De praedestinatione compendium, libellulis duobus distinctum. In uno, de praedestinatione in altero, de reprobatione agitur. Auctore R.P.F. Iulio Syrenio, Brixiano, ... Cum indice locupletissimo

발행: 1580년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rigitur docilis dubitatio. Cap. Is.

Erum hoc loco nonnulli pij patres & docti

dubitarunt. Quoniam ut homo diuina beneficia recipiat, aliqua propriae uoluntatis ad recipiendum determinatio praerequiritur Non enim recipis, nisi te prius recipere deter minaueris inquirunt propterea , a quo eiusmodi uoluntatis determinatio essecta est, ab ipso ne homune an a Deo Θ Vt autem nullo modo ab homine, sed a Deo solo esse illam ostenderent, rationes futiles satis & leues congesserunt; ex quibus subinde depraedestinatis, & reprobatis, absque aliquo operum suorum respectu, in Deo praedefinitionem colligere sunt arbitrati. Praetermittere hoc loco rationes illas, quae multae sunt, in quibus erigendis patres illi incassum elaborarunt, compendii ratio me cogit. Cum praesertim ex comparatione materiae ad formam, quam breuibus explicaturi nunc sumus tanquam exemplo aliquo, quod utcunque deseruiat cunctae facillime distbluantur. Quemadmodum sane receptio formae in materia non me latet interea quantum exempla deficiat non est materiae actio aliqua, sed passio du- taxat; ita receptio gratiae primae in anima nostra, pas sio tantum est animae, non actio. Ad primam nanq; gratiam recipiendam, nullam homo actricem, aut meritoriam uim habet, aut habere potest; alioqui

gratia non esset gratia; sed passiuam tantum) Passio inquam est non corrumpens sed perficiens; ut lumen est aeris perficieas passio, & sensatio animalis,

Divitia o i

142쪽

&intellectio hominis. Vt sicut ad formam recipiendam, nulla est in materia, ex parte materiae actio; ita ad gratiam recipiendam, nulla est in uoluntate nostra ex parte ipsius uoluntatis requirenda actio positi ua& determinatio . sed illi sat est priuatiua illa dispositio, de qua in superioribus abunde dictum est,& illa diuinae beneficentiae non resistentia, cum naturali illa inclinatione, quam habet homo ad suam beatitudinem. Quamobrem quemadmodum materia formam suo modo quod tradunt physici naturaliter appetit; etsi eam extrinsecus expectat; nec ad eam habet unde ex se seipsam mouere possit; sed quamprimum ad eius captum per agentem natura tem plene disposita est , illam ab agente recipit; ita primam gratiam anima naturaliter appetit; appetit nanque naturaliter beatitudinem, & per consequentiam, media, quae ad beatitudinem necessaria sunt &si ea extrinsecus expectat: quam a Deo ipsa anima recipiet, quam primum ad illam recipiendam quantuin se est) plene disposita fuerit, hoc est, quamprimum nullum prorsus aduersus eam habebit impedimem tum , & nullam resistentiam . Si hoc loco a me quaeratur, primo, unde priuatiuam eiusmodi dispositionem ad primam gratiam recipiendam habeat ipsa Anima, a Deo ne, an a seipsaΘ. Secundo, an positivam aliquam dispositionem ad primam gratiam anima habere possit λ- rii

Respondebo ad quaestionem primam. hominem posse seipsum generalio diuino influxu perseuerante ad gratiam primam priuatiue disponere. Quod aliud nihil est, quam gratiae non ponere obicem, sed po-

s R a situm

143쪽

situm pro posse suo amouere;&in hoc ipse sibi ho Juntatem suam determinare potes quod aliud nihil est, quam bene agere ad studium, non ad meritu. Hoc declaratum est in superioribus abundantius. Ad secundam dubitationem si aliqua in homine ad gratiam primam positiva dispositio requiritur,

uniuersa a Deo erit ;& ad hanc dispositionem reci- .piendam, uoluntatem homo suam aliquo. Dei auxi . ' lio fultus determinabit: ut v.c. uocatione, facta inspiratione, & omnino praeparante gratia. Inchoat enim semper Deus i homine omne opus bonum, quod uel meritum iit, uel ad meritum tendat: Deum autem homo sequitur, &ipso cooperatore opus perficitur .

. Ei autem de ea hominis positiva dispositione i qui uoluerimus; qua ad supernaturalia quaecunque post primae gratiae receptionem, beneficia suscipiemda homo ipse disponitur,&de ea qusramus a quo sit, a Deo, an ab homine . Respondebo illico, a gratia Dei adepta,/&ab ipλhomine gratiam subsequente; cui per primam receptam gratiam Deus cooperatur. Nisi enim homo sponte sua, & libera arbitrii sui potestate Deum se. queretur, beneficia lilia assequi non posset. Omnia possum inquit ad Philipp. Apostolus in eo qui me con

fortat. Et alibi ad Cor. idem ait. Abundantius illis omnibus laboraui, non ego autem , sed gratia Dei mecum. Ex iis, quae compendio diximus ;uanam esse prae- definitionem illam.quam suis ratiunculis de quibus alibi uidendum est ostendere nonnulli conati sunt; Per quam nostrorum operum rationem uniuersam non solum a praedestinatione diuina, sed etiam a r

144쪽

probatione . tollere non uerentur; manifestum euatit: & praeterea nost damnationis nos ipsos, salutis uero Deum esse uniuersam causam; non secus quam tenebrarum opaci interpositionem , illuminationis uero Solis luminositatem, uniuersam causam esse diceremus. Salutem quippe hominibus omnibus,& salutaria sua beneficia, ut impertitur, ita impertiri sum mopere Deus desiderat se a bon ita te. Ill a quippe nobis ultro ac libenter offert, porrigit, exhibet. Nostrum est, illa non aspernari, non negligere ; quin etiam cum diuino aliquo auxilio, ad ea uoluntatis nostrae quae sola nostra est) manum porrigere, & a cipere . Quam cito tu manum, & uoluntatem tuam rite quantum in te est porrexeris, cunctumque ima pedimentum , ut tibi possibile est, abstularis ;ille qui ea semper porrigit, exhibebit; ipse recipies. Non enim ut lib. secundo Orthod. fid. cap. 29. Ioan . Dλ- masce. inquit ad poenam quod etiam diximus insuperioribus) ad damnationem, ad gehennam , &pCrpetuam mortem nos Deus plasmauit; sed ut eff-ciat nos bonitatis, ac beatitudinis suae participes: hoc uult, hoc quaerit, hoc optat, hoc sitit Deus, quia bonus . Peccantes autem, & in peccato su o turpiter conquiescentes puniri uult ; quia iustus. λ

145쪽

Reprobatio, S praedestinatio liberum humanum a m

bitrium non impediunt. Cap. Ist. I

x iis, quae hactenus dicta sunt, per consequentiam, manifestissimum apparet; a ueritate procul illud abesse, quod haeretici multi simplicioribus suadere in primis,imponereque conati sunt. Perreprobationem uidelicet,& per praedestinationem, Deum arbitrii nostri libertatem imminuere, impedireque, aut etiam ita auferre penitus, ut sit sine re subiecta inanis titulus . Quando reprobatio quidem liberae potestati nostrae attestetur quam maxime: quoniam per nostram is

beram potestatem, in sanctis Scripturis & quas paullo ante tum ex Matth. tum ex Isia. produximus, &quas alias multas producere poteramus aduersus, diuinam uoluntatem uenire nos non dicam aliquartdo, sed quam pissime dicamur. Nempe cum non assentimus diuinae uocationi; cum resistimus diuinae gratiae; cum diuinis non obtemperamus praeceptis; cum non credimus Euangelio; & ut uno uerbo dicam cum peccamus; contra diuinam uoluntatem tedimus; eidemque obsistimus, opponimus, aduersam mur. Praedestinatio uero potestatem nostram non solum non imminuat, sed adiuuet etiam summopere,& augeat, atque perficiat adeo; ut per eam multa homo, & praeclara, &sancta opera, pro arbitrio & libere Operetur; quae operari sine ea omnino non pose set at illuc per eam homo uolens cupidissimeque

desiderans perueniat ad coelum uidelicet, & ad aeternam

146쪽

nam beatitudinem ubi peruenire sine ea impossibule prorsus existeret . Vt illi, qui dicunt una, uel ait ra, praedestinatione uidelicet, uel reprobatione, uel etia utraque arbitrii nostr i libertatem, atque potestatem aliquo modo impediri; neutram modo aliquo percepisse conuincantur.

