Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

De Authoritate mandatum ministrantes: Nemo absque Episcopo quicquam eorum agat, quae ad ecclesiam pertinent, illa firma Euchari- stia censeatur ius sub Episcopo fuerit aut cui ipse demandarit: ubicumque Episcopus apparuerit,illic & plebs esto: sicuti &ubi Christus est, omnis callestis militia pra ens est,& adest tanquam duci militia virtutis domini, & uniueris intelligibilis naturs dispensatori. Non licet sine Episcopo nec baptiZare,neque offerre,neque sacrificium immolare, neque docen cel

brare,sed quicquid illi visum fuerit secundum beneplacitum,ut tutum sit & firmuomne quodcumq; agatis. Et paulo post,

honora inquit, scilicet Petrus) fili Deu& Regem, ego vero dico honora quidem

Deum ut auctorem uniuersorum & dominum , Episcopum aute ut sacerdotum

Principem,imaginem Dei serentem, Dei quidem per principatu, Christi vero per

sacerdoti unis,& secundum ab eo honora- Regem oportet.Neque enim Deo potior est quisquam aut compar in omnibus rebus, neque etiam in ecclesia quicquam

Episcopo maius Deo sacra faciente pro totius mundi salute, neque Regi compar

202쪽

Episcoporum. 8 est quis in Principibus pacem & squitate

subditis procuranti. Atque hςc martyr ille celeberrimus Ignatius. Cyprianus etia n. c. valde multus est in eo ut probet obtem- η ite-perandum esse Episcopis,tum quia Christus praecepit illos esse audiendos , tum Fatm f. quia ipse cum leprosum mundasset: Va-

de, inquit, ostende te sacerdoti. Et cum I R. et v. postea tempore passionis alapam accepis-leta seruo lacerdotis, elqUediXisset, Sic irectata crespondes Pontifici,aduersus Pontificem --

dominus nihil contumeliose dixit, nec . quicquam de sacerdotis honore detraxi sed innocentiam suam magis assii cns &ostendens. Si male, inquit, locutus sum exprobra de malo, si autem bene quid me caedisΘItem in Actibus Apostolorum, Beatus Apostolus Paulus cum ei dictum es.set, sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, quamuis domino iam crucifixo sacrilegi & impij & cruenti illi esse coepissent, nec iam quicquam de sacerdotali

honore&authoritate retinerent) tamen ipsum quamuis inane nomen & umbram quadam sacerdotis cogitans Paulus, Nesciebam Fratres,inquit, quia Potifex est.

203쪽

De Authoritate maledices. Et mox, cum lisc tanta ac talia multa exempla prscedant quibus sacerdotalis aut horitas & potestas dediuina dignatione firmatur, quales putas esse eos, qui sacerdotum hostes& contra ecclesiam Catholicam rebelles, nec praemonetis domini comminatione, nec futuri iudicij ultione terrenture Neque enim aliunde hqreses oboris sunt,aut nata sunt schismata,quam inde quod sacerdoti Dci non obtemperatur, Nec unus in ecclesia ad tempus lacerdos, & ad tempus Iudex vice Christi cogitatur Monet quoque egrcgie Nepotianum Hieronymus,

ut Episcopo suo obediat his verbis. Esto subiectus Pontifici tuo & quasi anime pa-

rentem suscipe, amare filiorum, timere seruorum. Si ego Pater,ubi honor meusὸ

si dominus,ubi timor meus ΘQuatis prae- terea uti exemplis possem illorum, qui propter honorem quem Episcopis debitum detuleriit, omnium ore laudati sunt, in quibus ut ab Ethnicis aut infidelibus incipiam,quis non iure miretur & praedi-

IUUbus v. cet honorem quem Alexander Macedo

' Ἀ- Iaddo Iudaeorum Potifici exhibuit ' Quicum iratus versus Hierosolyma cum CX-ercitu

204쪽

Episcoporum 8sercitu venisset ac milites auidi praedae nihil aliud nisi urbis direptionem ac opima spolia expectarent, confestim ut Alexander vidite longinquo candidatum populum & sacerdotes ante agmen in amictu bissino, Pontificemque Iaddum in stola hiacinthina auro distincta, tiaram in capite gestantem cum praefixa aurea lamina insculpta Dei nomine , solus ad eum accedens nomen illud adorauit & salutauit Pontificem P Regi Hunnorum Attilae cognomento flagellum Dei appellato,cu

Romam ardenti furore raperetur, a Leo- ξ

ne Pontifice, malorum Italiet impenden -. ' ρ' tium misericordia permoto persuasum fuit ut regrederetur, qui interrogatus a suis quid esset quod praeter consuetudine tam humiliter Romani Pontificis imperata faceret , Respondit se astantem quendam alium eo loquente sacerdotali habitu veritum esse sibi districto gladio minitantem mortem nisi Leoni ob temperaret, quare in Pannoniam reuersus est. Sed infideles hos Reges Episcopos

honorantes relinquamus. l n veteri testa-

meto legitur quod secerit Ioas rectum in conspectu domini cunctis diebus quibus docuit

205쪽

De Authoritate. docuit eum Ioiadas sacerdos. In vita Co- stantini magni scriptum inuenimus illum cum paucis& postremum omnium in-EU ἴ- α gressum in concilium posita parua scde o non prius consedisse quam annuissent Episcopi, quos ad concordiam hortatus,

diligentiorem dogmatum inquisitionem 'yi Episcoporum sententiae permisit, de quo etia& illud memoriae proditum est quod cum ipsi oblati esset libelli Episcoporum

quibus se mutuo accusabat,omneS coniecit in ignem dicens. Deus costituit vos, sacerdotes, & potestatem dedit de nobis iudicandi , & ideo nos a vobis recte iudicamur, Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Omitto caetera quibus alias probaui Episcoporum esse in causis fidei iudicare&definire, quam illis potestatem Imperatores optimi semper integram&inuiolatam coseruarunt. Ad Valentinianum seniorem venio, qui cum mortuo Auxentio Ecclesiam Mediolane sena viduatam pastore animaduerteret,apud Episcopos eiusmodi sermonem habuit: Nostis aperte eruditi diuinis elo- . quijs, qualem esse oportet Pontificem,&quia non decet eum verbo solum, sed etiam

206쪽

Episcoporum pstiam conuersatione gubernare subiectos& totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemquedoctrinae conuersationem bonam habere. Talem itaque in

Pontificali constituite sede,cui & nos qui

gubernamus Imperium, syncere nostra capita submittamus & eius monita dum tanquam homines deliquerimus necessario veluti curantis medicam eta suscipiamus. Quae cum dixisset Imperator, petijt Synodus, ut magis ipse cum esset prudens& pius discerneret. At ille, Super vos, inquit , est talis electio. Vos enim gratia diuina potiti, & illo splendore fulgetes melius eligere poteritis. Electione autem facta ipsius Ambrosij quem Imperator ut

sedaret turbas quq in electionibus concitari solent eo loco praesidis miserat adhuc catechumenum, ita precatus sertur Valetinianus: Gratias tibi ago omnipotens &. saluator, quoniam huic viro ego com misi quidem corpora, tu aute animas, & mea electionem ostendisti tuae iustitiae conuenire Et cum post paucos dies Sactus Ambrosius cum multa fiducia apud Imperatorem quereretur quod male a iudicibus ageretur, tunc Imperator: Hanc, inquit,

207쪽

De Authoritate. quit, confidentiam tuam dudum noui &aperte probans non solum non restiti edetiam in electionem ordinationis tuae s citis sui . Festina itaque sanare sicut diuina. lege praecipitur animarum delicta nostraria m. Potuitne maius verae obedietiae e emplum erga Episcopos ullum adferri Cuius nisi in Theodosio Seniore erga eudem Ambrosium,simile quid factum fuisset, facile Valentiniano huic palmam d dissem. Hunc igitur Theodosium reuerari ab A N*gnum, tanto maiorem, Juanto inelius didicerat Episcopis obedire;cum sepi . tem hominum milia, sine ullo discrimine aut delectu propter caedem quorumdam Magistratuum suorum Thessalonicae factam,trucidasset, Mediolanum ad templuvenientem & prohibuit Ambrosius aditu

in ic inplum, &kuera oratione increpatu CXcommunicauit: cuius orationi obsecutus Imperator nam diuinis educatus cloqvijs accurate norat, tum qus essent officia sacerdotum,tum quae Regum propria) cum gemitu ac lachrimis ad Palatiu uertitur, qui cum per octo melium spatium in moerore ac lachrimis domi sedis set, deplorauit vehementer, quod seruis

208쪽

Episcoporum. 87 ac mendicis in sessis Natalitijs Christi,

facilis ad sacrum templum aditus pateret , ipsi autem non modo ad illum locum , verum etiam ad coelum ipsum accessus praeclusus esset . Nam venit, inquit , mihi in mentem sententiae a domino prolatae quae palam dicit: Quemcumque ligaueritis super terram, erit ligatus & in caelis. Cui cum Rufinus M gister aulae diceret, se profecturum celeriter ad Episcopum, eique supplicaturum ac persuasurum ut eius solueret vincula: At non est inquit Imperator tibi morem gesturus. Novi enim adeo iustam squamque esse Ambrosij sentetiam,

ut non metu potestatis Imperatoriar, sit legem diuinam violaturus. Sed cum instaret Rustinus, ut ei liceret abire, ac Imperator falsa spe inductus eum paulo post sequeretur,& Rufinum Ambrosius suis dictis confregit, & minabatur si Imperator veniret, se illum aditu facri vestibuli prohibiturum, quamuis cum vitae propriae periculo ; hoc audito, ubi Rus- sinus clam Imperatori significasset ut maneret in Palatio, ille tamen cum in in dium forum peruenisset,eo accepto nun-

209쪽

De Authoritate

tio; Eo,inquit, illuc nihilominus quo iu-

stas debitasque contumelias subeam: ubi vero ad fac ros templi parietes aduenit,no ingreditur in templum, sed ad Episcopuqui in aedicula salutatoria sedebat accedes obsecrat ut sibi vincula solvat. At Am- lbrosius cius aduentum dixit esse tyrannicum eumque ipsum contra Deum insanire& illius leges proterere. Sed cum Im- perator non obstinato animo se leges sancitas impugnare neque sacra vestibula per nefas introire cupere respondit , sed orare ut sibi soluantur vincula, &proposita ante oculos eius clementia illius qui est dominus omnium, rogauit ne ipsi occluderetur ianua, quam ille omnibus quos peccatorum suorum poeniteat patefecit, obtulitque talem poenitentiam pro facinore se facturum qualem illi Episcopus imponeret. Postquam Ambrosius hanc ei poenitentiam iniunxisset ut conscriberet legem, qua deinceps sententiae per iracundiam latae irritae essent , &cognitio- nes causarum de caede & publicatione bonorum ad triginta dies scriptis prodiis omanerent, ut recta ratione de illis iudiciudaret, &sedata iracundia vel approbaret

210쪽

Episcoporum. 88

vel aboleret: Cum hoc cosilium esset amplexus ut prudentissimum, lege tali con scripta & per eum sisbscripta tum demum ei a D. Ambrosio soluta sunt vincula, qui inductus in templum, no stans dominum precatus est, neque genibus flexis,sed pronus humi abiectus versum illum Dauidis

recitauit, Adhaesit pauimeto anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Atque capillum manibus lacerans, frontem ferire, lachrimarum guttis solum rigare, veniamque supplex petere coepit. Cum vero & intrasset sanctuarium ut ad altare offerret lachrimabundus,ibique pro more, qui alijs in locis fuit, consistere vellet inter cancellos sanctuarij usque ad pe

ceptionem diuinorum mysteriorii, curauit ei A mbrosius per primarium diaconusignificari qui ei ministrabat, solis sacerdotibus ad hunc locum aditum patere, qui alijs inaccessus esset, iubet igitur ut exeat & cum reliquis laicis consistat. Nam purpura, inquit, Imperatores non sacer dotes effcit. Quam admonitionem itidem excepit lubens Imperator fidelissimus responditque se non animi confideritia inductum mansisse intra cancellos, sed hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION