Iulii Caesaris Cordarae e Societate Iesu de profectione Pii 6. p. m. ad aulam Viennensem eiusque causis atque exitu commentarii nunc primum in lucem editi a Iosepho Boero eiusdem Societatis

발행: 1855년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

familiaeque eius ob interceptam ex libidine vineam Νabothi. Quod si res Deo sit consecrata eam qui suo arbitratu inter- reperit et suam laeerit, quisquis ille sit et quacunque dignitate praesulgeat, surto sacrilegium adiungit et insuper anathemati subiacet concilii Tridentini decreto, non absolvendus nisi a Pontifice Maximo tum restituerit. Idcirco mos tenet intereatholicos principes ut, eum publica aliqua atque extraordinaria necessitas postulat, Pontificem veIut supremum rerum eiusmodi administratorem aut dominum suppliciter rogent de subsidio ecclesiastico quod quidem facile pro necessitatis magnitudine concedi MIet, non aliter tamen quam per pontificios conomos exigendum. Clerus x ero Gallicanus de Suis proventibus decernere ex veteri privilegio solitus, ipse sibi imponit eam pecuniae vim quam regi poscenti pendat, neque eam in-Drri regium in aerarium patitur nisi doni gratuiti nomine. At Iosephus Caesar novis imbutus opinionibus pro certo sumens se solo principis iure posse de bonis ecclesiae statuere, novo prorsus exemplo inisi sorte imitatum dixeris exemplum Valeriani imperatoris qui sanctissimum levitam Laurentium ob negatos quos sibi debere existimabat ecclesiae thesauros igni damnavit in coenobia, ut ante diximus suis opibus spolia-hat, vasa sacra templorum aurea et argentea intercipiebat, ipsa coenobitorum ac sacrarum Virginum aedificia occupabat a que alios in usus convertebat atque his similia pro arbitrio, nullo pontificiae potestatis respectu, inceptabat ac citra nagitium fieri a se posse persuasum habebat. Pius ergo satis intelligens hanc ei opinionem eximi haud facile posse, id, ut opinor, nec poscenti concessit quod aliis principibus non con-eeditur nisi poseentibus, ut nempe de rebus coenobitarum de sacrarum Virginum pro sua aequitate statueret, quibusdam

142쪽

tamen impositis eonditionibus atque illa in primis ut qua cumque cepisset saerata Deo bona pios dumtaxat in usus verterentur. Id ita esse mihi persuadet primum quod video ditiora hae tenus coenobia Caesaris iussu suppressa pauperioribus partita. Nec enim aliter inveniebatur quo magnae utilitatis opera ReipubIicae hono eonficerentur. Deinde quod vere post illud temi us Caesar multa eonfecit publice utilia atque humano generi MIutaria quae satis Iaudari non possunt Pauperum egestati sublevandae sundos in perpetuum addixit, nova elericis instituendis seminaria aperuiu parochorum in piae providit atque his similia quibus conficiendis rebus eum ecelesiae pecuniam impenderit ea certe melius colloeari non

poterat.

Num tamen ob eas res supprimenda viderentur hominum religiosorum coenobia adhuc est in incerto nec sacile definiendum. Certe inutiles ae nullius frugi eos appellare mortalium qui piis tantum meditationibus in solitudine ae silentio vacavi et avertere caelestes iras assidua precatione student, hoc inquam qui ex vitae instituto faciunt eos hominibus inutilibus et ineptis adscribere impium est. Ut omittam Antonios. Hilariones, Macarios, Brunones aliosque sanctissimos viros quos quidem nemo nisi sorte impius quisquam huius seculi

philosophus nullius frugi suisse dixerit, illud de Moyse m

moriae proditum est quod cum manus in eoelum tenderet vimebat Israel; sin autem paululum remisisset superabat Amalee; quo exemplo sacrae nos docent literae plus interdum prodesse reipublieae qui pias preees pro populo ad Deum sundunt quam sortissimos bellatores qui in acie dere tanti Quo minus mirandum superiorum temporum prinei Scum maior in Deum pietas, nihiIo minor publieae selieitatis

143쪽

eura. tot eiusmodi coenobitarum domicilia de suo landasse ae large dotata reliquisse. Magnum videlicet sibi ac populo constitutum praesidium existimabant, cum mullos apud Deum deprecatores interposuerant. Iam vero huius generis coenobia ad placandum Deum. ad tuitionem salutis publicae instituta utrum utiliorem in usum converti posSent, prudentes piique iudirent viri. Atqui praeter haec a Iia ac multo plura Suppre Aa sunt ex eorum genere in quibus ad quotidianam orandi psallendique exercitationem laborem actuosae vitae adiungunt eoenobitae. Ex his autem siquidem propriis stabilibusque se sustentent fundis, multae magnaeque maciant in publicum utilitates quas sorte nova Iosephi Caesaris instituta quamvis sapienter atque optimo pr0ρο, ito excogitata exa quare non possint. Principio humanas divinasque literas pro suo quisque modo coenobitae condiscunt omnes atque culti

res serme sunt cuiusque civitatis, frequentari proinde soliti consilii causa in rebus dubiis et serendae paci tollandisque dis ensionibus uni omnium maxime idonei. Alii deinde iuventutem aut humanis litteris aut christianis praeceptionibus exeolunt, alii divini verbi sementem faciunt tu templis. alii ut minimum consessionibus exeipiendis saerisque ministrandis operam Ravant. Eadem, inquies, alii facient. Scio. At multum interest ad agendi sedulitatem ac diligentiam utrum quis ex pio vitae instituto laboret an tantum ex praescripto Principis; utrum spe praemii sempiterni an solum hae tenuilluxaque mercede ductus. Quid quod haue ipsam mercedem lare perpetuam praeStare nemo velit ' quid enim si bellum ingruat quid si exhaustum aerarium sit quid laetu faciliusquam ut momento dissolvantur ac concidant quaecumque Io ephus in commune bonum providentissime constituerit Τ

144쪽

COMMENTARII 143Fae etiam ad perennitatem perdurent. Religiosorum quae dixi eoenobia non solum per Se perpetua sed hominum honesti rum opportuna perfugia et quaedam nobilium familiarum veluti levamenta sunt ut publicum beneficium diei non immerito poSsint. Et vero quam multi claro illi quidem Ioeo sed in tenui sortuna nati qui si domi xiverent suae propter conditionem natalium impensam assiduam nec medioerem poscerent, his inclusi coenobiis, non honeste solum sed commode sed hilariter nullo suae gentis impendio vivunt i student etiam litteris interdum, clarescunt et quandoque ad insulas aut etiam ad eminentiores ecclesiae dignitates evadunt i quid his, quaeso, fiet posthae si coenobia eiusmodi ex toto oo- cludantur ' militiam inibunt, inquies; e stipendio vivant sibique laudem virtute pariant. At quid si desint vires' quid si resistat ingenium' si demum nolint' adeone servum pecus homiues sumus ut servire vel inviti debeamus Fateor equidem labente tempore eoenobitarum opes e crevisse. Quid vero inde largitiones gratuitae piorum sunt qui ita de rebus suis statuere ad cultum Numinis voluere. Hae si caste integreque administrantur opes, si profanum in

usum non Vertuntur, cur adimantur eoenobilis quasi haud

satis bono iure tradita sibi hona possideant aut ius melius cuipiam in ea sit quid deinde si ea ipsi bona diligentiore

sterilis soli cultura, quod saepe factum cernimus, ad tantam opulentiam perduxere' cur fructu laboris et industriae suae laui prohibeantur quid demum si proventuum magnitudini par eoenobitarum numerus alitur' quo plures aluntur eo maius provenit beneficium laicis. Nemo enim, ut puto, naScitur in eoenobiis; filii laicorum Coenobitae sunt et latet ipsi olim fuere sumptu paternae domus alendi nisi suissent in

145쪽

DE PROPE TIONE PII VI P. H.

coenobio recepti. Quo magis miror esse e Iaicis qui eontra opes coenobitarum tantopere declament quarum ipsi participes in primis liberique eorum sunt. Sola itaque opulentiae causa supprimi oportere hominum tetera utilium collegia nunquam mihi persuadebitur. Imo quo opulentiora sunt, eo magis arbitror interesse reipublicae ut inviolata serventur. Quod prudens quisque lateatur necesse est, paulum si expendat quem habeant usum divitiae apud Ialeos, quem apud coenobitas. Hi certe non tantatrices, non saltatrices, non Iupas ut Iaicorum bene multi nutriunt. Non alea, non spectaculis, non insanis comessationum sumptibus acceptum a maioribus conterunt. Frugalis eorum victus, vestitus decens at laesie parabilis ac minime sumptuosus. Si quid supernuit, vel in ornamenta templorum vel in subsidia pauperum conserunt. Quodque inprimis notari velim nihil apud eos sive in cultu corporis sive in domestico instrumento peregrinum, nihil e longinquo advectum. Itaque quantum e praediis ac possessionibus redit intra civitatem residet aut per provinciam pecunia dissanditur. Contra apud Iaicos si paulo ditiores sunt, sint quamvis probi beneque morati quam qui maxime, ut est hodie luxus, nihil nativum, nihil patrium. Ab exteris sere omnia petuntur ac magno pretio redimuntur. Fac quaeso solum indumentum excutias. Pileus ab usque Londino ad nos navigavit, pannus ab Hollandia, ab Belgio subuecia, ab Neapoli tibialia, ab Parisiis annulus, horologium, fibulae ac theca pulveris Nicosiani. Domum deinde percurre et supellectilem expende. Pietae illae tabulae muris amxae ab urbe Roma sunt accersitae, peripetasmata e Flandria, linteamina a Silesia, textilia sive aurea sive serica e Lugduno, fictilia e Saxonia, ut nihil dicam da tuis Burgundensibus, Malacensibus, Curiis. Ipsa adeo men-

146쪽

COMMENTARII 143 Saram argentea Vasa minus plaeent nisi fuerint elaborata Parisiis et manus artiseis parisini in pretio ponitur. Quantum hine pecuniarum emittatur extra patriam nemo non videt. Id autem utrum publicae intersit rei, boni cives et Oee nomi viderint: atque ipsi iudicent an non Satius sit manere opes in potestate eoenobitarum quam ad profanas manus

pervenire.

Dixi hactenus de iis coenobitarum ordinibus qui suis se sustenta ut opibus. Vt iam de iis quoque dicam, qui mendicato Vietitant, multas hi quoque magnasque habent utilitates, quae ad serendam in populo pietatem promovendumque religionis cultum pertinent, merito proinde multis locis admissi atque ubi sunt non retinendi solum sed fovendi, tuendi ac beneficiis augendi. Ceterum non est existimaudum, quaecumque nova gessit geritque Iosephus Caesar contra m res eccImiae, mala per Se esse. Quaedam etiam laudari me rito possint, si modo legitima potestas intersit. Verum hane εi demas, etiam quae laudabilia sunt, crimini vertunt apud Deum. Rem Rane piam atque laudabilem inreptabat ille ora, de quo saerae loquuntur litterae, cum ad sustentandam cadentem arcam foederis manum adiutricem admovit; quia tamen non erat de tribu sacerdotali, eui liuebat uni sacrum tDlud pignus attingere , eum in ipso ausu Deus ultor subita morte multavit. Adeo multum inber est non tam quid facias, quam quo iure ac potestate saeias. At enim Iosephus Caesar,neseio qua praeiudicata opinione, totam Melesiae administrationem , quam uua cum regni clavibus Petro ac successori-hus eius Christus Deus tradidit, existimabat in potestate esse Principis. Id illi cauestrius aliique aulici assentatores, id P stilentes libri, qui tota impune vagabantur Europa, persua

147쪽

DE PROFECTIONE PII VI P. M.

serant. Id ipsum aIiorum Principum exempla recentiora pr hare videbantur. Namque ut omittam, quae viderat ipse d mi sub pientissima parente sua Maria Theresia , de quibus assatim dictum est suo loco; ac ne frustra refricem quaecumque per causam Iesultarum inflicta sunt eeclesiasticae potestati vulnera, sive in Lusitania, ubi non tam Rex, quam eius administer Sebastianus Carvallius rerum potiebatur atque omnia saera pariter ae profana ad libidinem susque deque versabat; sive in Gallia ubi tum curia parisiensis Regis imperia per Speciem obsequii contumaciter detrectabat et pontificia diplomata mauu earnificis comburi iubebat: sive in Bispania, ubi pii Regis interiora consilia moderabatur Emmanuel Rodus vir aeque perfidiosus ac laser qui insitum rismanae aulae odium pietatis larva tegebat: sive demum in regno Deapolitano, ubi Rege adhue adolescente potens rerum omnium erat Bernardus Tanuccius, qui se Pontilicis Maximi et CI mentis XIII nominatim inimicum ac contemptorem palam et aperte laetabat: ut haec inquam omittam inotiora enim sunt, quam ut hoc loco repetenda videantur unam modo rem in medium proferam ex qua capi de reliquis coniectura poterit.

Post mortem Philippi Borbouit Hispaniarum Principis, qui ditionem parmensem Iongo tandem bello ae multis belli eladibus obtinuerat faecidit ea sorte mors hie ubi scribimus Alexandriae et civitatem inter varia oblectamentorum genera effusam improviso Iuctu eomplevit in in ditionem successerat Ferdinandus eius filius optimae indolis adolescens adhuc impuber; rem tamen publicam pleno iure administrabat Tilli tus nescio quis primarii Administri nomine. Homo erat is natione gallus ac suopte ingenio rerum noxarum cupidu Diuitiaso by Cooule

148쪽

COMMENTARI

Itaque multa identidem decernebat nou solum nova, Sed ecclesiae legibus vetita, quibus libertas immunitasque ecclesiastica aperte laedebatur. His rebus graviter angebatur quem supra nominavi Pontifex Clemens XIII eoque gravius, quod impune agebantur tu regione Sedis ApostυΙicae beneficiaria, pro qua autea Farnesii Pontifiei Maximo velut supremo Principi annuum tributum pendebant. Ac primo quidem paternas de more admonitiones cohortationesque ut hominem ab eiusmodi coeptis deterreret, adhibuit. Minas deinde intentavit. Quasdam etiam honestae conventionis conditiones proposuit. At ad extremum , cum nihil proseeret, ne pessimi exempli malum supra remedium cresceret, telum pontificiae potest iis exercuit, promulgato diplomate, quo eum, qui adversus leges Melesiae secisset, iussisset fierique aut iuberi mandasset, poenas iisdem legibus constitutas incurrisse declarabat, proindeque sacrum ac solemnibus diris devotum pronuntiabat. Qua sententia, ut vides, nulla Ferdinandi mentio fiebat: fiolus ipsa re Tilliotus anathemati subiiciebatur. Id si cui aliis temporibus evenerat let saepe eveniebat quisquis ille erat, sive Rex, sive Imperator, acri dolore compunctus, ecclesia a fidem ae misericordiam implorabat, admissorum veniam rogabat. deprecatores adhibebat, satis demum sacere pro delicto ac publicam subire poenam, modo in piorum eoetum d Duo reciperetur, minime recusabat. Exemplo esse potest, ut mittam eeteros, magnus ille imperator Theodosius, qui obcaedem iniustam Thessalonicae saetam ab Ambrosio episcopo damnatus, templi aditu exclusus ac saerorum communione privatus, oeto ipsos menses in Iuctu ac Squallore traduxit, nec nisi obtestationibus multis ac lacrymis post sacta Praesulis mandata, ut rursum ad sacra participanda admitteretur im-

