De praedestinatione compendium, libellulis duobus distinctum. In uno, de praedestinatione in altero, de reprobatione agitur. Auctore R.P.F. Iulio Syrenio, Brixiano, ... Cum indice locupletissimo

발행: 1580년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

praeparantem primum gratiam, mox praeuenientem, atque iustitiam, pro tui ipsius capacitate. Non secus quam non apponendo, aut appositum remouendo impedimentum tantum luminis domui Sol exhibebit, quantum domus ipsa luminositatis capax est cta fuerit. Quanta igitur interea speculatrix ratio iuta, quae tibi naturalis est, cognoscere; & quam recta atque quam egregia opera effectrix ratio tua naturaliter agere; aut fallem tibi dictare, & uoluntas tua imperare, uiresque natura tua suppeditari potest; tanta, atque tam recta & egregia tu, naturalibus u ribus tuis , toto tuo conatu, &intelligere, &tibii

Humanae naetionis praestantia naturalis quo ad

Theoriam. Cap. 23. Is scire, quantum suapte natura, nullo su pernaturali praecipuo praesidio fulta in coagnitione sua praestat humana recta ratio. siue rectus rationalis humanus animus, ut inde quanta, quam recta, & quam egregia opera recte operari tu homo ex te no abacto generali diuino subsidio naturaliter possis, intelligasὸ ampla pe curre nobilissimorum philosophantium illorii commentaria ; qui unius rectae naturalis rationis ductu, nullo supernaturali praecipuo adiutorio fulti, Deum quantum eis possibile fuerat cognouerunt; & i tum unum, & sine principio & sine fine aeternum esse dixerunt; & super ea,quae sunt, fuerunt, & erunt Omnia, illum extulerunt;omnibusq; rebus imminere iu

72쪽

L 1 3 g R PRIMvs. 6Ilum, atque praesidere cognouerunt; rerum Omnium quid optimum illum esse, & ab eo, ut ab optimo rorum cunctarum & perenni fonte, uniuersam rerum omnium essentiam & bonitatem emanare asseruerunt: primam quoque rerum omnium causam illum esse dixerunt ό & in quemlibet effectum, quem cauis caeterae omnes producunt, plusquam ipsae faciant, influere illu affirmauerunt ; ad eum omnia &singula,

quae in rerum uniuersitate consistunt, naturaliter tendere tradiderunt; & propter eum Omnia agere, quἴ-cunque secundum naturam agunt, affirmauerunt; necnon ab eodem tandem esse, seruari,& pendere

ita cuncta intellexerunt; ut a Sole est, seruatur, &dependet illuminati aeris claritas: quae quidem aeris claritas, & luminositas Sole praesente est, eo autem abeunte non est; sed abest illico, & evanescit. Vt, siser impbssibile Deus ipse non esset; aliquid eorum, quae in mundo sunt, imo mundus ipse esse omnino non posset; hoc est, nihil omnino esset. Tolle Deum cuncta ruunt. Haec omnia sinquam) ex ijs, quae condita sunt, ex conditarumque rerum causis recta naturalis humana ratio uenari potuit ;& ut in eorum monimentis latissimepatet iam uenata est. Hoc est, uod ad Rom.cap. I. scripsit Apostolus. Ruia notum es Dei, manifestum es in illis. Deus enim illis reuelauit. Ad quem modum autem illis Deus reuel uerit, subdit inquiens. Inuisibilia enim Dei, a cremtuna mundi, per ea quae facta sunt, intellicta conficiun-or sempiterna quoq; eius uiritu, o diuinitas. Praeclariores profecto cuncta illa, quae de Deo dicta sunt,

gentiles Philosophi, ex illis, quae facta sunt per sistam

natura

73쪽

C, DE PRAIBxs v. naturalem rationem, nullo supernaturali: praecipuo subsidio adiuti, uenati fuerunt: atque uniuersa fuse satis,&docte scripta nobis reliquerunt. Invisibilia

nanque ex Apostolo, Dei a creatura mundi, per ea. quae facta sunt, intestecta conficiuntur: sempiterna quoque eius uiram, se diuinitas. Et S. Vates psal. 18. Caeli enarranin gloriam Dei, se opera manuum eius annunciaryrmamentum, &c.

Humanae rationis prastantia naturalis quo ad

Traxim. Cap. ast. Voniam de ipso Deo Opt. Max. ea, quae se periori capite dicta sunt, humana ratio uenata est, & grauiores illa omnia nobis Philosophi tradiderunt; necnon summum bonum Deum esse, maximamq; eius, & praecipuam C ga homines uniuersos beneficentiam agnouerunt; dilexerunt propterea illum naturaliter prae se ipsisn'

solum summi illi uiri philosophi, sud homines etiam

ferme pniuersi, amore scilicet summo: atque pro a ceptis tantis beneficijs quidquid ferme haberent, ut ex eorum monum elis facillime colligi potest Deo acceptum ferebano pro diuinae naturae amplitudine, atque excellentia, illum maximis, augustissimisq; , ac diuinis honoribus prosequuti sunt; hoc est latriae cultu illum excoluerunt . Hominem insuper non ad uitium, sed ad uirtute, recto naturalis intelligentiae ratiocinio, esse natum intellexerunt. Virtutem autem de morali loquumuo in hominis potestate esse positam perceperunt;

74쪽

possesti hominem sua spote ad alterutrum, hoc est ad

uirtutem, aut ad uitium flecti, dixerunt: quod etiam irrefragabilibus rationibus probauerunt. Verum- enim uero si ad uitia hominum quispiam deflectatur,

turpe, & infeliciter,&praeter, aut etiam contra n turam, hominem illum, qui ita deflectitur, uiuere affirmauerunt . Est enim uitium Omne praeter naturam . Contra si ad uirtutem conuertatur, & cu uirtute uiuat, cum laude, & Reliciter,& secundum naturam uiuere illum dixerunt. Est enim uirtus omnis , qua uirtus est, secundum naturam. Haec omnia illi, naturali tantum lumine ducti, exactissime perceperunt; copioseque nobis omnia tradiderunt. Vbiam praeterea illam solam, quae cum uirtute est moraliter loquendo, & naturaliteo ueram uitam existumauerunt; & quidem non prorsus inepte. Recte nanque naturaliter semper loquendo tam corporis, quam animae naturalibus uiribus suis, hoc est robore, sensu, uoluntate, & ratione, temporibus omnibus pro naturalis humanae uitae conditione) u tuntur illi, qui cu uirtute,& cum castis, hoc est cu huma-ng naturae congruis moribus, & breuiter cu recta naturaliter indita ratione semper uiuunt. Leuia nanq; peccata, sine quibus diu uiuere homo non potest,n turalis rationis rectitudinem no tollunt; imo ne quidem sensibiliter imminuun grauia autem, &facin rosa crimina isti euitant, non absque forsitan dissicii, rate non parua, exprimi parentis peccato; uitantia' men, si impense illa euitare uoluerint. Amicitiam etiam inter homines uniuersos quam

tum in ipsis est atque aequitatem illi custodiunt.

75쪽

μ D a PRA ID EsY.Deum atque eius legem,quam non solum in lapideis tabulis digito suo ipse Deus insculpsit quae ut dicunt

patres, naturae uim non excedit ;& tota in naturali

quodam Dei cultu ,& proximi dilectione consistit)sed humano etiam generi uniuerse, rationaliq; hominum menti Deus ex creatione inseruit . quae homini quoque secundum naturam uiuenti, qui animal admodum sociabile est, maxime naturalis est; ' legem, inquam, a Deo traditam siue in lapidibus, siue in animis hominum, colunt, summeque reuerenter; cum non nisi Dei ut dictum est & proximi dilectionem spiret uniuersa. od ad Rom.cap.13.

afirmasse etiam uidetur Apostolus cum inquit. enim diligit proximum, legem impleuit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum te simonium dices, non concupisces,etsi quod aliud est mam datum in hoc uerbo innaamatur,diliges proximῶ tuu &c. Et ad Gal. cap. s. Omnis lex in uno sermone impletur. Diliges proximum tuum sicut te strium.

