Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

De Authoritate

sensibus percipiuntur, ordo in Angelis,

ordo in astrorum motu , magnitudine, mutua relatione & splendore, alia est Onim gloria solis, alia lunae, alia stellarum, cum stella a stella disserat claritate, ordo in anni temporibus apte &distincte tum

progredientibus, tum recedentibus, ac per moderatam intermediorum temporum qualitatem extremorum asperitate mitigantibus,ordo in diei & noctis mensuris, & interuallis, ordo in elementis,ex quibus corpora constant ordo caelum in orbem duxit, aerem explicauit, terram supposuit aut etiam superposuit, humi- dam naturam fudit, atq; in unum locum contraXit, ventos dimini sed non ad hominum perniciem isnmisit, aquas in nubibus astrinxit sed no retinuit, verum in totius terrae faciem decenter & aequaliter sparsit &c. Ordine vero dominante,& storc nte in udus est uniuersu hoc quod cernitur, ac pulchritudo certa atque tra-quilla. Contra autem perturbatio atque cofusio in acre tonitrua, in terra tremores , in mari naufragia, in urbibus domibusque bella &dissidia , in corporibus

morbos, in animis peccata creauit .Haec enim

162쪽

Episcoporum.

enim omnia non pacis nec ordinis, sed confusionis&perturbationis sunt nomina. Et post. Ordo cunctis animantibus ortum, sedesque unicuique commodas

ct congruentes indixit , & quasi lata lege prasscripsit. Ac proinde nec Delphinum

quisquam arua sulcantem vidit,nec boue per aquae lubricum iter carpentem,que- admodum nec solem nocte decrescetem, vel ad plenam magnitudinem augescentem, nec rursus lunam mortalibus interdiu praelucentem. Montes excelsi cervis; petra refugium herinach s. Fecit lunam in tempore, sol cognouit occasum suum: Vt nox terram caligine obduxit , statim homo somno contrahitur, quietique se tradit, serae autem libere grassantur ac pabulum qu frunt a creatore porrectum: ut sol illuxit extemplo bestiae congregatur, atque tum homo ad operas properat, ita ordine inter nos, iuxta naturae legem cedimus,& quod maximum est propositoque conuenientissimum,ordo ex massa partim rationali, partim a ratione auersa hominem, rationale animal con' struxit, atque arcano & ineffabili modo terram cum mente, mentem cum spiritu

163쪽

De Atithoritate vinxit &c. ordo nos a mutis animatibus distinxit, ciuitates condidit, leges instituit, virtutem honoribus, vitium poena affecit,artes excogitauit,matrimonia co-ciliauit, ac peracrem erga susceptos liberos amorem, feram & agrestem vitam ad humanitatem excoluit, & quod terreno hoc ac carnali amore maius est, diuinum amorem animis nostris infixit,&ne necesse sit singula commemorare, ordo omnium rerum Pater & salus est, solusque omnium rerum si loqui possit, verbi omnium rerum conditoris & architecti sermone uti possit dicentis, cum mundus crearetur a Deo, ego illi assiste bam omnia componens atque congluti nans: hqc NaZianzenus.

ordinem fulsie in onagoga veteri quo maeroris Ecclesiasticus figurabatur , ex eodem Nazis no probatur se ex Origine. a c in omnibus modo creaturis exm ijs quae diximus ordine suisse a Deo

costitutu licet videre, sed multo magis in ipsa Synagoga veteris testameti, quge clesie nostrae facie, quas umbra corpus &figura

164쪽

a 'sico rum

figura veritatem ad viuum repraesCtabat . . Ibi enim ut idem Naaianzenus doctissime prosequitur Moyses nube ingredi- minerim' tur, Deum alloquitur, vocem audit, lege accipit& promulgat. Aaron simul ascen- tiouesct dit, sed extra nubem in propinquo con- '' 'sistit, Ithamar aut Eleazari& a Moyse tertius aliquis ordinisque Senatorij & cxillorum numero longius adhuc gradum figit,sedeque tertia acquiescit, plebeius aliquis & infimi ordinis a mole arcetur: Nam & bestia si montem tetigerit lapidibus opprimenda est. Ex quibus Moyses, primus sacerdotum manus initiabat, &consecrabat, Aaron inter initiandos primus erat, unus ea quae ad Deum spectabant curabat, alius populo instar vocis erat, uni soli in sancta sanctorum semel in anno aditus patebat. Leuiis soli gestabat i- PQ arcam, alij praestantiores eius partes,alij i, inferiores, minorisque pretij prout cuiusque dignitas serebat : alij eam custodiebat, quidam unum latus, alij aliud nec quicquam indistinctum ac perturbatum erat nec minimarum quidem reru . Hanc quoque descriptionem variorum ordinum in Ecclesia in tertio Regnorum li-

165쪽

De Authoritate

bro adumbratam suisse Origenes ait,duta r. ia Regina Saba AEthiopissa, cui nihilomi-

Cant. μν' nus dominus testimonium dat in Euan

gelijs, quod in die Iudicij veniet cum vi ris generationis incredulae ut condemnet eos, quia venit asinib' terrς audire sapie- tiam Salomonis , & addit plusqua salomon hic,docens per hoc plus esse verita- em quam veritatis figuras, venit imo secundum figuram eius ecclesia venit ex

gentibus audire sapientiam Salomonis veri , & veri pacifici domini nostri Iesiit 'Christi petens ab eo multas difficultates aenigmatum & obscurarum quaestionu, quas Philosophi huius mundi soluere haud potuertit,& venit in Hierusalem ad

visionem pacis cum multitudine multa, non cum una talum gente ut prius Syna- goga solos habuit Hebrsos, sed cum totius mundi getibus, deferens etiam mu- nera digna Christo, odora metorum scilicet sua uitares, seu opera bona quae ad Deum per odorem suauitatis ascendunt, sed & auro disciplinarum secularium Venit repleta & detulit lapidem preciosum

seu ornamenta morum, & cum apparatu intrans ad pacificum Regem Christu, ipsi a-

166쪽

Episcoporum. 66 ipsi aperit cor suum in cofessione & poenitentia praecedentium delictorum, loquens ei omnia quae erant in corde suo. Quare & Christus qui est pax nostraenunciauit ei omnia verba eius, & non est verbii quod emiserit Rex & noenunciauerit et,quia omnia quaecumque audiuita Patre nota fecit ecclesiae. Vidit autem ipsam sapientiam Salomonis & no habuit ultra spiritum. Quin si intuearis ecclesie statum & dispensationes eius,ordinationesque eius consideres,tunc aduertes qu'modo Regina mirata sit omnem prudentiam Salomonis, vidit &domum quam aedificauit: sine dubioancarnationis eius mysteria,ipsa est enim dona' qua

aedificauit sibi sapientia vidit & cibos Salomonis , illos puto de quibus dicebat,

Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius, vidit & sedem puerorum eius, ecclesiasticum puto ordine dicit . qui in Episcq-patus vel presbyterij scilibus habetur, vidit & ordinationes, siue stationes mi nistrorum eius, diaconorum ut mihi videtur ordinem memorat adstantium diuino ministerio,sed & vestes eius vidi il-I a Ias

167쪽

we Authoritatelas credo quibus vestiuit eos, de quibus dicitur: Quicumque autem in Christo baptizati estis,Christum induistis. Sed&vini sus res eius, arbitror dici doctores, qui verbum Dei &doctrinam quasi vinupopulis miscent,quod auditorum cordalstificet. Vidit & holocausta eius,orationum sine dubio & supplicationum mysteria:haec ergo omnia ubi vidit in domo Regis pacifici imo Christi, nigra haec &formosa obstupuit&ait adeu: Verus est sermo quem audiuidete in terra mea de verbo tuo & de prudentia tua, & no credebam narrantibus mihi, doctoribus scilicet seculi& Philosophis, donec ipse veni, non enim fidem meam in illis quisti ni locuti de te,sed in te direxi,quia non hominibus sed tibi credidi Deo , & per illos quidem audiui, ad te autem veni, &tibi credidi, apud quem multo plura viderunt oculi mei quam annunciabantur mihi.

Ecclesiam De nullis ex ordinibus se of FDrumgradibas conifare, vari,s similitudini - Auscriptu sacra ostenditur. to D

168쪽

de viatate Melegiae. .

Episcoporum. 67QVoo si & in omnibus creaturis ordo hic tam speciosus cerni possit, &in Synagoga veteri multorum graduum atque ordinum ut antea probauimus distinctio fuit, quato magis Ecclesia Dei nostri extra qu*m nemine vivificat Spiritus Sanctus, nec cuiquam salus vera cintingere potest, de qua quida Sanctorum praeclare dixit, prophanum esse,adulteruesse,nec posse habere Deum patrem, qui non habeat ecclesiam matrem, qus cum sit ab omnium excellentissimo architecto sapientissit ne constructa cfundauit enim eam altissimus, & fundamenta eius in motibus sanctis) suarum partiti omniuluculentissimo ordine carere non potest. Hςc est enim illa qus Ciuitas in scriptu- ris sacris appellatur, i penumero domus,

quandoque regnum aut etiam regina, sed in vestitu deaurato circumdata varie- talibus, aliquando castrorum acies, nonnunquam nauis, corpus autem Christis spinime. Nam & David, Magnus, in- quit, Dominus & laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius. Et alio in loco, Gloriosa dicta sunt de te Civitas Dei. Et verus noster David Chri-

169쪽

De Auihoritatestus non potest, ait, ciuitas abscondi super montem posita , in qua etiam Civir i. xate,iuxta Apostolum non sumus hospi- tes&aduenae,sed ciues sanctorum &domestici Dei. Domus quoque nominatur ab eodem Propheta David, cum ait, Do- 'in' mine, dileest decorem domus tuae, & ali- Ual. Dr. bi, Benediximus vobis de domo domini

Rursum, Nisi Dominus aedificauerit do-

mum, in vanuna laborauerunt qui aedificant eam, te qua & Aggaeus vaticinatur, A magnam fore gloriam istius domus nouissimae plusquam primar. Et Angelus a-- i pud Lucam, Regnabit in domo Iacob in

HA aeternum. Sed& Apostolus, Quae dormis inquit) sumus nos,&Moyses in una hac Σαρῶς λη' 4omo comededum esse agnum sub typo agni paschalis insinuauit. De regno ecclesiae Christi apertissime Esaias testatus s. est dicens, Super solium David,& regnueius sedebit. Et Angelus apud Lucam, tu . i. Regni inquit eius non erit finis . Nec Christus ipse Regnum suum tacuit, cum M tb as, ait, Mittet filius hominis Angelos suos& colligent de regno eius omnia scandala quod de regno cslesti intelligi no pos se Gregorius recte animaduertit, quoniam

170쪽

Episcoporum. 68niam in illo regno beatitudinis in quo pax summa est, inuenirisca lata pon poς sunt quae colligantur. Et Apostolus cum tradiderit inquit) regnum Deo & patri.

Exercisum autem & castrorum aciem esse innuit scriptura,cum sponsus de sponsa loquens ait, Pulchra es amica mea, suauis& decora sicut Hierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. De quoru castrorum militibus alio loco dicitur . En lectulum Salomonis sexaginta sortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios,& ad bella doctissimi. De quibus etiam Zacharias prophetauit, Circundabo domum meam ex his qui militant mihi. Et Paulus, Labora tanquam bonus miles. Nec sane mirum, cum fanctus Iob militiam alat esse vitam hominis super terram; In qua nimirum no cst nobis colluctatio aduersus carne & sanguinem, sed aduersus Principes & potestates, aduersus mu ndi rectores, tenc brarii harum,contra spiritalia nequitiae in caele-kstibus. De hac Navi ecclesiae Salomon dixit, factam esse quasi nauem institoris de loge portantem panem suum. Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION