장음표시 사용
61쪽
uersitate esse oporteat. Nihil enim per se apprehendi potest,
quod vim apprehedente non moueat,atque ad sui apprehensionem quodammodo excitet,& quale ipsum est actu, talem facultatem illam apprehendentem efficiat haec vero a nullo, nisi actu sit, praestari queunt, quippe cum mouere actus Q-hus proprium sit potentiae aute dc facultatis moueri. Quod quidem de sensui his,quae ab eo apprehenduntur, in secundo de Anima, demente autem S rebus, quas intelligit in tertio eiusdem operis, ab Aristotele traditu fuit. Atque cum res ita habeat, fit, ut quo aliquid actu magis participabit, eo natura sua, ac per se intellectile magis sit. Vae vero ab actu remouentur magis, ad potentiae seu priuationis accedunt naturam, sub intelligentia cadere minus sunt apta hinc eiienit, ut substantiae materiae expertes, quddab omni potentia& priuatione sint liberatae,actusque puri sint, simplices, in rebus, quas mens apprehendit, primum locum merito habeant, tum substantiae, quae materiam admistam obtinent, consequuntur deinde formae accidetariae. In postremo gradu, qui secundum ordinem totum complectitur, priuationes
potita sunt, quae nullo modo per se, sed per habitus suos apprehendi consueuerunt his hunc in modum declaratis ad Aristotelis ratione redeamus. Cum itaque duo rerum opta bilium ut dictum est sint genera duo item earum, quae ab intellectu apprehenduntur, ordines, primi inquit 'orum eadem sunt. Prima autem in optabilium genere non ea,quae per se bona sunt, naturamque vere optabilem habent. Nec item in rebus intellectilibus,eς,quino ex accidenti aut per aliud, sed per se apprehenduntur haec enim quidem eadem fortasse inueniuntur squide optabile re vera nihil est, quod ab intellectu tale esse percipi nequeat intelle inis contra nihil, nisi re ipsa bonum aut optabile apprehendit, quippe qui habitu si formas percipit quas diuinum quiddam, bonum& expetendum esse, ob eamque causam eas , quae in materiam recipiuntur, ut a scemina marem ab ipsa expeti Arist teles tradidit. Sed quan uis sint eadem, ea tamen prima hoc in loco non intelliguntur. Sed potius ea, quae in his primis d. h.
62쪽
locum summum habent. Cuiusmodi in rebus intellectilibus substantia simplex actu in optabilibus autem id, quod reipsa non sesiam bonum est, sed omnium bonorum Optimum. haec eadem esse statuuntur. Ac recte quidem Nam si optabila re ipse intelligentia apprehenditur,quo optabilius aliquid est, profecto id magis apprehendi queat, necesse eli ita hi ut quod summe est optabile, summum quoque eorum sit, quae
antelligentia possunt apprehendi:&contra id, quod summe apprehendi potest,expetendorum omnium maximum Prς- sertim, clim forma, quemadmodum diximus, bonum quosdam sit diuinum Lexpetendum, ut summai perfectissima serma, qualis est simplex Sesactu substantia, quae maxime in telligi apta est, diuinissimum sit, optimum Sc rerum,quae expetuntur, maxima Cum ergo haec prima eadem sint . ea,
de qua disseritur, vis mouens immobilis in rebus intellecti libus primatum teneat,utpote simplexi actu, in rebus quoque optabilibus summa sit, necesse est. Eo itaque modo mouere potest, quos res intellectiles optabilesque mouent, quae
ita mouent, Ut cum mouent, non moueantur Qu9 autem
ait sub cupiditatem quidem id cadit qua nuis non cohaerere
cum superioribus videatur, ad id pertinet, ut doceat non omne quidem, quod expetitur, intellectu apprehendi, quod uuaedam cupiditatem moueant, quae ad sensum attinent,non ad mentem, quae tamen prima sunt in genere expetedorum desintellectilium, eadem esse si quidem prima, quae re Vera
sunt bona,voluntate expetuntur: quam expetitionem me
tis cognitio antecedit, ut ideo expetantur, quia expetenda esse rationi videantur non autem videantur, quia experam
tur, ut apparentibus euenit bonis Principium enim mquit subaudi appetitionis, intelligentia est lestellectus autem a re intellectili mouetur, ita ut rem, quae appeti voluntate debet, intellectilem esse oporteat. Quod autem subiicitur At res intellectilis altera secundum se est series, rationis allata est assumptio, quemadmodii ex iam dictis intelligere facile quis potest. Quae autem sit rerum intellectilium alia stries, tartis a nobis expositum fuit
63쪽
IN XII. METAPH. LIBRUM. Idem autem non est unum S simplex . Unum enim mensuram, simplex vero, quomodo res se habet, significat.
