Specimen controversiarum Belgicarum, seu, Confessio ecclesiarum Reformatarum in Belgio : cujus singulis articulis subjuncti sunt articuli discrepantes : in quibus nonnulli ecclesiarum Belgicarum doctores hodie à receptâ doctrinâ differentire videntur

발행: 1618년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

ipsum accedere. Idem Apostolus docetinos

habere libertatem ingrediendi scrarium per sanguinem Igs v. Accedamus itaque, ait,cum certa pem

Fasiones dei c. Item , Christus hale et petuum sacerdotium Vnde es servareprormpotes eos qui

per ipsem accedunt ad D E Vm, per Divens ut interpelzetpro ijs. Quid amplius desiderari poterit, cum Christusi ple palam testetur, E fium ia,Neritas θ' ita: Nemo potest a Patrem venire, nisiper me 'Quem in finem quaeremus alium advocatum, cum per ipsum solum accessum habeamus ad Patrem, Cum*m Eo placuerit nobis Filium suum dare, ut esset advocatus nostet de illum relinquamuS, ut nobis alium sumamus,vel potius ut alium qua ramus,&ntiquam inVeniamus. Quum enim D E V eum nobis donaret, probe sciebat nos esse peccatores. Quare praeceptum

Christi sequentes, Patrem coelestem inVOcamus per Christum unicum Mediatorem nostrum,quemadmodum ipse nos docuit in ratione Dominica , certo persuas, quidquid Patrem petierimus in ipsius nomine, nos esse idipsum impetraturo S.

122쪽

1o CONTROVERSIAE

De Ecclesia Latholica.

CRedimus confitemur unicamEccle-s1am Catholicam, seu niversale, quae est ancta congregatio seu coetus omnium fidelium Christianorum, qui totam suam salutem ab unod Esu CHRIs Τ expectant, abluti ipsius sanguine, per Spiritum ejus sanctificati atque obsignati. i. Haec porro Ecclesia ab initio mundi fuit, isque ad finem ejus est perduratura quemadmodu hoc vel ex eo apparet, quod Christus ex aeternus est, qui nunquam sine subditis edepotest. Σ. Caeterum hanc Sanctam Ecclesiam

DEVS contra Omnem mundi furorem rim

petum tuetur quamvis ad aliquod tempus parva admodum, d quasi extincta in conspectu hominum appareat: quemadmodum tempore illo periculosissimo Achabi, DE vs sibi septem millia virorum reservasse dicitur, qui non flexerant genua coram Baal. Denique haec Ecclesia saneta nullo est aut certo loco sitavi circumscripta, aut ullis certis per sonis

123쪽

sonis astricta aut alligata: sed per omnem ombem terrarum sparsa atque dii fula est, quamvis animo ac Voluntate in uno eodemque

spiritu, virtute fidei, tota sit simul conjuncta

atque unita. Contra hunc Articulum doceri videtur. i. AdEcclesiam Catholicam etiam pertinere multos, quinusiam cognitionem de Chri is habent, se quiproindes-lut suum ab uno I E M Christo non expectant.

AVENATOR E,Declar.pag. I68. Credo Ecclesiam esse coetum evocatum ad audiendum ea quae divina spiritualia sunt, quae ad salutem pertinent seu esse societatem, multitudinem, evocatami congregatam ad intelligendam exercendam unam aliquam religionem.

Ibidem .pag. ID.Salus non adligatur cognitioni historiae Chri-sipallioneo morte. Ibidem ag.18 .Mulii probi Ethnici illustria habuerunt testimonia internae&spiritualis veri cultus divini. Contra Past. Dordiae. IJo.Nego absolute& sine exceptione esse necessarium, ut orianes illi qui salutis per Christum participes futuri sunt, intelliget e Mint,quaecunque de ipso Evangelistae& Apostoli praedicarunt Ucripserunt.

Ibidem M.13. . Cur igitur me oporteret tam esse severum, ut miseros Ethnicos, quibus hae manifestationes iam clarae doctrinae,quas Apostoli habuerunt, ne in=itini=no quidem

sectae sunt, quibus ne verbum quidem de Christo manifestatum est, tamen vitam piam duxerunt, hoc enim est quod simul intelligi semper volo condemnarem, crederem DEVM cum iisdem secundum rigorem acturum, atq; ipsis

124쪽

ita immisericorde in futurum. Cur sentire deberem, DEUM esse ab aliquo plus postulaturum , quam quod ipsi dedit'Cui parum datum est, an ab ipso plus quam illud parum exigetur Nequeo concipere quaenam ibi foret justitiae proportio. Ibi n.pag. III. Posse homines sine plena fide historice de Christoclervari, etiitin postquam des Chrisianaei revelata est, intelligi facile potest, sexamen instituamus quantam cognitionem adulti singuli intc Christianos habeant. Ibidem. pag. I37. Dico Ethnuos talem habuisse dem, qualis po- sulatur, scilicet, D EVM esse, praemia largiri ij qui ipsum diligunt. Inad purum sincerum divinum cultum animarum docuerunt. Quin imb excepto eo quod historiam de Christo ignorarunt,mgvs illustria testimonia veritatis , accepti cultus divini,atque etiam verae dilectionis D Ei proximi, inter ipsos, saltem inter multos, distribuit. Ibidem. pag. II S. Nego hanc propositionem, Ne nopotest, a vivifert qui Christo per veram dem non est in 'us. Ibidem.pag. I I. Credo multos tide de historia Christi praeditos Christum nunquam induisse , de contra multos Christum indui se,atque iube habui se, qui dumodi plenam de historia

Christi cognitionem non habuerim t. Ibidem. pag. I 1.DEvs Ethniculo terit responder etsi permitto ut ad lucem Lunae, aut stellarum ambuletis, tantam tamen lucis babetis,ut viam pes Iram ambularepo sitis. Ibidem.pag. I 7.Qu'mvis simplex carentia historia de Christo non necessario condemnet, tamen Religio Christiana admodum utilis est, de quando Di v s eam manifestari credi Vult, plane necessaria. Ibidem. pag. I. I. Quamvis Ethnici inferriali igne non punirentur, tamen Christiani majorem gloriam in regno coelorum possent hahere, qua=n ipsi, cum Theologi fere omnes doceant ibi diversos fore gloriae gradu S.

II. Totam atque universam Ecclesam in terris deficere

posse . neque necesse esse ut Chrisi lex es caput Ecessae semper

125쪽

Ab Episcopa o Dil'ut.privGEcc thesio Addimus , quod tameri ex eo scilicet Ecclesiam quamlibet delicere polled necessatio sequitur, totam ct universam Ecclesiam in terris descere posse. Ibidem. thesII.Neque vero necesse esse credimus adhoc ut Christus Rex is caput maneat, in terris Ecclesiam aliquam reram semper esse.

De communione Sanctorum cum mera Ecclesia.

Redimus quJd cum sanctus hic coetus&congregatio sit eorum qui servari debentes salus nulla sit extra eamo neminem cujuscunque dignitatis aut nominis is fuerit, sese ab ea subducere aut segregare debere, ut sua tantum consuetudine contentu S,s tu ac separatim vivat. Sed omnes ac singulos teneri huic coetui se adjungere atque uniri, Ecclesiae unitatem sollicite conservare, sese millius t in

doctrina tum disciplinae subjicere, collim denique Chrim jugo sponte subjicere, ac tanquam communia ejusdem corporis membra aedifi-

126쪽

aedificationi fratrum inservire, prout DEVsunicuiq; sua dona fuerit largitus. Porro ut haec melius observentur, omnium fidelium partes sunt, sese juxta DE verbum ab ijs -mnibus disiungere, qui sunt extra Ecclesiam constituti, huicque fidelium coetu ac congregationi se adjungere , ubicunque illam DEvs constituerit: etsi id contraria Principum vel Magistratuum edicta prohibeant, indicta etiam in eos capitise mortis corporeae poena, qui id fecerint. Quicunque igitur a vera illa Ecclesia recedunt, aut se illi

aggregare recusant, aperte mandato repugnant.

ARTICVLV. XXIX. De Notis vera Ecclesiae. Redimus summa tum diligentia, tum

prudentia, ex Verbo DE esse inquirendum ac discernendum , quaenam sit illa vera Ecclesia quandoquidem omnes sectar, quotquot hodie in mundo vigent, Ecclesiae titulum nomenque usurpant atque praete

xunt.

127쪽

xunt. Nequaquam Vero de hypocritarum coetu nunc loquimur, qui bonis in Ecclesia

sunt permisti, f&simul hoc Ecclesiae titulo sunt tecti, J sed ad Ecclesiam proprie non

pertineant, licet in ea corpore praesentes sint: sed de distinguenda verae Ecclesiae congre-

gatione ab omnibus alijs sectus, quae se Ecclesiae membra esse falso gloriantur. Notae quibus vera Ecclesia a falsa discernitur, hae 1untei. Si Ecclesia utatur pura Evangeli praedicatione,&sincera Sacramentorum administratione, lectandum Christi institutionem: si Disciplina Ecclesiastica recta utatur ad cor rigenda vitia 1 si denique ut uno verbo cuncta comple stamur ad normam verbi Dia omnia exigat, quaecunq; huic adversantur, repudiet Christumq; unicum caput agnoscat. Hisce notis certum est veram Ecclesiam dignosci posse , a qua fas non sit quemquam disiungi. Quae autem sint verae hujus Ecclesiae vera membra ex communibus Christianorum omnium notis poterit judicari, qualis est Fides atque hinc cognoscuntur, quod Christum unicum Servatorem fide apprehendant, peccatum fugiant

128쪽

justitiam consectentur verum etiam Euridc proximum diligant , neque ad dextram neque ad sinistram deflectentes , carnemque suam cuipsius operibus crucifigentes. quod

quidem ita minime est intelligendum, quasi nulla amplius in illis sit infirmitas, sed quod

adversus eam per omne vitae tempuS Virtute

Spiritus pugnent, confugientes semper ad sanguinem, mortem, passionem,& obedientiam Domini nostri Issu Christi, in quo solo remissionem peccatorum suorum habent,

per fidem in ipsum. Quod ad falsam vero attinet Ecclesiam, illa sibi su1sque institutis

traditionibus plus semper autoritatis attribuit, quam verbo DE illa Christi jugos sub ici recusat cilla Sacramenta non administrat prout Christus in verbo suo praescripsit sed illis pro arbitrio modo addit ali-Juid, modo detrahit. Praeterea hominibusta semper plus quam Christo nititur,ebsque qui sancte ex praescripto verbi Ei vitam suam componere student, quique vitia illius, atque imprimis avaritiam Midolomanias taxant, ac reprehendunt, hostiliter per sequuntur. Ex his igitur facile est utramque

129쪽

que Ecclesiam agnoscere atque a se invicem

disc

cernere.

Contra hunc Articulum doceri videtur. 1 ullas notas dari posse,aut ut dentur opus esse, per qua in cognitionem verae Ecclesiae perveniatur.

Ab Ei Dissut. pri v. de Notis Eces Thesa. Cum nota omnis semper notior esse debeat ea re, cujus nota est, ad quam tanquam obscuram Diguo tam notificandam adhibetur: ei vero, qui, quae doctrina salutaris sit , recte intelligit , nihil omnino desit , quo Ecclesia cognosci queat. relinquitur etiam 3 llas notas dari posse,aut ut dantur opus esse per quas in cognitionem Ecclesiae veniatur. Ibi scin Thes. s. Ullas esse circumstantias per quas tanquam notas in verae Ecclesia certam Sc infallibilcm cognitionem deveniatur, impossibile esse tuimus. Ibidem. Thes. 6. Imo quod magis est hanc ipsam de certis infallibilibus Notis, extra hanc Doctrinae salutaris professionem, signandust stionem, praecipuum gradum fuisse credimus,per quem e verae Ecclesiae sive salutaris doctrinae solida cognitio deturbata, V Antichristi solium evectum atque exaltatum, quinimo pura veritatis ignorantia introducta est, adserere non dubitamus.

II. Pratas verae Ecclesiae non esse puram praedicationem Verbi divini. ceram Sacramentorum admini ratio

nem, se Disiplinae Ecclesiasticae legitimum usum se

nota aliqua es statuenda, eam se unam, sicilicet salutaris doctrinaeprofessionem,ad quam pura verbi divini praedicatio nonpertineat. Ab Ei 1 DC os ii , Distat. pri v. demot Eccl. Thes. 8. Quod si quae tamen Ecclesitae nota statuenda est, ea alia esse non

potest, quam una salutaris docti irae professio. Ibi iam

130쪽

712 CONTR. OVERSI HIbusim. Theor. Ad hanc salutaris doctrinae professionemJ non pertinet praedicatio verbi dirini quippe quae Pastoris actio

potius quam Ecclesiae est, non tam necessaria, quam H-tilis est ad aedificationem illius postquam Scriptura omni bus lingulis legenda data est, ut ex suopte marte discat quisque quantum satis est. AVENATORE, Declari .Iro. Qui DEVMac Christum confitetur,& ejus vocem audit, de de fidei dogmatibus paratus est confiteriin sentire quae de iis rotunde Scriptura loquitur,etsi nec possit nec velit recipere, quod ab his aut Ilis Concilijs, Synodis, Patribus, ic se ijs forte sit decretum,ut utatur his aut illis verbis aut phrasibus, in quocunque etiamfuerit fidei dogmate, quae plerumque per curiossitatem hominum sunt inventae,& caussie acerborum schismatum,&horribilium persecutionum ac caedium inter Christianos fuerunt, sed qui dicit: Verba, quibus ipse Christus usus

est, mihi susticiunt, ego ea emendare non possucta, atque etiam credo te non esse Praeceptore tuo sapientiorem ad describendas res spirituales quis talem virum non agnosceret pro membro Ecclesiae Θ& talem coetum pro Ecclesia

Ibidem.Nullum est convenientius medium ad diminuendas sectas, atque ut omnes Christiani in unam Ecclesiam, in fraterna unitate, colligi possint: quam ut singuli phrases in dogmatibus fidei vel a se inventas, aut ab alijs confictas, a se autem receptas,omittant,& ut unusquisque in sensu sito abundet, explicationes, descriptiones: sensus fuerborum

SEARCH

MENU NAVIGATION