Tractatus aliquot vtilissimi, pro defensione regiae et episcopalis auctoritatis, contra rebelles horum temporum. Quibus accessit Colloquium quoddam cum D. d'Incy principe coniurationis Cameracensis habitum in ipsa arce Cameracensi. Auctore Richardo H

발행: 1583년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De Authoritate

decipula humanganimς, viperistiusmodi castitate& mansuetudinem & iustitia facilius possit capere & falsis sermonibus irretire . Diuersis diabolus pugnat insi- dijs,ut miserum perdat hominem, & bonam malis tribuit vitam, ad decipiendos videntes, & malam bonis inscit conscie-tiam. Mihi ipsi qui in Ecclesia praedico laqueos cepe tendit ut totam Ecclesiam ex mea conuersatione confundat. Et ideo

plus hi qui sunt in medio oppugnantur ab inimico, ut per ruinam unius hominis quar c lari non potest omnibus scandalum fiat, & impediatur fides per conuersationem pessimam clericorum. Omnia ut diximus diabolus operatur, & ea quae videntur esse bona nec sint,& ea qus per

naturam sua mala sunt omnino aduersu humanam commentatur animam, unde qui curam habet vitae suae neque mansue tu dine haereticorum capitur ad consentiendum doctrinae eorum, neq; meis delictis qui videor in ecclesia praedicare,sca-dalizabitur, sed ipsum dogma consideras& pertractans ecclesiae fidem, a me quideauer abitur, doctrinam vero suscipiet secundum preceptum domini qui ait, Su-: per c

232쪽

per cathedram Moysi sederunt scribae &Pharisaei,omnia quaecuque vobis dicunt, audite & facite, iuxta opera aute illorum nolite facere , dicunt quippe & non sa-ciunt. Iste sermo de me es qui bona doceo. cotraria gero, & sum sedens super cathedram Moysi, quasi Scriba & Pharisaeus. Praeceptum tibi est o popule, si non habueris accusationem doctrins pessimς,& alienorum ab Ecclesia dogmatum, co- spexeris vero meam culpabilem vitam atque peccata, ut non habeas iuxta docentis vitam tuam instituere , sed ea facere quae loquor. Nullum imitemur, & si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Iesus: do. scripti sunt Actus Apostolorum, & Prophetaru gesta de sacris voluminibus agnoscimus: illud exemplar firmum est, illud propositum solidum, quod qui sequi

cupit securus ingreditur . Si vero quaerimus nobis culpabiles ad aemulandum vicum dicamus ille docet,& his quae docet facit ipse contraria, aduersus prsceptum domini facimus,qui mandauit doctrinas Magistrorum magis considerari debere, quam vitas.Haec Origenes. Similia feci

233쪽

De Authoritate habet Chrysostomus. Etsi enim malus, inquit, fuerit acerdos aliquis, attendit Deus quod sui gratia illum etiam qui dignus honore non est obsequijs foues, ipseque tibi praemia exoluet. Si enim qui Prophetam in nomine Prophetae suscipit,mercedem Prophetae accipiet, prose'cto& qui cedit & obtemperat sacerdoti mercede sua non destituetur: Nam si v bi de hospitalitate agitur tantum ubi quem suscipis ignoras tantum praemiorum accipis : si ei subijciaris cui imperat Deus non multo magis mercede donaberisὸ Super cathedram,inquit,Moysi sederunt Scribae & Pharisaei, omnia ergoquscumque dixerint vobis facere, facite,

secundum opera aute eorum ne faciatis.

An ignoras quid sit sacerdosὸ Angelus v-tique domini est onon ex seipso loquitur, si despicis non illum despicis, sed Deum qui illii ordinauit. Sed unde inquies constat Deum fuisse illius ordinationis authorem Θ Nempe si tu hanc habeas opinionem, spes tua inanis facta est.Nam si nihil per illum operatur Deus, neque lauacrum habes, neq; mysteriorum particeps es, neque benedictionibusfrueris,

