Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

que specie; deficiente enim vino consecrato, Hostiae consecratae particula in vinum non consecratum injiciebatur, illudque, si non consecratum . saltem Sacrae contactu Hostiae benedit tum Populo praebebatur. Sed hanc sententiam nequaquam amplectimur , non quod existimems, ejus Auctores credidisse , vinum non consecratum Sacrae Hostiae contactu consecrari; ipsi quippe fatentur vinum per illum eontaetum bene-dietum solum, non consecratum fieri ; sed quod nullum omnino validum documentum afferant, quo probent aetionem illam , de qua nobis hic sermo est, ex usu, immittendi Sacrae Hostiae particulam in vinum non consecratum innasse. Accedit, quod olim vix aliam ob causam Sacram Hostiam in commune vinum intingere licuerit, quam ut infirmis panis consecratus praeberetur ; ut ita aegre fides adhibenda sit ei opinioni, quae ex particulari hac, & tam aritis inclusa limitibus consuetudine . adeo sanctum , & in omnibus Liturgiis praescriptum , semperque in Missa usurpatum ritum profluere assierit. In hac eadem actione sacerdos dicit orationem : Hae eammixtis, di Consecratis Corporis , Sanguinis see.; quae oratio omittitur a Carthusianis , & Feria sexta Majoris Hebdomadae ; quia tuae Hostia in vinum non consecratum immittitur. Innocentius III. vocem, commixtis

referri vult, ad species panis , ct vini, quibus continetur Corpus. ct Sanguis . Altera vox Gnsecratia in quibusdam Galliae Ecelesiis omittitur. teste Pouget. Ejus tamen . & Orationis antiquitatem probat Belluminus, eamque sic explicat, ut petamus : non, ut nune fat Constera i , sed Consecratis antea facta sit nobis ad vitam aternam salutaris . Addi potest, Corpus consecratum sub specie panis dici Consecrationem Corporis ;& Sanguinem consecratum sub specie vini dici Consecrationem Sanguinis ; adeoque utrumque in Calice commixtum dici possie: Consecratio Corporis , ct Sanguinis. Postea Sacerdos inclinatus ter dicit Agnus D i. ae ter sibi in signum contritionis pectus percutit, dicens, miserere noni, quod itidem sa-cit ad tertium Agnus Dei, ubi dicit dona nobis pacem . In Missis Desunctorum non percutit sibi pectus, nec dicit mserere nobis . ut fgnificet juxta Hugonem de S. Victore , & Gavantum Delanetorum se magis , quam sui memorem esse. Inde tres dicit orationes, non ex antiqua Summorum Pontificum institutione , sed piorum hominum traditione, ut post Micrologum scribunt Bellarminus. Gavantus, & alii. Post harum orationum primam, si danda sit Pax , dicit Pax tecum , quique panem accipit relpondet. & eum spiritu tuo. D. Thomas agens de hoc ritu dandae pacis docet, Populum parari ad Sacramentum percipiendum per pacem : in Missis vero Defunctorum non dari Pacem. quia tunc non pro praetenti pace Sacrificium offertur , sed pro requie Mortuorum , ac propterea harum orationum prima

92쪽

ex praescriptione Rubri eae omittitur. Observavit quoque Albaspinarus, Missas Desunctorum olim suisse privatas : Pacem vero in Solemnibus dum iuxat dari eonu sevisse . In Missa quoque Feriae 6. in Parasceve pax

in signum maeroris omittitur . Pax olim osculo impertiabatur, idque, ut caritate, ait S. Isidorus. Omnes reconciliati inDicem . digni Sacramenta Corporis. er Sanguinis Christeonscientur . Et haec consuetudo usque ad Innocentii III. tempora viguit.

Nunc Pax datur per amplexum, vel parva quaedam praebetur ad osculum tabella , quam quidam Osculatorium appellant, in qua Cruci, fixi imago depicta est. Et hanc Card. Bona putat a Franciscanis Fratriis bus osculo substitutam fuisse , qui ut alios ritus . ita hunc quoque non sine ratione mutarunt. Resert quippe Bello ite , Christianorum oscula, quorumdam hominum malitia , in ejusmodi oscula abiisse , quae Ethnici impurae, criminosaeque amicitiae causa sibi offerebant. Sacerdos, ant quam det pacem, osculatur Altare, ut ostendat, se pacem dare non posse, nisi a Christo , quem Altare repraesentat, illam prius acceperit. Olim Oseulabatur Hostiam , sed id nostra aetate illicitum est. Ceterum de Pacis osculo , quod etiam sanetum appellatur . mentionem iaciunt

Apostolus acl Rom. a 6.. B. Petrus Epist. I. c. s. , Tertullianus, D. Augustinus . & alii . Graeci , ceterique Orientales, atque MoZarabes pacem dant ante Praefationem . Apud Maronitas Sacerdos ante Praefatio in

nem Pacem dat Altari , di Sacris Mysteriis, deinde Ministro, ac tandem Populus sibi invicem pacem largitur. Vid. Perimezetium.

De Commanione Sacerdotis. ex t. 9. I. a. c. a I.

Post tertiam orationem, Perceptio. Sacerdos dicit ex PDI. II s. Panem GIesem accipiam M., ac duas Hostiae partes sinistra super patenam tenens, dextera ternis pectus sibi percutit vicibus, totiesque ingeminat,

Domine , non sum Dignus oe. , quae verba , paucis immutatis , ex Centurionis historia apud Matthaeum e. s. deducta, jam Origenis, & Chrysost mi tempore in usu fuisse. eorum Scripta declarant. Inde easdem duas Hostiae partes dextera accipit, ac signo Crucis se ipse signans dicit: tarptis Domini nos i cte. . & inclinatus Hostiam sumit. Postea ex eodem Psal. I Iς. dicit: Ouid retribuam cte. , ac paten λfragmenta super corporale colligit, ipsamque, di digitos super Calicem extergit, Calicem accipit. & ex eodem Psalmo dicit: Calicem salutaris e e. , de ex PDLII. Laudans invocabo Dominum M.; tum totum sanguinem cum particula in eo posita bibit. Quiis

93쪽

Qui vis Episcopus, seu Sacerdos stans Eucharistiam percipit. Ipse summus Pontifex post fractionem Hostiae ad solium ascendit, ibique

consistit, & stans erectus, complicatis manibus , Eucharistiae Sacramentum expectat, nec prius sedet, quam os , & digitos purificaverit. Nonnulli olim Romani Pontifices in solemni Missa in solio sedentes . saeie ad populum conversa , Eucharistiam sumere consueverunt, ut Christi Passionem ,& mortem exprimerent, qui palam passus, & mortuus est. Nunc vero summus Pontifex, facie ad populum conversa, sed in solio stans, se, aliosque communicat, corpore tamen inclinato; ob quam inclinationem ipse populo procul. & ex adverso adspicienti videtur sedens communicare , ut post S. Bonaventuram observarunt Rocca,& Casilius. Olim Episcopi particulam Hostiae in Calice positam , Diacono , dc Subdiacono cum sanguine . qui superesset, relinquebant sumendam ; hic tamen mos ab hodierno usu recessit, & solum a Romano Pontifice in Missa lalemni retinetur. Peracta sic Communione, Sacerdos dicit orationem : Quia ore sumsimus ere. . & accepto a ministro in Calicem vino , se purificat. De hac purifieatione loquitur Innocentius III. in Cap. ex parte de celebr. Misi. ,

quem textum memorans S. Thomas, Unum , inquit. ratione humiditatis

sua es ablutitum , s ideo sumiturpos susceptionem hujus Sacramenti ad abluisendum os, ne aliquae reliquiae remaneant; quod pertinet ad reverentiam Sacraia

menti.

Pergit Sacerdos . ac vinci . & aqua pollices . & indices super Calicem abluit dicens: Corpus tuum , Domine erc., dc hanc quidem ablutionem Durandus ait, olim in locum mundum conjici consuevisse ; nunc vero ob reverentiam Sacramenti,& propter periculum,ne quod fragmentum digitis, aut calici aliqua gutta sanguinis adhaeserit , hauritur, &quidem juxta S. Pium V. ab ea Calicis parte, a qua S. Sanguis haustus fuerat. Quid veteres hic praestiterint , incompertum esse teliatur Card. Bona: tuto tamen dici potest , Ministros altaris diligenter cavis Ie , ne quid remaneret praeter particulas . quae communicandis infirmis asservarentur . Adnotandum pariter censeo, nemini licere in secunda hac purificatione solam adhibere aquam . Quamquam enim eadem cum vino abluendi facultate polleat, non decet tamen, imo nefas est ab antiquis Ecclesiae ritibus, & usu receptis caeremonita discedere. Quaeritur nunc . in quo Sacrificii Essentia consistat 3 Sunt quidam, qui eam in Communione consistere, Consecrationem vero actionem quamdam praeviam , ac praeparatoriam esse, arbitrantur. Alii, inter quos Auctor Collationum Lucionensium, eam in Consecratione ponunt, ob lationem autem, & Communionem partes esse sacrificii integrales existi mant. At Salmanticensum sententia nobis omnium maxime probatur,

qui Dissili od by Corale

94쪽

qui essentiam Sacrificii in eonsecratione simul, & communione collio

cant.

EXERCITATIO LIV.

II Ost Sacerdotis Communionem, si qui in Missa Eucharis iam velint

suscipere , ad altare accedunt, & Confiteor a Ministro . Misereatur ,& Indulgentiam se. a Sacerdote recitatis , hic Pyxidem accipit. & dextera tenens Corpus Chris i , semel dicit, Fece Agnus cte. ter, Domine non sum d gnus Hre. . Tum unicuique porrigit Sacramentum . iacto antea cum hostia supra Pyxidem crucis signo, atque haec verba proferens, Compus Domini nostri me. Olim . observante Gavanto, Confiteor, ante communionem dici non Consueverat, & Brunus ritum hunc ab ordine Mendicantium sae- Culo XII I. introductum existimat Omittitur in Ordinatione Presbyteri, Cum Episcopus eum communicat, idque quia coneelebrat Pontifici , ut ha- tur in Pontificali Romano: ae Episcopus solum dicit: Corpus Domininori erc., & Sacerdos respondet Amen : quae verba quidam piae cuidam traditioni tribuunt; constat tamen ex vita S. Gregorii a Joanne Diacoz

scripta . maximae esse antiquitatis .

Primis Ecclesiae saeculis Eucharistia in manus virorum communicandorum tradebatur, pollea ab iis sumenda , uti colligere licet ex Tertulliano. & ex D. Cypriano apud Pamelium. Faeminis vero in linteum munis dum . quod Dominicale appellabant, collocabatur, atque se pariter ipsae communicabant, ut innuit s. Augustinus . & Concilium Antisti oren se . Baronius observat, olim sumpturis Eucharistiam quasdam mensulas spongia politas apponi consuevisse ; quibus mensulis hodie linteamina successerunt , ut si quid sorte decidat , his excipiatur . Singulis, qui Eucharistiam sumserint , Miniiter vinum praebet, quo, si velint, hausto, deglutire possint particulae stagmenta , quae ori, vel gutturi haeserint. Hanc consuetudinem vertus existimat, reliquias esse communionis, quae sub utraque specie populo dabatur. Verum perperam eum id asserere demonstrat Brunus ex iis , quae de D. Chrys

stomo reseruntur apud Palladium: admonabat, scilicet, omnes, ux poscommunionem aquam , aut pastillum duusarent, ne eum saliva . . . aliquid λsymbolo Iacramenti. . . expuerent. Martene deinde probat, morem hunc

Monachorum instituto magis , magisque invaluisse ; atque , ne forsitan quispiam arbitretur, per vinum Christi Sanguinem Laicis distribui , Concilium Provinciale Bituricen. an. Is 8 . , & Concilium Aquensean. Is 8 s. statuerunt, vinum pro ejusmodi purificatione exhibendum esse in

95쪽

in vase . quod I mam Curia non pro erat, neque sit Calix ad Gnsteriai. nem paratus. Et Card. de Lugo improbatam , di minime serendam esse docet consuetudinem a quibusiam Parochis introductam, qui si duas ea dem die Missas celebrare deberent . in prima Missa Calicem cum vincipulificabant, illudque in ipso Calice ob reverentiam Sacramenti biben dum offerebant laico alicui, qui panem sumpsisset Eucharisticum .

EXERCITATIO LV.

De Missa privata. in qua nulli Communio admini'atur .

ΡΑue, hie dicenda sunt de Missa. in qua nemo adstantium communi iacit : Ae Missa quidem apud nostros controversiarum Scriptores priovata dicitur, vel quia in privato loco, vel quia non in die festo, vel quod non ad altare majus Ecclesiae Celebratur, nec Parochialis est . seu conis ventu alis; vel quod privatae cuidam personae medius Misse fruetus apisplicetur ι vel denique quod solus Sacerdos Eucharistiam suseipiat. Mi Rham postremo hoe nomine privatam abrogare cooati sunt . infernali perinciti oeltro Lutherus . Calvinus, di Lemnitiua . His rellitit Sacrosancta Tridentina synodus, quae sese. 2a, docet. se optare quidem . ut in singulis Milps Fidelar si lantes .... oacramentiai Eu.ebaristia perastione communicarent . . . nec tamen Missas illas , in quibus solus Sacerdos communicat, at privatas, ct 1llicitas damnare , sed probare , atque e meηdare. Quin etiam anathema illis instigit, qui dixerint. Missis, . η quibus suus Sacerdos saeramentaliter tammunicat, illicitas esse, atque abra

Non possumus quidem inficiari. veteres Christianos, qui Missae in tererant, omnes Eucharistiam suscipere consuevit se. Id quippe di serte reserunt Mierologus, & Iustinus Martyr, & habetur can. 28. Concit. II libet itani, di in aliis vetustis monumentis. Imo in Germania, & alibi sortasse . saeculo ix. quidam , qui pluribus eadem die Missis intererant . in earum singulis. Walfridio Strabone teste , Eucharistiam percipiebant . Verum id gelo. & devotioni primorum Christianorum , non praecepto. aut Divino instituto tribuendum ei . Quare sancte etiam , di juste optat S. Synodus . ut qui Missae intersunt, Sacramentum periscipiant ; sed aeque siniste, & juste Μissas commendat. in quibus solus

Sacerdos communicat. Neque enim ad Sacrificii essentiam pertinet, ut ei aliqui intersint, & de Sacramento participent. Sacrificium enim ad Deum refertur . & ejus fructus aeque ad absentes, quam ad praesemira Pervenire potest . Neque nos Mendit ille Chrysostomi locus Homil. 3. in cap. I.

96쪽

Epist. ad Eph. Frustra , inquit . habetur oblatio quotidiana , eum nemo sit, qui participet . Nam licet eos hic reprehendat s. Doctor , qui Mi IIae adstantes non communicabant , quod & Tridentinae Synodi desiderio consonat ; Non tamen quotidianam Sacrificii celebrationem, etiamsi nullus Eucharistia pascatur, coarguit; teporem tantum assistentium, non servorem Sacrificantium incusat. Neque vox 'fra ad Sacrificium, sed ad oblationem refertur; celebratio enim Missae, partim ordinatur ad Sacrificium Deo offerendum , partim ad Populum Sacro illo pane reficiendum ; quod si nemo communicet , frustra fit oblatio , quoad posteriorem , non quoad priorem finem , ut egregie respondet Card. Bellarminus . di ut ex aliis Chrysostomi locis confirmat Natalis

Alexander.

Ceterum tota quaestio ad tria reduci potest, vel enim adversarii nostri contendunt, ad licitum, validumque sacrificium opus esse , ut Omnes omnino adstantes Sacramentum percipiant;& jam hoc neque seliscioribus Ecclesiae temporibus contigit, cum teste D. Chrysostomo Hom. 6. Diaconus Communionis tempore terribili clamore , quasi quidam praco num in altum tollens elamaverit : sancta sanctis , si quis non sanctus no accedat : Quod etiam nuue in Ecclesia Graeca usurpatur ; vel postulant , ut omnes ab omni peccato mundi in Missa communicare debeant ἔ ast hoc eonciliari nequit cum vetustis canonibus, qui refrige stente Fidelium caritate, quosdam dumtaxat solemnes dies statuunt, quibus Fideles Sacramentum percipiant. Vel clentque ad Sacrificii validitatem poscunt, ut aliquot saltem ex iis, qui bene dispositi sunt, Eucharistiam in Mis a sumant; At id quoque inaniter adstruitur . cum nullum de hoc in Ecclesia positivum extet praeceptum; quod enim Christus

Luc. 22. dica t. Hoc facite in meam commemorationem , id est praeceptum solum assirmativum , cui parendum estpro Ioco . tempore, ct per suis, ut linquuntur Theologi. Ex quibus omnibus patet, optandum quidem esso Fidelium in percipienda Divina Eucharistia gelum, non tamen ad sacrificii validitatem requiri alterius, quam sacrificantis Communionem .

Favet concilium Toletanum XI I. an. 6 8 I. habitum . Damnat enim perversam quorundam Sacerdotum consuetudinem , qui plures eadem die Missas celebrantes, in postrema tantum communicabant. statuitque,

ut quoties sacrificans Corpus , ct sanguinem Chri si in Altari immolat, toties pereeptioni Corporis, o Sanguinis Chri si se participem nabeat ; Cum paulo superius dixisset: Nam quali erit illud sacrifieium, cui nee ipse sacrificans participasse cognoscitur 3 Ex quo colligitur, concilium postulare ad sacrificium , ut quamquam adstantium nemo communicet, sacerdos tamen,

quotiescumque celebrat, Sacramentum percipiat. Cujus concilii auctoritas abunde sussicit, ut adstruamus, licite Missam celebrari posse, em

praeter Sacerdotem nemo ex adstantibus communicet .

97쪽

Vehemens haud ita pridem Cremae orta est contentio , utrum niseerdos celebrans Missam ex praecepto Divino teneatur adstantibus, qui

Eueharistiam bene dispositi pollulent, minit rare Controversiam sustulit SS. D. N. Benedictus XIV. , qui ad omnes Italiae Episcopos Ency-elieam scripsit Epistolam Ia. Novembr. IT a. , in qua morem quidem Iaudat Eucharistiam ministrandi adstantibus . qui ad eam suscipiendam rite parati sunt; monet tamen, si Episcopi vetent. ne in quibusdam cireumstantiis, & locis Eucharistia in Mista adstantibus ministretur , non idcirco adversus eorum jussa turbas excitandas esse; hae quippe ipsae se ministrant indicia hominum , qui ad Eucharistiam suscipiendam non bene disposti censeri debeant, praesertim cum hoc tempore tam multae

sint Ecclesiae . tam multa Altaria , tam multi Sacerdotes celebrantes,

ut si quis ad Altare , ubi Episcopus justis de causis Eucharistiam ministrari noluerit , communicare nequeat, alibi desiderium suum abunde explere valeat.

EXERCITATIO LVII.

DE Ommunione sub una solam specie . sex r. 9. I. a. e. 22. GEneratim aliqua de Laicorum Communione disseruimus : Accede dum nunc ad morem, quo Ecclesia in ea impertienda utitur. Olim Fidelibus sub panis. α vini speciebus distribuebatur; Nunc vero sub solius panis accidentibus distribuitur : In quo Tridentinae Sunolo inha rendum est, quae docet, Iesum quidem hoc sacramentum sub specie panis , & vini instituisse , & sub utraque specie suis dedisse discipulis; nullum vero extare Divinum praeceptum, quo Clerici, & Laici hoc Sacramentum non conficientes, ad id sub utraque specie sumendum obstringantur; neque ex ipsa institutione praeceptum hoc inferri posse . Quodi pium docuit Concilium Constantiense, ac Tridentina Synodus pluri-hus Sacrae Scripturae locis probat; ut ex Act. Apost. cap. I. Erant omnes perseverantes in Oratione ; ct Communicatione fractionis panis ; & I. ad Cor. I . Panis, quem frangimus, nonne participatio Corporis Domini es & cap. H. zuicumque manducaverit panem hunc,vel biberit Cascem Domini indigne cte.

ubi particula veI, quae nequaquam conjunctiva , sed disjunctiva est, clare innuit, licere cuique sub utralibet specie Eucharistiam sumere. Et sane si institutioni quoad omnes circumstantias inhaerendum esset, Eucharistia post Coenam tantum praebenda foret . quemadmodum etiam lotio pedum, aliaque multa observari deberent, quae Christus

gessit; quod tamen nemo dixerit. Neque obstant verba Matth. 26. BDbita ex hoe omnes ; vox enim omne1 hic Apostolos respicit. Neque illud Luc. aa. Hoe facite in meam commemorationem; liaec quippe verba Chri-

98쪽

stus dixit post consecrationem panis, & ante consecrationem Calicis. Quod autem ait D. Paulus I. ad Cor. II. Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem . id non absolute , sed hypothetice expressum videmus; non scilicet, ut omnes e Calice bibere teneantur . sed ut quotiescumque biberint, in Christi memoriam bibant. Neque ulterius os-ficit locus Ioannis, Nisi manducaυeritis earnem Filii hominis , s biberitis ejus sanguinem ere. Nam particula, oe, hic vim habet disjunctivam. quod

novum non est in sacris paginis, ut ceteris omissis, constat ex I. ad Cor. M., ubi paulomst, quam Apostolus ait: Quieumque manducaverit

panem , vel biberit Calicem se. , addidit: Qui manδueat, ct bibit indignecte. . ubi satis mxnifestum et . particulam, di, non copulative, sed di junctive esse accipiendam . Docet quoque Tridentina Synodus, nulli Catholico dubitandum esse . quin ad aeternam salutem Communio sub specie panis suF-ciat . Idque praeter ea . quae huc usque attulimus , illa praecipue Confirmat ratio, quod totus, dc integer Christus non minus sub spe- Cie vini . quam sub specie panis contineatur ; ex quo Synodus ipsa i fert: ac propterea . quia ad fructum atrimi, nulla gratia necessaria ad sa- utem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt.

Hunc Articulum nonnemo calumniatur . quasi S. Synodus sate tur . eum. qui unam tantum accipit speciem , aliqua non necessaria

gratia fraudari. Verum id refellie Card. Pallavicinus . Ae licet Card. Bellarminus non neget, disputari adhue inter Thelogos , an plus gratiae consequatur, qui utramque, quam qui alterutram speciem sumit ; neque hanc controverfiam sui ste a Concilio diremptam fateatur ; probabilius tamen esse putat, & sensui Synodi magis cons num, aequalem ab utroque fructum obtineri, si uterque sit aequaliter dispositus. Addit S. Synodus . non infrequentem superioribus temporibus fuisse alterutrius speciei usum ς quo plane innuitur, haud ita rara sui si se eorum exempla, qui Eucharistiam sub una tantum specie sumerent. Atque ut exempla omittamus , quae de hac re Ecclesiastica Historia su peditat; luculentissimum habemus in Ecclesia Romana ante Pontificatum Leonis M. argumentum promiscui usus Euchari itiae . vel sub utraque, vel sub alterutra specie . Nam cum Romae maxima esset suspicio latentium quorundam Manichaeorum, qui inter ceteros errores assir mabant , vinum esse Diaboli opus. & idcirco in Eucharistia unam solum panis speciem participabant; neque tamen a ceteris Fidelibur dignoscebantur, cum id , & a veret credentibus passim usurparetur ; jussit S. Leo, tamquam Manichaeos habendos, puniendosque, quotquot

Eucharistiam sub vini quoque specie non sumerent. Quod ipsum statuit S. Gelasius apud Gratianum in Can. Comperimus , de Consecr. dist. a.

M a Pregit

99쪽

Pergit Tridentina Synodus, & pol quam dixit. Ecclesiam aucto

ritatem habere statuendi, seu mutandi in administrandis Sacramentis. salva eorum substantia . quidquid , vel ad eorumdem Sacramentorum venerationem . vel ad accipientium utilitatem , conducere exilii macset: subdit . introductam iuisse consuetudinem , ut . qui Missam noneelebraret. Sacramentum sub specie dumtaxat panis suspiceret; quam consuetudinem gravibus , & juitis de causis approbandam , & pro lege habendam esse decrevit. Id vero de Occidentali Ecclesia intelligendum est . Nam in Ecclesia Orientali, etsi per Quadragesimam . Sabbathis , Ze Dominicis exceptis , Eucharistia sub specie tantum panis praebeatur; tamen eum publica fit in Templis Communio. omnibus sub utraque specie datur; unicuique scilicet Sacra porrigitur Particula Sanguine intincta, & posita in cochleari, cujus exile , & praelongum est manubrium ; quam consuetudinem , ab Humberto Sylvae candidae Cardinali improbatam, defendit Card. Bona . Pro infirmis vero grandior panis Feria in Coena Domini consecratur . cujus quartam partem sumit S eerdos ; tres reliquae partes in particulas , quas Meridas . seu Marga ritas vocant, dividuntur, eaeque Sanguine intinctae . statimque igni

admotae exsiccantur, uo per integrum annum conservari . Ac cum

pus est . moribundis communi vino emollitae exhiberi possint, ut refert Allatius. Quod vero ad occidentalem Ecclesiam pertinet, D. Thomas, quio it an . Ia74. . postquam docuit, Sacramenti perlectionem non in usu Fidelium . sed in materiae Consecratione consistere . testatur e cauia te revelentiae Sacramenti consissendum esse, & ob metum . De praebenis do Eueharistiam Pueris. Iuvenibus, Senibus Sanguis effunderetur . in quibusdam Ecclesiis consuetudinem invaluisse , praebendi Eucharistiam sub specie dumtaxat panis. Accedit alia ratio: ne scilieet simplici res crederent, totum , integrumque Christum sub ea specie non contineri. Similia scripserunt Roduimus Abbas S. Trudonis, qui vixit an. IIIo. . Ruperius Pullus Card. . qui vixit II 6o. , & D. Thomae eoa vus Alexander Alensis . Quam consuetudinem longe . lateque diffusam Concilium Constanti ense an. 24Iς. adversus Ioannem Hus . & Hieronymum Pragensem pro lege habendam eta sancivit, eosque damnavit .

