse est, non o mnia opera infideli Um & peccatorum esse mala, sed qua dam moraliter bona. Exodi primo legimuI , quod Deus benefecerit obstetricibus AEgyptiis , eo quod clam conseruassent infantes Hebneorum, quos Pharao Rex iusserat interfici Et Augustinus in libro contra mendaciaum , Cap. Vigesimo quinto , diserte ad dit, Deum oenefecisse obstetricibus,
Don quod mentitae essent; sed quodin populum Dei misericordes fuissent. Similiter Ezech. vigesimo nono logimus , quod dederit mercedem exercitui Nabuchodonosoris , eo quod
fideliter suo Regi seruijsset in bello
iusto contra Tyrum. Et de Daniele constat , quod hortatus fuerit Nabuchodonosorem ut faceret eleemo
aas, quibus Dei iram placaret. Quod eleemosynae hominis infidelis hoc
172쪽
DE L1BE RO ARBIT. Ira incere potuerunt, certe bona opera. erant, non mala , quia mala non placant iram Dei , sed magis accendunt. Eodem sensu dixit Augustinuslibro do praedestinatione sanctorum capite se timo, &libro primo de baptismo contra Donatistas, capite octavo, Cleemo synas C ornelii, antequam in Christum crederet, fuisse Deo acceptas. Et libro quinto , de ciuitate Dei, capite decimo quinto , Deum Romanis dedisse tam amplum imperium , Vuremuneraretur in hac vita bonas e
Secunda Conclusio. Homo existens in peccato mortali, si habeat gratiam excitantem, potest habere usum liberi arbitrii circa opera supernatura lia fidei,spei,charitatis; no modo quoad exercitium, sed etiam quoad specio boni. Prior pars, de exercitio, proba da est sequenti quaestione. Posterior de specie boni, negari non potest, nisi dicamus Deum authorem peccati. Nasi peccator, quando excitatur a Deo
173쪽
i o C A P v τ V. test bene ope ari, sed tantum malὶ plane sequitur , illum a Deo excitari ad male operandum , quod impium est. Deinde, si actus fidei, spellcch ritatis , boni non sunt , praesertim quando fiunt ex gratia Dei, quomodo prosunt ad tuitificationem impii ΘΑnactus, qui reuera mali & inquinatῖ sunt,ad salutem prodesse possuntὶ --mo sanus id dixerit.
Sed multa obiiciunt aduersarii, quibus conantur probare peccatoreS non habere libertatem ad bene operadum sed omnia ipsorum opera mala esse. Ac primo obiiciunt illuciProuerb.decim quinto, octavo. Victimae impioru abominabiles Deo. Et Isaiae primo, decimo tertio. Ne osseratis vltra sacrificium furisse : incensum abominatio est mihi e calend- - - solennitates vel ae o 'diuit anima mea. Et capite sexagesimo
into , tertio. ui immolat bovem
174쪽
' Da L 1 RO ARBIT. I la uas qui interficiat mirum. Vnde sic ConCludunt , sacrificia impiorum diLplicent Deo . Ergo multo magis alia opera, quae minus speciosa sunt. Respondeo. Non sequitur, quia magna altarentia est inter sacrificia & opera moralia. Nam ad sacrificia rite ossi renda requiritur detestatio peccati aut puritas conscientiae , quae non re quiritur ad opera moralia bene facienda. Hoc ostendo eX fine virorumque. Finis sacrificiorum est , placare Deum, impetrare noua beneficia, pro acCeptis gratias agere. Hunc finem lconsequi non potest impius , qui pec- Catum non detestatur. Quomodo
enim placabit Deum , qui non dolet se Deum offendisse e Quomodo impetrabit beneficia abeo, Cui non vult reconciliari e quomodo gratias ei aget, cui inimicus est 3 At finis operum moralium potest obtineri a peccatore Nam v. g. finis eleemosynae est, sabuenire indigentibus. Hoc luxurio sus potest facere. , i Secundo obiiciunt illud Psalmi de
175쪽
cimo tertio, tertio, &ROman. tertio, duodecimo. Omnes declinauerunt, mul
num, non es vrique ad unum. Respo
deo. Omnes per peccatum primi parentis facti sunt inutiles ad facienda opera salutaria , quae prosint ad vitam aeternam obtinendam , ac proinde, ut loquitur Apostolus, omneS egent gratia Dei, per quam fiant utiles. Atque hunc esse sensum illius loci, patet ex scopo Apostoli , quia vult probare non solum gentiles, sed etiam Iudaeos egere Christo redemptore ; eo quodvmnes tam hi, quam illi, peccarint in in primo parente, ac proinde sine gratia D Ei, quae datur per CHRISTUM, liberari non possunt. Non ergo vult Apostolus , neminem po sse mora, liter bene operari, sed hoc vult, ne-i minem sine gratia D E i posse facere pus aliquod meritorium vitaeaetemae, quod verissimum est. - Tertio obiiciunt illud Matthaei lip timo, decimo octauo , & Luca sexto,
176쪽
