Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

71쪽

o D i A T R I B AIocatio verius quam alienatio, ex affecta

contrahentium, atque etaehu & fine ipsius contractus . Scribit Paulus lege qua supra, D. si ager vectigalis ; non essici dom num qui in perpetuum fruendum agrum conduxerit. Ergo ad emphyleusin loca- tio, non fuit alienatio, quandoquidem dominum non efficit qui accepit, id est con duxit vel emii . Qui in perpetuum, inquit, fundum fraendum conduxerunt a municipibus,

quam is non inciantur domini, tamen placuit, competere eis in rem actionem adverbs quemvis

possessorem . . sed γ adversus ipsos municipes.

Zenon ipse ea constitutione, qua ius em- phyleuticarium neque conductionis, neque alienationis titulis adplicandum esse decrevit, sed ius quoddam tertium ut esset voluit rei dominum vocat eum qui ad emphyleusin dedit. Dominium tamet aliquod transire ad eum qui accipit,vel inde constat, quod etiam Iabolenus, ut ant: notaba, in conducti ope dominium transferri dixit. E t ius quod habet emphyteuticarius dominii instar em non ad simplicem detentationem ac fruendi possidendique nudam facultatem porrigendi, sed etiam ad hoc extendendi, ut alii porro locare id ius, vendere, donare, & quocun'que alio gen*re alienare possit, ut liquet

72쪽

Ieg. V. Cod. de locatione praediorum civilium, & ex Institutionum lib. D 1, de Iocatione & conductione, ubi praedia i re Phyleutico in perpetuum fruenda hac lege tradi dicit imperator, ut quamdiu pensio , M e reditus domino praefatur, neque ipsi

conductori, neque haeredi eius , cuive conductor resve eius id praedium vendiderit, aut donaverit , aut dotis nomine dederit , aliove quocunque modo alienarit, auferre liceat. Haec non pose t fieri sine iure aliquo dominii. Sed quamvis emphyleuticarius conducto fundum , quem fruendum accepit , alii vendat, donet, permutet, quolibet alio titulo alienet, manet tamen eius proprie ins penes verum dominum qui colendum fruendum dedit , tametsi ipse auferr conductori non possit, neq; alii vendere, donare, vel alio modo alienare. Alioquin

. si hic aliquid horum faceret, qui possidere

dc Du, impediretur emphytruticarius, iactionem in rem adversus dominum haberet,ut adversiis alium quemlibet posses

sorem . Sed haec cum ita sint, non est tamen alienatio, neque inter alienandi genera censetur emphyleus eos contractus.

Quanto minus mutui datio ξ Nam etsi qui accepit possit pecuniam mutuaticiam Consumere, alii tradere , donare, de dotis et-e 6 iam

73쪽

et D I A T R i B A iam nomine dare, nihilominus in bonis eius nominatur qui eam dedit , qui & potest id nomen alii cedere, donare, ac Vendere , in dotem dare, debitori suo in solutum dar . Q 'rum nihil potest agri

emphyleuticarii dominus , quae tamen omnia licent ipsi conductori , quamvis non domino. In bonis est locatoris vel venditoris praediu emphyleuticarium vel ager vectigalis, non in bonis conductoris vel emptoris. Ita & in bonis est creditoris mutuatica pecunia , non in debitoris. Atqui una eademque res in duorum bonis esse non potest. Nec ergo alienatum id censeri debet, quod in eius bonis censetur qui dedit, nec in bonis numeratur illius qui accepit. Cum emphyleuta non si proprietarius dominus, sed fructuarius,

. rem eam quam fruentam accepit non iri

bonis suis habet, sed ex bonis eius si forte

esse putatu . Ita & omnis res locata non in bonis, sed ex bonis coductoris esse creditur. At quavis proprietas pecuniae mutuaticae ad debitorem transeat,& ad hoc tantum transferatur,ut possit uti, quia aliter uti non potest , non tamen in bonis eius Computatur, ut iam supra adstruximus. Ergo ex bonis eius est potius quam

in bonis. Nam & locata pecunia dicitur

quae

74쪽

DE Mu Tu Q. 73 quae per mutuum data est utenda sub foenore.Ita haec distinguunt Iurisconsulti veteres , ut aliud sit in bonis, aliud ex bonis.

