Philonis Iudaei, ... Lucubrationes omnes quotquot haberi potuerunt, Latinæ ex Græcis factæ, per Sigismundum Gelenium. His accesserunt propter argomentorum affinitatem Athenagoras De Mortuorum resurrectione, Petro Nannio interprete & Aeneas Gazæus De

발행: 1561년

분량: 749페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

pHILO Nis IvDAEI LIBER Ditibus.Pauperem inuidum nemo miserabitur. Honoratus es c caue inses lentiam. Humilis conditionis es noli despondere animum. Succedunttis bi omnia ex sententia mutationem time. Ostendis saepius c bene sperato.

nam res humanae mutantur in contrarium.quandoquidem sel, luna, caestum uniuersum,manifeste aperte que noscitur, quae perpetuo manent ea dem, ueris definita regulis, ordinatis,aptis,optime congruentibus. At res terrenae totae perturbatae sunt,incongruae incompositae que ut proprie dicere liceat, has mersas profundis tenebris, illas similes lumini fulgentissismo uel potius lumen ipsum sincerissimum atque purissimum. Si quis igiatur uelit res introspicere, inueniet caelum esse diem sempiternam umbrs aenoeti s expertem,quippe illustratum inextinguibilibus purissimis. splendoribus.Et quanto apud nos sunt potiores uigilantes dormientibus,tansio in mundi uniuersitate caelestia terremibus ut qus insopita uigilant,propter certas irrequietas uires, nunquam Histratas suis effectibus. At terurestria etiamsi paulisper excitetur,rursu in degrauata in somnum recidunt, deficiente uisu animae, ut errare necesse sit atque os sare. nam his rebus filiae opiniones caliginem inserunt, ut uitari non possint somnia inania,

nec quicquam firmiter prehendere liceat. Figuratum est & quod inseacundum a regio currum ascendere dicitur, ob causam hanc. qui rempus blicam tractat, secundus a rege habetur, cum nec priuatus sit nec rex, situs in amborum confinio,pra uato cive potior,regia potestate inserior, subierctus tanquam regi populo, cui per omnia uult gratificari bona fide ac seis dulo. Fertur autem sublimis ceu sella curuli, tum a negociis tum a multiatudine in altum hiatus, praesertim cum parma magna que succedunt ex sententia, nemine reflante aut opponente se, sed ut in nauigatione prospera deo gubernante omnia salutariter. Anulus a rege datus insigne est fidei magistratum inter& populum regem intercedentis. Caetem torques aurea, non ad gloriam solum, sed & ad poenam pertinere uidetur. quamdiu enim res ciuiles ei bene procedunt, placet sibi honoratus a ciuibus . cum autem aduersitas accidit,non uolenti, quod damnandum esset, sed fortuis id quod meretur ueniam, nihilominus iniecta in torquem manu trahitur, tantum non increpante suo domino: Hanc torquem donavi tibi, omaomentum in prosperitate, uinculum in aduersitate. Audiui tamen & aliam

huius loci expositionem figuratam talem. Regem Aegypti esse nostrum

intellectum, principem regionum corporearum particularium, qui tans quam rex potestate utatur in adamato corpore. tribus enim potissimum occupatur negociis, circa cibos, potus, cupedias: ideo tres habet proocuratoreS,Pistorum, Pincernarum, coquorum que principes: quorum assius cibos, alius potus, alius condimenta praeparat. omnes autem eunus

chi sunt,quia uoluptatis amator sterilis est rerum ualde necessariarum, obrietatis, pudoris, continentiae, iustitiae, uirtutum omnium. Nullae enim res adeo pugnant inter se, ut uirtus&uoluptas, propter quam multi nesiuigunt quae sola curanda erant, dantes se concupiscent is,& sequentes quacunque illae inuitant. Princeps coquorum nec in carcerem duci istur, nec mulctatur, quia condimenta non sunt admodum necessaria, non tam deliis

