Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

' . De Necessitate ac aegritat nemo toleraret: quia mihi vindictam &ego retribuam, ait Dominus: quanto minus ciuibus contra legitimum Rege,

se & Principem conspirare liceat 8 Accedit quod in populari tumultu & ciuili ac pernicioso hoc bello statim ut ad arma conclamatum fuerit, tota quasi Respub. co- tremiscit, permisceri,conturbari,cO n- di omnia &ipsa veluti Reipub. facies totusque eius splendor atque decor conci' dere & evanestere soleat.Sed replicemus

annales, ad praeterita tempora reuolua- mur, repetamus omnes Omnium gentium historias , libros tam sacros quam profanos consulamus, &nusquam fere rebellionis erga legitimos principes faustos fuiste exitus reperiemus. Cuius rei testis est aptissima haec Belgia, testis Gallia, testis vicina Anglia, testes etiam nostra pene memoria Germania & Hispania suerunt, quarum utraque in Carolum . Quintum arma sumpsit, sed in faelici even tu . Non est opus longinqua repetzre, cum tam multa recentia & quasi domestica exempla habeamus, unum tar tum atque alterum ex antiquitate pro- ii. ducam. Hieroboam quavis optime suc- cesserit,

102쪽

cesserit; quia Dominus&Regi&toti

populo Israelitico infensus, maiore regni partem ad eum transferre voluit, nec iniustum esse potuerit quod Dei Du tu ac voluntate factum est . At Absalon Dauidis filius contra patrem rebellans misere

persit. Similes omnino exitus habueris a. is Maximus, Arbogastes & Eugenius P vlui Oνο- contra Theodosium magnum, qui diui, ira plane vi,sine multo, ut aiunt sanguine&sudore extinctisunt, de quibη D.Ain. 4m4.risii

brosius:Maximus inquit,&jrumnius in ' ἶ- ρή 1serno docetes excplo miserabiliqua durii sit arma suis principibus irrogare: Cotra huius aute Theodosij filios Arcadiu M' G36. in Oriete Rufinus & Ginas, cotra Honorium vero in Occidente pro Aphricaeditione Gildo &Mastelael: pro toto imi yyy 'perio Stilico , Eucherius, Gratianus, pro Britannia Constantinus & Costans eius filius, pro alijs partibus Gerottus,Maximus,Iovinus;Sebastianus, Attalus, Ter tullus Heraclianus co spirarunt: de quo rum omnium miserabili caede & exitio;

quos magna ex parte Constantius comes incredibili fi licitate debellauit, Pau Mius Orosius breuiter sed dilucide satis

103쪽

De Necessitati ac rignitate. pertractat. Sed quid si inquies, violis lis ius regium Θverendum potius est ne pomius violarit ossicium sitium. Et si in ro i

bus dubijs liceat nobis vii prssumptionibus,experiamur hoc quibusdam qua si praeiudicij s probare. Si enim Princeps aliquis sit qui rite & legitime in alijs suis

regnis&ditionibus gubernet, qui Catholicam fidem defendat,iustitiam seruet& colat, sui apud Proceres Ecclesiae utabique bene audiat, qui natura mitis &moderatus sit, qui a bonis omnibus etiaqui ills m nunquam nouerunt ametur &colatur , cuius mali omnibus modis po- tentiam &authoritatem frangere & diminuere contendunt: huic si cum po- pulo alicuius ditionis suae parum conue niat , non auderem illum tyrannum aut parum commodum principem nomina

re, sed potius populum suum quorun dam artibus seditiosis millum concita tum esse iudicarem . Qui si quid praeter Blitum aut ab illo populo exigat,aut iuli durius imperet quam consueuit, non sine certa & iusta causa hoc facere cenasendus est. Pulchre enim Augustinus licere est Regi in ciuitatein qua regnat iu

104쪽

berealiquid quod neq; ante ipsum quin

quam nec ipse unquam iusserat, & si non sit contra societatem ciuitatis eius, ob temperetur ei: Generale quippe pacium cst societatis humanae obtemperare Re-.gibus suis. Sed nec leges illae initar cum, Rege amplius obligant quam aut neceς sitas Reipub. patiatur aut populus eis i gibus regi possit. Fit enim saepenumero, Lutatio in libro obseruauimus , Ut Reges ad cran. cogantur uti Despotico dominio : pro ' Thq

Regali & paterno, vel propter comma' ine P --

ne bonum ciuium aut in parnam delinquentium, & Aristoteles quasdam ait esese regiones quae reguntur a Tyrannis, c. o quia tales sunt ut moderatum imperium ferre non possint quale regimen in Get cla &apud Persas olim fuit. Sicuti & bo, nus pater aliter se gerit erga filios obsequentes, aliter erga pertinaces 'ec tamepater esse desinit, aut filios suos amare: Nam &hoc posito&concesso quod se cietas hominu sub uno Principe sitia turalis,omnia quς sunt necessaria ad ius conseruationem sunt de iure naturae . I; otaque & seruitutes populorum , ut Gemson ait, in ijs quae non sunt contra legem A

E 3 Dei

105쪽

; Der se uateac Dignitate Dei & naturae poterunt ex suis vel patrii demeritis ut conspirationibus & rebellionibus rationabiliter introduci. Sicut Dat is postul intibiis Regem Deus graue onus imposuisse videtur cum ait, hoc erit ius Regis, filios vestros tollet & ponet in curribuς su is , facietque sibi equites &pr cursores quadrigarum suarum,

. . . t. & constituet sibi Tribunos & Centuri - . , in . Ones & aratores agrorum suorum & ' messores segetum &fabros armorum &η - curruum suorum,&quae sequuntur, lo-- πλα eus enim omnibus est notus & a me alibi

. . pertractatus.Hoc est quod & Augustinuimpulit ut diceret, Si paulatim deprauatus populus,cui lege permittebatur creare suos Magistratus,rem priuatam Reipub. prsserat atque habeat vςnale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regnum in se factiosis conscel ratisque committat, nonne item recte siquis tum extiterit vir bonus qui plurimum possit , adimat huic populo pol stateni dandi honores , & in paucorum. - bonorum vel etiam unius redigat arbitriu ὸ ita alicui populo data olim priuilegia aut reseruata, u in perniciem Rei- puta

106쪽

wnius Regis ae Magistratus. 36pub.illis abutantur a Rege aut superiore restringi possunt. Sed fingamus esse aliquado Principes, qui ut vir quidam dO' 1. Η scius& sanctus nostri temporis scripsit,sin a L. tyrannice in suas libidines expilent plebem , nihilominus propter principatum honoradi sunt,& si timeatur eae ne gatione tributorum Reipublicae pertum batio, etiam eis tributa persoluenda sut&impositiones iniquae, orandusque est

Deus ut eis det seniorem mentem. Cum

ergo rebellio sine grauissima Reipublicae v N.-aperturbatione di calamitate concitari d. regimina

non possit pro grauioribus tributis ii positis omnino rebellandum non est.Neloge abeamus, ipse Christus cum tributum non deberet, sed esset immunis , & Μ-- 37. ut ita dicam exemptus, quia filius erat Dei naturalis, ad vitandum scandalum& Reipub. perturbationem, neue alij ipsius exemplo soluere recusaret, iussat dari pro se & Petro, alijsque idem praecepit dicens, Solvite quae sunt Caesaris Cς- Mesb. aa. sari: & Apostolus, Reddite, ait, omnibus ηρρος 3. debita cui tributum tributum,cui vectigal vectigat: ubi, ut Chrysostomus recte C f. m. animaduertit,non lisc dari laquam gra-

107쪽

D e 2 se itate ac D ignitate: D. tiam sed reddi tanquam debita iussit. E-

c. tenim propterea ab antiquis teporibus communi omnium sententia Principesta amis-'a nobis sustentari debere visum est ob id quod sua ipsorum negligentes commu-

tium ad ea impendunt quibus non solii ipsi sed & ius nostra sunt saluentur: haec Chrysostomus. Quod si etiam tyranni-ιUC.' ce ista imponat absolutus iste & legiti- Domi . mus princeps,sequamur illud Augustini dictum, quod Caesar praecipit erendum est,quod im perat tolerandum,non ergo arma sunt in eum sumenda. Quod & in alijs omnibus rebus, quibus sine grauiori incommodo resisti non possit,fieri ius sit Christus, siquis inquiens velit tecum Τ' in iudicio contendere & tollere tunicani tuam, dimitte illi & palliti,& si angari uerit te mille passus, vade cum eo bis mille. Scd quid nos pro latifundijs, posse sessionibus aut pecunijs nostris ita dimi- cemus: cum non dubitem assirmare cum 4 ramis Imperatore lustiniano non solum in ha ad fistum & patrimonium Regi*ἰ precare , pertinet, sed in necessitate Reipub.ona'

o m. nia ni uniuersum Principis esse , cum &legam

108쪽

υnius Rebs ae Guas attu. 37 legam Imperatorem Antoninum alibi recte mundi dominu vocatu fuisse. Non habet autem quilibet legitimus Princeps minorom potestatem in suo regno quam Imperator ille in orbe Romano habuit. Quod non eo dico ut Turcarumore putem imperandum ut penes nullum sit rerum suarum proprietas , sed Regis sint omnia , sed qui cum necessitas Reipub. aut commune bonum hoc exposcit,omnia usque ad indusia inclu-

siue tradenda sui Principi, imo & quod

in ira indusia est vita scilicet corporis exponenda est, quia hic mc bonis externis nec corpori & vitae parcendum crit. Atque hoc est quod idein Gerson recte ce-suit, omnia esse Principis non proprietario iure nec pro se, sed prse necessitate Rcipiab. quod nemini mirum videri debeat , cum necessitas extrema personae singularis faciat ut aliena etiam sint tua. Sed o miseram conditionem nostram Tantum nimirum, ut quidam ait,eX publicis malis sentimus, quantum ad priuatas res pertinet; nec in eis quicquam acriusquam pecunis damnum stimulat, qua ne carςamus Rempub. ctia sinimus

indis.

in regulis

109쪽

lum.

De Necessitate ae Dignitate in discrimen adduci. Romanae mulieres& matronae urbe a Gallis capta, aurum quo redempta est consensu omnium in publicum contulerunt. Bello Punico secundo aurum&argetum omne a Sena

toribus ducto initio unusquisque in publicum conferebat, viduae & pupilli pe

cunias suas in aerarium detulerunt, cautumque erat ut ne plus auri & argenti faeti S aeris signati domi haberetur,&cum tali tempore in luxuria ac ornatu matronae incederent, ad eas coercedas lex Oppia lata fuit. Iudaei viri & mulieres ad tabernaculum Domini construendum &decorandum offerebat plusquam necessarium erat, ita ut Moyses edicere cogeretur ne amplius quis offerret. Neque id solum sed ad vitulum illum conflatilem fundendum, inaures aureas de auribus uxorum , filiorum suorum ac filiarum sustulerunt, eratque ut ait scriptura populus spoliatus& nudus. Mater Micharmille ducentos argeteos quos filius eius custodierat,in idolum & eius cultu deuouit. Nos ipsi etiam oculis nostris vi

dimus tam in Gallia quam in his partibus , non modo ab ipsis haereticis bona sua

110쪽

vmus Regis ae inratus. adsita& facultates uniuersas in bellum funestum contra Reges Christianissimos& Dei Ecclesiam cotribui, verum etiam ab ijs qui se Catholicos haberi voluerul horresco referens) ad causam iniquam tutandam, sacram Monasteriorum & E clesiarum supellectilem tanquam a Veris traditoribus & Catholicorum nomine indignis fuisse collatam. Qui prosecto parum memores fuerunt illius Sapientis & acute dicti Marci Arethusij, Ma diis se vel unum obolum ad impietatem conferre,perinde esse ac si quis conserat om ; e. o. Ar nia. Et nos in hoc bello facro quod non latum pro Rege Catholico aut pro Re- .

publica, sed pro aris & focis pro Ecclesia Dei, pro defensione fidei Catholicae geritur, ita pecunijs nostris & thesauris veluti ille senex apud Plautum, inhiabimus vel incubabimus potius, ut citius clauam Her uti quis extorserit,quam ea quae Reipub. propugnationi & saluti nocessaria sunt a nobis emungat Quasi vero Repub. quae instar nauis est,pereunte, aut Rege Catholico qui clauum in manu tenet ex hac nauia vectoribus eiecto non simul etiam perire nos omnes cum

SEARCH

MENU NAVIGATION