Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

101쪽

re, alterius ad rem suam alienandam, alterius ad eius dominium acquirendum. At qui rem suam derelinquit, & sinit usuca pi, in nullam certam personam consentit. Atqui, ut ait Iabolentis, leg. LV. D. de obligationibus, In omnibuis rebus quae dominium tranferunt, concureat oportet assiectus ex utraque parte contMabentium. In usucapion e non concurrit affectus & animus usucapi sinentis, ad rem suam alienandam , & ex conventione in alium transferendam, cum

iure & dominio quod in ea habuit . Non ergo usucapio alienatio, quamvis sit, ex parte eius qui usecapit, dominii acquisitio. Errantque longe, qui putant, ubicunque interveniat dominii acquisitio , ibi etiam esse alienationem . Certum qui' dem est, ubicunq, alienatio intervenit,ibi& dominii acquisitione necessario procedere. Sed hoc non ΔΓ έφει. Nam tam in dominiis iuris naturalis.& gentium , quam in legitimis, multae rerum acquisi'tiones fiunt citra alienationem . Qui feras in sua sylva capit, dominium earum aC-quirit sine alienatione, quia nemo est qui alienet. Cui ager per alluvionem acquiritur,dum fundo eius adcrescit, fit quidem dominus eius partis quae agri sui finibus adplicatur, non tamen est alienatio, quia

102쪽

nullus est qui aliene . Similiter in rebus quorum dominia transserebantur lege ac iure civili,quod dominium legitimu dicebatur, id est, δίεοποτεία , multa solebant acquiri quae tamen non alienarentur. Sex modos acquirendi dominii legitimi recenset Ulpianus in Regulis, ex qui, bus tres tantia cum alienatione transferre dominium dixit, tres sine alienatione. Si Coprianus doctor qQ tempore de iure respohsitasset, mutuum etiam inter illos legitimos acquirendi modos reposuisset,&septem pro sex numeraste . Varro quoque lib. II. de R. R. sex fere res csI scribit,quq dominium legitimu perficiant. Si haereditatem, inquit, iussam adiit. Hic primus illi modus. Haec sine alienatione Cernitur. Non est enim qui alienet ubii aditur haereditas. Ideo nec inter alienationis species a Cicerone computatur, ubi omnes formas quae sub genere alienationis

sunt, numerat . Secundus , Varron

modus ponitu : Si, ut debuit, mancipio ab eo accepit a quo tu re civili potuit. Haec mancipatio est Ulpiani, & Ciceronis truditio alteri nexu. Quae una est ex duabus alienationis speciebus. Sequitur tertius modus apud Varronem: aut situ iure egit cui potuit cedere, γ Hobi oportuit. Haec altera species

103쪽

alienationis apud Ciceronem . Subiicit Varro de quarta dominii legitimi specie: ut si u*cepit. Haec usucapio, quae Paulo est alienatio, Ulpiano dc aliis non est inter alienationes reponenda, ob eas quas dixi mus causas. SequituC in Varrone quinta ratio legitimi dominii acquirendi: ut Fa pr.eda fiιb corona emit. Quae sic emuntur, ex iure Quiritu etiam dominium transfererunt ad emptorem, licet allienatio non fiat,

quia dominus proprie non sit qui alienet. Addit postremo Varro, si modo illa Varronis siluit, tumue cum in bonis Eliouepe cuivis: publice lieneunt. Quae in auctione vanaeunt publica, etia eorum, cum ea emimus, domi niti nanciscimur. Non tamen per alie nationem ea acquirimus, quia ex pactione Jc conventione cum domino rei eam sic

nante non fit hic contractus venditio nis . Ut hoc obiter dicam, verbae illa omnia quibus explicantur modi quibus legi timum dominium constituitur , non esse mihi Varronis videntur, sed ex glossa adoram adscripta in textum irrepsisse. Tur-

bant enim Sc interrumpunt seriem Sc contextum Varronianae orationis,que sic con- tinenter cohaerere debet: P ou omnis natio

104쪽

D E M . u. Τ.u o. io 3 iumenta. In emptionibus lorum solet accede; epecκlium. Quae in medio insertae fuere de sex rebus quae perficiunt legitimum dominiam, ab aliquo glossatore attexta liquet 'qui ea adscripserat in margine. Sex fere res dicit, quia etiam alie sunt, de quibus ibi lao et ment io. Ulpianus addit, adiudicationem, & legem . Adiudicatione, inquit , dominia nanciscimμr, per 'mulum familia herciscundae, quae locum habet inter haeredes. Et per formulam communi didit undo, cui locus ebliuiei socios. Et per formulam filium regundo rum, quae es inter Vicinos. Ha iudex uni exbaeredibus, aut sociis , aut Hiciu rem aliquam

aditi Acar erit,satim isti adquiritur, sive mancipii β, sme nec mancipit. Nec in his acquirendis , quibus adiudicatur aliqua res Per praetorem alicui , alienationem fieri, certum est, cum tamen acquisitio dominii procedat. Subiungit, lege nobis acquiri vel ut caducum, vel erepticiu ex lege papia Popea, hem legatum, ex lege duodecim Tabularum, Due mancipii ressint, sue nec mancipit. Et in , his modis acquiritur sine alienatione, ubi nimirum non est qui alienet. Ex his omnibus clarum est, iure Quiritum duas tan-rum proprie suisse alienationes illius arvi iuris prudentibus notas , mancipationem, de in iure cessionem rerum mancipit.

105쪽

Caeteras omnes rerum dominii translationes quae mancipio re nexu non trado irentur, aulin iure non cederentur, acqui'

sitiones quidem legitimas fuisse, sed non . alienationes. De mutui igitur dation hinc satis constat, non fuisse tunc habitam penes eam quae viguit illo arvo iuris di sciplinam inter alienationis genera , quae duo tantum fuer . An inter legitimi dominii acquisitiones locum habuerit, expendamus. Dominium aut nat

rate fuit, aut legitimum, aut ex utroque constans, id est,eleno trire. Qui rem empta traditam habebat ab alio sine mancipatione, aut si quae in rure cessa non esset,dominus eius naturalis habebatur, & in bonis eius numerabatur , ex iure tamen Quiri- . tiua ius esse censebatur qui vendidisset. Ergo nec alienasse eam existimabatur, qui non mancipasset, sed tantum vendidisset. In eius tamen bonis erat qui emerat . Et .servus sic emptus ex omnibus causis ei acquirebat cuius in bonis erat, non ei cuius esse fingebatur ex iure Quiritium . Nu' dum ergo tantum nomen dominii habebat hic dominus ex iure Quiritium, cum ires ipsa iusque verum penes illum esse , cuius in bonis erat, & qui eam , venditore emerat, quamvis non haberetur pro '

106쪽

DE Mu Tuo. i Oialienata. In mutuo quid iuris In cuius bonis esse dicebatur Z Certe in eius qui dederat , ut omnes Iurisconsulti adfirmant. Ergo naturalis eius dominus. An

legitimus ille qui accepiti Nullo modo. Non enim inter acquirendi dominii genera mutuum ab Ulpiano refertur, ubi omnes modos dominii acquisitionum recenset. Sed nec in toto titulo Digestorum, ouam longus est, de acquirendo rerum dominio , quo omnes modi naturales delegitimi digeruntur rerum acquirenda-nim, mutuum inter illa genera quibus nobis acquiritur, regestum uspiam reperitur. Non erant tunc Coprianici vel Coprii doctores, qui putarent, id per acqui-ῖtionem accipienti accedere, quod verius decodi t: dc alienari,quod in bonis alienantis remaneat : propriumque alicuius fieri quod reddere debeat: idemque suum aes esse quod alienum . Veteri iure Quiritium qui Romanus civis a Romano civerem aliquam comparaverat sibi, non mancipatam nec iii iure cessim , in bonis seis eam habebat, quamvis nulla facta eius a

Lenatio censeretur . At hic in mutui contractu, ex novorum do istorum opinio' ne , qui rem mutuam accepit, quamvis in bonis eius ea non censeatur, sed illius quio e dedit,

107쪽

io6 D. I A T R I B Adedit, per alienationem tamen eam sit,

Ecquisiil perhibetur, quamvis obligatus

ad illam reddendam , coque non ine dari' pignoribus, aut hypothecis caverit'. Mi rus hominum stupor, qui tamen profitentur iuris prudentiam , & se iurisconsillios audent dicere t Vlpianus porro intex illa

genera dominiorum, dc acquisitionum renrum, Tradisone etiam numerat, quam dicit esse propriam alienationem rerum nec mancipit. Vetustiores tempore Ciceronis iuris prudentes nullam abalienationem agnoscebant nisi rerum mancipit. Ideo duas so' las eius species numerabant, traditionem nexu rerum mancipii, & earumdem rerum in iure cessionem . Sequentes , ut xidctur, etiam alienationis nomen ad res nec mancipi extenderunt,& propriam earum alienationem per traditionem fieri

dixerunt. Haec traditio de qua Vlpianus, longe est alia ab illa traditione nexil,quae . mancipatio est rerum mancipii, de quaCircero meminit . Haec traditio Vlpiani ea ipsa est quam ita nominant illius aetatis iurisconsulti. Qui modus est iure naturali acquirendi . dominii rerum singulae

rum . 'hil enim tam condieniens ea naturali aequitati,quam voluntatem domini rem suam in alium transferre Polentis ratam habere, ut habe-

108쪽

cunt, si λογον δωτί- . Nuda enim tradi tione nunqua transfertur domi'

niu, ut aitPaulus i. XXX I,eod.sed ita, si Penatis,aut aliqua iusti causa praecesserit propter qt truditiosqueretur. Hoc est quod dicit Vlpianus in Regulis, rerum dominia ipsa traditione apprehendi, si ex iusta causa tradantu o Iusta illa causa titulus est, γα

singulae res nobis traduntur ut dominium earum in nos transferatur, Veluti cum donationis causa, aut Venditionis, aut permutationis, aliquid tradit in . Vlpianus hanc propriam alienationem dicit est rerum nec mancipii, Ergo non duae tan-riun alienationis species, quae solae a Ci rone ponuntur, ab illius temporis ruris consultis agnitae sunt, cum etiam traditio. alienatio ab Vlpiano nominetur Quar, diversa est traditione nexu, cuius meminit Cicero. Traditio nexu interposita sollemitate peragebatur , & in rebus mancipi tantum locum habebat, sine qua non poterat perfici earum abalienatio. Si alio modo traditae essent quam mancipio dc nexu, non abalienabantur, & qui eas tradiderat, manebat earum dominus ex iure

109쪽

1o8 D I A T R i m A . iure Quiritium, quamvis in bonis eius Cui traditae essent haberetur. duae rationCs fuere tunc temporis alienandarum rerum quae mancipii dicebantur,per traditionem nexu,& per in iure cessionem . Eo modo traditae, id est, mancipatae, aut in iure CCC- .sar, pleno iure in potestatem ac domini

um alterius tranSferebantu ,. Tuim enim

concurrebat ad explicandam abalienatio nem perfectam ius naturale, & ius civile, vel Quiritiam . Pura traditione iure na- . rurali dominium rerum acquiritur. A

in rebus mancipii hac sola traditione , quamvis & ei causa iusta subesset, id quod suum esset,in alterius potestatem ac dominium transire non poterat pleno iure. Idque ius apud Romanos usque ad Iustinia-i m mansit. Perfectar igitur ac verae alienationis,que in rebus macipii fiebat interposita sollemnitate qualem ius Quiritium requirebat , duae fuere tantum species, mancipatio,& in iure cessio. Deque his solis intellexit Cicero. Q ita pleno iure

abalienari credebantur res nec mancipii duobus illis modis, concurrente scilicet ' ad dominium transferendum iure pariter naturali acquirendi, quod in traditione puraconsistit, & civili, vel Quiritium , quod certam in tradenda re sollemnita-

110쪽

tem exigebat'. Ideo Theophilus cum traditionem definiret, quae nulla interposita nexus & mancipii sollemnitate celebrabatur, dicit, eam esse ' τὸ χειρος - χει

p. κ&υ Orest5ν ἔχμιαν, Dcilem, natura tem . sine usta iuris hilemnitate explicandum traditionem. At res nec mancipii sola hac& pura traditione , cui iusta causa suoerat, etiam alienabantur, sed impropria & imperfecta alienation . Ita idem Vlpianus etiam quod venditum est, alienatum dicit, si modo traditum fuerit emptori. Nam non proprie alienatum dici quia

adhue in dominio venditoris manet, quamvis retis vendisum dicatur. Nunc videamus, quo in genere alienationis, si mutuum aliena-.tio est, reponi debeat'. C ectum est, non

posse suo illa perfecta abalienation

comprehendi, cuius duas tantum species numerat Cicero a iure Quiritium introductas, & quae in rebus nec mancipii locum habebant'. Ergo si verae est alienationis species, ut vult Coptianus doctor,

non potest esse nisi una ex his quae sub traditionis genere collocantur .., Cum enim traditio sit modus naturalis acquirendi rerum dominii, quo res corporales nobis ex aliqua iusta causa traditas adprehendimus, si mu-

SEARCH

MENU NAVIGATION