149쪽

petravit. Ea tum reverentia sacerdotum iudicia ab ipsis me piebantur orbis universi dominis. Quid vero nunc in negotio parmensi' Principio Tilliotus inius im Pontifici, iudicium ac contemnendum dicit ex tripode. Reus nempe contra iudicem sente tiam sert. Idem omni interiore nexu sua auctoritate se absolvit. Tum Rex Hispaniae Carolus eiusque filius Rex Νmpolis, ille Ferdinandi Parmensium Ducis γ' ruus, hic cons brinus, suorum quisque ministrorum vocibus incitati, laesam in Ferdinando i cuius alioqui nomen suppresserat Pontifex ac graviter vulneratam Borboniae gentis dignitatem clamant. Trahitur in partes ex paeto familiae Rex Galliae Ludovicus, utque in communi causa tres polentissimi Reges atque apprime eatholici, velut iniuria lacessiti, non absolvi Parmensium Duc. m. sed revocari a Ponti siee refigique diploma illud suum minaciter postulant. Perstante Pontifice postulata reli-eere, Rex Galliae eomitatum Aventonensem, Rex Neapolis duratum Beneventanum, vi et armis invadunt exturbatisque militibus pontificiis, Praesectis ac Magistratibus exauctoratis, duo ampla ae pervetusta romanae ecclesiae patrimonia sibi ad iniuriam quodammodo redimendam vindieant iisquo impune potiuntur. Adeo versae nunc res ac mutata temporal vero mutata etiam Christi religio' ecquid deleta ex evangelio aut saltim circumscripta illa Christi vox quodeumus ligaveris super terram, erit ligatum et in eoelis p Εxolevero iam, inquiunt, quaedam praeiudicatae opiniones, quae Superioribus inolaverant seculis atque hoe demum aevo philos phieo vetus est caligo discussa. Ego vero quid isti intelligara praeiudicatas opiniones eum dicunt, nescio; nisi sorte eo traducunt nomine doctrinam patrum , conciliorum generalium

150쪽

sint de Ambrosio sanctissimo illo doctissimoque ecclesiae mediolanensis Episeopo, qui in tali re suum sibi subdidit Principem ; quid de Theodosio potentissimo illo orientis atque oecidentis Imperatore, qui episcopo se subiicere eiu fique mandata obedienter sarere non dubitavit. Sed iam loeus ipse me admonet, ut quemadmodum antea promisi de his qui se dicunt phiIosophos ac nefarium bellumeeelesiae imprimisque Pontifici Maximo indixere pauca dicam. Facio equidem ac fidem libero meam. Eoque libentius lacio quod nihil dubito quin tenebricosis eorum libellis lectitandis sensim ad deteriora inclinaverit Caesar, cum maxime indoetis sucum faciant, et, quod negari non potest, malis immixta bona multa sint, omnia ad felicitatem generis humani spectare ideantur. Ac primo quidem miranda hominum temeritas et arrogantia, qui eum in rebus theologicis parum,

aut nihil videant ilaici enim sunt pleriquein de his tamen

non disputare solum sed decretoriam sententiam serre audeant, atque omnes Superiorum temporum theologos superbe contemnant. Quis vero credat novam atque admirandam his repente obortam esse lucem, ut in otio ae luxu, in magna morum ac Fitae licentia ac sere publica seculi corruptela id pervidere potuerint, quod neque Bernardus, neque Thomas, neque Bonaventura, neque alii sancti denique viri in solitudine ac silentio, in assidua sacrorum studiorum exercitati

ne unquam viderunt Illud deinde intolerabilius quod iam

multi eum extiterint retroactis temporibus eximia Sanctitate Ponti Mes, eos tamen omnes male usurpatae potestatiS Eccusant, Simulque probrosam stupiditatis vecordiaeque notam inurunt tum omnibus terrarum orbis episcopis, qui eontrau urpationem iniustam nunquam reclamaverint, tum etiam tot

SEARCH

MENU NAVIGATION