Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

IN XII METAPH. LIBRUM. 83stere. Illud vero etiam demonstratu est, nulla magnitudine eam constare, sed partibus vacare,ac indiuiduam esse, idque eo, quod infinito moueat tempore, nihilque finitum vi infinita praeditum sit. Cum enim magnitudo omnis aut finita sit, aut infinita, finita quidem ob hanc causam constare

non potest, nec item infinita . Q niam omnino magnitudo infinita esse non potest. Atqui cim patibilem omnis alterationis expertem, quandoquidem esiae omnes motiones , ea, quae loci est propria suntposteriores haec igitur cur ita habeant manifestum est.

Breui epilogo omnia complectitur, quae de Deo hactenus

demonstratiit. Cumque substantia ipsam immobile ac sempiternam magnitudinis expertem esse, omnino corpore vacare virtute solum, non item aperte 4e ipsi demonstrasset hoc ipsum nunc perficit,demonstrationemque ex motu sempiterno, quem ab illa effici traditum est, concludit. Quae demonstratio ut patet eiusmodi est Substantia immobilis motu sempiterno caelum ciet. Vt igitur infinita, qua sempiternum illum faciat motu, praedita est. Quapropter magnitudinis corporisque expers sit, necesse est. Nam si magnitudi ne constet, aut finitam illam magnitudinem, aut infinitam& nullis limitibus circunscriptam esse oportet,quorum neutrum esse potest non quidem infinitam, quandoquidem illa omnino non est non item finitam , quippe cum vis infinita in magnitudine finita esse non potest nullius igitur magnia tudinis particeps est. Haec in his verbis conclusa demonstratio est, quam in octauo naturalis auscultationis longa oratione rursus tractauit idque praesertim, cui maxime ea nititur, vim infinitam in magnitudine finita re non posse. Nam quod infinitam magnitudine non existere assumitur,

92쪽

t FRANC VICO M. COMMENT

tum in tertio eiusdem operis, tum vero in primo de Caelo multis rationibus ostentum est. Porro fieri non posse,ut magnitudoseu corpus finitum vim infinitam in se obtineat, eo Aristoteles monstrauit, qudd finitam illam magnitudinem vis illa nullo in tempore posset mouere Itaque aut nulla omnino motione eam cieret,aut certe in temporis puncto,quod anotus naturae aduersatur, qui nisi in tempore aptus est fieri. At ver illorum alterum consequi, eam ob causam docuit, quod qui vim infinitam corpus finitum in tempore aliquo motu ciere affirmaret,in id incommodum incideret,ut idem quoque finitum corpus in eodem temporis interuallo a vi finita moueri posse, quod perabsurdum est, fateri cogeretur. Id enim tempus, in quo finitam magnitudinem vis infinita mouet, inius horae aut minus etiam tempus sit, centum Vero, aut mille, aut etiam plurium annorum sit interuallum, quo magnitudine eandem, aut aequalem finita vis moueac plus enim temporis minor virtus ad idem interuallum conficiendum,quam maior consumit finitar illi virtuti vim maiorem, finitam tamen, eo usque adiici posse, quo ad eam tandem perueniatur, quae finita cum sit, unius tamen horae spatio, aut etiam minori, quo infinita mouere ponebatur, mouebit. Quamobrem in eodem aut aequali temporis interuallo finitam vim per idem interuallum finitum corpus mouere posse, in quo infinitam mouere ponitur. Et hoc quidem ut dictum est yperabsurdum esse, nulloque modo neri posse, quippe cum finita desinfinita vis nulla inter se proportionis consensione iungantur. Proinde quemadmodum assignari non potest, quanto vim finitam infinita excedat, ita nec quanto minus illud sit tempus, in quo infinita vismo uet, eo in quo finita Momentum itaque seu punctum temporis esse, cuius ad tempus etiam minimu nullam esse proportionem perspectum est, quemadmodum nec puncti ad lineam haec libri octaui de naturali auscultatione demonstratio est, qua vim infinitam in magnitudine finita esse non posse, ob eamque causam primum omnium mouentem immobilem vi infinita praeditum magnitudinis expertem esset

93쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM.

