Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

pa Pars III Cap. I. De

isti malo obnoxium fieri potuisse, si in aliis circumstantiis positus fuisset . quam se positum deprehendit, ideoque si alium in hac rerum serie locum obtinuisset, vel si in a

lia rerum serie constitutus suillat. Quamobrem cum Deus hunc mundum adspectabilem produxerit f. 76 o. pari. r. Theoc nat. , consequenter hanc rerum seriem g. ss. COImol. , di nexus rerum in eadem sapientia β. 666. pari. r. Theothat. ac bonitate divina constitutus sit β. 74Ο. pari. r. Ileol. nat. ἱ Deo acceptum serendum, quod malis, quibus homines obnoxii fieri possunt, nos obnoxii facti non fuerimus, aut fiamus. Enimvero quia absentia mali innumero bonorum est Is 6. pari. r. Jur. nat. ; qui malum quoddam a nobis avertit, bonum quoddam in nos confert. Bonitatem igitur divinam ex eo agnoscimus,.quod mala a nobis avertantur

Absentia mali bonum privativum est: bonorum autem Privativorum magnus admodum numerus est. Qui bona sua agnoscere vult, non modo animum advertere debet ad bona positiva, verum etiam ad privativa, ut intelligat, a quibusnam malis liber sit. Bonum privativum haud raro majus censetur bono positivo, quo maxime delectamur, ita ut illud eum hoc permutare nolimus. Vix quenquam fore adeo insanum puto, qui malit opibus abundare, quam continuis morbis non cruciari. Notandum vero est, non dari bonum aliquod positivum, quod non conjunctum habeat bo-- num quoque privativum, quatenus nimirum euilibet honoopponitur malum tam privativum , quam positivum. Ita scientiae opponitur ignorantia, error, opinio, R qui scientia polleti, liber est ab ignorantia, errore, opinione. Ut

vero bonitatem divinam ex eo agnoscamus, quod mala a nobis avertantur, considerandus aliorum hominum est status& cum nostro comparandus, hoc modo enim nobis inno

testet, quibus malis obnoxii fieri Possunt homines, & quae a nobis Diuitia o by Corale

112쪽

Agnitione Dei. Hanobis avetia sunt. In hae autem consideratione ratio quo que habenda est malorum moralium: inde nimirum dilaeismus, carentiam alicujus boni physici bonis nostris annumerandam esse, quatenus est remedium adversus mala mo. talia. Ita fieri potest, ut tibi prosit non esse divitem, cum alias luxui deditus non modo sanitati, qua integra frue uris, noceres, verum etiam de genere humano bene mereri negligeres. Bonitatis divinae vestigia ubivis deprehendum turi modo ea lustrare velimus. Quae hie objiciuntur ab iis, qui providςntiam divinam impugnant & omnem sapientiam ac bonitatem Numinis a mundo removent, fatalis necessitatis defensores , de iis dicemus inserius suo loco.

Magnitudinem bonitatis divise agnoscimur, fli cooderemus De magnita- multitudinem rerum, quarum unaquaeque 4femit obur alterius, , dine bonis quam multiplex st hic, atque perpendamas , quod omne bonum, tis divine a- sue naturale, sive acquiptum, Deo acceptum ferre teneamur, quam gnoscenda. inalta sint mala, quae a Deo in bonum Mem diriguntur, quam multa pnt, quae ab unoqu0que avertuntur, is quam multa bona ab hominibus aliis in vos conferantur, quamque multis modis homo tinus alteri prodesse possit. Etenim bonitatem divinam agnoscimus, si perpendamus, quomodo in rerum natura unum inserviat conservationi & usibus alterius l. 4 i. , quod quicquid boni vel natura habemus, vel quomodocunque acquirimus, id omne sit a Deo, & idem eodem modo ad res quoque alias transferatur I. 4 a. , quod Deus mala ad bonum finem dirigat j. 43. , quod Deo acceptum serre teneamur, quicquid boni in nos consertur ab aliis g. 44 . Quod si ergo porro consideremus, quantus hinc emergat tam bonorum positivorum, quam etiam privativorum, quae non minus ac illa ad bonitatem divinam a-Μ a gnoscen

113쪽

Pars III. cap. I. De

gnoscendam faciunt β. 46. , numerus, palam est. Maagnitudo bonitatis divinar cum aestimanda sit ex multitudine bonorum tam positivorum, quam privativorum a Deo in nos & creaturas ceteras collatorum; magnitudinem diavinam utique agnoscimus, si consideremus multitudinem rerum, quarum unaquaeque inservit usibus alterius, & quam

multiplex hic sit, atque perpendamus, quod omne bonum sive naturale, sive acquisitum, Deo acceptum sit ferendum, quam multa sint mala, quae a Deo diriguntur iubonum finem, quam multa sint, quae ab unoquoque vertantur, & quam multa bona ab hominibus aliis in nos Conserantur, quamque multis modis homo unus prodesse possit alteri.

Qui in antefioribus desiderari non passus est attentionem suam, me vel tacente agnoscet, quae hinc inde de magnitudine hujus universi & multitudine rerum in eo existenatium, itemque de corporibus mundi totalibus dicta sunt, ad magnitudinem quoque bonitatis divinae agnoscendam appriis me facere. Cum bonus sit erga alios, qui in eos bona conserte studet g. 697. parr. r. Theol. nat. ἔ ex multitudine

honorum quae Deus in homines & ceteras creaturas con

fert, potissimum aestimanda est bonitas divina. Quamvis enim in hominibus bonitas quoque aestimari soleat ex magnitudine boni, quod in alterum quis confert; non tamen opus est ut in magnitudine bonitatis divinae aestimanda bono. rum sngulorum magnitudinem in se consideremus , non modo quia ejusdem boni magnitudo variat pro diverstate subjectorum, quibus confertur, & haec aestimatio infiniti foret laboris, verum etiam quia certum est, Deum enti euiocunque tantundem conferre boni, quantum salva sapientia

ipsius fieri potest 3. 698. pari. r. Theot. nax. , ita ut unus quisque sorte sua contentus esse debeat, immo nisi sapiena Diuiligod by Corale

114쪽

Agnitiove Dei. 93

tiae divitiae contraria praetendere velit, contentus esse possit. Tacemus rationes alias, ob quas si scrupulosus in magnitudinem bonorum inquirere vellemus, facile in opiniones ho-nitati divinae contrarias incidere possemus, cum mon idem sit hominum, quod Dei judicium, eum Deus omnia referat ad totum universum & omnia attributa sua, homo auistem, quae sibi obveniunt, nonnisi ad statum praesentem suum, immo ne hunc quidem semper considerat, quem admodum debebat. Praestat igitur in judieio Dei aequieseere, eidemque judicium nostrum submittere, & pro cera to habere, quicquid boni a Deo nobis consertur, id satis . magnum appariturum . si consideretur quoad ea, quae insuturum ab eodem dependent: id quod in aestimandis M. neficiis utique attendendum.

q. 48.

Incomprehensibilitarem bonitatis divina agnoseimas, si in F De lacom ymus is dependentiam eorum, qua secuta sunt, a praeteritis, Sprebeoibiti Iuturorum, seu ex praesentibus consecuturorum a praesentibus. Quodsi in b it enim inquiramus in dependentiam eorum, quae secuta sunt, iis divisa a- a praeteritis & futurorum, seu ex praesentibus consecuturorum a praesentibus, cum actus contingentium in mundo determinetur per seriem contingentium, quorum unum

determinatur per alterum quoad actualitatem suam f. 89. μοι quomodo Deus persectionem nostram & status

nostri promoveat, consequenter se nobis bonum praebeat s. 69s. pari. I. Theοι. nat.), inde intelligimus. Enimvero cum non modo futurorum praevisio nonnisi conjectur

lis sit, & plerumque nulla, ac praeterea judicio Dei per

sectissimum censeatur in tuo genere, quod facit ad majorem persectionem totius universi 39 a. pari. r. Theol. ηα. , consequenter bonitatem suam ita exerceat, ut totius

115쪽

s6 Pars III. Cap. I. De

universi persectio promoveatur; quod modum, quo Deus

bonitatem suam in mundo exerceat, nobis minime repraesentare valeamus agnoscimus. Quoniam itaque co

gnoscibile nobis incomprehen libile est, si modum, quo

est, vel fieri potest, nobis minime repraesentare valemus II o. pari. r. Theol. nat. I si inquiramus in dependentiam eorum, quae secuta sunt, a praeteritis & futurorum a praesentibus, incomprehensibilitatem bonitatis divinae agnoscimus.

Qui demonstrationem praesentis demonstrationis attenta mente perpendit, is animadvertet, dum inquirimus in deis 'pendentiam praesentium a praeteritis, nos animo concipere quandam ideam modi, quo Deus bonitatem suam exercet; dum vero porro perpendimus , dependentiam sequentium a praecedentibus, ut eandem penitus perspiciamus saltem quoad nos requiri praeterea praevisonem suturi, quomodo hoc a praesentibus dependeat intelligamus; dum denique ad animum nobis revocamus, a Deo omnia referri ad persectionem universi, & quam exigua nobis si praevisio futuri, si vel maxime ad nos saltem restringatur, modum, quod Deus bonitatem suam exerceat in hoe universo, captum nostrum longe superare, ideoque in comis prehensbiutatem ejus nobis innotescere. Probe notandum est bonitatem Numinis optimi nobis esse incomprehensibilem, ne nostra de eadem judicia praecipitantes a vero abe remus & in bonitatem divinam injurii evadamus. Quam obrem e re praesenti esse duximus, ut ad demonstrationem

praesentem rite perpendendam attentionem excitaremus. Nota abhorret a notionibus communibus, ut in aestimandis h nis rationem habeant dependentiae eorum, quae sequuntur, 'a praecedentibus, quamvis id potissimum contingat, si ab iis, quae in praesenti bona existimabantur, dependeant postea mala , cum mala in se magis trahant attentionem quam

bona, ut confideremus, ea non fuisse enitura, nisi 'alia in Diuiligoo by GOoste

116쪽

Agnitisve Dei. 97

praeextitissent. Qui vero hane dependentiam admittit

in malis, eandem quoque admittere Unetur in bonis ut admittendam agnoscat vel unico exemplo Iosephi a fratribus in servitutem venditi doceri potest I. 683. pari. i. Theol. nat. . Non tamen opus est, ut exempla e longinquo petamus. Unusquisque enim ex seipso hoc agnoscere potest, modo ea, quae tibi Obvenerunt, ad animum reo vocare voluerit. Poteramus hic quoque provocare ad incomprehensibilitatem magnitudinis bonitatis divinae per integrum universum dissulae, quam alibi demonstravimus &uberius explicavimus fg. 743. para. r. TMol. nat. . Sed quae ex alibi dictis intelliguntur, ea hic Prolixita urgere no

lumusa

s. 49. Inserviatilitatem bonitatis divine agnoscimas, fl per adamus De insimi de bonitare Dei judicari ηοη pol, nis in relatione ad idtum bilitareboniisv um , omnia ipsus attributa, siusmodi autem judicium ut talis divisa feramus, impossibile vobis esse. Quodsi enim perpendamus, agnoscenda.

si de bonitate Dei judicium serre debeamus, in quo nihil

desideratur, necesset esse, ut id, quod nobis, vel creaturae cuidam alii obvenit, reseratur ad totum universum, . sicque conspicuum reddatur, quidnam id conserat ad peris lectionem totius universi, ut hoc aptum sit ad patefactisendum persectionem Dei summam l. 673. pari. r. Theol. nati ; extemplo videmus, fieri minime posse. ut exactum de bonitate ipsius judicium seramus. Et idem ulterius patet, si consideremus, nos judicare minime posse, quid conveniat in hisce omnibus attributis divinis conjunctim sumtis. Quamobrem cum bonitas nobis inscrutabilis sit, si modum , quo quis Perfectionem alterius promovet, non penitus perspicimus, nec certo cognoscere valemus β. 73 i. pari.t. πωι nat inscrutabilitatem bonitatis di

O iam Ethisa Pura III.) N vinae.

117쪽

93 Pars IIL Cap. I. De

vinar agnoscimus, st perpendamus, de bonitate Dei ii diras non posse, nisi in relatione ad totum universum de omnia ipsius attributa, istiusmodi autem iudicium ut fer aeus, impossibile nobis esse.

Inserutabilitati bonitatis divinae plurimum lucis assund tur, si perpendamus multitudinem rerum, quae ad notitiam nostram pervenire non possunt 3c de quibus expressius diximus, cum de inscrutabilitate intellectus divini agetemus a . . Quoniam enim Deus emi cuicunque tantumlem confert boni, quantum salva sapientia eidem conserri potest f. 69 Para. r. Theoc nae.)ὴ ad bonitatem Dei agnosce

dam non modo faciunt bona, quae nobis obveaiunt, Uerum etiam quae respieum entia cetera quaecunque in uni- verso existentia. Non est, quod objicias, impossibila esse ut haec a nobis cognoscantur: impossibissatem a gnoscerσdebes, consequenter animum ad eandem attendere, squi derecinserutabilitatem agnoscere velis. Cumque praeterea multiplici modo Dein bonitarem suam erga nos demonstret, quaπ' omnia expendenda sunt, ut eandem agnoscamus l9. 42. ersem. λ; omnia illa bonorum genera quoque perpendenda

sunt, ut inscrutabilitatem bonitatis divinati tanto clarius percis piamus. Immo cum omnia, quae Deus decrevit, ab eodem prorsus distincte cognita fuerint; ad insculabilitatem tam bonitatis, quam sapientiae divinae agnoscendam etiam faciunt. quae de inscrutabiIitate intellectus divini demonstrata suerunt

3. aro, ejusdemque magnitudine T. aue, Quia denique bonitas divina per sapientiam quas remingitur 3. 698. 'parni δ. . Thos. πα. , quae de sapientia divina agnoscenda prolixe admodum demon tiavimus . 33. euen. , ficuti ad boni-

. . talem divinam in se agnoseendam , ira etiam ad inscrutabelitatem ejus agnoscendam haud parum conserunt.

118쪽

ti cuius Omnia sequentia dependent ab omnibas praeces utibis, se tinia scientia Dei versalem atque optimum. Etenim mundus hic adspectabilis & agnoscenda. quicquid in eo datur, dependet ab omniscientia Dei per nexum rerum, quatenus uni versalis & optimus est g. sio. pari. r. Theol. vat.9, & Vi hujus nexus est speculum omniscientiae divinae, quatenus is universalis & optimus est f. 8ii. pari. I. Theol. nat. . Universalitatem hujus nexus a posteriori agnosci posse patet ex iis, quae de argumento pro eXistentia Dei a posteriori ad sensum communem reducendo iupra domonsti avimns . ai. . Inde autem patet, omnia quae fiunt in hoc mundo, praescibilia esse, modo intellectus sussiciat ad ea distincte cognoscenda, quae in hac rerum serie continentur. Quamobrem cum dubitare minime possimus, Deum, qui mundum hunc produXit k.76 o.part. r. Theol. nat. I ideam quoque ejus, qua sibi eandem repraesetitavit, habuisse, sicuti artifex, qui opus quoddam artificia e facit, ideam ejus habet, cui convenienter id facit ; nec dubitare possumus, omnem quoque seriem rerum Deo penitus peris spectam fuisse, antequam mundum faceret. Ex universaliis late itaque nexus colligi potest omniscientia Dei, quatcnus eadem comprehenduntur omnia, quae in mundo eveniunt, praeterita, praesentia & futura g. 3or. pari. r. Theol. nat. . Nexum Vcro rerum esse Omnium possibilium optimum , quamvis certo a posteriori agnosci posse non videatur ; sussicit tamen probabiliter agnosci. Vidimus nimi. rum insuperioribus, Deum tanta sapientia secisse hunc mundum , ut suo judicio aptus sit ad patefaciendum summam perfectionem suam I. 36. . Quoniam itaque ex nobis ipsis agnoscimus, non fieri a nobis omnia , quae fieri possunt, seu intrinsece possibilia sunt, ideoque nulla apparet ratio, cur non plura intrinsece possibilia Na admit-

119쪽

Pars III cap. I De

admittere debeamus, quae in hac serie rerum adactum minime perducuntur; ideo nil obstare videtur, quominus inde colligamus, Deum elegisse um nexum, quem fini a se intento maxime convenientem judicavit, id e que optimum. Inde autem patet, Deum nou modo scire ea, quae in hoc mundo eveniunt, verum etiam cetera,

quae possibilia sunt. Atque hinc mani siestum est, si per

pendamus nexum rerum, vi cujus sequentia a praecede libus omnibus dependent, esse universalem atque optimum, omniscientiam Dei consideratione hujus mundi a nobis ais gnosci g. 3οι. pari. I. Theοι. nat.

Ut ex consideratione hujus luniversi sngula attributa di- . vina demonstrativa ratione immediate colligantur ex iis, quae in mundo observantur, fieri non potest; sed susscit, probabiliter eadem agnosci, quantum lassicit ad persuadendum. 3c Varii dantur persuasionis gradus pro diversitate' subjecto rum. Qui vero per demonstrationem convicti sunt, in hisce, quae sciunt, experientia confirmantur, quae per se s la nonnisi probabilitatem parit. In agnitione Dei ex conis templatione hujus univers dc eorum , quae in eodem exiis stunt, hausta, nihil singulare obtinet, quod non eodem modo sese habeat in cognitione rerum naturalium per eu perimenta capienda: neque enim experimenta omnia sunt decisiva, ita ut rerto constet id esse verum, quod inde colligitur, sed quaedam saltem ad probabilem cognitionem lassiciunt, haee ipsa tamen veritatem aliunde demotio stratam confirmanr, quatenus quod scitur experientiae eon. forme deprehenditur, quia experimentum sussicit ad red. dendam rationem ejus, quod quaeritur. Qui in philoso. phia experimentali versati sunt & ad experimenta sussieienistem attentionem attulerunt, iis non ignora loquor. Absit itaque, ut quis acumine suo abusus scrupulosus urgeat requisita Paedam ad veritatem, quae adhuc deficiunt, ut

120쪽

Agnitione DA

probabilitas vertatur in scientiam g. 374. Log. . Qui acuti

res sunt, via demonstrationis ad scientiam eniti debent, &iostquam ex Theologia naturali eandem hauserunt, consieratione hujus univeis eandem confirmare tenentur, ut quae sciunt, re ipsa quoque experiantur. Ita nimirum acu.mine suo recte utuntur, non vero ab usu ejus in dubitatioonem adducunt, quae certa sunt, ad labe saltandam agniti nem Dei, quae est hebetiorum. Susscit Deum agnosci pro modulo intellectus uniuscujusque , ut e ultus ipsi debitus praestetur. Quodsi quis in agnoscendo Deo consideratione hujus universi fuerit assiduus, & per ea, quae cognoscit . a P petitum determinet ad ossicia ipsi praestanda; in iis deinceps, ad quorum certitudinem requisita quaedam desderantur, multa tacite influunt in assensum, quae eundem sisemant, ut non minus immotus sit, quam si vi demonstrationis fuisset extortus. Quibus non tantum acumen est, ut scrupulosores in exquirendis rationibus esse possint, hi omniscientiam Dei sbi facile persuadebunt. modo eogitent, Deum mundum fecisse & artificem intelligere opus suum, quod secit. Sed mox ostendemus, quomodo ab hebeti

ribus in agnitione Dei sit progrediendum. Omniscientie divine magnisadinem agnoscimus, s confidere- De magnit mus multitudinem rerum in hoc universo existentium S eventuum due omniis eodem. Etenim res in hoc universo existentes A even- scientia div

tus in eodem sunt Objectum omniscientuae divinae, in quona noscen acquiescere possunt omniscientiam divinam consideratione da. hujus universi agnituri, quamvis inde paulo acutioribus& solertioribus etiam tranulus pateat ad cetera, ad quae omni scientia divina in omni sua latitudine extenditur

3o I. pari. 1. Ποι. nat quemadmodum ex demonstiati

ne propositionis praecedentis quodammodo perspicitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION