Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Te Authoritateth pr sint,alij subsint,atque imperia accis

piat,alius caput sit lius pedes. alius manus,alius oculi,alius aliud quoddam corporis membrum ad totius Ecclesiae concinnitatem & ornatum,utilitatemque vel

subditorum vel prςfectorum Et quemas modum in corporibus licet membra in-

ter se abrupta atque distracta non sint,v rum tota illa cogeries unum corpus si ex diuersis membris conflatum, non tamen eadem est omnium vis & facultas,tametsi alioqui ad beneuolentiae concordiaeque necessitatem, honorisque parem in dis paribus rationem alia aliorum opera ex Eaequo indigeant. Neque enim oculus incedit, sed viam comonstrat, nec pes prospicit,sed ingreditur ac loca permutat, nec lingua voces accipit, id enim aurium munus est: Nec rursus auris loquitur, quod linguae officium est: Et naris quidem eorum quae olfactu sentiuntur organum est, guttur aute, sicut Iob ait, cibos degustat; manus porro dandi atque accipiendi instrumentum est,mens denique omnibus praeest atque imperat,nimirum a quovissentiendi proficiscitur, & ad quam sensus omnes tendunt,& referuntur. Ad hunc

182쪽

Episcoporum. quoque modum apud nos,hoc est incomuni Christi corpore res se habet. Ohanes enim corpus unu in Christo sumus:

singuli aute Christi atq; alij aliorum me, bra. Alij enim dominantur & praesunt, alij parent®untur. Et quamqua non eadem sit virorumque actionisi quis idem esse contendat praeesse& parere ι fiunt tamen utrique in unum Christum ab eodem spiritu costructi & compacti. Ac ru sus quemadmodum inter eos qui subsunt permagnum discrimen reperitur, ut qui& doctrina&vsu atque exercitatione, & aeta te in ter se disten t: Eodem sane modo inter praefectos quoque non parua differentia est. Et quosdam quidem inquit Paulus posuit Deus in Ecclesia, primum

Apostolos,secundo Prophetas,tertio pastores& doctores . Primum propter V ritatem , alterum propter umbram atque obscuritatem, postremum propter utilitatis illuminationisque diuinae mesuram& actionem. Et spiritus quidem unus est, csterum disparesgratis, quandoquidem nec paria sint spiritus conceptacula. Post.

Hunc ordinem, inquit, fratres revereamur, hunc tueamur,& observemus,alius E et auris

183쪽

die Authoritate auris sit,alius lingua,alius manus, alius a liud quiddam alius doceat,alius discat, lius proprijs manibus bonum operetur, ut habeat quod egentibus impartiatur,alius praelit ac plebem moderetur,alius per officiosum ministerium iustitiae laudem consequatur. Qui docet in modestia do- . ceat. Prophetae enim duo aut tres loquatur idque vicissim, atque unus interpre

tetur, quod si alij reuelatu fuerit primus loco illi cedat, qui discit in obedietia, qui

tribuit in hilaritate, qui ministrat in alacritate . Ne linguae munere quod omni u promptissimum & paratis sinum est fungamur,ne omnes Apostoli simus, ne omnes Prophetae, ne omnes interpretes . Et paulo poli. Magnum &illustre est doctorem se profiteri,audio, sed di scere periculo vacat. Quid pastoris munus tibi ouis arrogasξ quid pes caput fieri contendisὸ quid exercitum ducere aggrederis in militum ordinem adscriptus ξ & caetera pe multa, quae si quis diligenter perpendat non lis c de suis teporibus Na Zian genum

protulisse , sed nostra pr significasta&quasi digito demonstrasse asseret, in qui bus seditiosi illi & rebelles omnia tibi. - dicant,