Haec disserentia adstruitur lege II. D. VI. norum raptorum . Qua actione experiebatur non tantum qui rem inbonis habebat,sed etiam cuius intererat rem eam

sibi non auferri, si conductam habere ,

aut depositam,aut commodatam. In hae,

inquitUlpianus,am is,non utiquespectamin, rem in bovis actoris esse. Sive in bonis sit, sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. Addit deinde: uuaresve commodata res sit ; sive locata , sive etiam pignorara proponatur, sive deposita apud me,sic ut intersit mea non auferri, sive bona fide . me possideaturi sive usu ructum in ea habeam, vel 1uod aliud

ius, ut intersit mea non rapi, dicendum ea , competeremibi hanc actionem, ut non damnum accipiamus ined illud solum, quod ex bonis meis, hoc ea bs ntia mea res ablata esse proponatur. Ergo cum ager emphyleuticarius, in bornis Iocatoris censeatur, utpote Iocatus, non alienatus; ex bonis omnino emphyleuri,non in bonis habetur. Pecunia simi' liter mutuo data sub iniris, quia non donata, nec vendita, nec alio genere alienata existimatur, sed locata , cum in bonis habeatur creditoris,non potest etiam in bo-

75쪽

Di ATRIBAnis censeri debitoris. Ergo ex bonis eius potius quam in bonis. Qui ex agro emphyleuticario colonus per vim deieetias fuerit, ipse deiectorem suum postular

poterit vis privatae, non dominus. Quae Atticis εξ.λουι α dicitu . Similiter cui rapta fuerit per vim pecunia mutuati ea , actio ei competet vi bonorum raptorum , non ei qui mutuam dederit, licet in bonis eam debitor non habeat, quia in bonis est creditoris. Similior autem ut diximus locationi agrorum vectigalium perpetuariae, locatio pecuniae quae nunc in usu est, redituum annuorum constitutorum, ex sorte in perpetuum quasi vendita. Constituta & collocata in annuis reditibus pecunia, pecuniae est locatio certa mercede annua pacta, quae vicem habet

usurarum veterum . Immo verae sunt

insurg,&veteribus hoc etiam ad instar usitatae fuere, quas cappellabat, & Onc, & νομα ut ex Iustiniani quadam Novella liquet. Quinimo & Graeci antiqui

usuras mutui foenebris , etiam πισοδις

appellarunt. Quae differentia porro in

ter veram & temporariam locationem ,

ac perpetuam, quae emphyleusis vocabatur , eadem fuit inter mutuum suenebr veterum, & nostros annuos reditus, qui

76쪽

DE M u T u o. TIM veteribus etiam usurpati. Nam m tuum scenebre locatio estpecuniae ad tempus. At reditus annuus locatio est pecuniae in perpetuum , id est, quamesu ea uti volet debitor . Ideo dc venditio etiam appellari potest , quia sorte suam quasi alienat eo modo creditor, dum liberam nor habet facultatem eius repetendae, semperque mansura est penes accipientem,quamdiu is volui, aut quamdiu pensione solvet annuam, sive reditum . Sic locatio perpetua fundi iureEmphyleutico quasi velim ditio est, sive alienatio, quia non, ut in communi locatione , tempore praefinito datur , sed in perpetuum. Nec fundi repetendi ius est domino qui dedit ab eo qui sic tenet,quamdiu vectigal annuum solve . Si per certos annos cessari in solutione ac praestatione pensionis, tum potestas est domino auferendi praedit' emphyleutae. Idem nunc iuris est & in

redituum annuorum locatione. Non esse tamen alienationem hunc emphyleuseos Contractum, ea ratione additisti antiqui Iuris prudentes crediderui, quia nemo cen setur pro alieno pensionem solver . Hac eadem ratione inter alias usus est Salmasius, ux probaret, mutuu non esse alienatione , quia pro aliena pecunia nemo usu-

77쪽

si Da ATRIBAxam, id est, pensionem, pretestare existima rettuta. Ut pensio dicitur canon annuus, vel vectigal qu*d pro praedio conducto vel empto solvit emphyleuta , ita & pensio appellatur usura quam pro pecunia credita praestat debitor . Lampridius in Alexandro dicit, eum imperatorem fameratorum Murra adpensiones trientes contraxisse. Theomphilus μίδεω , dc Duον appellat , merce dem ω reditum , vectigal illud quod emphyleuta solvebat domino agri emphy

leuticarii. Similiter & ανόσοδεν Graeci vocant usuram pecuniae locatae, & mPh, ut & Latini mercedem . Unde Comicus VetuS, mercede Gneca pecuniam occupavi. Et quinae mercedes pro quinis usuris Horatio. Si nemo est qui huiusinodi reditus annuos usurarios inter alicarationis genera hodie reponatamulto minori iure & colore mutuum s ebre vel gratuitum , quomodo apud veteres celebrabatur , pro alienatione habeatu . In illo mutuo, si nulla praestituta die daretur, ut saepe dabatur; ius habebat sui repetendi dominus quo cunque Vellet tempor . An hoc aliena-mni putari debet , quod repeto cum lubeti Hodieq; mutuum eo modo saepe dari consilevit , ut debitor chirographo suo caveat, se pecuniam redditurum creditori