Cum dixerit substantiam actui simplicem in his, quae intelligentia apprehenduntur, summam esse, ne quis errore ductus,simplicis vocabulum ad unius reserret significatione, idemque eite, numin simplex putaret, eorum differentiam subiicit, unum inquiens mensuram significare, simplex verbrei habitum quendam. Qu9d quidem verum esse ex his potest intelligi, quae in quinto, decimo huius operis libris devocabuli, unius,significatione sunt prodita. Inter caetera autem rationem mensurae eo significari praeclare exponitur. Nam cum mensura id nuncupetur, quo primo num quo que cognoscimus, omnia profecto, dic quanta praecipue, uno agnoscuntur, vel certe eo, quod diuidua natura licet costet, ut tamen individuum & unum accipitur quemadmodum pedis unius linea est, qua ad lineas ahas metiendas utimur.
nanc mesuriratione vox illa,simplex, non signat,sed rei qualitate, natura seu dispositione Quscirca potest quidpiam unum esse, quod simplex non est, veluti unus homo, aut
aliud quid simile. Rursus potest simplex quid esse, quod multitudine quadam constabit nec ut unum sit, ulla necessitas impellit. Cuiusmodi est haec, de qua sermo est, substatia immobilis, quae cum simplex sit, non unam tamen esse ostendetur. Nec, quod vocabulorum horum significationes inter se differant,differentiam eorum indicatam frustra esse quis putet. Interdum enim pro alio unum sumitur, quemadmodum cum dicitur, aliquid απλώου non dici,idem valet, ac si diceretur uno modo ulud etiam vere unum est, quod simplex est,&diuidi non potest.
Atquii pulchrum, siquod prorter se diligendum est,in eadem serie est,optimumque semper est, aut optimo respode proportione iriquod
64쪽
Ad confirmandum id, quod traditum est, quae in rebus expetendis, intellectilibus summum locum habent,eadem esse,positum hoc videtur. Nam de rerum intellectilium serie, cuius in saperioribus verbis meminit, loquitur. Eadem auteest bonorum, eorum, quae intelligentia apprehenduntur, series, quod habitus dosormae, quas per se intellectu agnosci
docuimus, boni rationem habeant, non secus, ac earum priuationes, mali. Qupd etiam Pythagorici quidam tradiderunt, cum duos rerum ordines, Vnum habituum, alterii priuationum statuerent,& hunc quidem rerum malarum, illud bonarum esse vellent inios ordines in primo huius operis Aristoteles hunc in modum recenset.
Finitum Infinitum Finitum igituri caetera Impar Par quae sequuntur bona esse, Vnum Multitudo infinitum dc reliqua ma- Dextrum Sinistrum la Qus omnia, ut patet, Masculinum Foemina bonorum quaedam sunt Quiescens Motu agitatum priuationes. Quod aute Rechum Curuum dicitur,estque optimum
Lumen Tenebrae semper, aut optimore-Bonum Malum spondet proportione id, Quadratu, Altera parte longius quod primu est, alia ad idem confirmandum ratio videtur esse. Quanuis, huius quae exposita est, pars quaedam esse possit intelligi. Sed viro-uis modo intelligatur, cum id optimum esse, quod primum est, dixisset, illud, aut proportione respondet, pulcn re adiectum est. Quaedam enim prima optima sunt, non simpliciter quidem, sed sola comparatione. Quemadmodum in in tellectibus humanicis,qui actu est, optimus est, non simpliciter, sed quod alios intellectiis, qui potentia solum sunt, aut habitu dignitate antecedit, ob eamque causam, cum primo
ac diuinissimo intellectu, qui simpliciter imus est, aliquo
Esse vero in his, quae vacant motione id cuius gratia,diuisio indicat, alicui enim est id,cuius gra-
65쪽
IN XII. METAPH. LIBRUM. Ttta, quorun alterum quidem est, alterum non est.
In tertio huius operis, qui Graecis secundus est, cum quaestiones ad hanc scientiam pertinentes proponit .disputat, in immobilibus rebus finem non esse docet, idque eo ar- umento,quod finisi id gratia cuius,actionis cuiuspiam sinis, actioque omnis cum motu efficiatur, qui in rebus immobilibus nullus est huic decreto aduersari id videbatur, quod ante tradidit, substantiam immobilem optimam esse,
ac summe expetendam, eoque modo mouere, quo re expetenda motione appetitu ciet, quod certe ipsius sinis est proprium. Ne igitur ipse a se dissentire pugnantiaque docere via deretur , quemadmodu in rebus immobilibus finis inueniatur,declarat. Itaque finem bifariam diuidit, ut unus sit cuius gratia actio fit, quique actione coparatur Alter, cui hic, in quem actio desinit, fieri consueuit. Siquidem id cuius gratia actio est, alicuius semper commoditati comparatum est: horum igitur alterum mobilibus rebus concedit, alteru negat. Quem autem concedat, quemue neget non aperit sed ex horum finium natura potest intelligi. Cum enim unus actione coparetur, & eo, qui agit, longe sit posterior, in immobilibus esse prosectb non potest quippe quae non moueatur, atque in suo fine sint semper, niniique quod antea non haberent, indipiscantur Alter ante rem gerendam, seu actionem existit, simulque est cum eo, quod agit, imo vero unum
idemque cum eo esse potest. Cuiusinodi est aedificator, qui sibi domum construit huius generis finis in rebus immobilibus S sempiternis inest,i quo minus insit, eiusque ratio eis conueniat, nihil impedit. Nam, si immobiles sint,monere possunti agere, idque sui gratiat propter se, ut in eo,
in quo sunt,statu conseruentur. Neque actio omnis cum motu coniuncta est, ita, ut res quς agit,moueatur,sed ea tantum
actio,quae a corpore,aut ab eo, quod in corpore inest, illique copula quadam coniunctum est, proficiscitur. lentis enim actio atque etiam aspectu si tactus sine motu efiicitur, cum temporis fiat momcto, in quo motus esse non potest. Omnia
66쪽
praeterea ad substantiam immobilem, ut ad extremum bo- morum sunt ordinata, ut illa non sui solum, sed alioru etiam omnium finis dicatur. Ei etsi motu, quomodo calor, paulatim nota acquiritur, quandoquidem bonum agendum non
est, unaquaeque tamen res actione sua, motu a natura constituto ad illam qua proxime accedere, eique coniungi enititur, non secus ac grauia locum inserum, leuia superum, ut finem suum motionibus suis adipiscantur haec autem finis ratio, quanquam eius videatur esse, cuius gratia aliquid fit, quem fanis modum substantia immobili Aristoteles negat, quoniam tamen per motum non sit, nec paulatim gignitur, quomodo domus aut sanitas eidem substantiae tribui potest. Itaque patet, quemadmodum in immobilibus finis ponatur. Averrois finis distinctionem aliter tradidit, ut unus is esset, qui in alium recipitur, ut illius quaedam perfectio, quemadmodum sanitas in animali, alter per se manens, ut dominus seruorum finis est, in quem actiones illorii diriguntur hunc posteriorem substatiae immobili ait tribui,veluti ei ad quam omnia referuntur alteriminime,quomodo accides sit, quod in substantia illa esse non potest. Est autem animaduertendum finis partitionem in id gratia cuius Sc id cui, in secundo de Anima traditam fuisse, cum viventis corporis finem animam esse Aristoteles docuit. Atque hanc finis partitionem intelligo, clam nunc ait, diuisione indicari.
Eo igitur mouet modo, quo res, quae amatur: quod autem mouetur, mouet reliqua.
oniam quae expetuntur, optimaque sunt, mi pulchrorum genere summa,eadem necessario amantist,substantiamque immobilem non expetendam tum, sed rerum omnium expetendarum maximam, S Optimam, pulcherrimamque esse monstratum est, concludit,eam non secus mouere id, quod motu ciet, quam res quae amatur, amantem mouere, ad se rapere consueuit quasi diceret, sine sui in tione id autem, quod ab ea mouetur, reliqua motu ciere.
67쪽
Ouae verba aperta quidcm videntur ad intelligendum, sed
tamen obscura sunt, S cum multis disti ultatibus coniuncta. Quid enim illud sit, quod substantia immobilis amore rapsatur, uec ab ea impulsum cstera moueat, difficile est ut ego quidem existimo) diiudicare. Nam cum caelum primu quod complexu suo omnia continet, de velocissima, sibique simili fertur conuersione, verissimile sit id esse, quod ab illa dicitur moueri, quippe quod motu suo caetera omnia secum versat, eiusque motus sempiternitate substat iam hanc sempiternam existere monstratum est, doceri non satis potest quanquam multi id se praestitisse censueriit 'uemadmodum illud a substantia immobili, prima, ut a re quae amatur, X petenda que est, moueatur . hic enim motus, qui a re amabili atque expetenda proficiscitur, vere proprie motus non est, nec ad motum, qui in loco fit, pertinet, sed sola transsatione motus dicitur, qui finis, seu eius quod ut finis mouet, proprius est, ut ad caelum, quod vere in orbem fertur, accommodari posse nullo modo videatur. Nec enim homo puellae amore captus, impulsu solo, qui ab illa venit, ad eam quaerendana moueri posset, nisi vim motricem in se haberet, cuius efficientia ad eam moueretur. Nec igitur caelum solo substantiet immobilis amore ductum in orbem potest couerti, sed conuersionis eius esse tricem causam , quae non ut finis moueat, necesse est adesse. Ea vero nulla videtur esse, nisi substantia immobilis,quae tamen non erit, si eo modo tantiam mouet,
quo res, quae amatur. Qupd si praeter substantiam primam immobilem, anima ut Alexandroi aliis multis Peripateticis placuit in caelo statuatur, quae substantiae illius prim g de
immobilis amore commota ad caeleste corpus, in 'tio est, motaedii impellatur, ita ut ab anima, veluti a causa efiicicte,ae substantia autem immobili, ut a fine,ac re expetenda d amata callum moueatur, non pauciores,seu minores difficultates existunt. Ex motus enim caeli sempiternitate substantiae immobilis, ut cause illius effectricis, sempiternitas, tum in hoc libro tum in octauo naturalis auscultationis ostratur hanc eandem substantiam in magnitudine non esse, eo demon
68쪽
strabitur,qubd motus mometaneus fieret. disse demonstratio .ulla esset, si ut finis duntaxat, non ut causa effectrix mouereti Cuius quide rei tum, cum demonstratio asseretur monebo inlidi quod nulli bi huius animae caelestis Aristoteles
meminit, nulloque in loco de ea disseruit, de qua tamen, utpote re praestantissima, non minus, imo vero multo magis, quam de caeteris animabus, si illam esse credidisset, erat dis serendum. Nam quod animatum caelum ponit, ad substantiam immobilem, de qua nunc agitur,reserendum est quippe quae celi quodammodo est anima. Quid'quod in progres2su substantiae immobilis numerum 8c multitudinem explanans totidem illas esse, quot orbes, qui conuertuntur,constituit, quod minime necessarium esset, si ab ea, ut a fine, re expetenda motio prodiret, quippe cum motionis omnis caelestis, imo vero rerum omnium illa sit finis. Hae igitur&si miles exoriuntur difficultates, anima, quae a substantia immobili diuersa sit, in caelo constituta quo modo igitur caelum primum substatia immobilis, ut res, quae amatur motu cieat, non facile est exponere. Nisi animo concipiamus putemus.
que, id, quod ab illa, ut a re expetenda dc fine mouetur, primario caelum non esse, sed ipsa mei seu proprium eius appetitum ac mentem: quorum alter, hoc est, mente clim naturam suam pristantissimam,omniumque optimam Sc summe expetendam apprehendat, persectionemque illam, im mortalitate, perpetuitate motus contineri intelligit altero, hoc est, appetitu, eandem ardentissimo quodam amore prosequitur, atque ad caeleste corpus motu perpetuo ciendum impellitur, non secus ac sanitatis conseruandae gratia quis piam inambulat, cum desillius perfectionem nouit,&non
alio modo conseruari eam posse intelligit hoc de substantiae
immobilis motione in disputationibus contra Algazelem, in hoc etia duodecimo, Auerrois excogitauit. Qui alium etiam finem motus, quo caelum a substantia illa mouetur,es.se tradidit, rerum videlicet caducarumi mortalium generationem A conseruationem, quae ab illa caelesti motione omnifariam pendet, dc sine ea conseruari nullo modo potest.
69쪽
Ita huius philoseph sententia,eade substantia immobilis
finis motus rationem habet, & causa efficientis, nullaque anima diuersa est, quae a substantia ut a re expeteda moueatur. Nec hoc in substantiis a materia seiunctis absurdum esse ait, quandoquidem finis, efficientis rationes ob materiam tantum inter se diuersae sunt, quae si in rebus insint a materia liberatis, eidem rei possunt couenire. Quemadmodum, inquit balneum, quod cogitatione a nobis cocipitur, ut efiiciens causa mouet,quod autem reipsa balneum est,mo. tionis est finis. Id vero si in materia non esset, vel seiunctum a materia animo cogitetur,ab eo,quod vi essiciens mouebar. nulla ratione erit disiunctum eiusdemque motus res eadem efficiens erit uinis Ciam ergo substantia immobilis materiae prorsus sit expers, motionis c li efficiensi sinis esse, test haec Averrois sententia es, in si aliinonnulli aliter lenserint quae super pres quidem difficultates elabitur seda menin ipsa alias coniunctas habet. Neque enim Aristoteles substantiam immobilem se mouere alicubi tradidit sed perpetuo caeliab ea moueri, ipsamque esse immobilem. Atque hocis verbis quae nunc exponuntur, tradi potissimum videtur. Siquidem ait id, quod mouetur, alia mouere, qin locus
Primo cael maxime cola uenit cuius motione caeteri clemtur. Quin etiam seipsim ad mouendii caelum si moueat, i mobilis profecto non erit, quod tamen Aristoteles demo strare hoc in loco instituit. Nec quod a materia abiuncta si
admotam efficiente ciendum, si, Ut res, quae amatur m
treat, sustuere videtur, quando nec balnei forma dessi a m teria ab tuncta poneretur, hominis corpus efficienter mou ret, quippe cum animarithid sit munus. Atqtie hanc mouen tium causarum dissesentiam in his, quae a re expetenda, tu aliquo cientur, in tertio libro de Anima Aristoteles tria dit. Tria enim in animalium motu esse docuit urnam,' dmouet, illud bifariam distributiim, nempe id, quod est mnino immobile, quae est res expetenda: id, quod mouet,
mouetur, quod appetitus cum imaginatione aut mente, quae a re a bili dia expetenda mouentur, animal 4 d
70쪽
illam prosequendum moueat. Tertium est id,quo veluti instrumento admotum efficiendum appetitus utitur itaque patet id, quod areamabili mouetur, non esse ipsam rem, quς amatur, sed appetitu menti aut imaginationi coitinctum,quq ipsum animal efficienter mouent: sed occurrere aliquis potest, non necessirium esse inquiens, ut quod a re expetenda mouetur, ab illa plane diuersum sit, imo vero fieri posse, veres expetenda ipsa semotione cieat, atque ad aliud mouendum impellat. Quemadmodusanimam nostram se ipsam, quia praestantem se esse intelligat, amore prosequi dicamus, descii magn im conseruationis suae partem in corporei cuius forma est mouendo, atque in exercitatione detinendo, percipiat,ab amore illo, quo se prosequitur, ad illud mouendum impelli. Eadem profecto anima eo modo mouet,Vt res, quae amatur, atque etiam efficienter animal ciet. Nihil igitur incommodi esse quis dixerit, si desipsa immobilis su stantia, quia optima est, summe amabilis seipsam amet,& cum persectionem suam in mouendo caetb magna ex parte consistere intelligat amore illo impulsam ad illud mouendum excitari. Nec propterea immobilis non erit. Eo enim
motu vacat, quo caelum mouetur,hoc est, motu ad locu pertinente, quanqua transsatione moueri, Vt a re, quae amatur,
appetitus sistet, concedatur. Cum aute eam ut id, quod amatur, mouere Aristoteles tradit, non propterea inficiatur, quin& efficienter moueat,sed modum tradit, quo ad mouendum impellitur. Quod autem ait, id, quod mouetur, caetera m vere,ad id pertinet, quod ab ea sua bonitatis, praestantiae amore iam excitata S impulia efficienter mouetur quod quidem est caelum primum, quod alios orbes una conuertit.
Itaque id, quod breuiteri strictim conclusium est, hunc in
modum potest dilatari Mouet inquit it res, quae amatur. Quare clim res, quae amatur, appetitum ad sui prosequutionem, omnino motum aliquem, quo illam indipiscatur, faciendum, impellat, haec etiamfibstantia immobilis suae praestantiae amore capta seipsam ad caelum mouendum excitat,