184쪽

dicant, ordinem totum & ciuilem & ec clesiasticum funditus euertunt, nec Resiam maiestatem, nec Episcopalem disehitatem siluam&incolumem esse sinunt. . Quos ut inclius Christi exemplo refella artus, illud unum ex eodem NaZian Zeno,

quasi colophonis loco libet adijcere. Sic enim scribit. Vis aliud quoquc Ordinis & ivi disciplin exemplum in medium pros ram,idque prsclarum & lati abile & praesenti commemoratione atque . admonitione iri primis dignum Θ Vides quemadmodum ex Christi discipulis magnis utique omnibus di excelsis ac electione dignis, hic Petra vocetur atque ecclesiae fundamenta fidei sus credita habeat , 4lle impensius ametur & supra pectus tela rea

quiescat,ac reliqui discipuli posthaberi se

traquillo animo serantὸ Iarii cum in mo- te ascendendum suisset, ut Christus cor poma forma splenderet ac diuinitatomobiter ostenderet, eumque qui came tegebatur nudaret & aperiret, quina simul ascendunt 8 nec enim ones mirachbiliui us spectaclaeo fru utur Petrus, I o an es, i a

cobus,ut virtute &dignatale,itan umero alios anteuertentes. Rursus cum pertur- ι ,. Κ 3 bato i

185쪽

ne Authoritatebato animoq; anxioe& paulo ante passionem secedenti, ac preces fundenti adense oporteret, quinam ad eam rem adscitis tξijdem illi. Atque haec Christi Praelatio & electio fuit. Quid Θ reliqua moderatio ordinisque disciplina quanta P Aliud Petrus interrogat,aliud Philippus,aliud Iudas,aliud Thomas, alius aliud quidpia,

neque autem idem omnes,aut Onia unus,

sed vicissim quisque ac sigillatim & de ea re qua opu habet sciscitatur . Iam illud quale tibi videturὸPhilippus quiddam di

cere gestit, nec solus audet, verum & An- drea quoque assumit. Petrus aliquid per- contari cupit & Ioannem capitis nutu protendit. Vbi hic morositas, ubi dominandi amorΘHaec Naziangenus,Sed bene habet quod Naalangeno iudice Christus aliquam praelationem & ordinem inter suos constituit, quem non solum inter Apostolos ipsos costare, vel ex eo liquet, quod cum duodecim Apostolos elegerit,

alios adhuc septuaginta discipulos miserit,ex quibus duobus gradibus Apostolorum &discipulorum, nostri Epdcopi &sacerdotes alij dimanarunt.

186쪽

Iurediuino Episcopos institutos epe a Chrimo succedere in locum Apostolorum, ideo eorum e debere locum amplissimum in Eeclesia Dei ex oesiis D. Pauli es multorum semensist Patrum. Noue esse autem humanum inuentum,sed diuinitus a Christo & Spiria tu sancto institutum statum Episcoporu, praeterquam quod D. Pauli verba in Actis, ubi conuocatis quibusdam presbyteris Ephesijs, iubet attendere sibi& v- niuerso gregi in quo eos posuit Spiritus sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei confirmant;Iacobus Sy manca Episcopus Pacensis vir doctus,& diligens,aliq'otexantiquitate collectis authoritatibus oste- D, d bindit. Nam & D.Clemens narrat D. Iaco- bum a Christo ordinatum in Episcopu. i ' 'T. Et Dagnatius,Episcopus,inquit, non ab φ' homine sed a Deo promotionem habet. ' 'Anactetus vero sacerdotum ordinem esse A elisis bipartitum, Episeoporum & presbytero iam'st 3 runa,sicut dominus eum instituit. Sed&D. Augustinus, siue quis alius in qu ssti' Av. .s . onibus veteris & noui testameti, Nemo.

inquit,

187쪽

Clemens

De Authoritate inquit, ignorat,Episcopos saluatorem ecclesijs constituisse. Constituit autem eos in Ecclesia Dei, non tanquam opiliones aliquos aut bubulcos neque ut vilissimos quosque operarios & baiulos, sed eodem prorsus honoris & dignitatis gradu quo Apostoli fueri t. Qua in re nobiscum to- ta antiquitas Patrum consentit,cum quibus si omnino erradum esset, errare profecto mallem quam cum istis qui Episcopos suos persequuntur, vera sentire. Di- viis enim Clemens auctor est, D. Petrum dicere solitum, Dominum hoc suos docuisse quod Epistopi vicem Apostoloru- , ct , gererent. Testatur& Anactetus Episco-

pos a Christo missos eius fungi legatione, & Apostolis decedentibias, in eorum 'prio ri cum successisse Episcopos . Cyprianus sui ,' i modo Praepositos seu Episcopos , Apo-3 stolis vicaria ordinatione succedere.Mo- do meminisse, inquit, Diaconi debent, quod Apostolos hoc est Episcopos & Praepositos dominus elegit. Post quem Hieronymus. Apud nos, ait, Apostolorulocum Episcopi tenent,& alibi, Omnes Apostolorum succei res sunt. Et Augustinus, quaerens ; Quid est,pro Patribus. ' tuis

188쪽

EA comum. . 77 tuis nati sunt tibi filii, respondet. Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filij ti- hi nati sunt constituti fiunt Episcopi. Hodie enim Episcopi qui sunt per totum mundum unde nati sunt Θ Ipsa Ecclesia Patres illosappellat, ipsa illos genuit, &ipsa illos constituit in sedibus Patrum. Item pro Patribus tuis nati sunt tibi sit ij,

constitues eos principes super omne terram, haec est catholica Ecclesia, filij eius

constituti sunt principes super omnem terram,fiiij eius constituti sunt pro Patribus.Fi ustra erit post tot antiquoru in sententias ad alios fosteriores descendere, in

quibus tamen Gregorius non est praeter- Grex. .

mittendus,qui ait, Apostolorum nunc in δε με -- Ecclesia Episcopos locum tenere, ligandi . atque soluedi auctoritatem suscipere, qui gradum regiminis soritu tur. Et Beda no-ner, Apostolos Episcoporum formam exhibere simul & demonstrare docuit. Hos igitur qui in illorum locum succedunt,

quorum in omnem terram sonus& praedicatio exivit, quoru principatus est val-.ν-ide confortatus & honoratus, qui fuerunt montes siusti pientes pacem populo du- Gores & arietes gregis dominici, ministri

189쪽

I. . .

De Anthoritate.

stri Christi, & dispensatores mysterio

rum Dei, columnae ecclesis &pro Christo legatione fungentes,milites certantes bonum certamen, ac denique Patres spirituales, qui per Euangelium multos in Christo genuerunt, quonam quaeso loco atq; ordine alio, nisi in hummo, ac onium supremo collocabimus Θ Sed age excelletiam Episcopi,vel ex nomine ipsius ven mur. Non enim ut in alijs distiplinis ex rerum nominibus quae saepe fortuito aut ex aliquo accidenti, vel humana ratione interdum sed falsa & fucata desumi solet, infirmum admodum argumentum elicitur, sic in Theologia & scriptura sacra cuius author & magister est Spiritus Sanctus, sed e contra longe hic certissima&solidissima argumeta ex etymologijs vo cabulorum peti possunt, quia coueniunt rebus nomina cuncta suis,quippe quae noliumana voluntate aut accommodati

ne, sed diuina, & rerum ipsarum naturis conuenientissime indita sint. Quid vero est aliud Episcopus quam inspector gregis, speculator domus Israel, pastor & rector spiritualis,oculus Ecclesis, interpres diuinorum iudiciorum,verus Potifex in -

190쪽

rea enim ouosdam admonuit D. Paulus h

attendere seu prouidere & circunspicere sibi & uniuerso gregi, in quo, inquit, vos Spiritus Sanctus Episcopos posuit regere i diri Ecclesiam Dei. Et D.Petrus Seniores al- loquens Pascite, inquit, quantum in vobisest gregem Christi,prouidentes, siue ut graece sonat) Episcopos agentes, &speculantes,non coacte sed spontanee.Epistopi enim nome recte graecu esse con-

tedit Augustinus tque inde ductum vo' tiue i, i

cabulum quod ille qui prsficitur,eiS qui- e. is. bus praeficitur, superintendit, curam eorum scilicet gerens: νπὶ quippe super, mo-wli vero intentioest, ergo ετ .ρπειν ,si velimus Latine, superintendere possumus dicere,ut intelligat no se esse Episcopii qui preesse dilexerit, no prodesse. quo spectat& illud Ambrosij, Episcopii oculorum in corpore id est in ecclesia ossiciu volutariu δειαι accepisse, ut reliquum peripsiam corpus ducatum lucis haberet. Episcopus enim a cunctis indubitanter vocaris, praesertim cum ipso nomine censeris, si tamen actio concordet nomini, & nomen se societ a

ctioni. Nam quid aliud interpretatur E-: piscopus

SEARCH

MENU NAVIGATION