234쪽

non ergo Christianus es. Quid , ergin

Deus omnes ordinat etiam indignos Non omnes quidem ille ordinat, per siqnes tamen ipse operatur, salutem populi moliens,non illorum intuens merita. Nasi per Asinae os, si per Balaam scelestum

homine, populi causa locutus est, multo magis loquitur per sacerdotem plebissus gratia. Quid enim non agit Deus salutis nostrae causa, quid non loquitur, per quem non operaturὸ Si enim per Iudam operatus est,&per Prophetas quibus di- 6al. s. mirus est, Non noui vos, discedite a me qui operamini iniquitatem, perque illos Μ -- 7, qui daemones in nomine suo eiecerunt, non magis per sacerdotes diuino mini-ι sterio famulantes operabitur ξ Namque si praepositorum vitas discutere pergimus ipsi doctores nostros ordinare contendimus, peruersoque ordine naturali,qus supra fiunt infra bine volumus, ut su-lperius pedes, inferius vero sit caput. Logus est locus,& haec ipsaqusia attulimus satis multa sunt, caeteras eius lentutias in hanc rem prolatas summatim quasi carpam & delibabo. Vnde est illa, bi fratrem

iudicare non expedit quanto minus ina Vm '

235쪽

t De Authoritate sistrum uterum. Insurrexerunt aduersus

Aaron post vituli sormati effigiem Chore, Dathan & Abiron.quid ergo PNonne illi periere Θ quilibet quae ad se pertinent sollicite curet. Nam si quidam fidei dog-

ma peruertat, etiasi Angelus sit, obaudire noli; sin vero recta docet, noli vite sed, verbis intendere. Item. Ou is ipse es, Pa- storem noli curiose distulere , ne eius quoque criminis reus tenearis , quod i

tum accusa e praesumis. Et quomodo,inquies, id mihi dicit quod ipse non facitὸ . Non tibi ipse dicit , nam si illi obtempe-

ras mercede non priuaris, Christus haec

admonet. Plus aliquid dicam. Ne Paulo quidem obedire oportet, siquid dixerit proprium, si quid humanum. At debet inquies,ille esse melior quam ego. deber esse te mel torὸnisi sit melior,teipsum per dis & perimis Q Sunt verba ista plena ar- α ι rogantis. Vnde enim nosti illum non es se te meliorem ΘEt multis interiectis; audi , a denique quid dicat.Admonet Paulus, O- pus autem suum probet unusquisque &tunc in semetipso tantum habebit gloria& non in altero: Nam dic oro, si saucius proficiscaris ad medicum num omis

236쪽

i coporum. Iorsa cura vulneris tui, studiose medicii percuctaris vulnus ille habeat necneὸ An vero etsi ille sit Erucius, vulnus tuum idcirco non curas , dicisque sanum illum esse oportuit,cum medicus sit ξ Quando vero sanus medicus non est abscedo vulnus meum insanabile reserens . Nunquid c- .nim si sacerdos malus sit, inde solatium capiet subditusi' Nihil minus. C terum dabit ille quidem scelerum suorum debitas poenas, dabis autem & tu tuorum cruminum poenas. Cuius ergo rei gratia inquies praesidetὸ Cur praepositus est Θ Nequiso doctores nostros maledictis impetamus , uti ne nosmetipsos potius laedamus. Nostra ut dixi onia discutiamus, &neminem penitus maledicemus. Reuereamur diem illam , qua illuminati ab illis sumus. Patre qui habet': si mille patiatur incommoda; omnia patri&reueretia conteget.Noli enim, inquit, gloriari et o Asin ignominia patris tui , neque enim tibi tam gloria, quam probrum est. Etsi enim i sensum amiserit 'venia habe. Longe haec magis in Patre spirituali diceda sunt Reuerere illum quod tibi diebus singulis diuina ministiat, stripturas relegi facit, tui

237쪽

De Authoritura. gratia exornat domu, propter te vigilat, propter te vota persoluit, pro te Deum precaturus adstat, tui causa preces exoluit, pro te apud illum religio, cultusq; &obsequium est,pro te ista omnia, & cael ra ibi permulta. Qias omnia si quis atten te consideret,istud pestiferu ni & virulentum linguae malum quod reAe γλω --γίαν nominare possumus, qua in superiores facile debacchamur, eorumque vitia& errata curiosius intuemur refrenabit parti per di moderabitur. At iuuenes in quies Prslati & Episcopi, nobis tapenumero pr ficiuntur . Quasi vero non &vo senes aeque atque iuuenes Episcopos contemnatis. Sed & demus ita esse, Annunc solum Episcopi aut superiores iuue'. nes esse ceperunt Θ An non spiritus ubi vult spirat aut iuuenes olim non fuerint Episcopi,& rectores qui prsclare & sum ma culaude, muneribus suis functi suntΘ

