Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

uemadmodum hic traditur. Explicatum vero etiam est sub Hantiam immobile dc aeternam illud esse , quod summe intelligi aptum esset. Quippe quae natura sua simplex esset cactus. itaque rerum omnium intellectilium optimum esse. Qu'sat victim ipsa se contempletur, maxime per se eius sit intelligetia in tertio autem de Anima ratio tota tradita est, qua mens tum alia omnia, tum ipsa se contemplatur. Atque inter caetera mentem se non antea posse intelligere,quam res alias intelligentia comprehenderit, earum habitibus ac formis informata. Vum vero clim voluerit posse desillas&se contemplari, imbiero illas intelligendo, sui quoque intelligentiam habere, quippe quae in rem illam,quam intelligit,

quodammodo mutetur, omniaque euadat.Nullam item rem

ad contemplandum aggredi, nisi cuius forma a materia,eiulque proprietatibus intellectus agentis munere abiuncta sit: eiusde m que lumine illustrata atque hanc quidem , quae est rei essentia veluti linea quada recta primum intelligere, tum rem totam quadam veluti linea flexa contemplari haec ibi tradita hoc in loco fere repetuntur quan uis aliis verbis, magis concise E quibus illud perspicuum sit, intelligentiam, qua seipsa mens hominis contemplatur, per se quidem esse, quanquam hoc quoque nonnullis dubium est, non tamen maxime per se este,quandoquidem aliarum formarum intelligentiam sequitur, quod aeterno illi principio non accidit, seipsum perpetuo absque alterius rei intelligentia intuenti. Ita ergo ait, Intelligeti per se eius est, quod per se optim una.

est quae autem maxime per se, eius, quod maxime optimum.

quasi diceret, Non solum ex ratione sempiternitatis, sed ex ratione etiam modi intelligendi, quo illud principium aeternum praeditum est, vita, quam degit, optima, hominis beatum statum antecellit. Eius enim intelligentia, qua se intelligit maxime per se est,siquidem maxime optimum est. Eitioque quod maxime optimum est, maxime per se intelligentia propria est: quemadmodum eius, quod simpliciter optimum est .intelligentia simpliciter per se est. Cum vero talis eius sit, qua se intuetur, intelligetia, eam, qua intellectus humanus

82쪽

r FRANC VICO M. COMMENT.

se intelligit,dignitate antecedit, quippe qui rei traitim intellectilis apprehensione se ipse intelligat. Nana clina suapte natura a se potestate sit intellectilis, res alias, veluti tangendo, chira eas intelligendo, ab illis mouetur, intellectilis acta redditur. Ita ut intellectus de res intellectilis unum sint, ide. hoc enim intellectus proprium est, rem intellectilem dc essentiam a materia abiunliam recipiendi, qui idem,cum illa est informatus,agere potest, Sestum se, tum eam contemplari. Quamobrem clim haec sit ratio intelligedi, qua in se intuendo intellectus utitur, perspicuum est, illud diuinum,quod habet, nempe se intelligere, longe praestantiori modo in principio illo aeterno inueniri merito aute,sivi intelligentiam diauinam nominat. Nam soli menti veluti diuino cuidam principio, ut se intelligati intueatur, concessum est. Quicquid vero in homine est, quod & cum brutisac plantis commune non sit, diuinum appellare Aristoteles solitus est, ut de ipsa mente multis in locis legimus. Clim ergo brutorum sensus se sentire haudq Pquam percipiat, is autem, qui in homine inest, aut se sentire ut illorum non sentiat, aut si sentiat, id mentis, cui complicatus est, beneficio eueniat, ipsius intellia gentia diuinum quiddam iure vocanda est. li clorum verborum sententia videtur nisi dixerimus ratione afferri, qua doceatur, ut perpetuo in statu optimo esse non possimus, illud autem principium ossit. Q a ratio ex eo petatur, quod primi illius principij, cum sit maxime optimum, intelligentia maxime per se sit,ab alto,quod extra sit,minime profecta, ita, ut perpetuo in ea esse possit, utpote a nullo pendens: humani autem intellectus, qui se intellipit, intelligetia extrinsecus sumatur quippe, qui se minime intelligat, nisi rerum aliarum intellectiliu apprehensione, quemadmodum expositum est. Itaque perpetuo in sui intelligentia versari non pos sit, sed tum solum, cum rerum aliarum habitibus Sc formis est informatus. Porrbintelligentiam, quae in primo illo est dc arterno principio, hominis intelligentia longe pr stantiorem esse in decimo Ethicorum Aristoteles tradidit. Qu. gumento usus est ad docendum, vitam deorum persecte, cu-

83쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM. 7s

mulateque beatam esse hominum autem, qui ab illorum intelligendi ratione plurimum deficiunt, beatitudinem talem esse blere, ut ad illam deorum conleplationem deoru quisque proxime accederet.

Atque contemplatio, iucundissim v,optimum

que est.

Bifatii im hic locus videtur exponi posse: aut enim de contemplatione, qua primum principium si contemplatur, aut de contemplatione simpliciter 5 absblute. Primo modo Alexander interpretatur, verissimumque est, quod dicitur, de ad illud quod iam docere instituit principium illud aeternum in optimo siemperacleatissimo statu esse,confirmandum accommodatum. QuRenim maior, adcmque melior volt ptas, aut delectatio esse potest ea, quam deus se conleptando, atque fruendo percipiti quod cum perpetu faciat, sempite nis temporibus vitam illam optimam, qualem nos exiguo tempore degat necesse est. Altero modo si exponatur, ut ali quidam docti viri exposuerunt, ratio erit ex contemplatione simpliciter ducta ad illud ipsum, quod diximus, docendum. Nam si contemplatio ea sit natura,vt voluptatem maximam bonitatem in se contineat,actioque primit aeterni principij contemplatio sit, eademque perpetua dc praestantissima, statum illius beatissimum esse semper consequitur. Sed viro modo locum hunc intelligamus, alienum ab eo non erit, si summam illam, quae in contemplatione posita est, iucunditatem paucis astruamus. Unumquodque propria ipsius acti ne maxime delectari conspicimus V si rebus naturae omnibus sensus inesset ex calefactione ignis, aqua ex frigefactione Ze alia eiusmodi ex propriis ipsorum actionibus,maximam profecto caperent voluptatem quod quidem nunc usu non venit, cum ad animam solam, eamque sentientem vel intelligentem voluptas pertineat. Hoc vero quod dico

mus,tum ex comuni ea, quae in omnes actiones patet, antea

explicata est ratione, tu vero ex eo quod in primo EthicoruAristoteles docet oluptatem cuique esse quod quisque amar,

84쪽

FRANC VICO M. COMMENT.

propriamque actionem unum quenque amare, patet confirmari. Id sit ita habet, cum nulla alia mentis sit actio, nisi contemplatio, magnam in ea voluptatem capiat, necesse est.

inde hominis celicitatem in ipsa cotemplatione politam es se,ac eo usque peruenire, quoad ipsa progreditur, eiusq; bruta expertia esse in Ethicis traditur: quod minime fieret, nisi eos,

qui contemplantur, maxima perfundere voluptate, quandoquidem foelicitas omnium rerum optima esti iucundissima. Nec vero maximarum rerum solum uti testium, diuinarum contemplatio iucunda est, sed earum etiam, quas vites,i nullius saepe momenti existimamus, tantas excitat

voluptates, ut nihil suauius iucundiusque invita excogitari posse videatur. Qin d Aristoteles in primo de Animalium partibus pulcherrime explicauit. Clim enim substantias natura constantes in ingenitas immortalesque sicculis omnibus gres, quae oriuntur desoccidunt,distribuisset, prioresque illas minusquam posteriores contemplari nos posse eo docuisset,qubdillarum pauca quaedam sub sensus nostri obtutum a dant, harum vero natura prope tota sensibus ipsis obiecta fere videatur, utriusque generis studium atque contemplationem nos maxime aelectare quanquam illud primum magis asseuerauit. Qu9d autem in animantium genere aliqua sensiui nostro minus grata ut vilissima quaeque animalia cernerentur, ob eamque causam molesta potius, quam iucunda rerum conleplatio cogitari possiet, eam quoque infinitis voluptatibus praedita esse docuit. Quin similitudine pulche rima, tum sapienti quodam Heraclyti dicto cofirmauit Abasurdum sinquit est, nullaque ratione probandum, si rerum naturalium imagines non sine delectatione propterea inspicimus, quod ingenium, quod illas aut finxerit, aut pinxerit,

una contemplemur. Rerum autem ipsarum admirando naturae ingenio atque solertia constitutarum cotemplationem non magis persequamur, atque exosculemur, modo causas perspicere valeamus. Quamobrem viliorum animalium dis

putationem perpensionemque fastidio quodam puerili preuisse, molesteque tulisse, dignum nequaquam est, cum nulla

85쪽

res sit naturae, in qua non mirandum aliquid inditum habea tur. Qu*d Heraclitum ad eos dixisse serunt, quos cum allo qui eum vellent, quod in casa furnaria caloris gratia sedentem vidissent, minuite ingrederentur,introire fidentes iussit: Qusnia mi inquit me huic quidem loco desunt dij immortales haec atque similia Aristoteles Ex quibus intelligerernaximam etiam in rerum vilissimarum contemplatione voluptatem sentiri. Quod si ita habet, quanto maior innobilissimis praestantissimisque rebus contemplandis percipiatur, neces le est. Ac illa quidem eo profundior atque intensor, qud persectius atque exactius tu ipsam es cadunt, ut tota ipsarum natura penitus inspiciatur. Quod Otemplam di genus cum primi illius de aeterni principi sit , quippe quod seipsum omnium quae sunt,praestantissimum atque nobilissimum modo perseditis imo atque exactissimo contemplatur, maxima prosectb,qua nulla maior potest intelligi per fundatur voluptate neceste est. Verum enimuero primi illius principi scelicitatem,optimumque statum in contemplatione positum esse, in decimo Ethicorum Aristoteles docuit: ciam oste disset in moralibus virtutibus, cuiusmodi hominum vita beata est, esse non posse, qua loquidem Deus moralium virtutum actionem nullam potest esticere.

Si igitur ita, ut nos aliquando Deus perpetuo bene habeat, admirabile est, admirabilius vero, sit melius. At ita se habet.

Ex his, quae de optimo primi principi statu tradita sunt, duo concludit: ex optimi quide eiusmodi status, qui ad breue tempus hominibus adest, sempiternitate, principi ipsius admirabilitatem, ex maiori autem, quam hominis sit, eiusdem status persectionei excellentia atque bonitate, maiore admirabilitatem. Nec prosect iniuria,quando eos,quos ad rerum multa rumine dicam omnium contemplationem peruenisse aliquando, ut Aristotelem, Platonem, Gallos elusi

modi diuinos homines adeo mirari solemus, ut nihil in reru

86쪽

FRANC VICO M. COMMENT.

uniuersitate admirandum magis occurrat. Quantam igitur admirabilitatem Deus habeat, qui in contemplatione persectissima,qua homines breui tempore, nec perfecte fruuntur, omnibus faeculorum aetatibus versetur. Nam quan uis in primo Ethicorum ad Nicomachum rem nullam temporis diuturnitate perfectiorem reddi contra Platonem traditum sit sempiternitatem tamen tempore ipso, tametsi immeso, praestantiore esse nemo', arbitror, negabit. Qupletiam in primo Analyticorum posteriorum, clim demonstrationis ni uersia maior, quam eius quae ex parte est, praestantia esse traditur, Aristoteles cocessit. Illud ver hoc in loco obseruandum videtur,substantiam illam, quam aeternam esse, immobilem,suapte natura a istum,omnis materiae eXpertem, Ut res,

quae amatur, blet, mouentem, necessariam, immutabilem principiumque, a quo caelum, natura pendeat, in optimo statu semper manentem hactenus monstrauit, θεον, hoc est, Deum, nunc primum nominare, quasi hoc nomine omnibus

hominibus saeculis colendo substantiam nullam appellare

par esset,cui non omnia,quae commemorata sunt, congruere monstratum prius fuisset. Est autem vocabulum ut Aristoteles in primo de Caelo, Plato in Cratylo tradunt)ὰέσου θλ hoc est, currere ductum, caelestibusque corporibus, quae in quodam quasi cursu perpetuo versantur, ab iis primum tributum, qui nullos alios deos, praeter caelestia illa

corpora esse arbitrabantur. tum aliis omnibus diis accommodatum, quia posterioribus traditi fuere. Sunt Sc alia ipsius Dei nomina complura, quae ut in libro de Mundo traditur)ex operibus, quae eius maxime sunt propria, accipit. Quemadmodum sunt γος is ςDV- vocabula, quorii duo priora a veteribus inuenta sunt, ut eum esse designaret,per quem

vivimus: tertiuierb, quod ex seculo, fine carente in aliud regat Pieraq; etia alia nomina liber ille exponit, Vt ατραποαος,6ρρν ωος, cti θριγ,ραθύριγ δ quibus Parcae nominari consueuerunt, quorum omnium causas adfert ab tymologia desumptas.