1 s Lia ERO ARBIT. v adragesimo tertio. Nonpotes arboρ mala bonos ruct socer , id est, homo impius non potest facere vllum bonum opus. Respondeo. Illa se rentia bis a Christo pronunciata est, di uerso tempore & diuersa occasione , ac proinde non eundem sensum habet apud Matthaeum & Lucam. Apud Matthaeum loquitur CHR1sTus de veris & falsis Prophetis , id est , de Catholicis & haereticis , qui ex fructu doctrinae dignosci debent. Nam doctrina Catholica parit obedientiam, pacem , Concordiam , similes fructus : haeretica vero , discordiam , sectiones , contumaciam, rebellionem. Vnde patet hoc testi monium Matthaei non pertinere ad Ciquaestionem , quam nunc tractamus. Apud Lucam vero loquitur
CARIsTus de hominibus rustis Mimpiis , quia homines iusti non posisimi secere opera meritoria mortis aeternae , nisi desinant esse iu
sti i Et impii non possunt fa-
177쪽
si desinant esse impii. Itaque per
bonos fructus , quos non potest facere mala arbor , non intelliguntur op ramoraliter bona , sed opera salutifera , quae mereantur vitam aeterna Hoc patet ex usu scripturae, quae pas sim hoc sensu loq uitur, ut Matth. tertio decimo. Omnis arbor, quae non facit ructum bonum, id est, dignum poenitentiae.excidetur es in ignem mittetur. Et IO an, decimo quinto , quinto. dirima net in me,se ego in eo sicfert fructum multum. Et Romanor. 6.12. Nunc vero
liberati a te ato, serui autem facti Deo, habetis structum vestrum in sanctifica-
io Quarto obiiciunt illud Ioann.3. g. uod natum es ex carne , caro es, id est, quidquid proficiscitur ab homine peccatore, peccatum est. Respondeo Sensus cst , Qui nascitur ex Adamo per carnalem generationem , filius A dar est , Qui nascitur ex Deo per spiritualem generationem , filius D E Iest. Hic sensus colligitur ex scopo
178쪽
necessitatem baptistii, hoc modo: Si vultis esse haei edes vita: aeternae, debetis iterum nasci, non ex homine,sed ex Deo; quia prima vestra natiuitaS, qua nati estis per carnalem generationem parentibus , non sussicit ad vitam aetexnam, cum per eam non sitis facti.
spirituales diuini, sed carnales Ahumani. Itaq; secundo vobisnascendum est, per generationem spiritui-lςm, ut ossiciamini filii Dei , &sossitis adi: e haereditatem filiorum Dei. Quinto obiiciunt illud Romi 23. Me, quod non est ex fide, peccatum in.
Ergo quidquid agit homo infidelis,
peccatum est. Respondeo. Ier fidem non intelligitur ibi fides, qua credimus in Christum,&aqua dicimur fi- deles ; sed fidos, qua credimus aliquid - esse licitum aut illicitum, quae vulgo conscientia dici solet. Itaque sensus illius to . est,omne illud peccatum esse, quod fit rcclamante conscientia, siue fiatab homine fideli, sue ab infideli. itaplerique interpretes. Elpatet ex ipse L conteXtu
179쪽
i s , C A P v T V. Contextu, quia Apostolus ibi disputat
de cibis mundis & immundis secundum legem, & ait , taui autem disce mis manducauerat, damnatus es , quiano ex fide. Omne autem, quod non es ex de peccatum est, id est, qui discernit in ter cibos mundos & immundos , si manducauerit immundos, damnatus est, quia facit contra id, quod credit esse faciendum. Credit enim immum
dos non esse manducandos, & tamen eos madducat. Igitur contra fidem id est, contra conscientiam agit. Quidquid autem fit contra conscientiam, peccatum est. Hinc natum est axioma illud Theologorum , conscientiam , quamuis erroneam, semper obligare. Nunquam enim licet Contra conscientiam facer
Sexto obiiciunt illud Apostoli ad
Titum I. is. Omnia munda mundis; coim
quinatis aute se in Adelibus nihil est mandum ,sed inquinatae sunt eorum mens es consilentia Cespondeo. Apostolus noloquitur de operibus infidelium, sed de cibis mundis, re immundis secun-
180쪽
durn legem, ut sensus sit , Hominibus iustis deiidclibus nullus cibus est imundus, post abrogatam lege; Iudaeis auteinsidelibus, qui non volunt Christum
admittere,omnes cibi sunt iniundi , etiam illi,qui in lege censebantur mundi, quia inquinatam mentem & erroneam conscientiam habent. Si ergo
manducant immundOS,peccant,con
tra conscientiam , quia credunt lege prohibitos si mundos,etiam peccant, quia credunt lege Mosaicam, quae statuit discrimen inter mundos & imundos,adhuc durare,&Christ um nonduvenisse,quod est impium,& contra fide. Addo,etiamsi Apostolus loqueretur de operibus infideliu,no tame seq, omnia opera infideliti esse imunda,sed
ea tantu, quae ex impietate & in fidelitate procedunt.Ratio est quia sicutΛ-posto dicit, omnia esse,imunda infidelib',ita etia dicit,omnia esse mundamudis: At no omnia opera iustoru sinu iusta, cum saepe sint peccata Venialia
sed ea tantu, quae fiu t ex iustitia: Ergo similiter no omnia opera infideliu sunt