Id ,- - Ignatiusille quem tam iam antea com-v tu memorauimus cum esset Magnesianis

iuuenis quidam Episcopus Damas, ad eos scribes,vos quoque, inquit, decet nocontemnere statem Episcopi, sed secun dum sententiam Dei Patris omnem ei

238쪽

Episcoporum. Ioavenerationem exhibete,quemadmodum etiam cognoui sanctos presbyteros deferre , non ad iuuentutem quae in eo apparet res latentes , sed ad eam quam in Deo habet prudentiam: quandoquidem non qui diu vixerunt ij continuo sapientcs, nec qui senes prudentia prςditi sunt, sed spiritus qui in hominibus praeditus

est Damel enim sapiens Ia. annos natus,

spiritu Dei afflatus est, & illos frustra canitiem gestantes senes calumniatores, &alienae pulchritudinis appetitores conuicit. Samuel vero cum esset paruus puerulus seu puellus Nonagenarium Helisacerdotem redarguit, qui Deo praeposuisset filios .l Similiter & Hieremias audit a Deo : Noli dicere quia iuuenis sium ego. Salomon quoque & Iosias, ille anno aetatis suae duodecimo, regnum adeptus,terribile illud' ad dijudicandum arduum de mulieribus pro filijs iudicium fecit. . Hic rerum potitus statissuq ano octavo, aras & templa subuertit, & lucos succendit, qui dsmonibus erant non autem Deo cosecrati. Falsos quoque sacerdotes trucidauit, ut corruptores & seductores hominum,no diuinitatis cultores. Quo circa

239쪽

De Amtiritu circa non est iuuentus contemneda, cum Deo consecrata fuerit, sed qui mente ac iudicio prauus, etiam si consenuerit die-rum malorum est. Iuvenis erat Timo- theus ille Christiferus, at audite quid ei Magister scribat, Nemo tuam iuuen tute contemnat, sed forma esto fidelium in verbo, in conuersatione. Decet ergo vos quoque vestro Episcopo obedire , & in nullo contradicere, Sed satis sit. Quem enim ista tam clara & tam perspicua talorum authorum. testimonia non ad obediendum Episcopis suis quam tumuis a

lioqui malis, & parum reiie ad Euangelij

normam viventibus; non permoverint,

neque si plura similia in hanc rem adferrem permoverent. i Apostrophe ad Topulum Camae censem, qua hortatur eos adpaenitextiam cst considera i '

nionem suorumfacinorum. ι . .

Iii ica Ar mihi nunc ciues Cameraceses. - quibus verbis Appium Claudium& Senem & coecum scribit Ennius Senatum P. .R.simulatque illos inclinari ad turpem cum Pyrrho pacem faciendam sensit, allocutum esse, iisdem vos ab hoc

240쪽

'Episcoporum. Io3 tam foedo & exitiali schismate ac sacrilegi, in Archiepiscopum vestrum dehor

riuo vobis mentes re quae Hatre Iolebant E --. Antehac idementi sesepexere ruinaΘQuam late enim orbis Christianus p ter, tam late olim Cameraeensium gloria n Catholica fide constantia & in suos , Archiepiscopos pietas ac obseruantia celebrari selet . Quis ergo vos nunc Satanicus furor vel quae dementia praecipites egit,ut obliti pristitas gloriae & celebritatis nominis vestri , vos ultro huic sacrilego schismati ac perfidet rebellioni conitringendos detis' An forte illum lucule-

tum ordinem nuper oratione mea d scriptum, quem Deus omnium rerum

parens, in suis passim operibus interspersit parum animaduertitis P Quasi quis illum qui in omnium psne oculos atque animos incurrit nisi aut plane ccccus &mentis inops ignorare possit. An veteris illius Synagogae in omnibus sitis membris sed maxime in his qui tabernaculo deseruiebant pulcherrimam formam &

effgiem quς etiam lippis, &tonsoribus, ut aiunt j nota est, non perspexeratis vel

SEARCH

MENU NAVIGATION