Reprobatus ari possit saluari. Cap.

Vamuis ad aeternam mortem in diuina praescientia damnatum seruari non posse;& ad sempiternam gloriam ab aeterno prs destinatum damnari non posse; assirmant catholici patres Theologi uniuersi. Non tamen hoc idcirco illi affrmant; quia uel in minimo arbitrii nostri liberam potestatem reprobationem, uel praede stinationem impedire, uel modo aliquo laedere arbitrentur. Cum opera illa nostra, quae a nobis, ut ex

nobis proficiscuntur, siquidem per rectam, naturalia ter nobis indita rationem proueniunt; praedestinationis nostrae ratio aliqua ut in superioribus abunde declaratum fuit) existunt. Si uero per obliquatam rationem criminosa prolabantur,reprobationis nostret causa uniuersa censentur. Illa quae per rectam naturalem rationem , nullo praecipuo, ac supernaturali adiutam diuino auxilio a nobis proficiscuntur quo niam, ut dictum est, uel diuinae gratiar non appon ut impedimentum, uel appositum amouenti non resistunt praedestinationis nostrae sunt aliqua ratio, qua-uis priuatiua, diremota. Illa quae per obliquatam rationem & male moratam, a nobiS facinorosa prou

munt,

147쪽

3 Da Ra ν k o B AY.niunt, reprobationis nostrae uniuersa eausa sitiit. Vt omnino in diuina priscientia, aliquo originis λgno, & praedestinationem eiusmodi opera nostra praecedant, & reprobationem. Sunt enim praedestina tionis ut dictum est & reprobationis quoquo modo causa, uel ratio. Non negamus interea ά quin ea rundem etiam aliqua opera nostra effectus esse possint. Opera nanque bona natum bonitate tantum,& moris, & praeced ut praedestinationem, & eius in diuina praescientia aliqua ratio existunt. inae autem praeter bonitatem naturae & moris, gratiae etiam bonitatem habent, effectus sunt praedestinationis .Priora illa pietatem ita dixerim diuinam commouent; ut sua misericordia praedestinet, hoc est subvehat ea. atque exaltet; & modo illo, qui suae sapientiae opportunior censetur, Iesu Christis anguine illa respergatati gratia dignetur. Ut quae nuda & arida ab anima

peccatoris ad Deum, ut poterant, ascenderant ; per praedestinationem diuinis muneribus decorata, linanimam eandem uuida reuertantur & rorida: & ea ad Deum iustificatam eleuent, atque transmittant pci in gratia persistendo, opera aeternae uitae meritoria,

gratissimos fructus proferat semper, & operetur. Assiquem modum seruiat exemplum ut potest uapor , qui pluuiam pricedit,a sole excitatus ad mediam a ris regionem ascendit tibi postmodum condensatus,

di factus roridus . in terram unde ascenderat reuersus, terram ipsam ad frugem sexendam disponit. ii

qui praecessit pluuiae sit cousa, qui uero mox sequitur, pluviae erit effectus. Mala autem opera reprobatiO-inis nostrae causa sunt uolue sa. Issae ciusdem eti*m ebisectus

148쪽

Lillax saeus ΒΦ s. t 37 rectus dici possunt. Si praedestinationem uniuersa

opera nostra sequerentur, aut reprobationem ut fingunt haeretici) de sua forsitan opinione, qua praedestinationem arbitrij nostri liberam potestatem, & r probatione prosternere, & penitus auferre sunt optinati, excusari poterant,defendi autem minime: qu niam etsi sequerentur omnia; & quatenus ad aeterna uitam per gratiam subvehuntur, effectus sunt praedestinationis & Dei: non ita tamen effectus Dei sunt, ut desinant esse nostri,& uoluntarij,& liberi. Cum de eiusmodi operibus loquens, Matth. cap. 7.dicat Dominus. Sic luceat lux uestra coram hominibus; tituideant operae uesinu bona, ct glorificent patrem uestrum, qui in caelis es. Et S. August. lib.primo de Gratia Dei inquit . Non solum Dem posse noserum donauit, atque adiuuat 'sed etiam uella, ct operari operatur in nobis cmon quia nos non uolumus, aut nos non agimus: sed quia fine eius adiutorio, nec uolumus aliquid boni, nec agimus.

Non ergo ita Deus in nobis agit: ut nihil nos ipsi ut putant haeretici) uoluntate propria, sponte, & libere agamus per liberum arbitrium: quod tanto liberius est; quanto magis cum Deo cooperatore & adiutore agimus. Vt libera potestas nostra Dei praedestinati

ne accrescat, atque adaugeatur; nedum uel in mini. ino laedatur, & diminuaturi tantum abest ut tollatur.

Verum enim uero piardestinatum idcirco non pocse damnari, aut reprobatum seruari non posse, assim mant, & praedicant Sancti Patres, & Catholici Theo logi : ut intelligamus, seprobato selutem, & praedestinato damnationem non alitet inesse posse; quam exempli causa eurrenti quietem , aut quiescenti cu

149쪽

138 Da REpRORA T. sum ine posse, diceremus.Quis unqua currente,dii in actu currendi est, cum estectu posse quiescere; aut quiescente, dum in actu quiescendi est,cu effectu currere posse, diceret Dum profecto aliquis currit. quiescere; aut dum quiescit, currere illum, esse impossibile, luce quod dicitur meridiana, clarius est . Qui tamen quiescit, potest non quiescere, sed currere :& qui currit, potest non currere, sed quiescere. Vt hoc modo&quiescentem currere,& currentem quiescere po ste, dicere ualeamus.Quod dialectici, cotra sophisticas importunitates, per sensus quoslam, quos compositionis appellant &diuisionis, exquisitius declararunt; & nos alibi declarauimus. Ad comsimilem modum, qui praedestinatus est, siue qui praedestinatur Non enim, patrum consensu, in praeteritum ex parte Dei transeunt diuinae rationes, qualis

praedestinatio est potest no praedestinari,sed reprobari. Et qui rcprobatus est, siue qui reprobatur, potest similiter non reprobari, sed praedestinari: uel melius dicam qui praedestinatus non est, & qui electus non est; sive qui non praedestinatur, & qui non eligitur, potest eligi, & praedestinari. Et hoc modo praedestitinatum damnari, & reprobatum, siue non praedestinatu seruari posse, pij & catholici patres no negarui.

Quamobrem B. Augustinus, tractatu 2 o. super Ioanne, recte admonet unumquemque, cum ait. Si non traheris, ora ut traharis. & statim siubdit. Si non es praedestinatus , fac praedesineris. Et Apostolorum coryphaeus D. Petrus in post. cap. I. inquit. Fratres magis satagite; ut per bona opera certam uocationem ne umoriatis, ct electionem. Frustra quippe&B. Augustinus

150쪽

non praedestinatos ita agere, ut praedestinationem ac sequantur, suaderet; & S. Petrus ad uocationem, &electionem, hoc est, ad praedestinationem certam faciedam ficiles praedestinatos hortaretur;si nullo modo praedestinatos damnari, aut reprobatos hoc est non praedestinatos saluari, esset possibile. Quid aliud sibi uult Apost. Paulus, quando in priore cap. 9. homtatur Corinthios, ita currere, ut accipiant apprchen

dantque bravium Θ Nescitis' inquit 2 quodij, qui in

sadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipis bruuium' Sic currite, ut comprehendatis. Non hortatur COS, ut currant scurrunt enim, cum pii fideles sint sed ut ita currant, ut bravium aeternae uitae comprehendat. Hoc est quod dicit S. Petrus satagire,ut per bona ue a opera , certam faciatis electionem uentrum raut etiam quod dicit B. August.Si non praedesinatur, fac praedectineris.

Reprobatorum, m praedestinatorum numerus certismus. Cap. Er.

On tamen quia praedestinatos damnari.& reprobatos,'si e non praedestinatos seruari posse dixi miis)reprobatorum,&damnandorum, auit praedestinatorum,& salvandorum numerum ipsi Deo qui sicut omnipotens est, ita est omnisciens ; cuius scien tia, & praescientia, ut augeri, aut minui non est possibile ; ita falli omnino est impossibile aliquo modo incertum esse , a quoquam existimandum est.Ex parte quidem nostri, qui tanquam aquet dilabimur, di in eodem statu per-S a mane

SEARCH

MENU NAVIGATION