362쪽

DE tos Epil. mum delitiae, quam uoluptatis irritamenta leuia. Reliqui duo misero ueti, in apparatus faciunt, pistorum pincernarum que praeseetiaram gerentes,

quandoquidem haec duo maxime cibus potus* uitam sulciunt: qus ubiscunque sunt in pretio, laudantur eorum procuratores, quando ces sint in officio poenam indignationemw incurrunt. Puniuntur autem non eode modo,quadoquidem etiam in ham rem usia est disserentiaecibus neo cessario sumitur,vinum minus utile censetur . nam sine mero uiuunt homines contenti sontanis laticibus sitim restinguere. Quamobrem princeps pincernarum recipitur in gratiam pristinam, quippe qui peccauit in minoris momenti negocio:coquorum uero princeps non impetrat ueniam,uisque ad ultimum supplicium procelente ira haud secus ac in culpa grauisa sima.nam ciborum defectum mors sequitur. Quapropter qui hac in re peccauit, lege talionis suspensus necatur,& quod aliis intulit, ipse patitur, quippe qui esurientes& ab ipso pendentes diuturna fame cruciavit. De his quoque hactenus. At regius uicarius assumpta Aegypti procuratione obibat eius regionis praefecturas & oppida, omnibus nouum magistraotum ossiciose ac hilariter excipientibus, quos tum beneficijs, tum comitas te sibi deuinciebat, elucente in ipso uultu hominis eximia quadam aratia. postquam autem euentu somniis respondente aduenit illud prius septenonium fertilissimum, quintam partem seugum quotannis exigens per sub

praesectos & ministios publicos, tantum comportauit manipulorum nu merum, quantum nemo antea collectum meminerat. Nec enim iniri po/tuit eorum numerus,quamuis plurimi occupati essent in eo nNocio quiabus mos est curiose dinumerare talia. Elapse autem ubertatis septennio fames incepit, quae uis crestens & procedens non continuit se Aegypti terminis, sed dimisa per omnes desnceps ciuitates regiones' quam lonpe late* patet orbis habitabilis, peruenit ad extremos orientis occidentis que populos.sertur nunquam ante sic laboratum malo communi uniuersis getibus,quale medicorum fili, serpiginem nominat: quod omnes partes corporis inuadens ignis more depascituriquam ob rem quaeque gens per honoratissimos legatos seum elum in Aegyptu petebat . iam enim fama pro uidetiam iuuenis prsiam ubiq; uulgauerat, qui commeatus copioses serν

uasset ad futuram penuriam.ille primum aperiri iubet omnia horrea, ut a. spectu ipso & spe recrearet animos, prius quam succurreretur corporis necessitatibus. dcinde institutis annonae curatoribus uendebat fiumentum semper in futurum prospiciens, cuius temporis maiorem quam praesentis rationem habebat. Interea pater etiam illius, deficientibus paulatim rebus ad taetrum necessariis ignorans felicitatem iuuenis mittit seu mentatum decem filio retento domi natu minimo qui proregis uterinus stater erat. Il

si in Aegyptum prose 'i seatrem tanquam alienum adeut, δc maiestate stupesaeti adorant pristo more hominem, confirmantes euentu somnia. quiuenditores suos conspicatus mox omnes agnouit, ipse agnitus a nemine, deo nodum uolete ueritatem aperire ob causas quasdam necessarias, quas

tum dissimulari fuit satius: is enim aut uultu rius mutauit in augustiore speciem magistratu summo dignam,aut mentes obtuentiu hebetauit quo mi

363쪽

33s pHILoms IUDAEI LIBERnus cemerent Ille non ut iuuenis ad tantum principatum euectus, ®i longe potentisiimo dignitate proximus,clatus aetate ac potest ite de uindioccasione cogitauit, sed imperauit suis affectibus, premens at* recondens eos in animo,magno consilio personam insensi assumens, toruo aspeetu voceque obiurgatoria miseros territans.Heus uos, inquit, nihil pacastum habetis in animo. aliquis ex regis hostibus exploratores uos submissit,cui sceleratam operam polliciti putastis uos poste sellere: sed non latent me insidiae uestrae,quantumuis eas tegere conamini. fiatres crimen intenotatum a se depulsuri negant se huic culpae assines, qui nec ab hostibus uoniant nec ipsi asseeli sint hostiliter, nec induci queant ad tale ministerium. este enim se natura pacis cupidos, Sc a tenera aetate legibus parere didicis. se sub patre uiro saneto relinio que, qui duodecim genuerit filios: ex

quibus unum domi mansisse propter aetatem nondum peregrinationi maturam decem coram adstare, reliquum sublatum e medio. Haec de seipso loquentes audiens laquam de mortuo,quid animi habere potuit Quama uis enim ne tunc quidem assectum suum protulit, tamen intus urebatur in pee ore. nihilominus pari oris grauitate: Si, inquit, uerum dicitis uos exaploratores non esse, ut certior fiam manete hic paulisper, & fratrem mini, mum uocate per literas. quod si patris necessitas uos manere non sinit, ne grauiter serat diuturnam uestram absentiam, abite omnes obside hic reli cio uno donec reuertamini cu natu minimo. si secus feceritis, capitale norit. Haec truculente, ut uidebatur, interminatus destitit. illi moesti damna. bant suam in fratrem sic uitiam dicentes: Nunc ueterem iniuriam praesesiti calamitate luimus,poenas a nobis exigente iustitia rerum humanarum Preside, quae scelus ad tempus dissimulatum inclementer arguit, ut dignum est . quis enim poena dignos neget qui fratris innocentis preces immanister contempsimus, quem miserari debuissemus, no Mimas uisiones narorantem quasi familiaribus. at nos emerati Sc crudelissimi nefarium quod negari non potest scelus perpctrauimus: propter quod & hec patimur,&tristiora expectamus: qui cum simus pene omnium hominu nobilissimi

Paternis,auitis,caeterorumcy maiorum uirtutibus, cognatione dehonesta

Mimus admisse probro maximo.Tum grandior natu, qui iam inde a prino cipio cospirationi sese opposuerat: Actorum,inquit,inutilis est poeniteria. rogaba supplicabam,ostendens quam impius emi conatus uester, dehortans ne irae indulgeretis. cum mihi amentiri debuissetis, maluistis sequi uostrum insanum consilium. ergo seudium dignu pervicacia tam impia carpimus,& mercedem accipimus debitam. Inquisitio fit in paratas insidias tuo ueni nec homo inquirit,sed deus aut diuinum ius aut prouidelia. Hsc submisia colloquentes fratres audiebat ille ueditus, qui per interpretem cum eis egerat:iamo impar atactui prorumpentibus lacrymis,ne deprehederetur,auersus est:&postquam delacrymauit,dolore paululeuato abstersacpfacie reuersus ad eos iubet uinciri fratrem a grandissimo proximu, ido inspectantibus caeteris omnibus,quasi sibi ex aduerse oppositu. na inter cos plures secudo penultimus opponitur, sicut primus ultimo. Et irata masaima pars culpae in eo fuerat, quasi autore cospirationis nesaris,qui cohortem stas

364쪽

tem fratrum ait imauerit,&ad odium incitauerit.nam si fratri bene clementer que consulenti,quo uno minor,caeteris erat grandior, suum adiunxis.set sustragium, uix admissum suis let facinus, praeugiente per consensum honore aetatis & ordine praesertim in tanti momenti negocio. nunc maluit a meliore parte ad deteriorem deficere,&in immitem duram que sentenistiam discedere, tan in contentione, ut eius duehi hortatu que sine mora perpetratum sit impium facinus. hoc est, cur soli ex omnibus inlesii puto uincula. Caeteri iam parabant se ad reditum, proregis iustii impletis per si umetarios omnibus saccis fratrum tanquam hospitum, S reposito pretio incorum orificiis nemine tamen super hac re praemonito. insuper aueharq uice additum est quantum redeuntibus in itinere posset sussicere, ut quod coemerant, deportarent integrum absque ullo detrimento & dispendio. Ingressi uero iter cum iusto uineti fratris deisiderio, nec minus de patre soliciti, aegre laturo numerosam prolem decrescere sangulis prosectionibus, ac ne credituro quidem de uinculis, sed praetexi morti hoc commentu sui Picaturo,ut solent de cstero suspicaces es Ie qui semel impegerunt, sub ues Peram deponunt iumentorum sarcinas, ipsi curas aded non deponunt ut

Premantur grauius. sic enim usu uenit, ut interquiescente corpore mens improuisos casus per ocium pensitas angatur magnis molestη S. tum a Persto uno quopiam sacco reperta est in eius ore crumena plena pecuniis: qui bus numeratis inuentum est solidum seu menti precium, duntaxat quan tiam sacciis capiebat. qui in hicnerat rem fratribus indicat, stupens miracuμlo. hi non gratiam, sed insidias rati & animo destituebantur& consilio:

cum que uellent omnes saccos excutere, metu persecutionis inde pro se sti, pene continuato cursu aliquot dierum iter absoluerunt magno compenodio. Tum uero alius post alium ruentes in patris compi cxus, deosculai bantur seriein praebentem se quamuis iam praesagientem inexpediatum nescio quid . sensit enim deeste unum salutatorem, cuius mox tarditatem accusauit, subinde prospecitans in uiam,&requirens integrum filiorum numerum. sed eum iacino superueniret amplius, uidentes eum metu solio

citiam sic alloquuntur: In casibus inopinatis, mi pater leuior est cogniti quam dubitatio. nam re cognita potest inueniri ad salutem aditus, h. xii ta/tio nihil expedit.audi nunc ualde molestiim nuncium, sed auditu iaccessa/rium. Frater quem nobiscum misisti ad Himentum emendum, non reue sus uiuit tamen. hcnc habet quod salus cius in tuto est, dctinetur autem in Aegypto uiuens apud praesidem: qui siue aliorum calumn is siue suspio

cioni suae credulus, pro exploratoribus nos habuit. cum quem defensio. nem nostram asserremus quod in mentem ueniebat ex tempore, narrarii

tes de te reliquis* fratribus uno desuri sto,altero apud te manente, que dicebamus propter aetatem teneriorem domi sabstitiste:atq3 ita omnia de tota cognatione nostra proderemus nil distimulando quo magis suspicio eorim cretur homini nihil prosccimus illo negante se crediturum nobis, nisi uiso fratre nostro natu minimo. eam ob causam secundo genitus reiciatus

est pro obside dimittendus Q primu alter exhibitus fuerit. id imperatum usuit longe molesti stimu . sed durior etiam est necessitas praesentis teporis,.

cui Pares

365쪽

cui parere oportet propter uictualia, quae nunc fame pressis sola Aegyήptus suppeditat.Tum senex gemitum duces ex imo pectiore, Quem ergo

primininquit,deplorabo penultimu ne, non extremit sed primu in calamitatu ordines an secundo genitum, qui miseria primo proximus non prius mortem sensit Φ uincula an natu minimu, cui abominanda prosecstio sus cipienda est,si modo proficiscetur,sraim infortunio Leius nihilo cautiori interim ipse membratim pereo.nam parentu partes sunt liberi. modo nua merosa felice , prole stipatus ad orbitatem recido. tum maximus natu,En

tibi pro uno filio duos obsides, quos selos genui:in hos ut libet saeuito, nisatrem meae fidei committendu incolumem restituo, cuius in Aegyptumbroseetio duo maxima nobis asseret commoda. ii num Φ credetur nec hos stes nec exploratores nos esse:altem l recipiemus fratrem e uinculis. Moestus pater Laereba*eduob. eadem matre genitis orbatus altero,de alterius proseetione licitus,metuens ne impar anxietati ante reditum eius morearetur,memor prsteritoruinisu. tu adhibitus est qui inter fratres excellebat

animo,autoritate,secudia, quartus aetatis ordine.is communem sententia

parenti aperuit. ea fuit quadoquide deficiebant neces Iaria absumptis quae priore frumetatione parauerat, una omnes proficisci, non sine fratre natu minimo. na praesectus regionis diserte interdixerat eis reditu,ni & illu ad duceret. id uir sapies reputas, tolerabilius esse unius incertu periculu Φ certam tot seatru pernicie, quae propter domu senae pressam uitari non poterat respodit:Cedodii est necessitati ut uideo. Fortasse natura uia munit ad melius aliquid, quod nondu praeuidere mente sumus idones. Ite, & minio mu quo* quado ita uidetur,assumite. Veru aliter eundu est Φ antea. tunc pecunia tantu opus erat ignotis ad emendum frumen tu euntibus,& nulla passis iniuria. 1luc adiungeda sunt munera trib. de causis. ad paranda presecti annonae gratia, cui uos innotuisse dicitis: ad fratrem citius redimendu euinculis: ad tollenda quantu fieri potest explorationis suspicione. proinde ex omnib.quae nostia regio fert ceu primitias serte homini,& duplex proclii,annumerato quod retulistis proxime. sortassis enim per alicuius ignorantia id acciditi ego faustis precationib.abeuntes prosequar commendas salute uestra seruatori deo ut &apud illius regiois indigenas hospitib.co. ciliet gratia,& uos restituat incolumes in patria una cu tidescomisso quod pareti debetis, tum alterum priorem relictum in uinculis tum huncce que nuc abducitis adolescentulum percrate imperitum rem omniu. Ita cuneti

contenderat in Aegyptu. Post aliquot dies praefectus regionis cum reuerses uidisset, gauistis est supra modum:mox ψ iubet dispensatorem suum Parare opiparum epulum,& uiros ad salis mensaeo communionem adducere. Introducti adsuc causae ignari timeban .suspicando sitrii calumniam ob non redditum seumeti precium,quod in saccis inuenerat, & apud dis pensatorem excusabant sactum quod nemo accusabat, ut conscientiae L. iis sacerent, simulw proferebant pecunia parati reddere. ille comiter hortabatur essent bono animo.si quid inuenissent deo propitio,id eis fraudi iactiare, neminem eis inuidere dona dei . na huc impluisse in saccos pecunia,

prouidentem non selum funi, sed&inopiae. Sic con lati prompserunt allata

366쪽

allata munera quae mox domino superuenienti obtuleriit. percontati de, inde, satin saluae,& an pater supersit,respondent de se nihil, sed patrem uiMuerc ualere .cui bene precatus, & inactii dei fauore pronucians, circumaspexit requirens fratrem uterinum: quo uise iam non ualens afledium reo Primere,prius quam cum proderet auersus, secessit quasi ad aliud ii sociu nodum enim erat aperienda ueritas & in quodam angulo effudit se in lachrymas. tum ablutus,& dolorem rationi subriciens ad hospites epulo eκcipiendos reuertitur,reddito quem retinuerat obside. adsuerunt &ali j couiuae,optimates Aegyptiorum. Tractatio sitit iuxta morem cuiusque paltrix, quod durum uideretur discedere a consuetis moribus, praesertim in conuiuio, ubi maxime hilaritati prospicitur. Iussi deinde sedere iuxta aeta. tis ordinem nondum enim discumbendi mos receptus erat γ mirabantur quod Aegyptii non aliterquam Hebraei rationem aetatis haberent in holnorandis inominibus, sic cogitantes: sortasse hic magistratus pro sua prus dentia non solum seriis & magnis rebus ad pacis belli preeta munia spe ctantibus induxit decorum ordinem, uerum etiam honestatem in istis leo uioribus & pene ludicris,quam Aegyptii haetenus rudiores nesciuerant. nam in conuiuio semota grauitate laeticia quaeritur. Interim cibi no ualde lauti apponuntur Q conuiuatori non liberet uti deliciis in publica penuoria:& hoc ipsum homines prudentes in laudem uertebant,uitari luxum intempestiuum & inuidiosum: probantes consilium memoris quid uel praesentem laeticiam, uel publicum statum deceat,& utriin se accommodantis tempori. atin ita opportunus & minime inuidiosus apparatus filii. quod deerat, supplebatur hospitali comitate propinationibus,saustis ominationibus ad hilaritatem hortationibus,&id genus iucundis alloqui is, qus ingcnuis ac liberaliter educatis gratiora sunt Φ cibi potusue lauticiae, noli magnifaciendae nisi apud istos epulones luxus ostentatores. Postera die sub lucem accitum dispensatorem domesticum iubet saccos quotquot alolati suerant Mimento replere,ac rursum in cuiusque ore precium cum cruomcna reponere: in minimi autem saccum indere ameteum poculu omnius ulcherrimum ex quo ipse solebat bibere. Haec iusta ille diligenter execustus est,semotis omnibus arbitris & testibus. Discedunt hospites ignari doli, alcy etiam laeti insperatis successibus. expectauerat enim subituros se in , terceptae furto pecuniae calumnia, nec recepturos Datre ob fidem, fortasse ne minimu quides atra ui detentu ab eo qui tam accurate illu adduci iussseratiat illis omnia supra uotu euenerant, no talum nulla passis calumnia, uerit etia ad Caletri mei am* quod praecipuli habetur pignus amicitiae, adhibitis:receptus est Sc stater illaesus id in abis ullo deprecatore: alter natu minimus reducebatur ad parente incolumis:suspicione explorationis euaserat,reuertebatur onusti comeatibus bona spe 8c in futuru conceperant, etiamsi saepius reditura esset penuria, pollicentes sibi securum iter,n5 tremdum iit ante sed laetum, ut ad familiare & hospitem regionis eius summu magistratii. Sic assectis & sic cogitantibus repentinus inexpectatu S , pasuor ingruit. Missus dispelliator cum cohorte domestica, ut maneat manu significat ipse cursuin acceseratimox anhesus: Confirmastis inquit,& priora crimis

367쪽

ra crimina, pro gratia reserendo bene meritis iniuriam, reuersi ad primis maleficia.recepto per surtum frumenti precio maius addidistis iacinus impunitate augente, ut sit,maliciam, poculum herile pulcherrimum preciosissim uin, ex quo uobis praebibit surripuistis homines grati pacati Q, qui ne nomen quidem nostis exploratorum, qui duplicatu attulistis si meti prectum,nimirum ut tali esca obieeta ex insidiis,maiorem praedam auferreti sed non semper selix est malicia interdum cum maxime se celat, depreheditur. Ad haec cum illi prae stupore ne mutirent quidem,repete oppressi do. lore metuss duobus malis grauissimis haerebat uerba in faucibus, ut selet inopinati casus uocem adimere. Tandem ne uiderentur silentio fiteri conscientiam Quomodo,inquiunt,causam dicemus aut apud quem sanatucotra nos extitisti & iudex & accusator, qui etiam ab Miis accusatis nobis patrocinari debueras,quales simus expertus. Certe pecuniam prius in saccis inuentam, nemine arguete ut redderemus, tulimus. num sic mutati simus,ut hospiti per furtum damnii daremus pro grauac nec saetii est hoc,& absit ut unquam ulli nostrum in mentem ueniat. Quod si apud alique e fratribus poculum deprehensum silerit is luat capite. si uere admissim est ficinus ipsi capitale iudicamus ob causam non simplice. primum quia c5scupiscere aliena est iniquissimu . tum quia nefarium ducimus uelle nocere bene meritis. tertio quia genus deducia ab illustrib. maiorib. ignominio, sis faelis dehonestare probrii est turpissimum. quibus criminibus si quis nostrum est obnoxius,pereat dignus non uno supplicio.& cum dii immenta sarcinis exoneransiuitro ad scrutandum inuitando.Dispensator no ignarus Iatere id in sacco natu minimi qud ipse clam abdidera tamen artexena tegebat, initium a maximo natu faciens, & inquisitionem secundum aetates persequens,nemine tergiversante, singulis iuuatibus, donec uenissest ad minimum, apud quem repertu est quod quaerebatur, magno Mitru gemitu: qui scissis uestibus praematuro luctu complorabant fratrem uiuetem etiam tunc,nec minus suam uicem & parentis miseri, praesagioru es naemores propter quς fratrem cunetanter &inuitus comiserat itincricos mitem. moesti drinde turbati ii retro in urbem redeunt co cassi attoniti notam fratris cupiditatem suspectam habentes,quam externas insidias.Tum ad regionis praesectum ad sueti, uere fraternam pietate proserunt accidintes enim uniuersi ad illius genua, quasi omnes furti conuieti, miserabile dicti diffluebant lacrymis supplicabant,scipsos osserebant, pollicentes s uitutem uoluntariam, illum sem appellando, se externa mancipia, empta precio a nullis abstinendo tauilibus nominibus. qui magis etiam eos tentando seuere admodum respondit: Absit ut ob unius culpam in tam mutitos saeuiam, aut durius aliquid statuam. Quid opus est poenas ab insontita exigere qui solus peccaui .solus puniatur. Aucho iam ante a uobis predas natum quicula' deprehensiis silerit. ego tamen aequitatis respectu mitigabo poenam remisso supplicio in seruitutem eum uindicans.Hac comminatione perculsis caeteris,& exanimatis calumnia,quartus aetatis ordine, uir audax,& saluo pudore secundus libere: Precor inquit, here, ne irae indulisseas,ne ue stetus potestate regiae proxima, contra inauditos indesen sinferas

368쪽

DE IOSEPH.

seras sententia. Cum primum huc uenimus, percontanti tibi de patre sea,

trein respondimus patrem consenuisse non tam artate grauatis quam multis infortuni js, quibus more athletarum exercitatu uita exegis Ie in perpea tuis mi s atque laboribus. fratre adhuc puerum, patri ualde carum csose, ut prolem serotinam & c duobus eadem matre prognatis superstitem. cum domi relidium solum, maiorem eius germanum uiolenta more subli tum. cum , iussisses eum huc adduci, malu minatus ni faceremus, ac ne reditum quidem ad te permittens moesti discessimus: &reuersi domu rem totam patri narrauimus.hle diu reluctatus, qudd uehemeter puero metueret,iandem cogente penuria nobis redire ad frumctationem sine minimo fratre propter tuas minas rio audentibus, egre persuasus huc una misi ualde incusans qu3d indicassemus nos habere fratre alium, & sorte suam misserans quod disiungeretur a puero charissimo. est em pro aetate imperitus rerum omnium,no externaru tantum, sed & domesticarum patriarum ii. ad sic affectum paretem quomodo reuertem uic hoc non redueto quibus eu intuebimur oculis misera morte morietur, uel hoc solo audito Q puerno reuertiturinos homicide patricidso audiemus ab inimicis infortuni nostro insultatibus. maxima criminis eius pars in me recidet. multa enim patri sum pollicitus ut pateretur abire pueru,ultro pignus o fleredo, quod suo iure quadocu* libueri .posset a me repetere. quod ni tu propitius fias reddere qui potero Miserere senis obsecro, reputans cla impotenter hanc calamitatem laturus sit, no recepto quem nobis inconsulte comisit filio tutamen pro iniuria quam uideris accepisse poenas sumito, cia me uicariu ex hac die seruorum tuoru numero ascribito. libetercesebor inter tuos nouitios, modo puerum digneris dimittere,id non tam puero dabitur si codonabitur,st seni absentia ubi evado tot anxietatibus,atin adeo ipsi pareti osmiatu. ad tua em dextra ceu ad ara, utina no frustra, c5fugimus. Miserere senis per tota aetate exerciti honestis laboribus: qui totius Syriae ciuita res in ueneratione sui co uerti qua uis alio ritu uiues & atins legibus,tonse diis resis ab indigenarii moribus. Sed uicit uitae honestas,& perpetuus dio 'oru se stomo consensis, ut etiam a suis institutis alienos ad benevolens tiam flexerit. ei sic gratificaberis, ut nihil possit contingere gratius. quid conina potest esse gratius,* deploratu recipere Verum h sc omnia tentameta erat quead modii S priora, regionis praesecto explorante horti erga sitatre seu ut nubeneuolentia. Verebatur em ne quod odiu inter eos intercederet nouercale. ut solet in fami I as prognatis e matrib. diuersis honore inter se paribus. ideo tan* expIoratores incusabasisciscit ado quo nati es.sent genere ut peream occasione de germano cognosceret, num si peres is et an perisset insidius. Nec dimisit nisi obside retento, donec adduccreturque desiderabat maxime, ut liberaretur a molesta licitudine,quo in cons cetum adducto, nonihil cura leuatus, omnes ad hospitale mensam adhibuit germanu honorans potioribus partibus, interim obseruans uultus singuloru ex his iudicaturus numqua subesset inuidia. cum* uidisset omnes gaudere & fauere honori pueri, no contentus duobus argumeus fretinternae erga illii beneuolenti teritu experimentu contentus est intentato

Philo H furti

369쪽

furti e Ine nam inde certissime coniicere poterat de cuius. animo erga

fatrem petitu calumnia. at ita certo persuasus materna familia non imo

pugnari seditione domestica, probabiliter de suo casu ratiocinatus est, id accidisse n5 tam fratrum perfidia, ψ prouidentia dei prospicientis in simirum,& imminentia no minus cernentis in praesentia. tum ad reconciliationem uersus ac foedera succumbens charitati domesticae, ne fiatribus pro. Pter uetere iniuria obueniret ali quod dedecus noluit agnitioni primae in. teresse quenqua Aegyptiu: sed semoto uniuerso famulitio, repente prosusis tan in e fonte lachrymis,dextra ut propius accederct, innui sine uel fora tutio uerba eius exaudire posset quisquam alius: tum sic eos allocutus est: Rem longo tempore tectam & obliuioni mandata ut putatis, nunc reuelaturus, lus solos appello. Fratrem que in Aegyptum uedidistis mei plana Praesente nuc cernitis .Ego sum. Hac insperata uoce perculiis perterriti Aretanquam prae graui onere uultus ad teri an demittentibus, ac sine uoces tapentibus: Nolite tristari,inquit obliuione omniu in me patratoria pol/liceorinullo uobis deprecatore opus est. mea sponte in gratia uos recipio, duabus de causis, propter pietate erga patrem cui plurimu debeo,& prooPter innatam humanitatem, qua omnes praesertim sanguine coniunctos GpIector. carteriam hunc casum non uobis imputo sed deo, qui me suoru beneficiorum difficili mis temporibus humano generi exhibendorii ministrum executorem in esse uoluit:id uerum esse his quae uidetis credite. I otius Aegypti procuratio mihi comissa est: rex honore mihi habet eximiit, re ut parenum ueneratur quamuis aetate senioricolor obseruor* notanis tum ab indigenis uerum etiam a plurimis scribus uel prouincialibus uel liberis. nam omncs opus habent meo subsidio propter inopiam. argentis aurum ,& quod his maius est,comeatus apud me solum reponuntur, distribuendi in singulos quantu cui* ad necessariu usum satis est, ut nec ad delicias supersit quicqua,nec desit ad satietate. Quod nG iactater dico sed ut intelligatis nemine mortale potuisse seruo tanta conserre felicitatem,&Ridem detruse in carcere.nam & uinctus siti quonda passus calumniam. cus extrema calamitatem miseriam cp in summam felicitatem uertit, qui solus est omnipotes. id cum mihi sit perluasissimum,nsi est cur timeatis, deponite omne solicitudinem, laetitiam recipite. nunc properanducstuos bis ad patre, ut a uobis potius quam a fama accipiat laetum de me inuento

nuncium: solet enim illa praecurrere.Tum fratres certatim collaudabat hominem alio aliam uirtute depcaedicante, clementiam,charitatem,prudenotiam. pietatem uero omnes uno ore laudaban .felice euentum ad deum autorem reseretes, & pristinos casus feretes aequo animo: nec minus mirabatur insignem eius modestiam ac pati etiam, qui ne* seruiens male locutus est de fratribus ut perfidis uenditoribus necpin carcere trusias prs dolore

ullum secretum estuthi nem tam longo tepore inter uinctos degens, ut miseri solen suum detexit infortunium, tanquam ignarus omni usuorum casuum ac ne tum quide cum uel eunuchis uel regi interpretaretur somnia. occasionem arripiens suam ingenuitate aperui Limd nec cum uicariam rogis potestatem accepit Aegypto uniuersae praesectus,ut salte obscuritatis

opinionem

370쪽

DE ros Epar. 363 opinionem aboleret doces se natum honesto genere , non uernam,sed insidiis quom minime oportuit deuolutu in graues frumnas ac miserias.ad has laudes accedebat etia equitatis eius metio, dexteritatisco in obeundis muni js publicis.conserentes em eum cum uulgata magistratuum aliorum tam arrogantia imperitia, mirabantur inentationis pomparusi, cotemptum in uiro tam egregio:& quod alienus ab omni maleficio tragico,quatiis potuerit mox in prima prosectione agnitos opprimere, aut certe fame pereuntibus frumentu non praebere,aded poenam ab eis abstinuit ut tana

quam bene meritis daret munera,reddito precio. In tantu em perfidia pastratum* scelus latuit, ut optimates Aegypti praesecto gratularetur fratrupraesentiam,quasi tum primu uenissent. quibus hospitaliter exceptis, rem indicat ut suo regi propere,ita ut omnia plena essent gratulationibus larticia publica non aliter Φ si felici prouentu seisu sames mutata esset in a, blandantiam.Rex cognito patre eius adhuc esse superstite, & numerosam fumiliam,hortatus est ut uniuersi comigrarent,uberrima Aegypti partem eis se donaturii pollicitus. moxq; multa carpeta & plaustra cum iumentis ad subuectionem donat fratribus,&honestum famulicium,ut patre sectiore deducerent.illi uerd ad eum reuersi,& narrantes incredibile insperata 'felicitatem, non ualde senem mouebant, non Q dubitaret de fide testium, sed propter rei magnitudinem assensum suspendebat tande conspecto apParatu copioso, non discrepante ab his quae nunciabatur,cGfirmatiis lauis

Habat deu, qui suppleuisset quod in familia desideratu fuerat. sed hoc gau

dium metu solicitabatur,ne desererentur mores patrii, norat em iuuentustis lubricum,& apud exteros peccandi licenti praese tim Aegyptiis circa

ucrum deum caecutientibus,& caecas creaturas consecratibus at I colenti

bus.sciebat etia honores diuitias' insidiari paru cautis metibus ideo meo tuebat filio, quod solus semotus a paterna familia uidebatur egere castigatore, qui ad uirtute reuocans non sineret eum corrumpi tot prosperitatio.

Finc cogitantem uidens qui selus inuisibilem anima introspicit miseratus dorinieti in somnis apparuit.Ne dubites, inquit, in Aegyptum proficisci, ipse itineris dux ero,secura tutacp tacturus omnia. restitua tibi & desideratissimum filium,qui iam aliquot annis deploratus pro mortuo, no solum uiuit,sed & maximae regioni proedius est. sic senex bona spe plenus,mane laetus se dedit in uiam.Hoc audito filius na speculatores nuncioso in itioncre disposuerat propinquati circa regni fines occurrit obuia. cum conuenissent circa Heroopolim ut uocat,essiiderut se in complexus mutuos,

ubertim uestes rigando lachrymis at* ita haerentes aliquatisper explebat diutinum desideriti,& tandem una contenderunt ad regiam. Ibi rex consspicatus ueneranda senis faciem, non ut praesedit,sed ut suum patrem excepit honorifice:dein post: solenta humanitatis officia donauit ei agrii uberi

tatis precipiis:& quia huius filios audierat esse pecuarios facultates , illorum constare pecoribus,comisit eorum curae proprios greges ovili caprarum , cum armentis regris. Iuvenis aut tanta fide usus est in administradis negoci js publicis, ut cum ratio teporum plurimas occasiones ei praebuis

set ad congerenda pecunia,potuissetis facile ditissimus sui secuti euadere, Philo H a adultes

SEARCH

MENU NAVIGATION