장음표시 사용
91쪽
irritamenta cupiditatis, & incrementa indigentiae. Ubi vero modum cupiditatibus ponas, subtracta indigentiae causa, eo divites magis, quo minus Cupidos facis. Utcumque res habeat , sapienter, ac liberaliter, Munificentissime Pontifex, utroque humanae Reipublicae a Te consultum est modo, vel Beneficentia, vel Parsimonia tua. Altera opes mortalium auxit: Altera cupiditates compressit: Utraque divites fecit. 3. Bona- Perge, quae reliqua publicae Felicitatis pars rum Am est, Bonas Artes, ac Disciplinas erigere jacentes, Πμ έμ- earumque dignitatem, cultum augere: Quid ' enim est ignava, & opulenta Tranquillitas, nisi plurimorum illicium , & lenocinium vitiorum cui prom At quo tandem in loco ista comrnemoro 3 Nem- vendo pe in hoc Romano Lyceo , quod merito Re-
es bobti rum Artium perpetuitati, ac dignitati construarium Ro- ctam. Vagabantur passim incertis sedibus prae manum. stantissimae Artes: Nusquam fere domicilium stabile , ac certum habebant. Cum enim suapte
natura, & ingenio studiosae sint Pacis, & Tranquillitatis sociae; quo tandem in loco sibi stabi-- lem sedem deligerent, in ea perturbatione tem- porum , cum ubique Tranquillitas domicilium haberet in fugat' Sapiens hoc Tuum consilium GREGORI, quod Orbis Catholici Tranquillitate composita, praeclaris Artibus , quae Pacis ornamenta sunt iac praesidia, in hac urbe Urbium Regina, non stabilem modo, sed perpetuam sedem, & quoddam vetur imperium decernis. Bene est, quod
92쪽
Magnificentiam animi Tui, non ut Imperatores Olim, ad Amphiteatra 'crudelitati dicata convertis, non ad Thermas, castra luxuriat, sed ad Lycea sapientiat augustissima, & Bonis artibus sacra. Ut spiritum , sanguinem, & Patriam recepere statim Artes Optimae, ubi sensere, redditas sibi in hac urbe Domina Gentium Athenas suasi Abunde quidem ad earum felicitatem sanciendam, amplificandam latissime dignitatem, &Cultum. Hic enim praestantissimis disciplinis im-huitur ex omnibus fere Nationibus delecta I
ventus, reditura ad regiones suas, ditata erudia 'tione multiplici, atque aliis impertitura eas doctrinarum opes, quas sibi in hoc ipso loco, velut e quadam fodina sapientiae comparavit.
Sed nihil unquam satis GREGORIO fuit,
cum esset aliquid amplius. Quid enim tam grandeὶ quid tam sumptuosum, atque magnificum ad augendas, Vel ornandas, vel etiam fi mandas, ac stabiliendas praeclarissimas Artes e cogitari opportunum potuit, quod tanti Ρontficis providentiam effugerit, Liberalitatem fatugaverit, vicerit Magnificentiam i Occurrunt hic statim Typographiae amplissimae, quas in subsi- petr
dium Litteratorum instruxit. Occurrunt innu-ρbiAE . merae, celeberrimaeque Academiae, quas Vel pri- Academo erexit, vel sustinuit labentes, vel inopes lo--αcupletavit. Sed hunc sibi praecipue vendicant Orationis' locum immortalia Gregorianae Be neficentiae Monumenta, quae in hujus Aulae coronidem suis distributa coloribus, vestros inui, tant oculos, Auditores, meamque incusare via
93쪽
Seminaria. dentur in dicendo moram: Tot nimirum semianaria, GREGORII manu ubique Terrarum sata. Romα Et . primo quidem Collegia tam multa , quae hac ipsa in Urbe non erexit modo , sed aluit,& proventibus annuis locupletavit: Ut cum N
tiones exterae, ad hauriendas liberales , Artes , Romam confluerent, quo libentius facerent, non Praeceptores tantum Romae invenirent, sed
Parentes, Domum, & Patriam suam. Vestram hic Patriam Germani habetis, & Ungari; U stram, Angli; Vestram, Graeci ; Maronitae, V stram. Vos, quotquot Romim confluitis, Bonae Artes excipiunt , ut Cives; Uos Pontificiis proventibus alunt; UOs ad honores, ac dignitates promovent; Vos denique disciplinis optimis imbuunt, ut eas ipsas in Regionibus vestris aliquando reduces dispergatis. ct ab; a. Quid etiam , quod Romam quodammodo Terrarum. per universiam Orbem circumferens , ubique Collegia posuit, quorum Catalogum texere ipta prohibet multitudo: Quamvis enim supra reliquorum hominum conditionem elatus , nunquam tamen se hominem esse, ac mortalem Oblitus ;gnarusque propterea feliCitatem illam, quam O hi Catholico procreare contenderat, perpetuo se tueri non posse; modum invenit, quo vel absens in posterum tutaretur. . Ubique Terrarum
Seminaria posuit , quae in spem Orbis Catholici alerent Principes Optimos, Sanctissimos Praesules, Virosque sapientes: Qui, GREGORII Beneficentia, & moribus innutriti, futuri aliquando essent publicae Tranquillitatis Praesidia, calamit
94쪽
ium Vindices, Bonarum Artium Auctores, Uni- - 'versae denique Patroni felicitatis .
. ii Quod ii qui Populorum Felicitati 4 prospicit, , jure optimo dici Populorum Felicitas debet; Annon Saeculorum Felicitas is appellandus est Princeps , qui Orbis universi, & subsequentium omnium Saeculorum Felicitati prospexit Z .i Quid vero , Auditores, quod Civilis ista u. Felicitas, quae postremum est vulgo Populorum Votum, optimorum etiam Principum meta, in statium dumtaxat, ac fundamentum est, ac pri Substamus veluti gradus excelsioris longe, ac Divini Felicita ris Felicitatis , quam Sanctissimus . Pontifex orbis' ri juus universo, Saeculisque omnibus moliri semper, at- 2: μψ' que impensissime studuit 3 Illius nimirum, quae in Ve- z..ι rae Religionis cultu, &Divinissimarum Virtutum stin constretinedio sita est 3 Quae duo ad immortalem Coelestis
Patriae Felicitatem ita nos i habiles, & compar tos essiciunt ut eam ipsam spe . quadam certa . . Praevertere, ac praelibare contingat. Huc enim semper toto pondere consiliorum, totoque nisu mentis incubuit Sanctissimus Pontifex: ut Divi-
nam hanc felicitatem, quae supernae quaedam im rgo est, ac festinata veluti praelibatio Felicitatis. Omni mortalium generi, omnibusque in poste rum saeculis compararet. 'Quorsum enim puta- Iis tot artibus partam Tranquillitatem Orbis Catholici; nisi ut consociata foedere Catholicorum Vincipum arma, omnia in Romanae Fidei hostes converteret, iisque demum subactis, in OG bem universum inveheret verae Religionis Cultum Z Qxtorsim Ni opes, Lac munera in omn*
95쪽
in talliam Ogenus ab Ejus aetheralitate profusa D8itramini nisi ut occupatos beneficiis animos std rimum' integritatem , &.fanctimoniam Vo-Ientes impelleret, & ad Divinissimarum Virtutum studia inflammaret 8 Quorsum denique tot V et ubique trerrarum Bonis Artibus exstructa Do- . . micilia ; nisi ut Divinae hujus Felicitatis perpetui . tali consideret, ubique positis Romanae Fidei castris, ubi totidem , ut ita dicam , sacri milites, Gregoriano aere conducti, sanctioris militiae 4yrocinia ponerent, ad tuenda perpetuo,& augenda verae Religionis jura
r mera R Hic vero quam ingens mihi se aperit di-bgionis cendi campus, si angustiae temporis ferrent Τεμιν - lim enim orationem exposcerent, accisae tot Haereticorum vires; tot Nationes, ad Verae culatum Religionis traductae; tot Belli apparatus , aestudia, in spem Orbis universi ad Fidem Cathois licam redigendi
Carnostri Quam esset dulce, quam copiosum referre, x elus in qua Sapientia, & Virtute Ugonotorum vires imM 4 φης fregerit, Duxesium Colonia exturbaverit, Lu-
raritherum in Germania vexaverit, in Gallia pene,, Calvinum exstinxerit, e Belgio Bajum ejecerit
Dioscorum denique, cum Nestorio, toto :Ori ente depulsos, ac perditos exterminarit 3- Immen
sum esset Suecum , Danum , Moschum , Bungos, Thraces, Brasiles, aethiopes, Indos, Per fas, Japones, aliasque Nationes, Insilla8que. Oraatione percurrere, quas toto divises Oceano, cu
96쪽
Ta tamen Pontificis, & Parentis Charitate complexus, vel Fidei mancipatas, deditas Tibi, Roma, fecit; vel Pontificiae Majestatis veneratione perculsas inspexit.
. Incredibile denique, quo labore, & con-Opropa- stantia Catholicos Principes stimulaverit, ut jun-- ' qctis viribus, sacro bello Othomanicum nomen' ' λ delerent; ob id Pontificiis fere opibus classes ornaverit, Hispanico, Thyrrenoque mari commissas, in Thraciam alteras trecentis triremibus,& septuaginta militum millibus instructas ; alteras in rebellis Angliae littora, non minori virium apparatu munitas. Atque utinam ingentibus Votis pares habuisset Catholicos Principes, nulliusque desidia peccatum esseti Vidisset Felicissimus Pontifex obsequentem Catholicae Fidei Orbem universum , & quod unice optabat, Divinae participem Felicitatis. Sed quamvis eve tus minus consiliis responderit; nulla tamen duminutus est parte Pontificiae Magnanimitatis sple dor : accessit vero Constantiae laus , , quae loco
Quod vero ad alteram spectat Divinae hur a. Divis jus Felicitatis partem , Divinissimarum videlicet ramorem virtutum, & cultum, quam multa mihi cursim dicenda sunt, quae integram sibi laudationem , Vel singula vendicarent λ Incredibilis nempe Uigilantia Pastoris, qua non Juventutis modo, seq. omnium aetatum moribus, ad omnem virtutem formandis, ita semper incubuit; ut
97쪽
cui profipe- Draconem , . vigilantiae symbolum , Boncompa-κit P ' gnae Familiae gentilirium stemma contigisse Di-'' vitistiis putem , ad GREGORII Uigilantiam, vel ' promittendam, vel adumbrandam: Mina illa in praecavendis, puniendisque criminibus admista Clementiae Severitas, Severitati Clemen- Clementia tia: Adeo ut quos clam corripiebat, dissimula- Principis, ret palam & quos publice puniens insequebatur suppliciis, privatim parcens commiseratione, &3udicis lacrymis prosequeretur; amaretque miseros, quos cieveritate, scelestos odisse cogebatur. Quo quidem tem peramento Virtutum praecavit Bonis , ne mali fierent; Malis, ut mali esse desinerent. Ueretis
hantur scilicet Boni Justitiam laedere, amore Cis mentiae ; Mali, Clementia abuti, timore Iusti,tiae.
suo exem- Sed ad hanc Felicitatis partem mortalibus plo. Conciliandam, optimo usus consilio, omnes in Se uno complexus est maximas , divinasque Virtutes. Cum enim Summus Pontifex in supremo rerum humanarum apice positus sit; ut Orbi universo doctrinae luce , & sanctimoniae exemplo praefulgeat; ad Eum omnium mort lium diriguntur obtutus: Omnes imitari desiderant, quem mirantur e atque ad ejus normam suos mores conformando ; ad ejus similitudinem imitatione assurgere exoptant. Omnes ergo
homines optimos, vel ut optimi fieri possent. GREGORIUS fecit, cum Se optimum omnibus praebuit omnium Virtutum Exemplar.
98쪽
Quhm feliciter denique per Sacerdotes , suis sumptibus, suis consiliis, opera sua : institutoS ,-: a , formatos, ac formandos ins posterunt. Divini huius Felicitatis perpetuitati prospexerit, testan- Utrius-tur satis tam multi, qui vel profuso sanguine I I Religionem Catholicam fortissimi Martyres irri- garunt; Vel sapientissimi, ac vigilantissimi Prae 8 N sules, Romanam Fidem in Germania praesertim, atque Britannia periclitantem, adversus haereses tutati sunt vel Purpurati amplissimi, Romanae Sedis dignitatem, ac decus ornarunt; vel etiam Pontifices Maximi, Sanctissimis legibus Religionis cultum & morum Sanctitatem auxerunt. Adeo ut, quoties profluentes ab hisce Gregorianis sapientiae, Fistinisque Seminutis Catholicae Fidei proventus mecum ipse recolo; toties in hanc spem assurgat animus: fore aliquando, ut GR GURII vota, ac studia, quibus verae Religiohis cultum, & sanctitatem morum inVehere in uoiverim Orbem contendit, per AlumnoS. suos, ab illa Superum, ubi jam quiescit, Arce videat feliciter impleta. Quid ergo reliquum fecit Sanctissimus Pontifex, ut omne FeIicitatis genus, vel universis Mortalibus pareret, Vel Saeculis omnibus confirmaret 3 Quanto itaque jure appellari a Nobis S E
CULORUM FELICITAS debet, & si quid spe
ciosus , si quid Divinius in Mortalem Cadere DEO simillimum potest. Reliquum est, ut suam Felicitatem Saecula GREGORIO acceptam ferant: hoc in initio, N a hoc
99쪽
hoc decursu, hoc in ipso interitu profitean - quas ipsa per sese satis persolvere grates hori possua sito: etiam nomine, subsequentibus Sάtuliς persolvendas committant pecit Saec . tum istud, facient subsecutura omnia: & in hoc ipso loco facient, quem Tanti Pontificis Bene-- in Mentia aeterhitati sacrum Voluit; & Societas il nostra . roto obstricta memoria beneficiorum, immortalibus Tanti Pontificis laudibus f crum perpetuo fore decre-
100쪽
Habita Romae in Lateranensi Basilica
- Fuit Magnus secundum nomera suum. Ecel. 8.
adeo , ac splendide , ut Uos a que Illum decet, justa persolvitis, ut magnificum hoc erexistis doloris, obsequii, & grati animi Monumentum , Eum Ipsum immortali fletu luget Gallia, luget Religio, luget Orbis terrarum universus: Gallia, quod Regem Magnum amiserit; Religio, quod Magnum Uindicem; orbis terrarum, quod Magnum Herorem : LUDOVICUM uidelicet Quartum decimum , Christianissimum Regem, Cognomento