Theologiae moralis institutiones ex Sacris Scripturis canonibus ac SS.Patrum saniorumque doctorum sententiis collectae Paschalis Fulco

발행: 1844년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

V earius generalis potestne dimensare in Leye sui Diaemi

R. Minime, nisi habeat expressam ab Episcopo facultatem, quia Viearius generalis non est Episcopo aequalis, sed inferior. Polost autem Viearius Capitularis, quia hic omnem Episeopi defuncti jurisdietionem assequitur. cap. uni c. de majori t. , et obed. o. De Iesatus ad dimensandum potestne alium subdelegare R. Minime ex rogula generali Juris: Delegatus non Oleat subdelegare: et ratio est, quia delegatus potestatem dispensandi accipit non ut dominus , sed ut simplex executor. Excipe. si delegatus acceperii ab Ordinario deleganio facultatem expressam subdelegandi, vel si delegatus suerit Papae. vel alterius supremi Principis, et ei interdicia non fuerit subdelegatio. Cap. ult. d. ossi e . deleg.

. In quibus casibus praestimisur tactis Discopia conoeaga a Summo Ponti laesaetitias divensandi in Iure Communi Ecelesiastiso R. In istis: et t. quando in Lege Ponliseia dicitur in ea dispensari posse, uti legitur in Cap. Postulasti, de Cierio . excomm ., ubi Clerico excommunicato beneficia ecclesiastica retinere prohibetur, nisi suerit cum eo misericorditer dispensatum. Larinan, Sua rex, Cuniliati. s. Si agatur de re levi, aul de ro frequenter Oeeurrenio, ut si agatur dodispensatione circa alicujns sesti observantiam, jejunium, horas Canonicus Ete.; nam non est verisimile velle Pontiseem gravare Christifideles, ut pro rebus parvi momenti vel Dequonter occurrentibus, ad ipsum recurrant; PS-Sel enim hoc onus nimis durum. Concina, Lar man. Collet, Cianiliali. 3. Si L x lata sit tantuin pro una Provincia, vel Dioecesi. Tunc enim sue ullas conceditur respeclive Archi piscopo, vel Episcopo dispensandi in ea; quia eum hnjusmodi Lex bonum publicum determinati loci respiciat, congruum videtur, ut ejus loci Superior dispenset juxta necessitatis , vel alimrius circumstantiao cxigentiam. Concina. .

4. Si dispensationis necessitas urgeat, et periculum sit in mora nec pateat accessus facilis ad Summum Pontificem, vel ejus Legatum. La Iman , Coneina, Collet. 5. Si consuetudine legitime praescripta Episeopus dis p nsandi saeuitatem adquisiverit; quia Consuetudo legitima jus facit. Idem dicendum de aliis Superioribus inferioribus. Quare Parochus ex consuetudine potest cum SutSParochianis dispensare in sesii alicujus observa alia , ut alicui operi servili

ex aliqua justa causa vacent. Concina.

O. In sibi potestne Episeopus dispensare in Lege Ponfiscis

R. Si dubium est laeti, seu objectum dispensationis dubium est, poleSt quia cum reservallo dispensationis sit odiosa, nam derogat Juri Episcoporum, nonnisi ad casus absoluto, Et moraliter certos extenditur. Quare si dubitetur, an aliquis sit irregularis, potest cum so dispensaro Episcopus. At si dubium est juris, hoc est, patet quod quis sit irregularis , sed dubitatur , aripossit cum eo dispensare Episeopus, hic dispensare non potest, sed reeurrendum est ad Pontificem; quia Lex certa per potestatem ineeriam tolli noupotest. Collet.

. Ouibusevm Legis dispensatio seri potest

R. Cum propriis Subditis tantum: quia dispensatio ost aelus jurisdictionis , quae nonnisi eum subditis exereeri potest. Quare Episcopus non Po-Diuili od by Coo l

