De praedestinatione compendium, libellulis duobus distinctum. In uno, de praedestinatione in altero, de reprobatione agitur. Auctore R.P.F. Iulio Syrenio, Brixiano, ... Cum indice locupletissimo

발행: 1580년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

rro D E R g ν o g A v. i rpter uindicatricem diuinam iustitiam peccatum alti quod esse, dicendum est: quasi uelit ex se, &anteceridente sua uoluntate Deus, uindicatricem iustitiam, S propter eam permittat in aliquo peccatum, quod uindicet; ut iure uindicatrice iustitia uti possit;&in quemquam praedefinite merito saeuire uelit. cum per prophetam ipse dixerit . Nolo mortem peccatoris, sed

magis ut conuertatur, ct uiuat. Et lib. a. Reg. cap. I Nec vult Deus perire animam , sed retractat cogitans . ne penitus pereat, qui abiectus ect . Sed contra pro

sus seres habet. Quippe propter peccata est diuina uindex iustitia.Non secus quam morbus non est propter medicum ; sed contra propter morbum medi

cus existit . . . t i

Exijs quae dicta sunt, sequitur ad obiectum terutium luculenta responsio: quae est . Non per se uim dicatricem iustitiam uelle Deum ; neque ad uniuer sitatis integritatem illam , & perfectionem facere quod alibi a nobis uberius explicatum est sed per accidens, posito scilicet a nobis prius peccato, quod,

uindicandum est:ad eum uidelicet modum, quo me dicinam , quae ad praxim, & curationem aegrotantiaeXercetur, quam Θεραπή τι- graeci appellant, no per

se, sed posito morbo, quod curandum est, ad mundi perfectionem facere dicimus. Ecclesiastici cap. 38scriptum est. Honora medicum, propter necessitatem enim creauit eum Dominus . Necessitas ista, propter quam medicu creavit Do minus, nulla alia est, quam morbi expellendi ratio. Vt propter morbum medicus existat, non contra propter medicum morbus.lerem. cap. I 3. legimus. mare uenerunt mihi hac'

122쪽

Lra Est s Eev Nnvs III Adhibetur responsio. Propter multitudinem iniquitatu tuis. Quasi diceret.Propter peccata tua, exercuit in te Deus uindicem iustitiam suam; non autem propter uindicem iustitiam, permisit te Deus peccare. Vt nullo modo per se ad uniuersitatis integritatem, sed tantum per accidens, hoc est, posito crimine, tu stitia uindicatrix accedat .

l. Percator etiam grauissimus se luari potest

Uoniam accessorie tantum, ut paullo ante dictum est & per accidens ad uniuersit iis integritatem uindicatrix iustitia facit, posita uidelicet a nobis culpa; ut posito morbo medicina ; consequens est; ut quemadmodumorbus quilibet per rectam curationem, uniuersitatis perfectione seruata, ab homine expelli potest : ita

omnis culpa per rectam ipCenitentiam, incolumi se uata uniuersitatis integritate, ab omni rationali crea

ra pelli possit. Neutrum autem fieri posset; si unuuersitatis integritati morbus esset necessarius , aut hecessaria foret uindex Dei iustitia. Intemperans sibi morbum asciuit, Medicus pharmacum instruit, Natura pharmaco morbum depellit. Homo improbus peccauit, sacerdos, qui spiritualis medicus est, quinctiam ipsemet peccator propriam culpam, ut potest, Per poenitentiam curat, Deus illam depellit, qui solus peccata dimittit. Ad quem modum autem in hominis aegroti indita libera potestate est , ad securandum uocare medicum, aut non uocare ; uel etiam

123쪽

etiam accedentem sua sponte illum ad se admittere, aut non admittere, sed abiicere procul ;& corporis proprii sanitatem curare pro posse, aut omnino ne .gligere; ipsumque corpus curandum exhibere mediaco , aut non exh ibere; ita generali posita erga quemcunque hominum Dei beneficentia ,rin peccatoris cuiusque etiam grauissimi, ac scelestissimi potestate naturali est uoluntatem naturalem , & libera' liotestare appello; quod naturae uolutatis sit inserta ibertas animae propriae salute, ad studiu si non ad meritum pro posse, curare . hoc est, cum uirtu te mor Ii, ac naturali uitam transigere; errorem suum, ne