monstratum est. Illud enim tro comperto, tam illic, quam in hisce verbis assumptum est, motum sempiternum, ni a vi

infinitaemici non posse. Sed magnae inter Peripateticos nostra praesertim memoria controuersae de eiusmodi demonstratione exortae sunt. Cum enim duo infinitatis genera esse animaduerterent, unam, quam vigoris infinitatem nominant, quae nullis limitibus circunscripta, quan cunque vim finitam infinite exuperat, desin quovis tempore quan uis minimo, imo etiam momento quemlibet motum, nisii eius natura aduersaretur, trapte natura possit efficere . alteram, qua

durationis appellant infinitatem, qua quicquid pripditum est, infinitis saeculis durat nec ullo unquam tempore labefactatur, perpetuoque agit, si ex eorum sit numero, quae agere aliquid moliri apta sunt, etsi eius actio terminos habeat, quos, quia finitam vim habet, praeterire non potes . Cum inquam hoc duplex infinitatis genus esse intuerentur, illaque inter se distincta esse censerent, utrum illorum substantiiimmobili in demonstratione sua Aristotes e tribuisset, magna distensione disputare incoeperui, aliis infinitatis durationem solum,aliis non eam solum, sed etiam vigoris tributam eme

contendentibus, aliis minus audentioribus, cum paria rationum monumeta utrinque esse exist imarent, ab utraque parte assertionem sustinentibus &quodnam infinitatis genus Aristoteles intellexisset, difficile esse diiudicare defendentibus. Nam si de primo genere, hoc est, de infinitate vigoris eum locutum dicerent, eius rei rationem non fatis emcacem videri, quippe quς non aluide peteretur, nec re alia ulla vim Dei infinitam Aristoteles monstraret, quam quod sem-puernam motionem efficeret, quod supremat etiam sphaeraeco uenit. Quae clim vim finitam habeat, omnes tamen alias phaeras sempiterno tempore secum rapiti versat quamobrem ad motum sempiternum faciendum vigoris infinitatem necessariam non esse: praesertim cum, aliarum sipha rarum mouentes propriis motionibus,, ex se ipsas sphaeras perpetubmouerent,quc similiter vigoris infinitate praeditas esse quod non videtur concedere oporteret. Id etiam

f. iij.

94쪽

tς FRANC. VICO M. COMMENT.

consequi aiebant, quod contra motus naturam clim sit, tanquam incommodum in demonstratione cocluditur, motum nullo tempore factum iri. Nec enim obstare, quod a magnitudine seiuncta vis haec ponatur. Nam in magnitudine Mextra magnitudine si infinita sit, eandem esse, non maiorem in magnitudine, minore extra illam, ob eamque causam eadem moliri efficere que posse hisi aliis argumentis adducti hi, quos postremo loco comemoraui, vigoris infinitatem substantiae immobili tributam esse, concedendum non putauerunt. Sed si alterum infinitatis genus solum intelligerent, in alias non longe minores difficultatis delabi sese intuebantur. Cum S: a vero alienum id videretur, via perpetuo tempore durantem, in magnitudine finita esse non posse, siquidem caelum magnitudo est perpetuo duratura , dc ut verum

csse concederetur,eam tamen, qua confirmatur, ratione nullum omnino momentum habituram. Eo enim confirmari,qubd nullo in tempore motus fieret, quod consequi non potest, si de vi perpetuo duratura intelligatur quandoquidem vis finita et ii perpetuo duratura, motum in tempore necesse es faciat. Ita his difficultatibus victi neutri parti assenserui, rem ipsam sub iudice relinquentes,cum hiaudentiores huic

aut illi partiet ut quaeque probabilior visa est yassensum praebuerint, singula Aristotelis verba ad sententiam suam trahendo, & rationes, quae obstabantac contrarium docebant, quo modo melius facere potuerint, dissiluendo Sunt autem nac de re ab his, de quibus loquimur q iamplurima scripta, quae, ne ab interpretis munere recedamus quod unum est, authoris sententiam, quam maxime fieri potest,plane explicare, praetermittenda esse, paucis quibusdam exceptis, arbitramur. Quamobrem incid nobis incumbendum est, ut quae Aristotelis fuerit sententia,explanemus, 'ue aduersari potissimum videnturi quanquam fortasse hoc interpretis munus excedat ne omnino in discus a,ac dubia res relinquatur, breuiter diluamus, prolixior disputatione in alium locum reseruata. Videtur ergo Aristoteles infinitatem vigoris in domonstratione sua intellexisse, partim, quod in vi quae ex se

95쪽

IN XII METAPH. LIBRUM. 8

perpetuo aliquid mouet, separari infinitas eiusmodi fortasse

non potest, tametsi in aliis, quae aut non mouent, alit alterius efficientia, duo haec genera infinitatis manifeste inter se abiungantur partim quod ratio illa, quae motum nullo in tempore factum iri, sit vis finita in magnitudine finita statuatur, demonstrat, aliter momentum d efficacitatem non

habet, quam si de vigoris infinitate sit sermo. At vigoris quidem infinitatem ab infinitate durationis, in his, quae ex se sempiternum motum effici at, non separari, probabile admodum ne dicam necessarium videtur. Qui enim fieri potest, ut vis aliqua ex se perpetuo aliquid moueat, S id quide rata constantique de immutabili motione, nisi infinitate sit praedita An non vim limitibus circunscriptam Sc finitam fatigari,i aliquando mouere vltra non posse, rationi est cossentaneum Eorum enim mouentium, quorum vis finita est, ut an inralium , motum terminatum esse consipicimus, ut ultra

certum temporis spatium, nisi quies intercedat protrahi non possit. Nam quod primus caelestis globus alios, qui subsunt, sempiternis temporibus circunuoluat, idemque,ctim corpus sit terminatum , finitam vim possideat, nihil omnino om-cit, quippe cum ex se id non praestat, sed ex primi Dei virtute infinita, quia ipsumi alios rata illa dc costanti volubilitate conuersat. Vigoris itaque infinitas in eo, quod agit, suaque ipsius non alterius vi actionem, aut motum efiicit, ab in-nnitate durationis abiungenda minime videtur. Sed quanquam abiungi posse, ut aliis, qui de re hac disserunt, placet,

concederetur, illud tamen retiat, Aristotelis rationem, quavim infinitam in magnitudine finita non esse demonstrar. efficacitatem nullam habituram. Nam si vigorem finitum, quanquam maximum, qui perpetuo moueat, in magnitudine statuamus non id profecto efficietur, Ut illam magnitudinem ntillo in tempore moueat, sed pro vigoris illius magnitudine in tempore aliquo tametsi paruo mouebit. Quae enim ratio maior asserti potest, ut cum corpore coniuncta vis illa finita, que perpetuo mouet, motum in momento essiciat, ab illo autem separata non faciat Nunc enim non fa-

96쪽

88 FRANC VICO M. COMMENT

cix, quippe quae viginti quatuor horarum spatio caelum conuertit. Sunt vero nonnulli, qui aiunt,Virtutis, quae in corpore sit 5 eius, quae eodem vacet, diuersam esse ratione corpoream enim virtutem perpetuo durantem mouentemque

infinito quoque vigore praeditam esse oportere, quς contratriis interimere eam nitentibus resistere valeat quae si magnitudinis aut corporis sit expers contraria nulla habituram, quorum actionem pertimescat.itaque saeculis omnibus, etsi vigoris si finiti, duraturam, nec motum in momento, aut nullo in tepore effecturam quod facere cogetur,si in magnitudine statuatur hoc, ut mihi quidem videtur, ingeniose satis 3 subtiliter inuentum est, sed tamen quaestioni non satisfacit. Qui enim in magnitudine Deum poneret, corporeumque est affirmaret, eius generis corpus, quod contrariis inter se pugnantibus,&ad interitum ducentibus,teneretur, ei profecto non tribueret a diuinum, immortale, omnium contrariorum expers, nullique ortu aut interitui obnoxium, quale celeste esse Aristoteles tradit. Vi itaque infinita, quae contrariis interimentibus resisteret, clam nulla essent talia, non egeret,sed finitate sua contentus, eandem omnino, quam nunc a corpore liberatus, efficeret. Vt ergo Aristotelis ratio aliquod in se habeat momentia, id ,quod vult,concludat, de vigoris infinitate videtur esie intelligenda . At in easde angustias dicet aliquis si hoc statuerimus, inducemur. Cur enim Deus, cuius vim infinitam ponimus, magnitudianis expers, momentaneam motionem non faciet, quam tamen effecturum, si cum magnitudine coniungatur, Aristotelis ratio concludit. An fortis, quia magnitudinis expers statuitur, vis eius est imminuta, aut ab aliquo impedita, ut ob eam causam tam velocem citatamque motione, ac si in magnitudine inesset, non facit id vero nemo ut arbitror prose rei, quandoquidem minor effect a, infinita non esset, qualem esse defendimus nihilque prorsus est , a quo impediri alit retardari possit quid enim tantae efficacitatis esset, ut infinitae virtuti resisteret haec profecto magni momenti est,atque e

plicatu dissicilis ratio, quae multos in eam semetiam vidi-

97쪽

ximus adduxit, ut Dei vim motricem finitam esse existimarent metuentes, ne si infinitam faterentur, motione nam omentaneam ab illa effectum iri concedere cogerentur, cum praesertim Deum naturaliter mouere S proinde quantum posset, ut mouentium naturalium mos est, putarent. Nonnulli autem huic rationi ita occurrerunt, ut dicerent,

praeter substantiam immobilem, hoc est, De una a magnitudine separatum, alium quoque mouentem esse I finita prae ditum, nempe caeli animam dc formam. Ac caeli quide motionem finitam, hoc est , eam, quae Viginti quatuor horarum spatio conficitur, ab eiusmodi anima vires finitas obtinente proficisci eius autem sempiternitatem de costantiam perpetuam a substantia immobili. Itaque motum momentaneum minime esta extimescendum, quem fieri oporteret, si in marignitudine vis illa infinita inesset quippe quae eius magnit dinis forma esset, de eam, quantum posset,sormarum nati

ratium more cieret, cum nunc non ut forma, nec ut anima

moueat, sed ut separata quaedam substatia, quae animam cinii ad mouendum, ut optimum quoddam, χXpetendorum maximum, praeterea quidam veluti imperator impellat perpetuo, motionique caelesti sempiternitatem eo modo largiatur. Atque haec videtur Averrois fuisse sententia, eamque ab

Alexandro, qui animam eiusmodi in caelo statuit, desumpsis se Sed non fatis a dissicultate, quae hoc in loco est, hi viri ut ego quidem opinor se explicarunt. Nihil enim ad momentaneum motum tollendum anima caeli conducere videtur. iEtenim si esti lentiam motus substantiae immobili tribuant, ivit tribuendum esse antea docuimus, eandemque substatiam immobilem vi infinita praeditam statuat, ab anima profecto finitivirtutis actionis illius efficacitas impediri non poterit iQuid enim infinitae virtuti valeat ut antea dictum est resistere Maro diu non emcientiam, sed finis duntaxat rationem, quoniam, ut expetendum moueat, eidem concedant, ab anima autem, ut a causa efiiciente, caelum moueri ut

Alexandro placuit inqui ant, quo pacto quae se id consequetur, in nullo tempore motum ab ea factum iri quod quidem

98쪽

so FRANC. UICO M. COMMENT.

ratio concludit hoc enim cosequitur, eo posito, quod ut causa efficiens, si in magnitudine esset, moueret,cuius quidem causae munere etiam magnitudinis expers fungitur alioqui ratio ab uno genere causae ad alium transiret. Sod, quia concedere quanquam non recte xij videntur, illud in quiae rogo, quae virtutis infinitae sit necessitas admotum eo modo perpetuo faciendum, quo id, quod amaturis χXpetitur, mouet. An non finitum quidpiam mouere eo pacto semper potest, si semper durare aptum sit Aristoteles autem ex motu sempiterno substantiam immobilem infinitam esse colli git, ut facile intelligatur, hac illum sententia fuisse substantiam illam, ut effectricem causam, motum sempiternum Dficere quemadmodum autem ut id, quod amatur Sc expetitur, antea docuimus Sunt vero qui aliter difficultatem elusi modi vitare voluerint, dixerintque vim infinitam a magnitudine abiunctam non naturaliter, sed mente ac Voluntate mouere,ob eamque causam, quantiis ut infinita est, momentaneum motum facere posset, eum tamen non facere, sed

eum solum, quem faciendum esse intelligit id enim facultatis Ut v voluntate agentis ingenium esse ut cum aliquid agere, aut moliri aggreditur, non totu id, quod potest, agat, fimoliatur,sed quantum ei cuius gratia agit expedirem-telligit AEdificatorem nanque non tantum aedificare,quantum potest, sed quantum formae domus animo conceptae L

tio exigit. Quod idem de medico dici potest, qui cum arte Scintellectu omnia agat, in grotis curandis, quicquid potest, non praestat sed ea tantum, quae salutaria illi stititia esse

arbitratur Farum autem facultatum, quς naturaliter agunt, non item mente devoluntate, eam esse naturam, Ut omnem

eam, quam possunt, actionem efficiant. Quemadmodum ignis,quia naturaliter, non Voles,aut intelliges calefacit, que-cunque potest calorem,ei, quod calidum reddita argitur hoc

autem modo vires eas agere, quae insunt in magnitudine .

proinde substantiam immobilem si in magnitud me esset,

naturaliter motionem effecturam. Ideoque eam omne, qua posset, ob eamque causam nullo in tempore quae nuc ama--

99쪽

gnitudine liberata, metet voliantate mouet,eamque solum motionem efficit, quam uniuersio, quod mouet, nouit conducere hunc in modum D. Thomas difficultati huic occurrit, eo quoque adiecto, quod nulla magnitudo effectum po- teli accipere, qui facultati, quς in magnitudine non est, pro portione respondet. ei andoquidem corporea omnis natura, cum natura corporis experte comparatur, ut id, quod est ex parte, cum absoluto Sciniuersali. Concludi itaque non posse, i virtus infinita in magnitudine non insit, corporis, quod ab ea mouetur, infinitam velocitatem, quae effectus est illi virtuti proportione respondens, consequi,cum nihil prohiberet, quo minus consequeretur, si virtus eiusmodi in magniti id me poneretiir, siquidem virtus cum magnitudine co- iuncta ad ipsi in magnitudinem proportionem habet. hoc vero seu mihi videtur necelsarium non est,quin potius magnitudinis vis infinita expers magnitudini, quam mouebit, magis dominabitur, maior; que velocitate ciere eam poterit, quam si cum ea coluncta fuerit,' lippe quae ab illa non pendebit, nec mouendo mouebitur, ut absque fatigatione possit

perpetuo mouere. Illud autem, quod de mouentibus naturaliter, mente seu voluntate allatum est, maius quidem momentum in se habet, sed tamen cum difficultate aliqua con iunctum est. Neque enim necessiari a videtur , Ut quae In magnitudine sunt vires, naturaliter omnes moueant, quippe cum belluaria mi hominis quoque ex parte facultas motrix in magnitudine inest, tum corpore coniuncta est quae tamen nec naturaliter, nec quantum potest, semper mouet, sed quantum animali conducit Poterat igitur eodem modo substantia immobilis in magnitudine inesse, eumque motum facere, quem faciendum esse intelligeret. Ut illud interim mittamus, dubium esse,ac fortasse a philosophia principiis alienum, mouentem primum seu substantiam immobilem,

quia mente S voluntate mouet, non eum omnem, quem potest motum efficere. Neque enim ex earum causarum numero est, quae agere possint,' non agere, sed necessario quanqua volensi intelligens agiti mouet. Et haec qui-

100쪽

s FRANC VICO M. COMMENT.

dem sunt, quae mihi de iis videntur, quibus peritiores Peria patetici inicultates in Aristotelis demonstratione existetes

Vitare se crediderunt. Ego ut verum fatear dissimilitudinis causam, quae milii plane satisfaciat, nondum inueni, cur videlicet subit alia immobilis a magnitudine abiuncta, tempore certo S definito, non item momento motum efficiat, quae si cum magnitudine coniuncta ellet, eundem momentaneum faceret. Dixi quidem in Commetariis, qui in libros de naturali auscultatione a me conscripti aeditique sunt, substantiam immobilem a magnitudine separatam alio modo mouere, quam corporeae moueant virtutes, de quibus virtutibus in sexto Physicorum illa sunt tradita maiorem in minori tempore dc minorem seu tardiorem virtutem maiori motum suum escere, quibus Aristotelis demonstratio nitebatur Mouere autem immobilem substantiam, ut optimum quoddam, expetendum, quemadmodum hoc in libro est traditum. Verum ne his quidem plane acquiesco , cum ratio nulla esse videatur, cur vis magnitudinis expers maior in minori, S minor in maiori motum suum tempore non faciat, perinde atque vis ea, quae corporis est particeps. I9d autem eo in loco tradidi, substantiam immobilem, seu primum mouentem mouere, Ut optimum .expetendum non ita accipiendum est, quasi motus esticientiam ei negaremus. Efficienter enim it tradidimus mouet, neque tamen pia ne, Ut caeli forma aut anima, quandoquidem a caelo abiuncta est, dc eius actus non est quemadmodum forma aut anima corporis inaanquam similitudine quadam anima caeli dici potest, ut quemadmodum per animam quaecnnque vivunt, Vivere conceduntur, ita caelum vita intellectuali mente ea vivere dicitur. Atque hac parte cum Alexandro consentio, qui substatiam immobilem caeli animam esse noluit Seleo dissentio qubdaliam animam in caelo posuerit,cuius nullam omnino Aristoteles cci mentionem haec igitur a me de re hac satis sint dicta Longe plura in libris de Deo& me-tibus diuinis disseram, de dissimilitudinis causam, si qua sit, ut credendum est, fortassis inueniam.

SEARCH

MENU NAVIGATION