qui contrarium tuerentur . Idem an. I 37. adversus Taboritas , &Ca.

ixti nos deerexit Concilium Basileense,& Tridentina Synodus an. Is 6 a. adversus Lutheranos. & Calvinistas. Tota haec Doetrina Catholicae innititur veritati, juxta quam totus, integerque Christus sub specie panis κque , ac sub specie vini continetur; cui quidem Doctrinae nil detrahunt eorum calumniae , qui opinantur. a Christiana esse caritate alienum, subducto Calleis usu, Fideles uberiori illa fraudare gratia , quam bibendo Sanguinem consequeren-

100쪽

riir . Leges quippe de Eucharistiae ministrandae ritu , non modo augumentum gratiae in suspieientibus sacramentum , sed etiam hujus digni istatem , & venerationem respiciunt; alias illae etiam nutarent Eceleissae Leges. quae vetant, ne quis iapius, quam semel. eadem die comis municet, aut sacrificet, cum & per frequentiorem communionem a gumentum gratiae obtineatur. Vide Card. Pallavicinum Histor. Conc. Trid. . di Pastoralem instructionem Card. de Tencin. adversus Coar

reri novissima scholia ad Hist. Conc. Trid. Petri Suavis. Cum autem Caesaris, Galliarumque Regis Oratores Calicis usum etiam Laicis concedi postulassent, spe ducti eos. quia Fide Catholica

desciverant , hoc consilio ad sinum Ecclesiae reduetum iri, Synodus Tridentina in varia Patrum opinione rem totam Romano Antistiti decidendam reliquit. Probe enim novit, jam olim a Summis Pontificibus, consideratis temporum circumstantiis . hanc facultatem Fidelibus tria butam suisse . Ubi tamen adnotandum , Pontifices semper voluisse , ut qui usum Calicis postulassent, diserte primum profiterentur . sese credere, totum, di integrum Christum , tam sub una, quam sub altera specie contineri ; uti colligitur ex Anea Sylvio , seu Pio II. in Histor. Bohemor. Illud quoque semper prospexit Ecclesia , ut debita revere tia in participatione S. Sanguinis observaretur , ipsaeque hae concessio nes , di dispensationes non alium scopum spectarunt, quam ut Nationes deviae ad unitatem Catholicam revocarentur. Atque in hunc finem Spiscopus Prageniis in Synodo an. 14aσ. habita usum Calleis IIussitis permisit; quod tamen Martinus V. reprobavit apud Raynaldum ad an. 1426. Concilium itidem Basileense eumdem usum Bohemis, de Morais vis, sub praedicta conditione concessit; sed abusibus inde ortis , conis cessio revocata est; cujus rei documentum extat. Tom. Spici Iegii

pag. 4o3. Paulus quoque III., & Iulius III. suis in Germania Nunciis facultatem dederunt concedendi usum Calicis; qua tamen ipsi uti non

fuerunt.

In casu vero nostro, Tridentino Concilio jam absoluto, Pius IV. . teste Georgio CasIandro Epist. lit. , Archiepiscopis, Ac Electoribus Eeclesiasticis facultatem concessit; ut in sua quisque provincia Catholico deputaret Sacerdotet, qui sub utraque specie Eucharistiam devote postulantibus administrarent, addita conditione superius insinuata : ut scilicet ii, qui Eucharistiam sub utraque specie praeberi sibi vellent, profiterentur, tam sub una , quam sub utraque specie verum , ct integrum Chebli Corpus contineri. Adjunxit, ut declararent, Ecclesiam Romanam

neque errasse , neque errare , quae , exceptis Sacerdotibus Missam telebrantibus, sub sola panis specie ceteris Eucharistiam largitur . Hujus indulti impulsu duae ex tribus Lutheranorum partibus ad Ecclesiam Romanam remigrarunt; quod eum postea secate, atque subdolo solum

animo

SEARCH

MENU NAVIGATION