Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ARCHAEOLOGI GRAECA. Lib. II cap. XX. o 1

a Lycuigo institutum fuisse eum nimirum in finem , ut juvenes laboribus vulneribus sorti animo perserendis assuescerent, in periculis impavidi fierent. Alii contra volunt hac ratione temperatam esse oraculi severit tem, quo sanguis humanus in Dianae ara effundi praeceptus est. Iterumlii illum ad Orestis tempora revocant, qui imaginem Dianae Tauricae, cui Scythae hostias humanas mactare lebant, ex Scythia in Laconiam attulit. Hanc immanem barbariem Lacedaemones detestati, simulque Dete iram veriti, mandarunt, ut puer in illius ara quotannis flagris caederetur donec sanguis flueret, ne illa De sanguine humano, quem sitiebat, omnino careret Denique, hanc illius moris causam reddunt nonnulli In Pausaniarii Spartanorum ducem sacrificia tota facientem , antequam cum Mardonio pugna committeretur, irruit cohors Lydorum, qui sacrificia diripuerunt ac devastarunt, sed flagrisin baculis solis armis, quibus Lacedaemonii hac occassione instructi erant, tandem repulsi sunt cujus victoriae ad memoriam servandam puerorum flagellationem ad aram,' deinceps Lydiam obam. bulationem Spartae sua aetate adhuc celebratas suisse tradit Plutarchus

Festa Iovis cognominati Μειλιχ ἰου, id est, Propitii, Athenis celebrari solebant, secundum Thucydidem lib. I. Aristoph. Scholiastem in Nubes, Suidam. Sic autem dicebantur α, του Διος σης, id est a Joveo mala fortuni, eo quod Iupiter votis supplicibus sollicitatus iis aderat M apericulis malisque eos liberabat Agitari solebant sub finem mensis Anthesterionis extra civitatem, quo ingens Atheniensium epulantium' sacrificium facientium requentia convenire assueverat. His estis fiebant publicae nundinae, quibus omne genus mercium venum prostabant; quocirca curriculum filio Phidippidae illo die sacro emisse dicitur Strepsiades in Aristophanis Nubibus Act. m. Scen. I.

Festa res Διος Πολάω ζ, Jovis Polier, vel civitatis Dei tutelaris , Athenis celebrari solebant decimo quarto die mensis cirrophorionis Leg. Pausanias in Atticis, lianus Var. His lib. m. cap. III. Porphyrius de Abstin ab Animal Hesychius, Suidas Saepius dicebantur Βουφονιο a bove ma-

412쪽

Etato illo enim die certae placentae, ejusdem generis ac illae quae in sacri ficiis usuveniebant, mensae aeneae superimponi assueverant circa illam meniam agebantur lectissimi aliquot boves, quorum primus qui placentam absumpsisset, illico mactabatur . Qui bovem mactabat dicebatur βουτης aut βουφό:/ος Tres solas familias, quae diversa nomina pro muneribus gerebant, in illis ceremoniis peragendis adhiberi fas esse tradit Porphyrius de Absti. xent ab Ammatibus. Familia, quae boves abigebat, dicebatur Κεντειάδι ι, κέντρον, id est, stimulus qui illum seriebant Bh τυποι , Thaulonis genere nati qui vero eum mactabant Δωτροι, id est, laniones aut coqui, dicebantur. Hujus instituti causa haec suit: Certo Iovis die esto sacram placentam comedit bos famelicus, quod prophanum animal occidit sacerdos panonnullis hau lon, ab aliis vero Diomus aut Sopater dicitur 9 pio zelo concitus. Illis autem diebus bovis caedes capitale crimen censebatur , quocirca loco rei sacerdotis, qui matura fuga sibi consuluerat, securim cruentatam criminis postularunt Athenienses, juxta Pausaniam illam insontem declararunt; sed Elianus aliter sentit traditque sacerdotem & illos, qui solennitati intererant, cit enim culpae participes credebantur a crimi- r.e solutos fuisse, securim vero damnatam quod videtur vero similius . In illarum autem rerum monumentum mos introductus est , ut postquam sacerdos aufugisset, de bovis caede sententia ferretur. I , Festa Dianae dictae Dict)mnae, vel a Cretae civitate, vel a Nympha Cretensii pariter vocata Dict=mna Dianae venationis socia, quae retia venatica a Graecis appellata δατυα invenit, Spartae observabantur, ex Pausania in

Laconicis.

