Tractatus scholasticus De libero arbitrio. Authore R.P. Martino Becano Societatis Iesu, S.S. theologiae doctore et professore ordinario

발행: 1613년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

non oritur CX parte medioru , leugmatiae efficacis , quasi Deus conferat prata destinatis tam enicacem gratiam , Unecessario illi ci,nsentiant; sed ex parte diuinae praescientiae , quar falli non potest. At certitudo praescientiae non incpedit libertatCm. Secunda Concluso. Praedestinatio, magna ex parte est in nostra potestate. Habet en i ni tros es ectus,nempC VOc tionem , iustificationem glorificationem. Vocatio partim est in nostra potestate, partim non est. Vt eram De. us Vocet aut praeueniat nos per sua bgratiam, non est in nostra potestate: vcautem vocationi seu gratiae praeuen

cnti consentiamus, id est in nostra potestate. Reliqui duo effecit',iustificatio& glorificatio , omnino sunt in nostra potestate. Nam iustiscatio pendet

ex propria disposi tione qua quis it beret se θisponit ad infusionem gratiar iusti

ficantis. Glorificatio autem pendet ex bonis nostris operibus , quae libere in haC vita exercemus.Vide quae dixi ini

212쪽

VI. Q VAESTIO.

Su liberi arbitri' impe-- perpraceptum superioris p

aec quaestio potest intelligi vel dem uobis,vel de Christo. Nam & nobis dantur praecepta a Deo & alijs simperioribus; & Christo fuit datum, ceptum moriendi pro humano

genere. PraeceptWm autem habet vim obligandi. Obligatio vero inducit necessitatem faciendi, quo praeceptum est. At necessitas impedit usum liberi

heri arbitrii. Haec difficulta maior est in Christo, quam in nobis. Nam Christus fuit impeccabilis: Ergo non potuit non seruare praeceptum : Ergo. nonlibere seruauit: Ergo prieceptum impedivit usium liberi arbitrii in Christo. Nihilominus si Prima Conclusio. Praeceptum su-

213쪽

1 t C A P v T i V. perioris non impeditusum liberi arbit i in nobis.Ratio est,quia posito pra cepto, adhuc in nostra potestate est, illud seruare & non seruare. Imo multi reipsa seruant, multi non seruant. Nec obstat obligatio praecepti. Nam illa non inducit necessitatem physiacam, sed tantum moralem: quae no' cessitas non consistit in eo ut si

pliciter non possimus aliter Deere quam praeceptum est constat enim nos posse) sed in eo, ut honeste non . possimus aliter facere. Turpe enim est, non facere, quod praecipixur a superiore.

3 Secunda Conclusio. Praeceptum moriendi , quod Christo datum fuit 1 Deo Patre, non impediit usum liberi arbitrii in Christo,tametsi fuerit i peccabilis, ac proinde non potueri: non seruare illud praeceptum. In hoo consentiunt authores Catholici. Tota dissicultas est in modo explicandi. Nam duo hic sunt, quae non videntur posse cohaerere. Vnum, quod Christus fuerit impeccabilis , ac prolata

214쪽

non potuerit non seruare praeceptum. Alterum, quod liberE seruauerit prae ceptum. Varii sunt modi concilian di. Ego sic concilio&explico. Christus no potuit non seruare praeceptum , generatim loquendo, cum fuerit impe cabilis ; potuit tamen illud seruare,vel per hunc, vel per illum actum Voluntatis, prout voluit ; & ideo fuit liber in eius obseruatione. Nam praeceptum, quod illi fuit4mpositum, erat tale ambes morura redemptione humani gen νis. Hoc debuit facere. At potuit fac re ex Variis motivis, ut ex motivo cli Titatis,obedientiae, misericordiae, i.

stitiae: Et liberum illi fuit, ut ex quocunq; vellet motivo, id faceret. Itaq actus voluntatis, quo praeceptum im-'pleuit, fuit omnino libe r quoad exe citium & speciem. Potuisset enim illum actum omittere, S per aliquem alium praecepto satisfacere. De hac re plura dicemus '

215쪽

VII. Q VAESTIO.

An mus liberi arbitri= imp

diatur per metuno Z , i, Ertum est, simpliciternon imp diri, ne quidem per metum gra-' uem, qui Cadit in constantem virum. Quaeritur i. an aliquo modo impedi tur. 2. an peccet, qui ex graui metu transgreditur aliquam legem. 3. iancontrachus sint validi, qui ex tali metu

cinitissent. De singulis dicam. , Prima Conclusio. Vsus liberi arbitrii , non quidem si mpliciter, sed tamealiquo modo impeditur per grauem

metum. Ratio est, quia usus liberi a .' bitrii in duobus potissimum consistit. I. Vt Voluntarie seu sponte agas, & non: Coacte. 2. Vt libere, ita ut possis non agere. Prior modus operandi impeditur aliquo modo per metum , quia quod facis propter metum, quod lioqui facturus non esses, non facis omnino sponte &xoluntarie. Post xi

216쪽

DE Lis ERO ARBIT. λ ι mtior non impeditur , sed potius augetur. Nam tunc Censetur esse maior libertas in agendo, quando ex Vtraquz parte habes urgentem aliquam causam. Tunc enim non subito raperis in Unam partem prae alia, sed magis ad utrinq; indifferens es. At q uando facis aliquid ex metu, tunc eX Vtraq; parte habes urgentem causam. Nam CX Vna . velles non facere propter displicentiam obiecti , ex altera velles facere propter metum alicuius mali.

Secunda Conclusio. Qui ex graui 3

metu, Vt V. g. ex metu mortis, transigreditur aliquam legem, aliquando 'peccat, aliquando non peccati. Tunc peccat, quando lex obligat, etiam cu , periculo mortis. Huiusnodi sunt leges diuinae Tunc non peccat,quando lex tam seuere non obligat.Huiusmodi sunt aliquae leges humanae, de quibus latius in Tractatu de legibus.. Tertia Conclusio. Si graui metu, sed tamen iuste, coactus es contrah re vel pacisci, validus est contractus. Est communis sententia. Hoc mo-

217쪽

,Si C A P v T V. do, qui contraxit sponsalia, metu e communicationis compelli potest ad

contrahendum matrimonium , & t nebit contractus , cap. Ex litteris t.

desponsalibus. Qui violavit Virgianem, compellitur eam dotare vel di cere. Qui promisit aliquid, ne aCC saretur de crimine, de quo i ure pote rat, tenetur. Ratio est, quia huiusta di metus non facit contractum simpliciter inuoluntarium. Nam qui Cori trahit,absolute consentit. Omnibus: enim consideratis, vult. Cum ergo nulla interueniat iniuria, contractus erit validus.. 1 Quarta Conclusio. Si grauimetu, sed iniuste, coactus es contra re, contractus neq; iure naturae neq; Θure positivo, omnino irritus est ; potest 'tamen rescindi & in irritum reuocari, pro arbitrio tuo, qui iniuste metum passus es- Haec conclusio habet tres . partes. Prima est , huiusmodi con- tractum non esἡ omnino irritum tu, re naturae. Ita Dominicus Solus in 4, d. λ'. q. i. arti . & alii. Ratio est,

218쪽

i roueniret , vel ex desectu consensus, vel quia interuenit iniuria. Non ex defectu consensus, quia quando quis iusto metu cogiturpacisti, Valet pa- dum ratione consensas, ut dictum est. At si miti est consensias in metur iniuste incusso. Nec ratione iniuriae, quia haec non est immediata causat contractus, sed consensus contrahendis 1 Ergo si est fissiciens consensus,' contractus erit validus , licet ratio ne iniuriae rescindi possit, ut di-

Altera pars est, eiusnodi con- tractum non esse omnino irritum imi re positivo. Ita Nauarrus in Capit. Accepta, oppos n. 7. dc alii. Pr batur ex iure ciuili, Instit. de exceptionibus , in principio , Si metuestrictus , sipulanti Titio promisisti, quod

non debueras promittere , palam es , iure ciuili te obligatum esse , ct actio, qua intenditur dare te oportere , e

219쪽

ra, secax es , scilicet, insusub antia. Is dem probari potest ex L. ii mulieris.i,

nati, fi quoa metus causa. Et ex L. vltima,C. de his,quae vi. Solent tame 'cipi aliqtaot casus,in quibus metu facta sunt ommno irrita. Vide Lectium ii. . de iustitia cap. 37. dubit. 6- .sio 7 Textia pars est, talem contractum rescindi posse pro arbitrio eiuS , Cui iniuste metumpassus est Hinc illa in iure canonico , diuae ivel metusi l . debere in irritum reuocari ; debere robore Armitatist carere, Cap. 2.& . de hiS, quae vi. Et in iure ciuili eraditiones o res,transactiones, quvo potentiam ex- ωm, praeriremus infirmari. L. vlmina,C.de his,quae Vi. Ratio est quia qui metum iniuste incussit,iniuriam altς-ri intulit: Ergo tenςtur illum in pri rem statum restituere , dc alter habet ius exigendi ha nc restitutionem. H jpectat illud, ςx citata L. ii mulier l, Per eratoremrestituendussum, ut ab ira ηendi mihisto e stria i .

220쪽

ti turper concupiscentiam.

IJ Epeto, quod supra dixi, usum libe- i

' a T. ii arbitrii an duobus cpnsistere. i.ut voluntarie seu sponte aga ,&non coa-.M. a. Vt libere agas, ita ut possis non MSere. Hoc po sito,quaeritur i. an modus agendi voluntarie impediatur per con- cupiscentiam2 2. an modusagendi libe impediatur per cocupiscentiam, Alii proponunt sub his terminiS. s. an concupiscentia minuat aut impediat voluntarium ρ,α an minuat aut impedi ethberum t Res contrario modo hic habet, ac in metu. HCC paucis e

Prima Conclusio. Concupiscentia non impedita sed potius auget volun- tarium. Ita Did homas in . qua M. art. T. Ratio est,quia quo concupiscentia maior est, quae te allicitia agendu, ... J N 1 eq

SEARCH

MENU NAVIGATION