87쪽

IN XII. METAPH LIBRUM. 8Quinetiam vita esst Actio enim mentis vita est, ille vero actio. Eius autem actio, vita optima est

& sempiterna. Optimum vero sempiternumque animal Deum esse dicimus. Vita itaque ac aeuo continuato atque perenni fruitur Deus.

Optimum Dei statum, eid'tie maximam admirabilita

tem explanare persequitur cum vero ex vita hominis beata illius excellentiam indicasset, nunc ex vitae ratione id ipsum declarat, vitam ipsam illum tradens esse, eamque optimam dc sempiternam, itaque de aeuo perenni ac continuato frui.

Quandoquidem optimum sempiternumque animal Deus dicitur iactibus verbis Dei praestantissima natura explicari melius,& sub oculos veluti poni non poterat. Illud vero me minisse oportet, vitam seu viuere multis modis dici, ut iis cundo de Animi Aristoteles prodidit aut enim ex vi,quam

vegetatricem nominant vivere contingit, aut ex sensu, aut ex mente Omnia sane, quae egetatricem vim obtinent, cusiusmodi sunt plantae,i animalia mortalia, ea vivere imprimis dictitur, tum vero de aliis facultatibus,quas numquosque accepit Bruta quidem sensu, homines de sensu de mente. Q iae autem vim illam non habent, quemadmodu Deus& substantiae omnes diuinae mente duntaxat,quae sola in eis inuenitur, vivunt. Quamobrem cum Deus mens sit non viuere solum, sed ipsam et vita, vitaeque principiti dicitur praesertim cum ipse sua ipsius sit actio quippe cum nihil in ipso inest, quod Deus non sit, idemque sunt in eo id, quod intelligit, quod intelligitur,d ipsa intelligentia, quemadmodum

in progressi docebitur. Porro Deum vita optima eademque sempiterna praeditum esse eo , quod comuniter de ipso Deo sentire homines solerent, confirmat. Quod quide est Deum animal esse optimumi sempiternum hoc si ita est, vita illi profecto inest optima de sempiterna. Siquidem quodcunque anim at vitae est particeps, eoque praestantioris, quo praestantius est animal. Erat vero communis opinio, deos animalia

88쪽

quaedam optima esse, cum alij caelestia corpora, alij Iouem, Mineruam Sc similes deos esse, ut in Eutidem QEpino-mide apud Platonem videre licet, existimarent Alexander vero arbitratur, Deum his verbis definiri, quod quidem etsi defendi potest, non tamen probabile multum est. Animal nanque proprie ex corpore anima concretum est, quod Deo minime congruit, quem substantiam simplicem actumque potetiae experte esse Aristoteles definiuit Priori autem expositioni loque di, quo usus est, modus videtur amputari: Optimum inquit sempiternumque animal Deum esse dicimus, hoc est, dicere communiter solemus. Sed viro modores habeat, colligit, Deum ipsum vita optima ac aeuo contianuato ierennim ui Quod etiam in primo de Caelo prodiderat, cum extra caelum nihil esse, neque corpus, neque locum, nec inane, nec tempus monstraret,quandoqludem ea, quae illic sunt nec in loco esse, nec tempore senescere apta sunt, nec eorum ullius omnino ulla est mutatio. Imo vero nullis alterationibus, nullisque omnino mutationibus obnoxia, optimam in uniuersa sempiternitate vitam, nullius

rei indigam degut Quo etia in loco quid vocabulo MIνο , hoc est, aevi seu sempiternitatis, eius allata etymologia pulcherrime explicatur . Finisi inquit totius uniuersi in qui tempus totum infinitum, infinitatemque ipsam continet, Itaque censet eum dictum esse, quod semper sit, ob eamque causam alio nomine sempiternitatem appellamus. Sed praetereundum non est, aliam esse Dei sempiternitatem, de qua nunc agitur, aliam, quae caelestibus corporibus tribuitur Dei sempiternitas totum tempus est simul acceptu, in quo simul, veluti quodam in momento, Dei substantia, virtus, S actio tota absque ulla est omnino succestione Caelesti ii verycorporum sempiternitas totum quidem tempus comprehendit, cum nullo non tempore Aristotelis sententia illa suerint.

si ituraque sint, sed non eorum tota Virtus, actio, motioque

simul est, quin potius in quodam quasi fluxu contistit. Praeter has aeui species duas, singula etia res mortalesi caduca

89쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM. taeuum suum, Aristotele authore, obtinent quod vere Sc proprie quum non estsed verivi propriivesuti imago. Cum vero dixisset Aristoteles, Deum vita ac aeuo perenni frui adiecit, hoc enim Deus est quasi diceret, Dei vocabulo nullam aliam notionem si ibi e tam intelligimus, quam eius , quod eiusmodi est, quale descriptu fuit , quod in omni sempiternitate vita optimaac beatissima fruitur. inum Dei vitam beatissima Lucretius in primo sui poematis ita cecinit: Omnis enim per se Diuum natura necesse est Immortali aeuo summa cum pace fruatur.

Quicunque vero id, quod optimum est 'ul

cherrimum in principio non esse, propterea quod plantarum ac animalium principia S causae quidem sint, quod autem pulchrum te persectum in iis sit, quae ex eis constant, vellat Pythagorici de Leucippus censent, ij non recte existimant. Semen nanque ab aliis quibusdam est, quae antecedunt, persectis, idque, quod primum est, semen non est, sed quod perfectum . Quemadmodum

semine priorem hominem diceret aliquis, non eum, qui ex eo genitus est, sed aliti, a quo semen.

Principium primum optimum, praestantissinatimque esse demonstratum est huic conclunoni aduersari videbatur sententia quaedam Pythagoricorum, atque etiam Leucippi, qua sentiebant, id, quod principium est, optimi praeclari rationem habere non posse, ut aliquid principitesset, idemque optimum. Quam sententiam Aristoteles in his verbis redarguit, rationem, cui nitebatur, dissoluendo Ratio autem ex eo petebatur, quod genitale semen.& menses muliebres, quae sunt animalium ic plantaria, principia optima non

esse intuerentur: sed cum ipsa impersectum quiddam sint M

90쪽

s, FRANC. VICO M. COMMENT.

impolitu, longe praestantius esse naturamque abstautamiperfecta magis id habere,quod ex illis principiis procreatur.

nanc rationem inanem esse Aristoteles docet, quippe quae verum primtimque principium optimum non este non concludat sed id tantum, quod aliquo modo principi obtinet specie. Neque enim semen ,e quo stirpes4 animalia gignuntur, primum illorum esse principium sed illud a quo semen decisum fuit, siue animal, siue planta. Cum aut naec persecta sint Sc absoluta, nec his,quae progignutur,vllo modo deteriora, nihil officere quominus, quod principium est, idem

optimum esse possit. haec contra Pythagoricos . quoru sententiam fortasse quis utabitur, principi inquiens vocabulum late patere, ut ipsemet Aristoteles in quinto huius operis prodidit inter alias aute eius significationes hanc unamesh, ut id significet a quo insito rei efficie dae effectionis initium sumitur quale est fundamentum in domo, carinaque in naui hoc vero principi genus optimum, aut melius perfectiusque eo,quod procreatur,esse dici non posse. Atque hoc principium illos intellexisse sed fortasse non distinxerunt, δc principiu simpliciter pronuntiarui, ob eamque causam reprehensionis occasionem Aristoteles sumpsit. Aliqui id principium, quod nunc diximus, ipse quoque minus perfectum, quam res exeo orta cocedit, cum ait, quae priora sunt

ortu, perfectione postremu locum obtinere . Illud vero animaduersione dignum est, quod etiam Averrois annotauit, res, quae gignuntur,duplici genere contineri aut enim a sibi similibus procreari, aut ab his, quae naturam diuersam, alternasque generis acceperunt. Priores eande plane, quam procreatores persectionem atque abselutionem habent, reliqua: a gignendi principio plurimum superantur,tantum abest, ut eo perfectiores sint desinesiores Illarum enim principium de causa agens, i, quae in semine inest, proportione respondet.

Illud itaque, ex his, quae dicta sunt, perspicuum

est, substantiam aliquam immobilem sempiternam, atque a rebus, quisub sensum cadunt, exi-

SEARCH

MENU NAVIGATION