Tractatus scholasticus De libero arbitrio. Authore R.P. Martino Becano Societatis Iesu, S.S. theologiae doctore et professore ordinario

발행: 1613년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

imus simul intendere finem& eligero media 3 Respondeo. Probabile est id

fieri posse 1.quia experimur ni Vno actu posse amare finem M taedia adfinem. i. quia uno actu charitatis possumus amare Deum propter se, dc prox mum propter Deum. l3. quia intello,ctus potere uno actu cognoscςre principia&conclusionem. Quarta Conclusio. Electio est maxime libera inter omnes actiones hum nas. Ratio est , quia nulla actio est magis libera , quam quae sit ex praeuic consilio dc deliberatione: talis est electio mediorum : Ergo est maxime lubera. Aliqui tamen excipiunt tres C sus,in quibus putant non esse liberam. Primus est, quado est Vnum tantu mediu, quo finis potest obtineri. Tunc enim, qui vult obtinere finem, neces .no elisit illud medium. Secundus est, quando fiant plura media atque utilia Tunc enim voluntas non potest unum aliis praeferre. Tertius est,quando sunt silura media, quae tu dicantur inaequa- M. Tunc enim voluntas non potest

92쪽

eligere,nisiillud,quod iudicatur utili si i usui . Haec exceptio no placet. Nam inde sequitur, electionem nunqua esse liberam Nam in omni casu necesse est, vel unum csse medium, vel plura: Et si plura, vel aeque utilia , vel inaequalia. Si ergo electio non est libera, quando est unum tantum medium , neque ςtiam, quando sunt plura aeque utilia ;neC denique quando sunt inaequalia iplano sequitur,in nullo casu liberam esse,quod est absurdum. .

Ego igitur de istis tribus casibus sic

sentio. Primo , quando est unum taneum medium, quod iudicatur esse ni cessarium ad obt1nendum finem tune

electio illi' medii est simpliciter libera, .

potest tamen esse necessaria ex hypo thesi. Prior pars patet, quia intentio finis est libera, quoad exercitium: ergo auferri potest ablata autem intention finis, non est necessaria electio medio-rv. Et confirmatur,quia si quis volum rate Efficaci intendat dare eleem osyna, Mnon possit,nisi furetur , non necessario elisit tale mςdium,quia potest m

93쪽

tare voluntatem dandi eleemosyνn . donec occurrat illi aliud medium co- modius & honestius. Posterior par probatur, q uia licet intentio finis stliabera, potest tamen fieri, ut voluntas eficaciter velit perseuerare in intentione finis; & tunc sibi ipsi imponit necessitatem eligendi illud unicum medium , quod necesiario requiturad i lem finem consequendum. Et hoc sensu recte dicimus, electionem illius medii esse necessariam ex sirppositione. quia scilicet supposita , dc non mutata intentione finis, necessario eligitur tesq

Secundo.Quando sunt plura media quae iudicantur aequb utilia ad finem. Consequendum , potest voluntas sua libertate cligere unum, quod voluerit Ratio est , quia quando singula sunt aeque apta, tunc nihil est, quod necessitet voluntatem , vel ad cessandum ab

omni electione, vel ad eligendum v- num potius, quam aliud: Ergo tunc libere potest eligere, quod vult. Nisi imponat sibi banc necessitatem in intentione

94쪽

Dr Lin ERO ARA Irtione finis, ut non velat illum obtinere, nisi per aliquod medium , quod sit utili us aliis. Tunc enim, si media sunt a qualia , non eligit unum ex illis , non quia non potest , sed qui non vult. Quae hic obiici poteranti soluta sunt,

Tertio. Quando sunt plura media, ij

quae non iudicantur aeque utilia ad consecutionem finis,sed unum iudicatur utilius, quam aliud potest voluntas sua libertate eligere, quod voluerit. ci . Ratio est eadem . quia nihil est , a quo necessitetur voluntas ad eligendum v- num potius, quam aliud ; nisi forte sibi ipsi imponat hanc necessitate , Vt non Velit consequi finem, nisi tali t e mpore tali perfectione, tali certitudine. Tunc enim debet eligere illud medau, quod iudicatur aptum ad consequendum finem cum talibus circumstantiis, praesertim si alia non sint apta cum licdem circumstantiis. Et patet experien tia, quia qui intendit conssequi vitam aeternam, non necessario cligit statum religiosum , etiamsi iudicet illum esset aptio

95쪽

aptiorem ad vitam aeternam conse quendam Si tamen intendit illam com sequi perfectissimo modo, & 'a m xima Certitudine,qua potest;debet cligere tale medium , quod tali fini cum talibus circumstantiis est proportio

os Electio non potest fieri sine consi lio, siue formali, sue virtuali. Fo male consilium significit duplicem actum intellectus. I. Inquisitionem mediorum. a. Iudicium. Nam qui Vula assequi finem per media, debet

duo praestare. I. Inquirere & inueni re media. 2. Iudicare, quae sint apta ad finem consequendum. Postea sequitur electio. Porro huiusmodi for male consilium tunc esst necessarium ad electionem, quando occurrunt Varia media , de quibus non satis Constat , an sint utilia .dc quae ex illis sint utiliora. Suisicit autem virtuale con-

. i silium,

96쪽

lilium, quando per se notum est,quod medium debeat adhiberi, ut fit in re- bus vulgaribus. Consensus sumitur 1. modis , pro- I prie dc metaphorice. Proprie s1gnificat Concordiam animorum aut iudiciorum in diuersis hominibus, quatenus illi inter se conspirant, &in unam rem consentiunt. Metaphorice signia sicat concordiam voluntatis cum iudicio intellectus in eodem homine; sic sumitur hoc loco apud Theologos. Est tamen quaestio, an potius sig- nificet actum voluntatiS , an Vero Metiam intellectus , an utrumque sibi in tuo consentientem 3 Communis sententia est , significare actum Voluntatis. Nam iudicium intellectus antecedit actum voluntatis , & posito iudicio intellectus, adhuc in potestate voluntatis est cum illo consentire vel non consentire.

97쪽

Porro consensus in hac significatio nepotest duplicitur sumi. 1. Late, pro quocrinque libero actu voluntatis, aC-ceptantis bonum ab intellectu propositum. Sic sumitur, quando dicimus peccatum perfici consensu, id est, ari probatione Voluntatis. 2. Stricte pro peculiari actu voluntatis circa media , iam ab intellectu proposita,& iudicata Conuenientia. Sic sumitur hoc loco; neque distinguitur realiter ab electione,led est unus idemque actus,qui propter diuersos respectus sortitur diue ia nomina. Naim quatenus Voluntas vult , quod intellectus iudicat utile, dicitur consensus 3 quatςnus . vero illud praefert aliis, dicitur electio.

VSus est applicatio alicuius rei ad

operandum, Ut docet D. H0mas quaest. 16. artic. i. Porro in tali applica tione duo spectari debent. I. Id, quod activb applicat aliud ad agendum.1.1d, . quod

98쪽

- DE L 18rio AK atri hipiod a balio id agendum applicatur

inde sequitur, duplicem esse usum, Suum & passuum. De utroq; dicam. Vsus activus. est actus elicit' a volu tate, quo voluntas applicat alias potentias ad agendum, id est, quo voluntas efficaciter vult, ut aliae potentiae ope-ientur. Vsiis passivus est operatio alterius potentiae, quatenus a voluntate imperatur & executioni mandatur.

Vsus atauus aliquado distinguitur Delectione, aliquando tio distingui- iuri Potest enim dupliciter seri electuo. Primo, determinando quidem ce tum medium, non tamen OmneS Cimiumstantias in particulari , tanqua hic& nunc exequendas. Secundo cum

tota determinatione in parti culari . Si sat priori modo, distinguitur ab Isu, quia ex vi talis electionis, potenties noupplicantur ad agendum. Si posteriori, non distinguitur ab usta, quia ex vi 'talii electionis, potentiae applicatur ad gondum . Atque haec 1ussiciant deductibus a voluntate elicitis.

99쪽

guinam intactus a voluntate impe AZm . quaestio supponit dari ali

quod imperium voluntatis,a quo actus dicantur imperati. Igitur primo quaerendum est , quid sit imperium

voluntatis, id qui actus a volant tu imperentur λ Secundo, an pra tor im- perium voluntatis, detur etiam im-

perium intellectus , & in quo ill*d

' Prior quaestio facilis et Nam per imperium voluntatis nihil aliud intelligitur, quam usus activus de quo iam dixi) quo voluntas applicat alias potentias sibi subiectas ad operandu. Est

enim v olitio, qua V oluntas efficaciter - Vult,Vt aliae potentiae operentur. unde sequitur, omnes illos actus esse imp ratos a voluntate,qui ab aliis potentiis, ex imperio voluntatis,ellciuntur.3 Addo voluntatem non tantum M

liis potentiis, sed etiam sibi ipsi impe-

raro

100쪽

rare posse; ac proinde, ta actus Volu tatis, quam aliarum potentiarum,dici posse imperatos. Quo sensu docent

Theologi , unam Virtute , Vt v.g. Char tatem aut obedientiam , imperaro posse actus aliarum Virtutum; quia nimirum voluntas potest ex motiuo nius virtutis,elicere actum alterius vi tutis.Duo tamen notanda sunt.Vnum

est,quod actus aliarum potentiarum, i qui imperantur a voluntate, solum dicantur imperati respectu voluntatis, non autem eliciti. Nam eliciuntur ab aliis potentiis,ad imperium voluntatis'. Actus autem voluntatis,qui l mperantur a voluntate , non solum dicantur imperati, respectu voluntatis, sed etiaeliciti. Nam ab ipsa voluntate imperantur & eliciuntur. Alteru est,quod omnes omnino actus aliarum poten- 'tiarii,quotquot liberi sunt,fiant ex imterio voluntatis. Non .n. aliunde, qua

volutatis imperio liberi esse possunt. Na sola voluntas est potentia libera. Aeno oes act' voluntatis,quotquot liberi sunt,fiunt ex imperio voluntatis.Nam

Ex primus

SEARCH

MENU NAVIGATION