oon flagitia,& peccata sua omnia, in primi autem grauia, quae a Theologis mortalia appellantur, recta naturali ratione, & spontanea quadam, ad naturali detestatione, abiicere est enim quoquo modo peccatum mortale omne, ut peccatum mortale est, comtra rationalis creaturae naturam, quod ex Io. Dam

iceno in superioribus dict*m est; secundum natura igitur modo quodam detestari illud homo peccator

potest,&peccata omnia, amore seculi, si minus am re Dei, amoreque uirtutis, animo, & uoluntate pro

fligare; hoc est ab illis cessare; & ea aliquando patracse admodum poenitere; quod fecisse quandoq; multos heroas, & alios inferioris classis homines aethnu cos, declarant passim historiae. Per eiusmodi autem moralem, & naturalem sceleris detestationem quae ad studium, amore uirtutis, aut etiam amore mundi suscipitur: quam detestationem a catholicis Theolo. gis pijs & doctis attritionem nonnunquam nuncu:

Pari intelligo; praecipue si ueri numinis aliquis asin

124쪽

tus praecesserit; quem praeparantem quandoque gratiam illi appellant; qui peccatoris affectum ad Deum aliquo malo subvehat tanquam per quandam sic dixerim priuatiuam dispositionem;idest per quandam

impedimenti non appositionem, aut appositi, pro sua uirili, amotionem aliquam quae amotio per non resistentiam diuinae praeparanti gratiae a Deo in nobis operantibus inchoatuo ad eam, quae ad meritum est, detestationem; & quae ea ratione a nobis suscipitur; qua contra Dei mandata, & contra eius filij charita

tem, pro cuius amore omnia sufferre tenemur, nos

peccasse, uoluntario quodam ingenti dolore admodum poenitet: hoc est ad supernaturalem detestati nem, quam ex nobis nos habere non possumus contritionem Sancti Patres illam appellant que Dei munus est; per diuinam misericordiam, a Deo, per Opportuna media transmittimur, atque subvehimur . Et incipimus tunc, maximo profectu nostro, propter Deum, & Dominum nostrum Iesum Christum factorem, saluatorem,& redemptorem nostrum, uitia ibia nostra omnia ex corde poenitus detestari, atque abiicere: quae, per insitae bonitatis naturam, & per moralis uirtutis amorem, aut etiam per inanem forte quandam humanae gloriae cupiditatem,& per mu' danam quandam existimatione, detestati prius fueramus , atque abieceramus. Et diuinam gratiam oblatum nobis semper a Deo, ac praeparatum beneficium minime respuimus: quin potius illam arde

ter complectimur: & complexam, cum Operamur,

sequimur; sanctisque, ac salutiferis inspirationibus prompti acquiescimus;&sancta studia mites aggre-

125쪽

ti DE RE PRO EAY.di studemus;sanctaque opera, cooperatore Deo, exercere gnaviter experimur: atque ad aeternam uitam

ita proficimus: ut si ad finem usque isto modo perseuerauerimus , quamuis scelestissimi ante fuerimus. salutem nihilominus nostram, per Dei misericordia, denique consequemur. Nemo igitur hominum est, qui a gratia & salute per Deum reiiciatur. Quamobrem Leo Papa huius nominis primus, & ponitur de poenit. distinct. 7. in princip. Inquit. Nemo in des randus , dum in hoc corpore consiturus es; quia nonnunquam quod dissidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur-S. Augustinus libro Enchiridion cap. . ait. Sed neque de usis criminibus quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei desteranda es misericordia, agentibus paenitentiam secundum modum sui cuiusque

peccati.

Tollitur in dictis dubitatio. Cap. I a.

Erum est, quod sanctae Scripturae, loci aliquot, aliud, quam diximus, & omnino itili contrarium sonare uidentur. Vt quod De induratione Pharaonis, De excscatione Iudaeorum; De Tyri, & Sidonis derelictione ; Et de aliorum multorum salutis ferme desperatione legitur. Verumenimuero illae & aliae eiusmodi Scripturae

sanctae omnes, quae nostrarum culparum causam in Deum referre uidentur, cuius uolutati resistere quis non potest, cum D. Augustino contra Adimantum Manichsum cap. 2 6. Et contra Faustu lib. 2 2 .cap.7I .

126쪽

Et lib. de Gratia, & libero arbitrio cap. 21.&alibi is-pe. Et cum D. Basilio serm. proprio, Quod mali non sit auctor Deus. & cum alijs doctis, pijs,& sanctis patribus multis, cum debita pietate, intelligendae sunt.

Non enim indurationem, aut eXcscationem, aut peccatum aliquod, & culpam aliquam facit ita dixe rim aut immittit nobis, & ingerit Deus ; aut uult diale aliquo modo si permissionis modum excipiamus aliqua in nobis esse uitia, & peccata: per quae induremur, excaecemur, & ab eo nos derelinquamur. Eiet. nim Isa. cap. 3 9. legitur . Iniquitates uectrae diuiserunt inter uos se Deum. Quasi dixerit. Tantum abest, ut nos Deus induret, aut excscet,aut derelinquat Deus, 'ut semper nobiscum esse uellet; & non derelinquat nos, nisi quia nos prius per iniquitates nostras eum dereliquimus; ut derelictio nostra causa sit derelictionis illius. Et Ecclesiastici capite is . scriptum est. Non dicas, Ille me implanavit. Non enim necessari, sunt

ei homines impis Omne execramentum erroris odit Domi--σ.sNunquid aliquis est, qui sponte faciat, quod odit ξ Deus, cui rerum summa potestas, hoc faciet ΘVerum est, quod indurassie Pharaonem, & Iudaeos excaecasse Deum, legimus; quin etiam & apud Ierem. cap. 18. Et Isa. cap.. s. & A mos cap. 3. & apud alios Prophetas alibi, Deum ipsum facere, & creare malum, quandoque legitur; & praeterea prophetam decepisse illum Ezech. cap. 1 . scriptum est. Sed&setipsum Pharaonem indurasse, & Iudaeos seipsos excae casse, in sanctis Scripturis unusquisq; legere potuit . Indurauit se Pharao, &se excaecarunt Iudaei propria

uoluntate, propriaque liberi arbitrij sui potestate,

127쪽

& sic dixerim positive,hoc est propria quadam perniciosa sua ossicientia. Deus autem & hos excaecauit,& illum indurauit priuatiue, hoc est supernaturalia beneficia, & in primis gratiam illis non praeparando,& non conferendo. Non contulit autem, non quia illis praeparare, aut conferre, aut non porrigere non uoluerit; sed quia illi oblatam gratiam recipere ronuerunt, malis suis ita praeexigentibus meritis. B. Anselmus lib. de Casu diaboli inquit. Porrigo tibi. se tu accipis. Sed quia ego do, ideo tu accipis. Porrrigo alteri, σnon accipit; non ideo non accipit, quia ego non do , sed ideo ego non do, quia ille non accipit. , Tyrios & Sydonios corporali praesentia sua admirandisque uirtutibus suis, iusto quidem, sed nobis forsan occulto suo iudicio , dominus etsi dignatus non est; non tamen propterea negata est illis saluationis spes uniuersa. sed de re hac alibi a nobis exactius dictum est.Quamobrem cum malum aliquibus

apud Prophetas, & in sacris literis sanctisq; script ribus facere Deum aliquando legimus; priuatiue facere malum, hoc est bonum illis non facere, &non immittere, eorum culpa intelligamus. Quod si positive etiam intelligere uoluerimus; de malo poenae tantum ut in superioribus dictum est aut etiam de mali in bonum permutatione,de qua ex S.Basilio alibi diximus exactius, & paullo post nonnulla dicturi sumus, nullo autem modo de malo culpae intelligenda illa lectio erit.

128쪽

Alum autem poenae facere Deus dicitur, non aliqua positiva sua actione, siue ani cedente , siue consequente sua uoluntate,

aut ex se immediate ab optimo nanque, imo ab ipsa bonitate qui malum aliquod siue culpae, siue etiam poenae immediate esse poterit sed uel permissione tantum , ad quem modum malum culpae facere dici potest; uel iudicio, atque sententiae suae sic dixerim) pronunciatione; ad quem modum

malum poenae facere negandum non est, ministrorusuorum opera ; sunt autem inter alios ministri, mali angeli. Malignos etenim spiritus, hostes saeuissimos nostros nos affligere, siue Dei beneficentia, ad exeris citium, & prouentum nostrum; siue eorum mala uoluntate atq; immanitate ad supplicium, & aeternam

mortem, atque excruciare nos, non quantum uolunt ; sed quantum eis conceditur, Deus permittit. Quis etenim ad exercitandam Sancti Iob admirabilem patientiam,tot illi, suisque bonis,Deo permitatente, ac tanta intulit damna, nisi Sathanasὸ inais Aegyptijs, ad puniendam eorum erga hospites suos inhumanitatem, tot clades iniecit, nisi Sathanas 3

Qius Iudae Christi proditionem, aut ad impijssimam proditionem suam uindicandam, laqueum intulit, nisi Sathanac Θ Hoc intelliges, si sanctam Scripturam

Percurras. Iob cap. I. legimus. Dixit Dominus ad Sathan. Ecce uniuersa, qua habu Iob, in manu tua

Postquam n 7. dixerat propheta, mala multa

129쪽

multa immisisse Deum Aegyptijs; ad quem modum

illa immiserit, declarans, inquit. Misit in eos iram indignationis suae , indignationem, Or iram, immissiones per angelos malos. Per angelos malos inquit immisit. Luc. cap. 2 2. legitur. Intrauit Sathanas in Iudam, ct loquutus est principibus sacerdotum, quemadmodum illum traderet eis, &c. Cuius facti mox sterili poenitentia ductus, laqueo se sit spedit. Caeter u etsi& secundum suum beneplacitum, per angelos malos, malis multis poenae atque culpae nos amci, &falsos prophetas decipi, permittit Deus; non tamen secundum antecedentem suam uoluntatem, neque s

cundum illud beneplacitum, quod, beneplacitum ex ipse, appellauit Damascenus; sed quod ex nostra culpa est, illud permittit; nisi forte ad probationem,& ad profectum nostrum,malum aliquod infligatur. Nec malum aliquod, ut nobis ipse inferret, aut ab aliis infligeretur, creauit Deus, aut existere permust si creatum illud, aut existere dicamus) quasi cruciatus nostros, nobis improbe etiam agentibus, mptet Deus; ut optat nobis salutem nostram: qui per Isaiam inquit. Heu ego consolabor siver hostibus meis. Non sunt Dei hostes nisi peccatores;de quorum condemnatione, atque excruciatu dixit fheu ego consolaborJ quod non laetantis est, nisi figurate, & per ironiam, sed dolentis. Non enim, Tob.cap. 3. Deiis delectatur in perditionibuου nostris. Et Sap. r. Non titatur in perditione uiuentium. Magnus Basilius sermone, Quod mali auctor non sit Deus) facere Deum, ac condere malum dixit, excellentissi ino quodam modo;

qui soli naturae optimae, ac praestantissimae,& quae lolii ' uim

130쪽

uim habeat infinitam, hoc est soli Deo possibilis est. Modus autem est, Malum ipsum, siue poenae, siue e tiam culpae in bonum ut fieri potem permutare. Condit inquit ex interprete Basilius) Deus mala, hocen transmutat ipsa: se ad bonitatem de eis: in M. quod

mala sunt, deponant; se boni naturam assumant. In bonum autem hoc modo malum permutare, summae diuinaeque tantum potentiae, atque sapientiae esse, in primo stromatum libro B. Clemens Alexandreus ex interprete assirmauit, iis uerbis. Diuinae sapientiae, O uirtutis, se potentiae ea. Upicium; non stam bona facere Haec es enim, ut semel dicam, Dei natura: ut ignis calefacere, se lucis istaminare sed illud quoque maxime; ut id, quod per prauos aliquos homines, ad malum excogitatum ini ad bonum aliquem finem, se ad aliquam utilitatem deducat . Et D. Augustinus lib.Enchir.cap.XI. inquit. Neque Deus omnipotens, rerum cni summasote- s, cum summe bonus sit, ullo modo sineret malum esse aliquod in operibus suis ; nis usique adeo essera omnipotens, O bonus ut benefaceret etiam de malo. Vt omnino Dei uoluntas in eo sit: ut mala omnia quantum incolumi , & creaturae rationalis arbitrio, & diuinae

aequitatis iustitia, fieri potest ab orbe uniuerso pellantur, tollanturque poenitus. Cum ea, quae mala

sunt, in bonum aliquod ut fieri potest transmuter,

atque conuertat.

SEARCH

MENU NAVIGATION