장음표시 사용
211쪽
De Authoritate hanc consuetudinem Constantinopoli didicisse. Quare habeo,inquit,ctiam pro hac medicina gratiam. Imperator autem haec pietatis praecepta quae ab Ambrosio illustri illo Episcopo didicerat etiam cum reuertisset Constatinopolim obseruauit. Nam cum diuino quodam festo ad templum denuo veniret, statim ut dona sacrarmensiae obtulerat exivit. Sed cum Nectarius qui tum Ecclesiae illius antistes fuit,
rogaret, cur non maneret intus, gemens,
inquit, ς gre tandem didici quid inter imperatore intersit & Episcopum, aegre t dem reperi veritatis magistrum. Naso-lu Ambrosium noui Episcopii dignu eo nomine. Tantum commodi reprehesio a viro virtute prestanti adhibita siecum apportare solet. Atque hscde imperatoribus qui propter summam erga Episcopos obedientiam meruerunt non solum ut historicorum libri,sed etiam omnia theatra undique ipsorum laudibus resonaret. Sed cum mihi apud populum Camerace-sem sermo sit fortassis populi Mediolanesis in eudem Ambrosium obsequio & pi rate magis permovebitur: Cui cum Iustina Valetiniani Iunioris mater negotium Iacesi
212쪽
' coporum. Mfacesseret, quod Ariminesis concilij fide,
ubi ut ait Hieronymus, totus orbis se esse Arrianum miratus est, recipere nollet,eO-que constanter pernegante calumniata esset eum apud Imperatore filium quod ab eo contumelijs assecta esset Valentinianus calumnias eas esse veras ratuS , matris vindicandae nomine militum turbam Ecclesis immisit,qui per vim Ambrosium raptarent, e vestigio in exilium abducturi: at circumfusa multitudo populi militibus restitit, & vel mori citiusquam sacerdotem deserere statuit, tantus fuit v-
niuersi populi ardor in Episcopum . Nec minor prosecto fuit populo Samosateno erga suum pastorem qui Eusebio catholico suo Episcopo abire coacto literis Im, peratoris, obtulerunt ei, pars aurum, pars argentum,alij veste,nonnulli famulosv pote in regionem peregrinam & longinquam prosectum. Postea vero quam Eunomius in eius soc u suffectus esici, nemo ex urbis incolis vel pressus egestate,vel diuitijs affluens,sam ultis vel artifex, agricola vel hortulanus, vir vel mu lier, iuuenis vel senex ad conuentum Ecclesiasticum ut moris erat accodere voluit, sed Pseudo-e
213쪽
τὸ Auitiritu piscopus solus agebat, &cum quodam
tempore lauaret se in balneo populus qui spectabat, ipso exeute aquam inscctam eius lotione putantes, eam in cloacam emittunt,novamque sibi infundi imperat: qui cum propterea eos reliquisset, in eius que locum alius similis farinae surrogaretur Lucius, tanto & hic odio apud eos laborabat, ut pueri pila quam contorserant per asini ipsius pedes,dum sorte Drum v-bi ludebant transiret,conspurcatam rati, extructa pyra illa per eius flammam torquent , sicque eam purgatam iri arbitrati sunt. Similis constantia fuit populi Con- stantinopolitani pro Macedonio Episco- misti .. p' suo quem cum Anastasius Imperator in M. i. grauissimis iniurijs affecisset& in exilium
V destinas Et, multitudo Catholicorum virorum pariter & mulierum, puerorum &monai horum congregati sunt clamates,
mus Patrem nostrum,neque sinamus Im- peratorem satagentem ut Manicharum &indignum imperio, nostrum Episcopum iniurijs lacessere . Quare Imperator sibi a multitudine metuens , Macedonium que iurauerat se amplius non visurum,sponte
214쪽
ad se accersit,& pro eo tempore simulatorie est cum eo reconciliatus. His si populi Romani & potissimu illustri u matronarustudia erga Liberium suum Episcopum a Constantio in exilium eiectum adnumerauero, nihil erit quod in hac causa amplius addi possit. Cum enim Constantius post disputationem cum Liberio, quem nec precibus, nec minis, nec pecunijs expugnare posset, illum in Thraciam relegasset, & Imperator biennio dilapssi Romani proficisceretur, Magistratuu& no- τι οὐ /bilium coniuges orant maritos via Constantio supplices petant vii Pastor Libe- : .rius suo gregi restituatur, seque nisi eum
exorarent deseristras eos, & ad egregium 'illum Pastorem conuolaturas . . Quibus responderunt mariti, se non parum Imperatoris iram extimescere,& cum viri es sent nullam fortasse veniam ab eo impetraturos, quod si ipsae deprecarentur pro Liberio vel condonaret eum eis, vel si eo
adduci no posset ipsas illsfas dimissitrum,
Quo consilio audito praestantes illae sceminae splendide ut solent & magnifice amictς accedunt ad Imperatorem;ut ex vestitus splendore illas magis & reuerere- M a tur
215쪽
De Authori aietur nobiles esse ratus & humanius eas ac- ciperet, orant ut urbis Pastore orbatae &luporum expositae insidijs misereatur. Quibus respondit Imperator alterum Esse in eius locum substitutum Foelicem nimirum Liberij Diaconum, qui tametsi
Arrianus non esset cum Arrianis tamen libere communicabat. Qua de causa nemo ex civibus Romanis in Ecclesia dum ille intus erat ingredi voluit,quod & mu- lieres isse Imperatori significabant. arcausa sic permovit Imperatoris animum . . Vt Liberium Romam redire & utrosque comuniter inter se Ecclesiam illam rege- re iuberet. Sed nec hac conditione plebs contera lectis Imperat Vris literis in Cir- co clamat squam esse Imperatoris sententiam. Nam bifariam diuisos es se spectatores quibus nomen impositum est ex colorum varietate, & propterea alterum ita piscopum his, illis alteru praeesse debere. Quo loco cum Imperatoris literas lusis
sent omnes uno ore vociferantur , unus
Deus unus Christus,unus Episcopus. Ita- que redi jr paulo post Libet ius. Foelix au tem clam Roma se subducens ad alia v bem migrauit. Quibus ex omnibus faci-
216쪽
le est videre quantum semper Christianus populus, tam rinperatores quam reliqui subditi post Deum tribuerunt Episcopis suis, & quantopere inimicus humani generis conatus fuerit Episcopos a plebibus submouere. Quod D. Cyprianus ex sua
experientia in epistola quadam ad Cor- Ahu,nelium edoctus nos praemonuit dicens. Cum talis Frater charissime id est Episcopus,a quibusdam desperatis&perditis,&extra Ecclesiam constitutis impugnari videtur, apparet quis impugnet,non sci licet Christus qui sacerdotes aut constituit aut protegit,sed ille qui Christi aduersarius &ecclesiae eius inimicus ad hoc ecclesiae praepositum sua infestatione persequitur, ut gubernatore sublato atrocius atque violentius circa Ecclesiae . naufragia grassetur. Nec quemquam fidelem & Euangelii memorem atque Apostoli praemonentis mand ta retinentem mouere
debet Frater charissi me, siquidam in extremis temporibus Iu perbi& contumaces &sacerdotum Dei hostes , aut de ecclesia Dei recedui, aut contra Ecclesia faciunt, quando nunc tales futuros domi
217쪽
De Authoritate praepositum seruum deseri a quibusdam miretur aliquis,quando ipsum dominum magnalia & mirabilia su mina facientem,& virtutes factorum suorum Dei Patris testimonio comprobantem discipuli sui reliquerint, & tamen ille non increpavit recedentes, sed magis conuersus ad Apostolos suos dixit. Nuquid & vos vultis abire , seruas scilicet legem qua homo libertati suae relictus &.in arbitrio proprio constitutus sibimetipsi vel mortem appe titvel salutem. Atque haec de obedientia Episcoporum hactenus.
auo qui in Episcopos rebellant, in Deum se Chrinum rebellant, se qua poena tam diuina quam humana af iciendi sunt: ex variis locis Ignatis Curiani se Bulla carnae dominni promulgat aper Gregorium decimumrer trum, qaa parna in persequentes honiliter S. E. R. Cardinales Atae inpersecurores Arcti piscoporum o Episcoporum extendum
AT enim stomachum mouisse non nullis videor, quod initio dixeram Cameracenses excluso Episcopo suo per
218쪽
Epi oporum. set didisse dominum nostru ni Iesum Christum quasi aliter scriptura sacra loquatur,. quae dicit murmurantibuS quibus da con i. tra Moysen & Aaron non est e murmur illorum contra eos, sed contra dominum, quasi & dominus ipse Samueli non dixe re. s. rit, Non te spreuerunt sed me,ne regnem super eos, & Christus in Evangelio non hanc sententiam tulerit, qui vos spernit me spernit, & qui me spernit, spernit eum qui misit me,qui ergo Episcopos a Christo ut antea probauimus constitutos reij-cit, cur non simul & Christum & Deum reijcere censendus sitΘSed mallem alios in hac causa audire loquentes, quam meipsum.Clem es igitur quem sispe antea pro Cimos Episcoporum authoritate testem produ- ximus , ipse nobis primus hoc loco sus. fragabitur,qui siue honor ait, siue iniuria Episcopo deseratur, in Christum redundat, cuius locum tenet . Huic Anactetus adstipu lator accedit qhod Apostolisdecedentibus in eorum locum successerunt E- pistopi, quos qui recipit & verba eorum, Deum recipit,qui autem eos spernit cum a quo missi fiunt, & cuius legatione sunguntur,spernit . Ignatius vero in Epistola
219쪽
De Autho tarte adTrallianos, aut Episcopis, inquit, ino- bediens fuerit, Atheus& impius omnino suerit & Christum improbans accius Ordinationem imminuens. Idem in alia epi stola ad Philades pheses, Quotquot Chri- , . sti sunt ij cum Episcopo limi, ex quo manifestissime consequitur qui ab Episcopo D. n. .a st diuidunt eos Christi non esse. Rursum 2 muses. alibi, Sacerdotium cst omnium bonorum in hominibus sis mina, in quod si quis de-Duiei it no hominem inhonorat, sed Deu
& Christum Iesum primogenitum & solum natura principem,patris secerdotem Ephesios autem his verbis comonefacit, u Date operam dilectissimi ut spiscopo sub-hciamini,& presbyteris & diaconis, tui enim his subditus est, Christo qui eos largitus est obedit, tu i autem non obedit eis, non obedit Christo Iesu. Sed & Cypri ' FPi- nus martyr hanc litem facile dirimit cum a ait, An esse tibi cum Christo videtur, qui ' φη α- aduersus sacerdotes Christi facit, qui se Geti eius vel plebis societa te secernitΘArma ille contra Ecclesiam portat, cotra Dei dispositionem repugnat, Et mox. Vnde stire debes Episcopum in Ecclesia esse, &
Ecclesiam in Episcopo, & si qui cum Epi-
220쪽
Episcoporum. s3 scopo non sint in Ecclesia non esse. Qua igitur poena digni non sunt qui in Episcopos Christi loco constitutos imo in Chri- stum ipsu rebellatὸ In Deuteronomio se- -- uerissime hoc peccatu a Domino vindicatum est, cum ait, Qui autem sit perbierit nolens obedire sacerdotis imperio, ex decreto iudicis morietur homo ille etc. Que locum tractas Cyprianus, quomodo pos sunt, inquit, censuram Dei vituris euade- , re, qui talia ingerunt non solum fratribus, sed & sacerdotibus quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur,ut quisquis sacerdoti eius & ad tempus hic iudicanti
non obtemperaret statim necareturZNonne Chore,Dathan & Abiron qui in Moy- sen & Aaron sacerdotes rebellarunt, terrae hiatu absorpti suntὸ An non & alios aio. qui in eandem cum eis factionem conspirauerant ignis deuorauitὸ OZias Rex cum quiddam tentare voluit resistente sibi Aga ria sacerdote,nolens ei obtemperare & cederem orae lepra in fron te percussus est Θ An putamus in nouo testamento illis qui a
Christo mistas siue Apostolos siue Epi
scopos qui in locum Apostolorum succedunt reiecerint mitiorem poenam statutam