Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

81쪽

go DIATRIBAphenus, nihil aliud debere eum apud suem fit deposita,ns tantundem pecuniae folvere. Ergo si in eodem genere reddat pecuniam do positam, perinde est, etiam si abusus fit illam quae eius fidei commendata est , dc sitam pro ea supposuerit. In hoc deposito & in illo locato non aliter res in eodem genere reddi potest, nisi ea quae deposita est ac locata, propria facta sit accipientis, & ab eo consumpta,ut in mutuo. Haec duo exempla depositi & locati, in quibus res in eodem genere reddi potest, adduxit Alphenus in Epitomatis a Paulo Digestis, ut alium casum impositarum in

navi specierum,& navicalario comendiniarum, secundum haec iudicari oportere ostenderet, quia in eadem causa essen Esse nepe genus mercium quq traderentur nautae ad vehendum , ac statim eius fierent, ad hoc ut non redderentur dominis

in eadem specie, sed in eodem gener . Ut ecce plures vectores triticum suum in navem aliquo devehedum diversa quisque

modiatione imposuerunt. Si etiam singuli separatis saccis aut eronibus aut tabulis disclusum, aut in aliqua cupa sepositum tradiderint naute, tum unusquisque suum recepturus est. Eadem quippe res quae tradita est, reddi debet'. At si omnes

82쪽

D E M H Τ u o. 8r confuderunt, & sic mixtum , numeratis tamen quot quisque daret modiis, naviculario commiserunt , tum continuo fit

navicularii , dc singuli mercatores quasi

creditum eunt naviculatori suum frumentum, in hoc, ut queat singulis pro mensii- .ra qua unusquisque tradidit, reddere excommuni acervo sumptum, Tunc in eodem genere recipiunt frumentum suun vectores, non eandem speciem quam tradiderunt'. Et tamen nemo ex illis cogitavit aut in animo habuit frumentum suum alienare , neque etiam hac conditione traditum sibi accepit nauta, sed ve- hendum conduxit'. Ad hoc tantum huius factum est, ut omnibus redderet in eodem gener Et eius generis emerces

esse ait ibi Alphenus, quae ita nautς traderentur, ut Cotinuo eius fierent, & pro his mercator in creditum iret. C asus qui ibi

proponitur talis. In navem Saufeii com- plures frumentum confaderant. Saufeius naviculator uni ex his frumentum reddi derat de communi. Postea n vis pertit'. Quaesitum est tunc, an careeri mercatores

pro parte sua frumenti agere possent cum nauta oneris aversi actione . Respondit Alphenus, non posse. Et simile hoc esse illi locationi, in qua locatori res redditur in

83쪽

eodem genere:&ei depolito in quo pec seniam dominus adnumeravitano clusam aut obsignatam commendavit. Aut igitur, inquit, Alphenus eiusmodi merx est, iit red di eadem debeat quae tradita est , aut Cius generis ut in eodem genere reddenda sit' Hoc casti non potest agi oneris aversi,quia.

merces factae sunt navicularii. Priore casis, si res quae eadem reddi deberet, tradita esset, furti actionem esse locatori. Ex histribdstis τι μοις omnino liquet, possessio nem dominii & propri etatem rci transferri posse, eamque fieri accipientis etiam citra alienationem, dum ea lege detur ut reddatur, quamvis reddenda sit in eoden genere. Et in genere quidem eodem, non in suo. Quod Latinum non est. Falsa igitur testio leg. II. D. de rebus creditis, in quibus mutuum consistit'. suae, ii inquit Paulus, tu genere suo funditonem re

cipiunt per solutiovem quam ii decie. De

buisset dicere , tu genere eodem. Aliud enim quod generis sui est, aliud quod eiusdem . Generis fui res dicitur qua non communi genere cum aliis speciebus continetur, sed ad proprium quoddam dc peculiare genus refertur , & omnino suum. Exempli gratia ζωοφυ, sui sunt generis . Nec enim sub genere siuit,

84쪽

φυτμ redderem ζω ίον, rem sui generis

redderem , non generis eiusdem . In argumentis gentilitiorum insignium in Scutis depictorum Purpura sui generis est.

Nec enim colorum generi adscribitunta, nec metallorum. De quibus nos alibi. Sic alia est lana sui coloris , alia coloris eiusdem. Si lanam mutuo datam reddere deberem sur generis , nativam redderem , dc quam Graeci vocant At eiusdem coloris in mutuo reddi oportet , rubram pro rubra , pullam pro pulla, albam pro alba. Ita homo sui inoris, ἰδοποπω, qui peculiarem habet sibiquo

nem. Alius igitur sum, si moris mei di cor, alius,si eiusdem cum aliis moris. Sic δε negotii Hir, , qui in suis nogotiis gerendis cum nemine communicat , & sito more modoque ea .solus agit. 'Cui generis igitur , cst τὸ ἰδοφυ : generis eiusdem, αὐτῆ , ς. Res in quibus mutuum consistit, debent reddi in eodem gener , non in suo gener . Nihil igitur verius emendatione Salmasiana: Quia in geuere fui secti item recipiunt, per solutionem. Ineptu quippe est; cum fumato ibi sit solutio,

'at vulgo interpretantur, res in quibus mu- f 2 tuum

85쪽

8 DIATRIB Atuum constat, dici functionem recipere in e nere suopor solutionem, id est, solutionem persolutionem. Nondum tamen hoC potuit probare quibusdam Iurisconsultis qui

se saperdas putant, cum sint σαπνοί. In genere eodem redditur res mutuo data,

ut Vulgo genus accipiunt Iurisconsiliti, non ut philosophi. Iuxta Philosophos

qui servum pro equo redderet, in eodem genere reddere . At secundum Iurissiconsultum debet servus pro servo reddi, equus pro equo. Ita ergo & in rebus mu- tuaticiis non debet pecunia aurea reddi

pro argentea, Vel aerea pro aurea. Sed aes signatum pro aere, aurum pro auro, argentum pro argento. Et haec cum mutui natura sit ut sit mutuum , non videm

esse alienatio quod datur ut in eodem genere reddatur, id est, eodem numero , mensura & pondere, ac praeterea pari bonitat . Etenim si ei alienationis definitio hic competeret, sequeretur, genus illud depositi & locationis, cum mercium vehendarum , tum operis faciendi , de quibus diximus supra , alienandi contractibus contineri. Si nullam habent rationem Copriani Doctores nisi hanc qua probent mutuum alienari quod in codem gene reddatur, naeniam sibi cin

86쪽

cas curent. Atqui certum est, non aliam haber . Nam si res ipsa redderetur , , quamvis sint κο, ἰων ὀκc τόπροι, nunquamas arent esse alienationem quod datur ut reddatur. Nunc igitur possiam meo i ure defendere, simulq; Salmasii sententiae adstipulari, non esse alienationem quidquid redditur in eodem genere , haud magis quam quod in eadem specie, cum certum sit , in genere quodam depositi dc locati in creditum pariter iri, remque fieri acci pientis , etiam sine alienatione. Addi sub finem Coprianus, si exsimet Salma- , no itios Iuriserudentesper alienationem in testex e alienaetionem perpetuam , qua debitor ab tua etiam resilutionegeneris liberetur , graviter decipi. At ego pro Salmasio respodeo, insanum in modum iuristam despere, si putet cum suis illis novitiis Iurisprudentibus , aliam fuisse cognitam antiquis Iti'

risconsultis alienarionem praeter perpe' tuam . Ostendat Coprias, alienationem apud veteres iuris auctores in duo genera fuisse divisam, quarum altera temporalis suerit,altera perpetua.Hoc repugnat pro sum notioni ac finitioni alienationis , ut

aliqua sit temporaria. Ridiculum plane est quod existimant novitii isti doctores Co

87쪽

86 D 1 ATRIBA prianici , esse aliquam alienationem ad

tempus, sic propie dicendam , quamvis

nec animum alienandi habuerit qui dedit.& ad restitutioncm generis eiusdem obligatus sit qui accepit . Si teneretur restituere rem ipsam, non esset alienatio: quia . genus idem res ituit, pro alienatione haberi debet' Z Quanti ponderis sit hoc ar' gumentum, proxime ostendimus exemplo locationis & depositi , in quo res ipsa non redditur, sed genus idem . Nunc an ali qua fuerit iuri Quiritium cognita alienatio temporaria, ubi res ipsa redderetur,

exquiramus. Hoc contrarium omnino

alienandi notioni δί proprietati. Veteres ita definiunt alienationem, esse rei sua iu- . riviquefui in alium translationem. An haec d

finitio conveniat mutuo, videamus. Rem .

suam quidem transfert creditor in debito rem, ted ius sibi retinet rei sitae repetendar. cum libuerit, si nulla die praestituta dedit, aut, ad diem , si diem praestitui . Hoc non est alienatio, quandoquidem in perpetuum re sua carere non vult, sed ut alteri gratificetur, ad tempus ei rei suae usum . concedit, mox eam die diista recepturus. . Nulla igitur ad tempus alienatio,quoniam qui ad tempus rem suam alicui dat, non constituit eam alienare, nec de bonis ac

88쪽

B M u T ii O. 8 substantia sita sic eam abjicere , ut nun-Uham postea recipiat. Quae vera est alienandi , vel abalienandi proprietas. Graeci

non solum απιλλογριο- dicunt, sed e , hoc est, extra facere, emittere, abiicere,

abdicar Inde -- τωὐσς, vel abdicatus, familia abalienatus, ut Quintilianus interpretatur, vel alteri in adoptio nem datus. Qui sic abdicatur vel alii datur adoptandus, in familia patris non manet, sed ab ea abiicitur de alienatur, δίaIienae iam familiae censetur, non ad tempus, sed in perpetuum . Inde dc ia πο iσιν Graeci dixerunt, etiam recentiores , quae Latinis allevatio, vel abalienatio. Nec ullus ex Latinis aut Graecis auctoribus distinxi tinter alienationem perpetuam δί temporalem. Nam, ut dixi, si temporalis est, non est alienatio. Nec habet animum rei suae alienandae, qui cum eam dat, ea lege tradit ut recipiat. Fuit quaedam mancipatio fiduciaria veteribus ita dicta, quae erat ve-ditio interposita fide restituendi. Nemo unquam antiquorum per hanc venditio

nem sub fiducia recipiendi sui aliquando

contractam alienationem esse putaVir . A . -

De ea Boethius ad IV. Tropicorum Ci- ceronis: Fiduciam vero accepit cuicunque res aliqu4 m ncipatur ut eam mancipanti remanci'

89쪽

DIATRIBA

pet , velutisiquis dubium tempus timens, araricinpotentiorifundum mancipet, ut ei, cum tem squod se effam in praeterierit, reddat. Haec ociaria mancipatio nomisatur, idcirco quia resiluendisides interponitur. Si ulla fuit alienatio temporaria , haec vere fuerit. Non tamen haec fiducia sive fiduciaria mancipatio pro alienatione habita fuit veteri Dus prudentibus ,quia non alienatur quod sic, sub spe ac fiducia recipiendi, ad lepus in alium cum dominio transfertu . PDgnoris datio vel hypothecae prorsus etiam alienationis vicem nomenque habuisse antiquitus, si uillam illi novissent temporariam alienationem . Nam & Huc nomine haec pignoris traditio nuncupata est, Et pignoris sive fiduciet dominus magis ceni tur creditor qui accepit , quam debitor qui dedit .Tα εχυρο, inquit Philo , μ ον ὰπ δενοι M- Mi a δεδάνεισμένων. Pignora magis ad illis pertinent qui mutuum dederunt, quam qui acceperunt. Tamdiu tenentur , creditore quamdiu detinet pecuniam' creditoris debitor . Liberantur ubi ille solvit quod debet. Et si quando ut saepe, πια data essent, ita fruebatur pigno' xibus debitoris creditor, ut pecunia cre ditoris debitor utebatuta. Fructus pis

gnori S compensabant uluras pecuniae. Si

90쪽

pignora sc tradita pro securitate debiti

non alienata censebantur, sane nec pecu nia credita cui hanc securitatem praestabant pignora, censebatur alienata. Alioquin par pro pari non instituta videre tur haec ανΤίκηnc vel contraria reciPrOcave mutui datio, ut ab una parte alienatio contraheretur , ab alia iacita fieret alienatio. Obligantur pignora vel qduciae prore mutuo data, tum reddenda cum illa reddita fuerit'. Ergo cum utrimque redditio fiat rei creditae & rei pigneratae, ex neutra parte fit alienatio, cum res utrimque reddatu . Enimvero si ulla fuit tem- pCraria alienatio, certum est, pigneratio'nem talem existimari deberes. Atqui quod eo modo pignori dabatur, etiamsi de fructibus rei pigneratae in vicem usurarum percipiendis pactum conVentum interpositum fuisset, alienatu id iuris antiqui prudentes nusquam existimarunt . Ergo nulla fuit illis nota temporaria alienatio. Possessiones terrae sanctae quas Isiraelitis Deus ex promissione adsignavit,ita eis possidendas de colendas attribuit, ut' alienari, & de famili cui assignatae sortito fuerant in prima invisione tributim facta, exire eas nolle . Vendi tamen 1 possessoribus poterant, sed ad tempus, non

f ue in per

SEARCH

MENU NAVIGATION