Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

De Auilaritaredo dormire videtur ipsa iactatur aventis - & fluctibus. In hac Naul D. Petrus & alii piscantur,quoad interdum prae multitu- i dine piscium retia rumpantur ; Quς in

sit' si ε. arca Noe longe antea a primordio mundi presignificata fuit, in qua qui non erat, perire necesse habuit regnante diluvio. In hac arca mansiunculae scite factae sunt, & carnacula, & tristega,ac de cunctis animantibus,bina ac bina saluata sunt. Corpus denique Christi,esse ecclesiam, Paulus asseruit cum dixit, Ipsum dedit caput

super omnem ecclesiam quae est corpus eius. item, Vnus panis&vnum corpus multi su mus,& sicut in uno corpore,multa membra habemus, omnia autem me-bra non eundem actum habent, ita multi sumus unum corpus in Christo. Et in alio .cρr ιλ- loco, In uno spiritu omnes nos in unum

nrpus baptizati sumus.Rursum, Vnum corpus, & unus spiritus. Quaecu ita sint, quis in una Ciuitate aut Repub. &vni summum magistratu,&etiam alios ins riores esse debere non intelligitὸ Quis in una domo postvnu Patremfamilias, non alios collocet, qui suis quique ordinibus prisintξ Aut cur in uno regno, ut omnia sum-

172쪽

Episcoporum. 6ssummavni Monarchς tribuamus ) ita Ducibus Comitibus, alijsque regni proceribus, suum honorem non deferemusΘIn exercitu vero Imperator unus est qui

omnibus praeest , sed &alij permulti esse debent,qui suas singuli dispartitas legi

nes,& cohortes ducant,ex quibus omnibus una cum militibus rite dispositis, o di nata demum acies , unaque disciplina bellica coalescit. In Naui similiter, excepto gubernatore,quam multa genera hominum sunt,qui suum locum atque ordinem seruant Θ In uno etia corpore unum

est caput, sed & alia membra su nt, quorum unumquodq; suum habet distinctu& proprium ossicium. In una ergo ecclesia& unum summum caput &plures esse gradus & ordines ossiciorum Ecclesiasticorum necesse erit. Quod duabus similitudinibus Nauis & corporis humani,copiosius in sequentibus capitibus docebi

tur. CAPUT QJARTVM,

isdemonstratur ex similitudine muris, quaesti sacra hac descitio ordinum se diuersi rum munerum in ecclesia, ct simul quem locum Episcopi obtinent: ex Clemente, o

173쪽

ne Aussoritate. Q pMADMODUM igitur ut quidam secularium literarum peritus scriptum reliquit) in naui optime instructa,alij malos scandunt, alii circum soros cursant,alij sentina exhauriunt,unus autectauu in manu tenet,sedes in puppi quietus non agit ea qus iuuenes,at vero multo maiora & meliora facit, non enim viribus, aut velocitatibus, aut celeritate corporum res magnae geruntur, scd consilio & authoritate & sententia, ita sue in uniuersa Ecclesia praeter inferiores officiorum gradus, unus summus Pontifex,

siue in singulis Prouincijs ac Dioeccsibus Episcopi clauu in manu tenent, & sinpuli suas naues dirigunt, qui no ideo cessant aut nihil agere dicendi sunt, quia officijs ac munij saliorum non se implicant, cum ipsi alijs quae sunt agenda praescribunt, tempestatesque,scopulos atque syrtes, &uniuersa pericula futura longe ante de- nunciant. Sed cum de Naui Ecclesis eiusque uniuerso ordine ac descriptione disserimus,praestat ipsius D. Petri ut rei nautics simul&disciplinae ecclesiasticae peritissimi,qui in utraque naui Piscatoris partibus strenue periunctus est,uerba au-

- dire,

174쪽

Epi purum. Iodire, quae sunt apud Clementem Romanum copiosissime descripta; quae idcirco prolixius citabo,ut intelligatur q uem locu in ecclesia Dei, quasi in Navi optime institu talpiscopihabeant,quemque alij inferiorum classium ministri, locus enim pulcher est, &instituto nostro peracco modatus.Illud est inquit Petrus quod

praecaeteris ab omnibus vobis cupio incommuni seruari, ut concordiam teneatis,per quod solum potestis portu quietis intrare, &ciuitate summi Regis quς

pax nominatur)habitare. Similis namq; est omnis status ecclesiae magnae Naui, quae per undosum pelagus diuersis e locis & regionibus viros portat,ad via a potentis regni urbem properare cupientes. Sit ergo Nauis huius dominus ipse omnipotes Deus,gubernator vero sit Christus, tum demum Proreis ossicium Episcopus impleat, presbyteri nautaru, diaconi dispensatorum locum teneant, hi qui catechissent nautologis conferantur, epibatis autem seu vectoribus,totius se ternitatis multitudo similis sit,ipsu quoq; mare hic mundus habeatur,ventoruin vero varietates di turbinum, diuersis tentatio

175쪽

De Authoritate. tationibus conseruntur, persecutiones, tribulationes,& pericula suctibus exaequantur. Terreni vero spiritus, qui vel de torrentibus vel de convallibus spirant, Pseudoprophetarum,& seductorum prauae doctrins verba ducuntur. Promontoria vero, & loca confragosa, hi qui in potestatibus seculi sunt iudices, & pericula minantur, & mortes. Bithalassa vero loca quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur, dubijs mcte & de repromissionum veritate nutantibus conseruntur, atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt, hypocritς autem & dolosi piratis similes habeantur. Iam vero rapidus vortex &tartarea ch rybdis & saxis illisa naufragia, ac morti serae submersiones, quid aliud sunt quam peccataὸ Restat igitur,ut haec Navis cursu prospero, tuto possit portu desideratae urbis, intrare, ita Deo precem fundere nauigantes debere, ut mereantur audiri. Audiri autem a Deo ita merebitur quis si orationes ipsae bonis operibus, &bonis moribus adiuuentur. Sed ante 6-nia cum quiete & silentio,epibais seu vectores, hoc est laici in suis quique reside-

176쪽

Episcoporum. Iant locis,ne sorte per inquietudine & in-c6ditos,inutilesq; discursus, si passim vagari coeperint, vel ab officio suo nautas impediant, vel in alterii latus per inqui

tudinem illorum, nauis pressa demergatur. Nautologi de mercedibus commoneant, & nihil omnino quod ad diliget

tiam vel ad disciplinam pertinet Diac ni negligant. Presbyteri velut nautae aptent singula ad instructione Navis, dii, genterque instruant quae in suo tempore requirenda sunt. Episcopus tanqua Proreta vigilanter & sollicite gubernatoris verba custodiat Christi. Saluator dominus gubernator ecclesis sus diligatur abonibus, & ipsius solius praeceptis ac iussis

credat, &obediat omnis ecclesia . Deo quoque indesinenter supplicetur a cunctis de prosperitate ventor u m,ut nauigates omnem tribulationem,omneque periculum superent, tamquam mare pr

fundum mundi istius , & vitae humanae pelagus nauigantes,in quo esuriendum sit& sitiendum, nuditas quoque serenda, morbi etiam coporis & aegritudines tolerandae, insuper&hominum in

sidijs ac dolo saepe laborandum, quippe qui

177쪽

De Autho tauqui dispergendos se nonnunquani nouerint, sed aliquando etiam congregandos, vomitus quoq; &suggillationes ferendas cum ex confusione peccatorum&reiectione criminum, velut male congregatis in viseeribu) sellis iactura facienda est,& abijcienda prorsius a corde omnis intrinsecus quae latet amaritudo peccati , si qua sorte ex desiderijs iniquis ue

lut ex cibis noxijs congregata est. Quam utique cum euomuerit quis,& abiecerit, ingentis aegritudinis liberabitur morbo, si tamen post vomitum, ius ad sanitatem pertinent sumat. Verumtamen scitote cuncti quod super omnes vos laboret Episcopus, quia unusquisque vestrum suu laborem fert, ille vero &suum S singulorum. Audiuimus de Naui Ecclesis & omnium qui hanc Nauem constandunt e- amue regunt, ordinatissima dispositione D. Petri insignis Piscatoris verba, quo nemo melius aut illustrius hanc perpetuam metaphoram Nauis ecclesis depingere potuit,quam ille qui ex Naui & retibus suis vocatus optime nouerat piscationem hominum spirituale , ex hac piscatione sua corporali emetiri, hic igitur

178쪽

Episcoporum. 7a Episcopum proximum christo& quasi Prore tam facit, qui quasi in prora excubias agat , di quid alijs iuxta Christi gubernatoris prscepta faciedum sit edicat. Epitiatas vero seu vectores & totam illam multitudinem laicorum, quorum iam permulti sua inquietudine hanc Nauem deprimunt, monet ut modeste se gerant,

neue se in una vel alteram partem como-

ueant, alios similiter omnes sivi ossicij ad monet, quae cum in superioribus aperte satis ex ipsius Petri verbis petere liceat, frustra a me hoc loco repetenda essent, Illud tamen quasi tabulam ex hac Naui arreptam, iterum in manus sumere non verebor, quod ultimo loco positum fuit Episcopi videlicet munus esse plus omnibus laborare,qui non solum onus suu ut singuli quique nostrum portabit, sed&suum&singulorum aliorum. Qui locus Anacteto Pontifici ita commode ex- pontus videbatur, Ut maXimam elus partem in suam epistolam transtulerit. Ali '

ter paulo Epiphanius sed eodem fere re- tissi: Pacidit, cum similem esse ait Sanctam Dei

Ecclesiam Naui: Nauis autem non ex v

no ligno constat, sed ex diuel sis, & cari-

179쪽

De Authoritatenam quidem ex uno ligno habet, sed

non uno modo. Anchoras autem ex alia

materia; mali item & tabulata & puppis

partes parietumque ac transtrorum, velorum item ac temonii, gubernaculorumque ac aliorum omniu ex diuersis lignis compactionem habent , Vnaqusque vero haeresis velut ex uno ligno constat,& Ecclesis formam non ostedit: at Dei Navis omnem inscensorem admittit praeter latronem. Nacum noscat latronem ac PLratam, ipsum non admittit, neque fugitiuum & quia proprijs dominis discedit, sic & sancta Dei Ecclesia non admittit

scortationem,non suscipit adulterum,no abnegationem Dei, neque reprobantes dominium ordinationis Dei &Apostolorum eius. Sustipit autem alium in magna negotiatione, alium in experientia nauigantem, alium gubernatorem & seientem selium in prora,alium in puppi habentem speculationis experietiam, alium qui partem aliquam nauis, aut impositarum mercium habet,alium ut transeat solum,& non submergatur in mari, & non omnino ei qui tanta possidet salutem noexhibet,sed nouit omnes saluare, unum-

quemque

180쪽

Episcopor . 73 quemque vero iuxta propriam negotiationem & salutem. Cum igitur isti Episcopum in prora a Deo constitutum expellant &dominium ordinationis. Dei& Apostolorum reprobenr, non immeri- to si Epiphanium audire velimus θ haereticorum similes esse videntur qui varios gradus non suscipiunt, &ab ecclesia tamquam latrones & pirati non agnoscuntur. CAPUT Q ΝΥvM, ' i

ξρο orusinem se in Ecclesia docetur ex analogia membrorum se capitis in humano corpore, et quomodo Chrinus hunc ordinem reseoquii se constituit, ex metianae .

AT D. Paulo,&ei qui elegantissime

illum interpretatur Gregorio NaZi an aeno similitudo Ecclesiae & corporis humani magis placet. Hic igitur Nagian - irenus in eodem libro cuius supra mentionem fecimus Ecclesiastica hac hierarchiam describens sic ait: Atque ut ad rem vitiativi. ipsam cuius causalisc omnia disserui, .& h- m ο

ad quam iampridem nostra festinat ora- tio, veniamus, ordo in Ecclesijs quoque in Q -ia constituit ut alij oues sint, alij Pastores,a -

SEARCH

MENU NAVIGATION