Haec duo profecto, quae uniuersam legem duabus tabulis insculptam, uniuersa*legis mandata complexa sunt, religio uidelicet erga Deum, & amicitia,

siue aequitas inter homines, atque syncera beneuolentia; maxima quaedam uincula sunt, quibus non tantum homines, tum inter se, tum cum ipso Deo, sed orbis etiam uniuersi uniuersas partes seruat inuicem colligatas natura,& princeps naturae Deus. Cunctae nanque creatae res,dixerunt S. Grego. & August. Deum aliquo modo agnostunt& reuerentur. Religio quippe, beneuolentia, cum ad multorum ali rum commodum di utilitatem , tum ad hominem in . primis

76쪽

primis in ossicio naturalis charitatis retinendum, &ad eius praestantiam, & dignitatem maxime faciunt. Quod ad orbis terrarum uniuersi integritatem. conseruationem, amplificationem, & ornamentum conducit praecipue. Cum homo ipse sit omnium,quae in orbe terrarum uniuerso existant, quid praestantiς simum. Homo nanque secundum Aristotelem lib. secundo Physicae auscultationis, & secundum praeclariores Physicos alibi, mundi quodammodo finis est. Secundum D. Ambrosium ad Herennium, est totius naturae finis, uertex, ac princeps. Secundum D.Grego. Nazi net. Rex quidam maximus est; R giam cuius mundum Deus esse uoluit. Post alia propterea cui ad principium lib. Gen. scriptum est) a Deo creatus est: ut alijs rebus cunctis praemissis, ueluti praemisso maximo satellitio, in hunc mundum illustri apparatu, & regia quadam pompa, tanquam

mundi princeps perduceretur . t

Vniuersa igitur homini a Deo donata, siue conn ta, siue non connata, sed extrinsecus desuper Dei beneficentia & largitate attributa beneficia, illi, qui perpenderint diligentius; ex ipsa naturae institutione si minus praecipua aliqua Dei illuminatione &arquitatem inter homines diligentissime custodienti;& Deum silpra se amabunt; ac summos eidem ii mores, hoc est latriae ut poterunt) cultum, summa animi propensione, summaque ueneratione exhibe bunt. Quamobrem in Protagara dixit Plato, quod

homines antequam congregarentur, aut artes allia quas exercerent, aut etiam loquerentur ; statim ab

initio , naturali institutione , Deum adoraueruntac I arasque

77쪽

εs Da PRAari 1 τὸ arasque ei & statuas extruxerunt, & sacra fecerunt. 3Quam rem sacrae literae, ad principium lib. Gen. ca pite . in Caino, & Abele primis post Adam hominibus, multo apertius multoque uerius expresserunt relli non sine pretecipua aliqua illuminatione hoc ipsum isti fecerunt .

Homo bene naturaliter operari, σ sim se Deum

na xubter amare, potest. Cap. Io.

n igitur si ea, quae de hominis praestantia

diximus, uera sunt, ut puto cum omni humilitate esse uerissima audiendi sunt patres illi,& si ph sunt, atque catholici; qui uel bene, recteque naturaliter, siue moraliter operandi, solo generali diuino influxu permanente, aim homini adimunt uniuersam ; uel supra nos, sola naturae institutione , saltem ad studium , ' nobis Deum amari non posse, omnino arbitrantur: Sed ad ista, &ad alia moralium uirtutum opera uniuersia praecipuum aliquod ipsi homini, & iupernaturale subsidium requiri, obstinate contendunt. Hos quidem posteriores qui, supra nosipsos Deum naturaliter amare posse nos, denegant arguit amor ille. quo, & patriam ciuis bonus, & patrem bonus, filius di contra, filium bonus pater prosequitur; atque pe petuo prosequutus est. Cum pro patre filium, pro Llio patrem, & pro patria ciuem, naturae impetu qu dam, formidandae mortis pericula,& contemnere inspiciamus, & perpetuis retro temporibus contem

psisse, atque eorum salutem saluti propriae anteposuisse,

78쪽

L 1 h h fi P xt M s. 6 fuisse, legamus. De ciue autem,& de filio, atque δ.e patre multo minus pater, filius, & patria, quam de uniuersis& singulis hominibus, Deus quorum nihilominus ι & pater & patria est bene merita su nt. Illos uero priores qui hominem ex se bene nat Traliter operari non posse sunt arbitrati pudeat, hom ianem animal animalium omnium praestantissimum, imperfectioris, quam aliud quod uis animal Proicctissimum, ignobiliorisque facere conditionis . Faciunt autem absque dubitatione illi; cum id sini homini pernegant: quod non solum caeteris animantibus omnibus, sed ipsis etiam inanimatis rebus, atque uilissimis elementis omnibus a natura tributum est: Quippe omnia, &singula, generali influxu seruato, pro naturae suae ratione, aliquid agunt; quod in plantis , & in irrationalibus animalibus cunctis uel ad

oculum manifestissimum est; videmus etiam nonnulla elementa, rerum omnium quae in mundo sunt imperfectissima, su a sponte ac natura deorsum fer. ri, alia sursum; homo autem , secundum naturam

seam, soliis, generali tantum diuino influxu suffulctus, nihil operari poterit quando non solum aliquid operari, & agere; sed etiam praestantissimum aliquid

agere, & operari, naturali rectar lationi quam consentaneum prorsus existat li I .

Sunt qui dicant, non posse sine praecipuo Dei adiutorio bene moraliter hominem operari, perfectionis esse in homine, & nobilitatis, non autem imperfectionis.

Sed amabo, quae perfectio in hole est, aut esse pol. priuari illu omni recta naturali propria operatione Θ

79쪽

Adde. Si bene homo naturaliter & ex se operari non potest; nec male utique ex se naturaliter poterit operari. Opposita nanque ciuxta communem&patrum, &philosophantium omnium sententiam si ambo peregrina fuerint; & eorum neutrum subi cto suo naturale extiterit; circa idem subiectum fieri contingunt: ut in quo unum fieri non possit; nec auterum in eo fieri poterit. At quamabsurdum est d, cere, ex se male hominem operari non posse Θ 'Adde tertio. Possitnt quod libro de spiritu&litera cap. 28. afirmauit B. Augustinus impijssimi homines bona aliqua agere. Sine quibus inquit ille sanctiss. doctor bonis operibus, di cilume uita cuiuslibet pessimi hominis inuenitur. homines autem, qui impij non sunt, & feri; sed humani & rationabiles bene ex se aliquid naturaliter operari non poterunt Θ Num diuino speciali adiutorio, bona illa agere homines illos dicemus, qui pessimi, & impijssimi sunt ξ & non potius quadam naturae necessitate Θi inarto. Addimus , quod libro tertio dogn.&lib. 2 a. de Ciuitate cap. 24. & alibi sepius, innumera Opera bona, quae, solo generali influxu diuino suffultus, agere potest ex se naturaliter homo, nulla de praecipuo aliquo Dei auxilio mentione fasthide S. Augustinuo commemorat.

80쪽

. Antiqui probatiores philosophi, an praedestinati.

Vamuis opus moraliter, & naturaliter b num quod ad prsdestinationem nostram, quoquo modo, hoc est non possitiue , sed priuatiue tantum aliquid facere, in superioribus diximus nos ex nobis hoc est nullo praecipuo supernaturali subsidio fulti quod praecedenti capite luculenter satis pro compendij breuitate ost sum estθ facere possumus. Quod opus idcirco opus bonum appellauimus ; tum quia in se bonitatis nonnihil con tineat cum naturali rectae rationi, quae bO'na semper est, aptissime conueniat) tum multo magis, quia diuinae beneficentiae, praeparantique, a que iustificanti gratiae ,& charitati nullum obicem Ppnit, nihilq; ei aduersatur. Non tamen probatiores antiquos Philosophos, Pythagoram, Anaxag ram, Parmenidem, Socratem, Platonem, Aristotelem,&alios multos, quia bene naturaliter, hoc est secundum rectam naturalem rationem uixisse, &re- naturaliter uiuendi praecepta minus contemnem da copiosius tradidisse, illi dicuntur; a Deo propterea praedestinatos,&salutem consequutos eos fuisse, definite assirmabimus. Qu9niam cum per alia multa uitia alij praeter communem omnibus originalem rculpam) tum per superbiam elati philosephantium quamplurimi, praedestinationi suae impedimentum maximum apposuerunt. Fuit enim ut alibi demon- ,

Boetiua antiquis philosophis commune ut

SEARCH

MENU NAVIGATION