122쪽

test Legis dispensationem imperiiri extraneo, qui in sua Dioecesi reperitur, uti Vialor, . vel P regrinus; quia proprie subditus non est. Excipe, si neces- Elias aliud exigat; quia tunc Episcopus cum extraneo potest legis obligatio-uem Suspendere, donec ad proprium Episcopum recurrat. Collat. O. Potestne secum divensare Legislator, vel alaus, qua factitialem habet dispensandi 8R. Maxime potest: nam Superior non est inferioris conditionis quam subditus, sed . ut aliqui dicunt, in directe, scilicet concedendo alteri potestatem dispensandi , ut hic postea seeum dispenset, vel directe etiam ut alii volunt, scilicet immediate secum dispensando, quia dispensatio pertinet ad jurisdictionem voluntariam, quae non exigit distinctionem personarum dispen. saloris, et dispensali, sicut exigit jurisdictio contentioSa, et coactiva , quae exigil distinctionem Judicis , et delinquentis. Antoine, conciva. . Ad dispensandum requiritu e caussa R. luaxime, nam dispensatio vulnus Legis est, quod sine causa fieri iniquum videtur, patet etiam ex Concilio Triden lino Sess. I 5. cap. 58, ubi dieitur: Non esse dispensandum in legibus, eι Canonibus, ursi ea utamιι, eι justa caussa.

. Quaenam potest esse jus a dimensandi caussa ΤR. Τriplex generatim esse potest: nempe pietas, necessitas, et militaS , tum communis , tum etiam privata peientis dispensationem , vel alterius

personae.

O. Dimensatio sine caussa conerasa estne licita R. Minime , quia imprudens est, et irrationabilis; a communi Enim onere eximit eum, qui eximendus non est. Hinc qui sine justa caussa dispensat , Legis dissipator dicitur, et ex genero suo graviter peccat; et quidem I. contra caritalem, quia praebet illis standalum, sive aditum ad Legem infringendam , et proinde occasionem poetati. Subditi enim ceteri facit Q putant sibi etiam licere, quod dispensatus sine ulla caussa saei t. a. Peceat contra justitiam , quia omnis Legislator tenetur ex justitia Legis suae observantiam Procurare ; nam ex justitia iuuetur procurare bonum commune , 'ad quod lex lendit. Concina. Q. Dimensatio sine caussa estne saltem valida ΤR. Si. inferior dispensat in Lege Superioris sine caussa; dispensatio nulla est, nam Superior non praesumitur communicare ei saeuitalem dispenSandi irrationabiliter, sed dispensandi prudenter. hoc est, ex debila, et ratimnabili caussa. Si autem Dispensator in Lego sua dispensat sine caussa, Si ignorans dispensat, nulla est dispensatio; quia semper praesumitur quod dispensare velit ex debila caussa, et nolit Legem dissipare: si autem seienter sine caussa dispensatis probabilius est, ut ait Benedictus XIV. lib. 13. de Synod .esp. 5. n. 7., quod valida sit dispensatio; quia tota legis obligatio a voluntate Legislatoris dependet: quaro si Legislator aliquem eximit ab obligatio no Legis suae, valide eximit. Collet, Cuniliati. O. Peccatns Subditus, qui sine suspicienti catissa dispensationem petitrv. Maximo: tum quia pelit rem irrationabilem , et bono eommuni noxiam, tum quia inducere vult Superior m ad actum ex genere suo malum, est graviter illicitum hinc graviter ex genero suo psecat tum contra jusii't 3 m. lum contra caritatem. Quod dicendum est etiam , si hujusmodi dispen- Dissili do by Cooste

123쪽

rationem ultro si hi a Superioro oblatam accepi et subditus ; uam peeento Superioris cooperatur. Cuuiliali , Aulo tuo, Concina. ' .Q. Quid si subdiaua utatur dispensaιione, quam sine ausolenti caussa obtinuis ZR. Peccat, et non quidem eonira Legom, in qua fuit dispensatus, si dispensatio supponatue valida, sed contra jus naturae. quatenus indebite ipsa amquam pars non consormatur universo suo, Rcilicet Communitali, et inde. bito se subtrahit ab onore Legis, cui Communitas obnoxia est. Quare peceat adem specie peccati, cujus est violatio illius Legis, pro qua dispensatum si, ei peccat etiam contra caritatem ratione scandali , quod ceteris praebet. Collet, Antoine , Cuniliali.

Dixi, Non contra Legem, in qua fuis dispensatus; qu ia Lex illa per di-

spe usatiouem cessavit simul cum poenis , et censuris, si quae erant ei adnexae. Quare si subditus utatur dispensatione sine caussa obtenta pro LE-ge, quae censuram habebat uda exam, censuram non contrahit. Cuniliati;

Anto ine, Collel. 9. Quid si ea una si eiens dispensationis adsit, sed non cognoscitura dispensante, quando dispensat

R. Peccat Dispensator, quia essective vult Legis dispensationem: at valide dispensat, nam voluntatem habest dispensandi, et sussiciens dispensandi caussa a parte rei subsistit, concina, Collet. Dispensatus vero nou peccat utens dispensatione.

O. Quotupleae esse potest caussa dispensationis pH. Duplex: altera, quae dicitur finalis, seu motiva, et altera: quas diei. tue impulsiva. Prima est illa, quae movet principaliter Dispensatorem ad dispensandum, et sine qua Dispensator non dispensaret, vel saltem dispen-garet cum aliquibus adjunctis,et limitationibus. Secunda est illa, qua facilior redditur dispensalio, et sine qua Superior dissiciliter dispeusaret eadem forma , et eodem modo, quo dispensavit. Anio ine, Collet.

Q. Quandonam dispensatio dicisur subreptilia, et quando obre Iisis

R. Subreptilia dieitur , eum in petitions dispensationis relicetur aliqua veritas, quae ex Juris dispositione narranda esset; obreptilia vero vocatur, cum in petitione dispe usationis expouitur aliqua salsitas , et ideo dispensa tio obtinetur. Collet. P. Dispensatio subreptitia, vel obre titia estne valida pSi subreptio vel obreptio est circa eaussam finalem, seu molivam, nulla est dispensatio, etiamsi sino dolo, Et inculpabiliter obtineatur : quia Superior non intendit dispensare, nee revera dis psensat, nisi sub his eonditioni-hus: si preces veritati nitantur : si vera sint eaepositae si nihil eae iis ,

quae e rimenda sunt, reticeatur. Cum autem subreptilia est disponsalio. vel obreptilia circa caussam finalem, voluntas dispensatoris non veris catur: proinde nec valida est dispensatio. Patet ex Cap. 7, do linct instrum. Si autem subreptio, ct obreptio est circa caussam impulsiva in , dispensatio valida est, quia licet ruat caussa accidentalis, remanet tamen cariSSa motiva disponsationis. Collet. O. Puandonam subre iis, vel obreptio, intrat in ea ussam fualem pli. r. Quando De cultatur aliquod, quod do jure, vel sirio Curiae, vel ex

praxi, et consuetudine exprimendum esset. u. Si exprimatur salsitas talis, Diuiti eo by Cooste

124쪽

23 quae moveat prinei paliter Dispensatorem ad dispensandum, et sine qua nul. late mis dispensaret, vel saltem non tali modo, et forma. 3. Si ex duabus

Caussis pro oblinenda dispensatione expositis, una lanium vera sit, quae tamen non est sussiciens sola ad impetrationem dispensalionis rationabilem.

4. Si legis vinculum, pro quo petitur dispensatio, sit certum, et proponatur uti dubium , licet justa caussa dispensationis exponatur. Q. Valetne dispensatio Oblenta , si in Aetendo eam e regsum non

sis, quod alias fuit albi denegata dispensaιio

R. Assirmative, nam latis expressio neque a Jure, neque ex si Ilo curiae, vel pravi requiritur. Excipe lamen, si dispensatio denegata fuit a Superiore , et postea ab inferiore sub eadem caussa coucedatur, nam tune nullaeonsetur; quia Superior denegando dispensationem judicavit ejus caussam esse irrationabilem , et non sussicientem , et proinde tacite intendit auferre inferiori saeuilalem dispensandi sub illa caussa. Collet. Q. Quid si dispensatio per metum gravem concedatur pii. Σcmper ac justa, et rationabilis caussa dispensationis adsit, et Dispen. stator voluntatem habeat dispensandi, valida est dispensatio; quia metus voluntarium minuit, sed non tollit. Metum tamen injuste incutieus peccat graviter ob injuriam, quod dispensatori insert, sed potest uti dispensatione sie

oblenia, nisi dispensator eam rovocaverit. Contina.

o. cessante causa Inali, cessatne dispensatis ZR. I. Si caussa finalis eessat, seu non subsistit lempore petilionis , sed habetur tempore concessionis, valida est dispensatio, quia ex justa caussa movetur Dispensator ad dispensandum; licet petens, petendo sine caussa,

pecea verit.

u. Si aderat eaussa tempore petitionis, sed deerat tempore eoneessionis, dispensatio nulla est; quia Dispensator non intendit dispensare, nisi ob causa in rationabilem, quae ei exponitur.3. Si dispensatio non conceditur a Superiore directe, sed commillitur inferiori concedenda, v. g. a Pontifice committitur Episcopo, vel ab Episcopo committitur Parocho, si caussa non adest eo tempore, quo datur commissio; vel si adsuit lempore eommissionis, deest tamen cum commissarius dispensat, dispensatio nulla est, quia cessante caussa finali mandali, cessat mandalum, quando res integra est: cap. 3ο. de Praeb. in V l. Praeterea da-iue facultas dispensandi Commissario sub hae conditione sive expressa, si-vo laetia: Si vera sinι eaeposita; unde si veritas deest, deest etiam sacvllas dispensandi.

Q. id si post rite impetratam a Superiore suensationem , vel ab

UuS Commissario, ante dissensationis usum cesses caussa sinalis 3 R. Licet aliqui contrarium sonitani, probabilius alii eum Sancheg credunt, dispensationem irritari; nam in omni dispensalioue praesumitur sub Intellecta conditio: modo eau3sasinalis permaneaι tempore eiecutionis , βινε usus dispensationis p non enim praesumitur Superior velle Subditum ab onere universalis Legis eximere, si justa, ac rationabilis causa non exi-Fiat actu, quo obligatio legis urgot, cum Superior non possit hoc licito velleo A fortiori haec doetrina tenenda est, si disponsalio cadat super praeeo pium, quod habet obligationem suecessivam; quia tune sicut successiva est obligatio, ita et suceessiva supponilur dispensatio, et virtualiter multiplox,

125쪽

INSTIT. THEOL. Monaias

ae proinde , ut successivum habeat esseeluui sunm , successiva do i esse ejus caussa finalis. Hinc si Sacerdos fuit dispensalus a recitatione horarunt canonicarum, quia caligabant oeuli sui, et post aliquot annos lucem claram miraculosa ad plas fuit , consurgit in eo obligatio recitandi horas ea noui eas , quia cessavit dispensatio. Bie lamen nola, quod si dispensatio rit , et mete oblonta lati pro aliquo impedimento matrimonii, vel irregularitatis, aut inhabilitatis, et Exercitioni demandata est, dispensatio non cessat, si postea cesset eaussa ejus sinalis, quia impedimentum legitime sublatum per dispensationem, non re viviscit. Hinc si clericus obtinuit dispensationem super irregularilate ad ordines reeipiendos ratione pauperlatis , et Sacerdos laetus est, non tenetur abstinere a celebrando, etiam si post sacerdotium dives factus sit. Antoine,

Concina , collet. Q. Cessatne dispensatio peμ mortem Dispensantis st. Si dispensatio absolute concessa est, quas dici solet gratia laeta, non

Eessat per mortem Dispensantis ς quoniam dispensatio isthaeo eom pardiurdonationi, quae facta, et acceptata, durat etiam post mortem Donatoris. Ethoe verum est, etiamsi res est integra, seu dispensatio non sit adhue ex

cutioni demandata: cap. si mi nulla, da praeh. in VI. Hine saeuitales illimitata concessae , quae jurisdictionem contentiosam non respiciunt; uti sunt litterae dimissoriae, saeuitas audiendi coulessiones saeramentales sive unius, sive multorum, absolvendi a censuris in foro interiori, vel a resor- vatis; item commutandi vola , juramenta , vel in iisdem dispensandi e lo-hrandi Missam in Oratorio privato, aliaeque id genus gratiosae eoncessi nes, non expirant morte Concedentis; quia sunt gratiae laciae, et absoluta Concessas. Concina, Collet, cuniliati. Si autem dispensatio alligata est alieni eonditioni, v. g. donee nobis Placuerit, ad arbitrium nostrum, ad nos ιrum beneplacitum eis. , dispensalio ista cessat mort Concedentis : quia si e ut per moriem concedentis cessatrius beneplacitum, et arbitrium , sie ei saeullas ac dispensatio. Nisi vigeat Consuetado, uti in Ecclesia Neapolitana, quod nisi Saecessor expresse r

voeot enunciatas facultates , censetur durare, neque eessare morte Concedentis. Item si dispensatio alleui commissa suit, Et exequenda in favorem alterius. quae dici solet gratia facienda, si res integra est, hoc est negotium non adhuc inceptum est, Expirat morte coucede ulis; quia mandatum , re integra , domini morte finitur ex citat. cap. Si cui et ex eap. Relatum; deosne. ot potest. Judicis delegali. Verum in utroquct casu si aute mortem Concedentis inceptum suit negotium circa quod versabatur dispensatio, heu dispensationi datum fuit aliquod initium, potest Commissarius prosequi. Usque ad complementum , cap. Si cur nulla citat. ex cap. Relatum. eilai.

Gllei, La yman , et Cuniliati. Q. Cessasns divensatio per renoemionem rn. Cessat quidem, si revocatio facta sit ab ipsomet Legislatore, vel ejus Successore, vol Superiore, quia siculi isti jurisdictionem habent ad dispen.

Eandum ita et ad revocandam dispen Sationem ἔ et hoc verum est, etiamsi revoealio injusta suerit , licet in tali casu revocans graviter ex genere ficis

Peceet, quia dispensatio injuriam inseri. Concina. Si autem revocatio fiat ab inferiore, eum dispensatio rite imperiit a Iuli a Superiore, haec nou eev-

126쪽

sat, quia revoeatio laeta est sine ulla jurisdictione. duod si inferior Ox justa caussa, vel ex eommissione Superioris rite, recteque dispensavit in Lege Superioris, nulla est etiam revocatio, si postea revocet, si ne justa Be uris genti caussa, quia sicut dispensare non poterat siue justa, et urgenti eausa, Et sino consensu Superioris saltem tacito: ita et revocare non potest sine illius dispensatione. Coneina, Salmanti censes. Q. Cessatne dispensatio per renunciationem R. Maxime, si Dat renunciatio ante expetitionem dispensationis, ei sine ullo damno tertii, et Dispensator renunciationem aeceptet. Dixi, sine ullo damno tertii, quia si fiat cum damno tertii nulla est renuneiatio, quia ne. mo debet sine ea ossa , et injuste alleri damnum in serre. Dixi, si Dis en- ator acceptet, quia si ista non aeceptat dispensationis renuneiationem , dispensatio non irrita lur. Renuntiatur autem dispensationi vel expresse. vel tacito, si scilieet ponat aliquam actionem dispensationi eontrariam, vel non utatur per longum tempus dispensatione , eum utendi occasio plurimoi oblata fuerit. Coneiun.

g. v. De Privilestio Q. Quid esι Privilegium

R. Est immunitas, sive saevitas eoncessa a legitimo Superiore ex justa Caussa permanenter alicui aliquiq agendi, vel non praestandi conira , vel

praeter legem.

Dieitur, immunitas, quia qnis per privilegium eximitur a Logo communi, et saeuitalem habet aliter agendi, ae a Lege praescribitur. Dicitur, concessa a Superiore lestitimo, quia non nisi Superior legitimus

privilegium eoncedero potest, sicut polest et serre Legem. Diditur, eae Iuua caussa: nam privilegium sine justa caussa concessum irrationabile est, et indebitum, praesertim si sit contra Legem. . Dicitur, permanenter alicui concessa, quia privilegium non est iacultas transiens ad unum easum, vel actum , sed lacullas permanens, et per durans ad plures aelus instar Legis.

Dicitur vendi aliquid, vel non praestandi eis. , quia privilegium boeesseit: vel ut privi logiatus agal eontra Legem, nil est privilegium. S. cruciatae veseendi ovis , Et laeticiniis tempore vetito : vel ut non praestet aliquid, uti est privilegium non solvendi decimas, vectigalia ele .: vel ut faciat aliquid praeter legem, uti privilegium absolvendi a censuris, a reservatis, dispensandi in volis etc.

. Quot leae est privilegium

R. Multiplex; uam aliud est scriptum, si scriptura consignatum sit: aliud non Scriptum , si voce eone ssum Est: aliud consuetudinarium , illud nempe, quod Consuetudine legitima adquisitum est: aliud personale, si perso nae coneedatur die ele , et in favorem ejus: aliud reale, si alicui concedatur relate ad rem aliquam, v. g. dignitalem, locum: aliud gratiosum, quod scilicet ex mera gratia conceditur: aliud remuneratorium , quod consertur in gratiam alicujus ossieti praestiti: aliud denique temporale , quod nempQ consertur ad tempus determinatum : aliud perpetuum , quod scilicet est in perpetuum duraturum. LBImau.

127쪽

o Pianam potest privilestium coneodere ΤΗ. Superior ille, qui potuit legem con ero, quia privilegium Pgi Lex privata , qua eximitur subditus a Lege communi , quam ipse Superior condidit. Et hinc est, quod Superior in iis tantum rebus privilegium concedero

potest, de quibus disponendi jus habet. Cuniliali, Layman. o. Quibusnam potest Privilegium eoncedi st. Subditis: quia sicuti istis legitime inii matur Lex, sic et istis potest privi logium concedi. Potest tamen aliquando privilegium concedi extraneo , si Superior concedens privilegium, habet jurisdictionem supra maloriam, pro qua coneedit privilegium. Antoine. Q. Potestne privilestatus uti privilegio extra ferrisorium Concedentis R. Si privilegium est personato , et non aliter a Concedenis dispositum est, neque est contra speciale flatulam territorii, ubi reperitur, uti potest; quia privilegium personale adhaeret personae, et proinde nain comitatur , quocumque ierit. Si autem loeale est, ali non potest tali privilegio extra loeum designatum, quia extra illud non habet robur privilegium. Dyman,

Q. Privilegium quomodo esέ interpretandum Τst. Si privilegium est contra Jus stricte interpretandum est, qΠia odio. sum , et odia restringenda sunt, ex Begula Juris. Excipe, si privilegium concessum sit in favorem caussne piae, vel publicae, vel religiosae, vel si concessum sit motu proprio Concedentis. Si vero privilegium est praeler Jus, sive ultra Jus, quia est mero gratia, ae beneficium, lato interprolandum est, nam lavores sunt ampliandi. Cap. Quis circa . o Privilegiis. Εxeipe , si hoc privilegium in alterius praejudicium cedat; nam lunc Stricle interpretandum est, et Servata Verborum forma. Layman. Ubi nota, quod privilegium non plus operatur , quam verbis exprimi iur, et si aliquod dubium exurgat, explanandum juxta regulas, quaΘ expositae sunt pro interpretatione legis. Ilium nota, quod privilegium interpretandum est ita, ut non

sit onerosum privilegialo, et potius illi aliquid tribuat, quam auferat, juxta regulam si x. Jaris in VI.: Quod in fratiam alicujus coneeditur, non est in ejus dispendium retorquendum. LBJman.

o. Potestne in privilegii intemretatione feri talensis ad alias perso

naS. iactus et .

R. Minime, etiam si simillima oecureat ratio: nam privi logium non operatur ultra id, quod tu eo coulinetur. Excipa I. Si aequiparatio juris talom

si in Ex S. Ligorio Privilegialus non lenetur regulariter loquendo uti Privilogio.

Reg. 61. Iur. in VI. Sod excipiendum est I. Si non utendo, grave damnum Proximo inferret: hoc lamen intellige si per se, non vero consequenter: ex. gr. Si Cun-sessarium habeat privilegium absolvendi a peccatis roservatis , post auditam consessionem tenetur eo uti. Vide Salm. ιν. S. c. s. n. σν. cum aliis. a. Si privilegium tedal in bonum commune, quemadmodum ost Privilegium Immunitatis, quo unusquisque tenetur uli. eae cap. Si diligenti de foro competenti. 3. Si privilegium tollat impedimentum ad observandum praeceptum: ex. gr. Si infirmus habet domi oratorium privatum , et facile potest audire Sacrum , tenetur privilegio uti. Suar. e. 33. 4. 8. etc. Si privilegium non est personale, sed roale Bddictum topo, vel Dignitali, vel Statui, quemadmodum sunt privilegia concessa Episcopis, et Regularibus. Theol. mor. appendix m. de Privilegiis, 3. II l. Diuili od by Coo l

128쪽

I 27 Qxtensionem exigat. Hinc privilegium Episcopis concessum a Trid. Sess. vi. cap. 6. dispensandi in irregulari latibus ex det telo occulto provenientibus excepto homicidio voluntario, extenditur elia in ad eos, tui Episcopo injurisdictione nequiparantur. 2. Si ea lentio sal ad ea quae privilegio per

Se , et ordinarie accesSoria sunt: nam qui eoncedit privilegium , praesumitur velle concedere ea omnia , quae r quiruntur ad usum privilegii. Arg. L. v. ss. de jurisdictione omnium Judic. 3. Si extensio sit necessaria ad hoc, ut privilegium non reddatur frustraneum; Dani privilegium ita in lorpretandum est, ut aliquod concedat, quod duri communi coneessum non est. L.

I. g. ad municipalem , et cap. In his; do Privilegiis. . Cessatne Privilesium morte Concedentis psi. Si privilegium suil absoluto eoncessum , ita ut dieatur gratia laeta , non expirat moris Concedentis, quia gratiam jain obtenta esl, ol Semel obtenta perdurat. Si vero privilegium non Iuli absoluic concessum , sed sub conditione; v. g. Usque sim voluerimus: ad nosmum beneuelaciatim etc. rCessat privilegium per mortem concedentis. ArgΠmenio L. 4. g. de locato, quia cessat ejus voluntas , et beneplaci in m. Item si privilegium snil allorieommissum , ut conee satur, ei nondum fuit concessum , morte principalis concedentis extinguitur, quia dicitur gratia facienda, quae morte concedentis expirat, si res inlegra sit. LaFman.

Q. Vultus modis cessat privilesitim st. Pluribus modis, et x. Expirat, elapso tempore, si privilegium fuit ad

tempus concessum. 2. Cessante caussa sinati, ex qua oblentum fuit privilegium. 3. Cessante conditione sub qua impetratum fuit. 4. Si privilegium

versum sit in grave aliorum detrimen lum, si se ilicet ex rerum, xel eircumstantiarum mulatione, privilegium iniquum , et injustum laetum est. 5. Si privilegium cedat in damnum notabile privilegias. 6. Per renunciationem privilegiali, si privilegium lanium in sui favorem concessum fuit, et renun claudo neque ei, neque alteri damnum sequatur. 7. Per non usum legi limo tempore praescriptum, si occasio data fuit utendi, et non usus est. o. Per abusum privilegii, cum scilieel ex privilegio peccandi occasionem sumit ;nam privilegium meretur amittere, qui eoneessa sibi abutitur potestate cap Ubi dis l. et 9. Per revoeationem Concedentis, ejusque Successoris, vel Superioris, si privilegium fuit mers gratiosum: nam si sui tremuneratorium, vel eonventionato , nempo eoncessum ex aliquo pacto, vel Oncre, non potest revocari , nisi ex gravi caussa ad bonum publicum pertinenlo , et quidem cum aliqua compensations juris ablati , nisi lacla sil rovocatio ob aliquod delicium privilegiali. LoIman. Et haec salis de legibus.

129쪽

et 8

DE PECCATIS IN GENERE, ET IN SPECIE Legis transgressio peccatum vocatur ex I . Augustino lib. I. de consens. Evang. cap. 4. Quare post Tractatum de Legibus eongruum est, ut de poe- ratis agatur.

De natura, divisione. distinetione, et stravitate Peceatorum

R. Εx D. Augustino contra Faustum lib. 22. rap. s7 r est dictum, fa-erem, coneVitum contra Legem Dei aeternam Hane definitionem adoptat etiam D. Thomas I. R. q. 97. art. 6. Dieitur, Distum, faetum, coneVisum, ut denotetur per haec verba materia peccati: nempe aelus humauus malus qui esse.non potest, nisi dictum laetum concupitum . et ut intelligatur etiam, quod tribus modis peccatum eommitti potest, scilicet ore, opere, et eorde. Dieitur contra Legem Dei aeternam: ut per hase verba d noletur scirma peccati: nempe ejus malitia, quae consistit in hoe, quod sit contra Legem Dei aeternam. D. Thomas. loc. cit. V. mee desinitio eo etitne peccato B. MaXime, nam I. convenit pρceato originali. quia laclum sciit a nobis voluntarie, non tarmaliter, et per modum exercilii, seu actualiter, sed vir-la aliter, et in caussa morali, qualenus voluntates nostrae continebantur in voluntate Adn mi omnium hominum capitis. Coneina. Convenit a. peccato habituali, quod lieet non sit hic, et nunc factum , die lum, eoncupitum, suit tamen aliquando saelum, dictum, concupilum; tunc scili et, eum commissum fuit. Concina. convenit 3. peccato omissionis, quia, ut ait D. Τhomas loe . eit. APD-matio et negaιio reducuntur ad idem senus, et ideo Pro eodem esι accipiendum dictum, et non dictum: factum et non faeιum ' Praeterea qnando quis omittit exequi id, quod tenetur exequi, revpra dicitur agere contra legem, quae praecipit executionem rei praeceptas, et proinde omissio censetur moralis operatio contra legem. Anioine, Cuniliati. Convenit i. peccato, quod si contra Legem positivam sive divinam, sive humanam; nam sie ut omnis Lex positiva ab aeterna Dai Lege ortum trahit, et robur, sic et omnis Legis positivae transgressio est violatio Legis aeter. na . cuniliati. Convenit 5. peccato veniali, nam eadem Lex aeterna quae prohibet pec

ea tum grave, prohibet peccatum leve, quia prohibet omnelii Dei injuriam sive gravem, Sive levem. Cuniliati. . Quotuptiae esι peccasum R. Multiplex. Nam aliud est originale, aliud Est personale. Primum Est illud, quod ex protoparente Adamo per carnalem propagationem trahitur, juxta ei satum Apostoli ad vomanos cap. 5: Per unum hominem peccatum in hunc Mundum intravit; et per peccaιum mors, et ita in omnes homi-Diuili do by Coos e

130쪽

I 29nes mors pertransiis, in quo omnes Peccaverunt. Secundum, seu personale est illud , quod propria peccantis voluntate commillitur. O. Ouos leae est yeccatum personale R. Multiplex. Porro vel est actuale, vel habituale. Actuale est violatione lualis Legis, si vo agendo quod Lex prohibet. si vo omittendo quod Lex

praecepit. nabituale est ipsum mel actuale praeteritum moraliter persevcrans, ei non adhue per poenitentiam retractatum. Vel, ut aliis placet, est pecca-li macula remanens in Anima ex actu malo commisso non retractalo.

. Quid est peccati maeula

R. Licot alii aliter sentiant, altamen reelius , est privatio Gratiae cum ordine, ad actum praeteritum malum. Quae duo ossicit: primum, ut ex tali maeula obscuretur splendor ex lumine rationis dirigentis consurgens: secundum, ut obscuretur cliam splendor ex Divina Gratia, et ex lumiue svpernaturali Fidei oriens. Et quia peceator per peccatum grave avertitur a Deo, et convertitur ad creaturas, essicit etiam macula ista, ut peccator Dei inimicus remaneat. Ex peccato etiam veniali aliqua macula inducitur, per quam minuitur caritalis servor, Di nitor honorum actuum aliquo modo ob-Dubilatur. Concina, Collet, Stainpο. Peccatum ac luato item vel mortale est, vel veniale. Primum est gravis Divinae legis iransgressio, quae privat Animam gratia sanctificante, et Dei inimicam constituit, alque poenam helernam meretur, Secundum est Ievis uansgressio Divinae legis, quae amicitiam Dei non dissolvit, nequo Animam privat Gratia sanctificante, et poenam lemporalem meretur. Collet. Peccatum etiam aliud est eordis, nempe corde, sive interiori voluntata

committitur, et completur, uti pravum desiderium, odium , ira , invidia, haeresis interna, judicium temerarium elo: aliud est oris, quod scilicet lingua, seu verbis eommittitur, uti turpiloquium, pedurium etc. aliud est operis , illud nempe, quod opere perscitur, uti furtum, adulterium ete.

Praeterea, licet peccatum omne Deo sit injuriosum , et proinde sit con- ira Deum, ratione tamen virtutum, quae per peccatum laeduntur, Peccatum diei potest, quod aliud sit contra Deum, aliud contra Proximum, et aliud contra seipsum. Peceatum contra Deum dieitur illud, quo ossendi lue Deus directe, et immediate, cum nempe violatur virtus, quae Deum vel pro objecto immediato habet, uti est Fides, Spes, ct Caritas, vel directe respieit , uti Religio: Peccatum contra Proximum dieitur illud , quo specialiter Proximum respicit, uti est justilia, miscricordia et c. : Peceatum contra seipsum dicitur illud, quo peccator seipsum offendit, seu violat virtutem, quae respicit Scipsum , et versatur in regendo sui ipsius passiones, uti lemperauita, sortitudo etc. Cuniliali. Peccatum otiam vel est commissionis, vel omissionis. Primum est illud , quod committitur violando praeceptum negativum, seu agendo, quod prohibilum Psi: v. g. surtum. Secundum cst illud, quod committitur violando praeeeptum assirmativum, non agendo, quod praeceptum est, V. g. uva sanetiseando diem sesimn. Stampo, concina. Peccatum simul, vel osi spirituale, vel carnale. Primum est illud, quod spirituali delectations committitur, uli superbia etc. Secundum est illud , quod earnali delectatioue consumatur , uti est luxuria, gula etc. Si ampis

SEARCH

MENU NAVIGATION