78쪽

a, E M u et u O- 77 ad Voluntatem, & diserationeis suam, ut .vulgo loquimur. Sic etiam libros cu e bibliothecis publicis sumo ut edos , sched lasoleo cavere bibliothecario , me illi r stituturu ad arbitriu suum,& quandocunque eos repetierit'. Nec tamen ille eos se alienare credit . Si mutuum datum nulla praestituta die non est alienatio, nec erit sine cui dies praefinitu . Nam ubi dies venit , meum repeto, quia non alienavi. In redituum annuoru creatione non hoc' agitur ut detur quod reddatu . Nam debitor potest serure quamdiu volueri sortem pecuniae sibi mutuo datae dum pensionem ac reditum, μἰθωμα οῦ η ἀσοδον, quotannis selvat . Nec tamen haec alienatio est. Tanto minus fuerit mutuum veterum , quod ea lege dabatur ut redderetur, vel praestituta die, vel si non praestituta,ad arbitrium creditoris. Una res obstat, quae sola essicit, ut censeanx novitii Iurisconsulti, mutui dationem este aliena tionem , quia res redditur in eodem genere. Hoc telum multis supra non

solum detorsimus , sed & infregimus. Adhuc unam hic dabimus, qua penitus irritum reddatur & invalidum . Si ostendo, genus fuisse locationis apud veteres,in quo non eadem res redd retur, sed idem

79쪽

78 . DIATRIA A genus, & tamen ea vera locatio credere ruri non alienatio, quid contra dicent PNe hiscent quidem . Alphenus lag. XXXI D . locati , rerum locatarum duo genera esse scribit: Unum ut aut idem redderetur, sicuti cum vestimenta fulloni curanda locarentur: aut eiusdem generis redderetur , veluti cum argentump sulatum fabro daretur, ut fasi mut , aut aurum ut annuli. Quid in hoc uli mo genere iuris , cum eiusdem generis res redditur , conductore, non ipiaZCo- prianus aliquis doctor responderet, non esse hoc locationem, sed alienationem :

Quippinii Non enim res ipsa redditu , sed alia, quamvis in eodem genere. Quid ait Alphenusὶ Exsupedori causa rem domini

manere, ex iseriore in creditum iri. Id est, non mancre domini, sed ad fabrum conditis horem dominiam eius transire, qui argentum acceptum ad vasa facienda, aut aurum ad annulos, potest consumere, &in usum suum convertere , dum ex alio auro paris ponderis ac bonitatis, annu- los,vel ex argento, vasa locatori faciat'. Ergo aurum illud & argentum fabro datum in creditam it, & in mutui transi natriram, quia in eodem genere redditur, dum pro auro quod datumest,ex alio quo- libet auro annuli facti redduntur . Et hoc

amplius

80쪽

DE Mu Tu O. mplius quam in mutuo. Nam aurei di pro aureis in eadem moneta reddi Iebant,ut verum esset mutuum, argentei numini pro argenteis eiusdem formae, Scaea signatum pro aere. Videndum,an talis locatio pro alienatione habita fuerit veteribus. Nihil minus Caius ΙΨ. I ID. locati. Quod si era ςurum dedero , mercede prθ opem consituta, obsem non est quin locatio γ con-

Ohio fit. Idem pro sis casus est qui ab Alpheno proponitur pro altera specie

rum locatarum, in qua res eiusdem genem iis redditur. Illud Cati, relatum est in Instituta, capite de Location . At alius casus fuit,in quo dubitarunt, utrum loca tio & conductio contrahi videretur, a . emptio de venditio. Ut cum verbi gratia decem aureos quis promisit aut dedit, ut ex auro suo annulos faceret certi ponde ris, certaque forma. Magis emptionem dc venditionem videri, quam locationem

conductionem, dicit Caius Iege qua sitra

D. eodem. Eodem argumento quo ut i

tur hi belli iurisconsuΙti, etiam depositum esset inter alienandi genera reponendum. Depositum,inquam, illud,in quo pecunia

ita deponitur, ut neque clusa neque obsignata tradatur, sed adnumerata. Nam

in hoc deposito scribit itidem idem Alf

SEARCH

MENU NAVIGATION