Nil se Megarenses, remis praestantes, Foelices habitetis, quoniam prae aliis hospitibus Attictim Dioclea puerorum amatorem honore asseciuis: Semper primo vere ad ipsius tumulum congregati Pueri certant osculi laetoriam reportare: si iqtie labra labris dulcius applicuerit, I coronis oneratus ad fuam matrem revertitur.

413쪽

ARCA COLOGIA GRAECA . Lib. II Cap. XX. os

Ubi Seholiastes vetus moris hu)usce causam exponit his verbis: Ουπὶ Διοκλῆς

Festa Διονυσω vel Bacchi, non raro generaliore nomine diei οργια, quae licet aliis Diis tribuantur, attamen Bacchi propria sunt. Illius Dei solennia in AEgypto instituta dicuntur , unde Graecis a quodam Melampo tradita sunt, juxta Herodotum lib. II. Pariter gyptiorum Isidem eamdem esse ac Cererem, Osiridem Bacchum, utin Graecorum Dionysia fuisse AEgyptiorum amylia , nos docet Plutarchus de I de Si piis Athenis asore cum pompa superstitione quam in ullo alio Graeciae loco agitari solebant anni enim per illa supputabantur, secundum Suidam, rarchontum princeps in iis moderandis participabat , prout scribit Pollux lib. I 11. utin Sacerdotes, qui sacras vices obibant, primas sedes in publicis spectaculis occupabant, teste Aristophanis Scholiaste in Ranas. Prima autem institutione omni pompa&ornatu destituebantur, quum illi dies sacri publicae laetitiae agendae destinat hisque ritibus tantum celebrati fuerint, tradente lutarcho περὶ φιλοπλουτ. Primo vas vino plenum vite decoratum, dein caper, postea canistrum cubus plenum, tandem phalli prodibant. In quibusdam illis diebus estis esse .gessu Poetarum figmenta dela cho imitari studebant veneratores hinnuli enim pelles , carbasain mitras induebant thyrsos, tympana , fistulas, tibias crepitacu Ia gestabant; sertis ex arboribus Baccho sacris , ut hedera, vite , abiete , C. consectis capita coronabant Alii Silenum, Panem V Satyros agebant, comico habitu peregrino gestu in publicum prodeuntes alii asinis insidebant alii

vero capros ad mactationem adigebant. Hunc autem in morem homines utriusque sexus in colles, deserta, alia loca divagabantur, nutantes, ridiculo more saltantes, horrendas voces & boatus edentes, insanientes , conclamantes υοῖ σάβοι , εὐοῖ Botu cε, aut Ιακχs , vel Ic βακχε au Ιου R 'κ με. Hi sunt praecipui ritus qui in Bacchi estis obtinebant per totam Grae' ciam praesertim Athenis, ubi it Iam Bacchantium turbam certo illius Dei die festo sequebatur caterva hominum quaedam vasa sacra gestantium I UO-rum primum aqua plenuia erat, quod excipiebant lectissi in honoratae virgines dictae κανιφοροι, eo quod canistra aurea omnigenis fructibus plena Eee fer-

414쪽

serrent haec erat celebritatis pars sacratissima ; quocirca ut plebeculam inspectaculo detinerent, in illis sportulis includebantur serpentes, qui exinde saepius raptantes spectatores in admirationem rapiebant . Proxime sequebatur περιφαλλιο , id est, turba hominum gestantium Q φαλλὰς , vel perticas , in quarum summitate infixae erant effigies membri virilis r hi autem violisin hedera coronabantur, eorumque facies aliis herbis obtegi solebat; dicebantur φαλοφοροι , illorumque cantilenae φαλλικα ασματα Deinde Ιθυφαῆλοι veste muliebri albis naculis distinctain usque ad talos demissa induti, serta in capite, & chirothecas in manibus ex floribus consertas gestantes, ebrios gestu agentes. Itidem aderant Λικνογροι, qui ἱκνον , id est, sacrum Bacchi ventilabrum, serebant, quod horumin aliorum hujus Dei festoruin sacrificiorumque ita proprium erat, ut pauca illo pro more solito caruerint, unde Bacchus dictus est Λικνίτης . Denique illis sacris diebus publica spectaculain ludi magna cum requentia edebantur nil nisi commessationes' omne luxurie genus in tota civitate agebatur. Bacchi sesta sunt innumera, quorum praecipua haec sunt. Διονυσιο αρχαιοπρα apud Thucydidem lib. 11. Hesychium, Demosthenem orat in Neaeram, Pollucem lib. I 11. Limnis in Attica ditione ubi exstabat Bacchi templum , decimo Anthesterionis die celebrari solebant. Qtii sacra munera ths diebus festis obibant, erant imprimis quatuordecim

mulieres, quibus a βασιλει, qui erat e numero Archontum Sc celebritatis requisita procurabat, demandata erat illa sacra provinci ; dicebantur autem Γεριωρέ, id est, Venerabiles , quae suo munere fungi non permitte, bantur, nisi prius coram βασιλιασα, se , βασιλέως uxore , juramentum dixissent se omni pollutionis generes puras esse. Διονυσια νε-σρα , a Thucydide loco citato memorata , quae a nonnullis subsequentium festorum sorte non diversa sunt. Διονυσια κε γαλα, Vel mallor , apud Demosthenem Orat in Leptinem saepius dicuntur Αστυκα vel τακα αστυ, quia intra civitatem celebrari selebant mense Elaphebolione imo κατ εοχta vel eminenter vocantur Διονυσια, nulla nota discriminis addita, eo quod omnium Bacchi estorum, quae 'thenis servabantur, celeberrima fuerint. Διονυσια κικρὰ, vel minora, non raro vocata που καν άγρὰ , quia rure agitari solebant. Eratque quas parasceve priorum majorum festorum atque in autumnum incidebant, teste Aristophanis Scholiaste M Acbarn. Alii illa ponunt in mense Possideone alii vero in Gamelione iterum nonnulli volunt eadem fuisse ac Διονυσια ληνωα a m/ος torcular , juxta quam opinionem illa mensi Lenaeoni tribuit Hesychius. Δίονυσιο Βραυρωνια , in quibus veneratores omni excessus impudicitiae genere se mergebant, Braurone pago ditionis Atticae celebrabantur e Λ-ristophanis Scholiaste in Pacem Δ ονυσια νυκτηλια, apud Pausaniam in Atticis quorum arcana revelari nefas erat, ab Atheniensibus in honorem Bacchi Nyctelii , cui templum dicaverant, observata sunt.

θεοίνια, est Bacchi cognominati Θεοίνου, id est, Dei vini. ὶμοφαγια, est Bacchi cognomine ιυριοφάγου Κωμ 11 στοῦ, eo quod ostiae

huma

415쪽

ARCAAEOLOGIA GRAECA . Lib. II. Cap. XX. os

humanae illis sacris diebus ei mactarentur, juxta Plutarchuna in Themsο-cle vel a carne cruda comesta, qua vesci simulabant sacerdotes cimo iis, solenne erat serpentes capillis implectere, laestu insanos agere. Fuerunt & plura alia Bacchi testa, cujusmodi Triennia vel Διονυσια τριε- σηρικὰ sic dicta ab statis temporibus, quibus agitari solebant, canente Vir gilio Aeneid. lib. iv quae a Baccho instituta dicuntur in memoriam suae in Indiam expeditionis, in qua triennium insumpsiit. Alia ab Aristophanis

Scholialte in Pacem memorantur , quae unoquoque quinquennio agebantur. Praeter illa mox memorata plerique Veterum pluriunt aliorum Bacchisestorum meminerunt, quorum nonnulla suo loco describuntur. Διονυσια ρκαδικα, quibus pueri Philoxeni & Timothei Musicam edocti, quotanni in theatro quodam Arcadiae Bacchi festum choros ducendo, cantando, ludos agendo celebrabant, ut refert Polybius lib. v. ΔΙΟΣΚΟΥΡΙΑ, Fest Διοσκουρουν, vel Cassoris Pollucis, qui Iovis filii credebantur Cyrenis juxta Pindari Scholiastem in 'th. de . sed praesertim Spartae.

quae illorum Heroum locus erat natalis, celebrata sunt, secundum Pausa. niam in clienicis in Sidonium Carm. I x. Illo die sacro magnam laeti. tiam agebant, quo Bacchi munera immodice sumebant, ludos, quorum athleticae pugnae pars magna erant, edebant.

servabantur.

ΔΩΔΕΚΑΤΗ, Festa sic di sta, quia duodecimo mens Anthesterionis die celebrari sole

bant apud Hesychium . Vide νΘεσπιρια.

Η Δ Ο Μ Η, Festa septimo die singulorum mensium lunarium, juxta Suidam ω'ωclum in Hesiodi Dies , in honorem Apollinis, cui quodvis septi tuum sacrum erat, quia simili die natus est, observata sunt quocirca Apollo saepius dictus est βδοαα γενης, teste Plutarcho ΘmpH. BL vati Hesiodus causam tradit in Oper. O Dieb vers. 768.

416쪽

-Ο septima sacra dis

Hac enim possinem nise aureo armatum genuit Latona. His sacris diebus hymnos in honorem Apollinis canere, in ramos laureos, quibus etiam patinas decorabant, prae manibus gestare assueverant Athe

nienseS.

Fuerunt & altera est ejusdem nominis, quae in privatis familiis septimo a liberorum nativitate die celebrari solebant sed de his suo loco ΕΙΣΗΤΗΡΙΑ, Fest , in quibus Magistratus Athenis munera inire soliti erant , juxta

Suidam aliosque exicographos illis autem diebus sacrificia facere, & pro Reipublicae in collimitates salute vota publica fundere in templo vel foro Jovis βωλω Minervae βουλαιας id est, consultorum mos obtinebat, te si Antiphonte Orat pro Choreula:

Festa Iovis Hecali aut Hecalesii, ab Hecate pago tribus Leontiae Atticaeditionis juxta Stephanum ByZantium, vel a quadam vetula dicta Hecale, quae ei statuam dicavit Theseum in expeditione , quam in Taurum Marathonium susceperat, amicissime reverentissime excepisse votaque pro ejus scelici reditumiis fecisse hanc Hecaten tradit Iutarchus in The- eo . Theseus autem vietoriam cum laude adeptus domum rediit, sed quia Ηccale vetulae jam mortuae suum animum gratum testari non potuit, ejus memoriam consecravit,in in illis estis diebus celebrari sub nomine diminutivo Hecalene praecepit, eo quod Theseum nomine Θησειδίου compellasset illis enim nominibus diminutivis seniores junioribus bonum animi aia sectum exprimere solent sic filium Phidippidem nomine diminutivo διππιδι vocitat Strepsades in Aristophanis Nubibus

Festa Hecates , quae ab Stratonicensibus magna cum requentia quotan nis celebrata sunt, secundum Strabonem lib. XI v. Pariter hanc Deam maxime venerabantur Athenienses , eo quod sana1-liarum praesidem, liberorumque numen tutelare illam crediderint, unde statuaS, quae a Deae nomine dicebantur Ἐκατα , juxta Aristophanem ejusque Scholiastem in in ejus honorem prae aedium soribus& in triviis erigere solebant. Singulis noviluniis publicum convivium sumptibus ditissimorum civium prospiciebatur, quod simulac in loco solito appositum erat . a pauperioribus distrahebatur, fama sparsa Hecaten sercula absumpsisse , teste Aristophane in luto qua de causa dicebatur Eκατης δε πνον , Hrcates coena. Haec autem peragebantur in trivio , quia illi Deae triplex natura aut triple munus ei tribuebatur, quorum respectu triplici nomine es ferri

417쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA. Lib. II. Cap. XX. o

serri solet, quum in inseris Hecate , in coelis Σελχ η vel Luna , in terra vero ραμις aut Diana dicatur eadem de causa innumerae appellationes illius Deae propriae vel deducuntur a numero trino , vel ei assines sunt quale τε γέννητος , τριγληνος, τυ γλαΘήνη τριοδιυ , id est , Trivia, Ter gemina, Tritonia, & plures aliae . Quod autem Hecatae in triviis sacrificarent, id expiationis ergo factum est, ut Plutarchus refert: Θονία δε A-

. . Quo faciunt verba Scholiastae Theocriti Id E. II. quibus docet Hecates simulacra in triviis collocari, quod illa piaculorum curam haberet: IJ-

ΕΚΑΤΟΜΒΟIA, Festa Iunonis ab Argivis Eginensibus Argivorum colonis celebrata sunt, prout testatur Pindari Scholiastes Olmp. de VII. III. Sic autem dicta sunt ab καιάμβη, id est, sacrificium centum oum primo enim horum festorum die totidem boves, quorum reliquiae inter cives distrahi solebant, Iunoni mactabantur. Similiter publici ludi ab Archino Argivorum

Rege, quorum praemium erat clypeus aeneus' corona myrtea , illis diebus sacris agebantur. Fuitin sacriscium cognomine in Laconia quotannis factum pro incolumitate centum civitatum, quae eadem aetate in illa regione floruerunt

teste Eustathio ad Iliad. 3. ΕΚ ATOM Ii ONIA, Solennia sacrificia a Messeniis, quandocunque quis illorum centum hostes occidisset, in honorem Iovis facta, prout tradit Pausanias in Messenicis. A, Festa Latonae Phaesti hac de causa ab Antonio Liberali Metamorph. v I 1 tradita concelebrari solebant Galatea Euryti filia Lampro Pandionis Phaesti urbis Cretensis civis filio nupsit, qui quum bona tenuiora quam genias nobile, ex quo natus erat, decebat, possideret, nec filiabus dotes cum illarum ortu congruas prospicere valeret, uxorem, si filiam peperisset, illam illico occidere usqit. Interim gregem revisit Mantequam domum rediis et filiam enixa est Galatea, quae materno assectui cedens , immitis conjugis mandato parere noluit, S ut infantuli saluti consuleret, illum vocavit Leucippum, marito filium esse asseverans. Sed tandem, quum dolum diutius tegere non post et in templum Latonae confugit , quam supplicibus votis sollicitavit ut puellam in puerum mutare dignaretur mea autem misericordia tacta ejus preces exaudivit, quae idcirco a Phaestiis vocata est ei υτια, διὰ το φυσὸν μή δεα γῆ κορη, id est, quia filiola sexum mutaverat ' κδυσία, δια τὸ ν πούδα ἐκλειν τὸν πεπλον, hoc est , quia se muliebrem

418쪽

Festa Dianae cognominatae λαφν1βολου, vel venatris is, in quibus placenta cervi figuram reserens, quae idcirco dicebatur λα φος, ei offerri solebat, juxta Athenaeum Δειπνοσοφ. lib. XIV. En tibi festorum originem Phocensibus ab hostibus Thessalis ad incitas redactis eorumque imperio subjici recusantibus, Daiphantus proposuit, ut ingenti ignorum pyrae erectae superimponerentur uxores, liberi, omnesque illorum opes, quae , si incerentur, penitus conflagranda erant, ne quidquam hostibus superesset . Sed quum iniquum duxissent mulierum mortem decernere antequam consensissent, illas in publicum conventum accersiverunt quo uno agmine congregatae simulac consilium audiverunt, illud uno ore probarunt, Daiphantum laudantes, cui pro tam nobilis iraeclari propositi praemio coronam donarunt. Ibidem interfuisse' mulieribus concinisse dicuntur pueri . Rebus autem ita dispositis, hostibus obviam iverunt , quos tanto impetu tanta fortitudine adorti sunt , ut eos , a quibus ad Ytremas angustias mox adducti fuerant, vice versa profligaverint penitusque deleverint, juxta Plutarchum virtute moherum in cujus victoriae monumentum haec festa instituta sunt, quae majore cum pompa cultorum frequentia quam ulla alia, quae in illa regione obtinebant, celebrata sunt. Sed hic obiter notandum est pro

verbium tritum , quod inde natus esse creditur, nimirum Φωκεων νοια,

id est, Phocensum desperatio , quod tribuitur iis, qui omni salutis spe ex

ciderunt.

honores decreverant , instituta sunt . Celebrabantur autem a virginibus, mulabus vel certis currubus ex arundine aut unco consertis insidentibus.

ciae civitatum Plataeis agitari solebant, prout tradunt Pausanias in Boeoticis QPlutarchus in Aristide. En tibi illorum causam maritonio Persaruna duce a Graecis imperante Pausania Lacedaemonio in pugna lataeensii profligato, aram V statuam ex candido marmore Iovi Eleutherio, cujus ope Graeci patriae libertatem a copiis barbarorum vindicaverant, erexerunt Plataeenses sed in generali Graecorum conventu convocato exposuit Aristides Atheniensium surrogatus ad ελευθερια, id est, festa libertatis , celebransa ab omnibus Graeciae civitatibus legatos singulis quinquenniis mittendos esse Qui cum omnes senserunt, praeclara praemia statuerunt. Observarunt Plataeenses festa anniversaria in memoriam illorum, qui pro patria sortiter pugnando vitam amiserunt , hunc scilicet in morem: Decimo sexto die ab ipsa aurora mens Maena aeterionis, cui respondet Boeotorum Alalcomenius , solenniter obambulare solebant : omnibus autem praeibat tibicen bellicum canens , quem Xcipiebant certi currus myrrha, seritSa

419쪽

sertis nigro tauro onustici deinde sequebantur juvenum turba ex ingenuis civibus, enaini enim servilis generis his festis interesse licebat, quia viri , in quorum honorem instituta sunt , pro patriae libertate asserenda fatis cesserant: hi juvenes vini& lactis patulas amphoras ancipites ad libandum oleique testasin pretiosa unguenta gestabant tandem progrediebatur magistratuum princeps , cui licet alias quid ferreum tangere , aut aliam vestem quam albam gestae e nefas esset , attamen in hac celebritate veste purpurea induebatur,in hydria de foro sumpta per mediam urbe mensemptae manu gestans ad monumenta adveniebat , quae aqua e fonte vicino hausta lavabat , imo inungebat deinde tauro super rogum mactato , infero Mercurio Ioveque supplicatis, manes illorum sortium heroum, qui pro patria occubuerant, ad convivium vocabat tandem pateram vino implens inquiebat, Propino iis qui pro libertate Graeciae vindicanda mortem oppetierunt. Haec solennia sua adhuc aetate ceIebrata fuisse tradit Plutarchus. Alter dies festus cognominis a Samiis in honorem Dei amoris observabatur, juxta Athenaeum amrνοσοφ. Lb. m.

Pariter sacrum diem ejusdem nominis servi , quando a dominis manumittebantur, observare solebant ad quem morem alludens Plautus servum gestientem de eo quod herus peregre ivisset tanta gaudia sibi promittentem ac si libertate donatus suisset, inducit Pers. Act. I. Scen. I.

NX Bossice agito Eleutheria. -

Festa a Celeisin Phliensibus singulis quadrienniis , a Pheneatis vero,

Lacedaemoniis, Parrhasiis,in Cretensibus, praesertim ab Atheniensibus de quinquennio in quinquennium Eleusine Atticae pago agitata sunt unde Romam ab Adriano Imperatore translata sunt, nec penitus abrogata sint usque ad Theodosii senioris imperium . Omnium Graeciae estorum celebratissima sacratissima fuerunt; quocirca saepius eminenter simpliciter dicuntur Μυσροωρια, 'steria tanta autem superstitione sacra illa celabantur, ut qui illorum quidquam revelasset divinam vindictam in se provocasse credebatur; imo intutum erat cum illo eamdem domum incolere unde tanquam publici criminis reus apprehendebaturin morte plectebatur . In singulis partibus quid arcani inerat opsemet Ceres cui una cum filia Pro serpina haec est sacra erant non nomine vulgari, sed cognomine Aχθωα dicebatur, quae fieri videtur ab αχθος, dolor , morsitia, eo quod filiam suam a Plutone raptam tantopere doluerit. Illa sacra secretissima habere non solum in Attica, sed in omnibus aliis Graeciae locis, ubi observabantur, si Cretam excipias, tam severe mandatum est , ut qui debito more iis nondum initiatus vel ex inscitia vel ex errore interfuisset , capite plecteretur. Haec est instituisse a nonnullis dicitur ipsa Ceres , postquam tempore dirae famis Atheniensibus frumentum prospexisset alii econtra utrumque Regi Erechtheo, alii vero Musaeo Eumolpi patri, alii denique ipsi Eumolpo

tribuunt.

omnis sexusin aetatis homines his sacris initiabantur; nec iis permitteba-

420쪽

tur tanquam rena mediam illa ambire necne solus enim neglectus dirum crimen censebatur, cujus causa partim morte damnatus est Socrates mystae celicius & tutius quam reliqui homines Vivere credetiantur, quia Dearum curae praesidio peculiari modo subesse dicebantur: nec in hac vita solum inde proficiebant , sed post mortem ad majorem beatitudinem praecaeteris hominibus M ad primas Elysiorum camporum sedes promoveri existimabantur, dum reliqui ovae miseras animas P in luto , foetore ,

sordibus jacere volutarique in aeternum coguntur.

Quum autem haec sacra initiatis tantopere proficua essent , non mirum videri debet, si eo , qui illis admitterentur , maxime caverint: ii enim. qui magices aut alius flagitii convicti erant, vel qui homicidium licet inviti patraverant, ab istis arcanis arcebantur: verum quidem est recentior,bus saeculis quoslibet indiscriminatim barbaris exceptis, his sacris initiatos suisse, sed primitivis temporibus omnes peregrinos, hoc est, quotquot Reipublicae membra non erant, si paucos eximios praeclaros viros, ut Herculem, Castorem , Pollucem , sculapium ' quosdam alios excipias Athenienses iis admittere nolebant. Quinetiam hi a nonnullis traduntur, antequam initiarentur , in civitatem adsciti fuisse M in familias ciuiunt adoptati,in quidem Hercules a Pylio, Dioscuri ab Aphidno adoptati sunt, referente Plutarcho in Thesso. Imo ipsi me non ad χυσπρια μεγαλα aut majora disierui, sed ad μικραὶ Vel minora tantum accedere permittebantur, quae Proserpinae sacra & hac de causa instituta sunt tum Athenienses solita est agitabant, Hercules sorte fortuna praeteriens , ut iis initiaretur petiit quum autem hoc privilegio uti ulli peregrino nefas esset , nec tamen Herculem magnatem illum potentissimum & de iis optime meritum renuere sustinuissent, Eumolpus viam excogitavit , qua hujus Herois petitio rata haberi posset legibus intemeratis, nimirum instituenda censuit altera sacra, dicta χικραὶ μυσπρια Vel minora disteria , quae deinceps Agris ad flumen Ilisl una mense Anthesterione , contra ma ora Eleusine Atticae pago, a quo Ceres dicitur Eleusinii mense Boedromione celebrata sunt. Recentius minora festa erant quasi parasceve majorum nemini enim his initiari licebat, nisi prius illis purgatus fuisset hunc in morem Postquam spatio novem dierum castosin ab omni pollutione puros se servassent, sacrificia & vota faciebant, coronas sertae floribus, quae vocabantur ιο μερα aut ιμερα gestabant, eorumque pedibus substratum erat Διος κωδιον id est, Psis , vel hostiae Iovi mactatae, corium. Qui iis ministrabat , dicebatur δρανος ab υδωρ, id est, aqua, quae in omnibus sacris purgationibus usu veniebat, ipsi me vero initiati nuncupabantur μυστου. Anno abhinc sue Cereri mactata , majoribus mysteriis admittebantur, quorum arcana paucis Xceptis, quorum soli sacerdotes conscii erant a. perte iis exponebantur, qui idcirco dicti sunt φοροι αε πreti, id est, spectores. En tibi consecrationis modum Candidati myrto coronati in locum dictum μυστικον σμον , id est , templum Uicum aedificium tam late patens ut amplissimo theatro Vix cesserito noctu intromittebantur. In introitu se purgare solebant manibus aqua lustrali lotis , pariter cum o

dis puritates sanitate, qua sublata exterior corporis mundities nil profi

ceret,

SEARCH

MENU NAVIGATION