Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Ista Pars III. cap. I. De

est, sive mundus existat, sive non existit. Falluntur ideo, qui sibi persuadent, Deum praeter se indigere rebus allia delectationis causa, ut voluptate quadam perenni frui possit. Persectionem suam summam agnoscit ex seipso, nec

demum opus est ut faciat mundum, ex quo eandem agnoscat. δ

da. mundum secit, cum nihil extra ipsum existebat nullum' quoque extitit ens, quod eum ad faciendum mundum adigere potuisset. In producendo itaque mundo liber fuit ab omni coactione externa. Enimvero quoniam porro sibimetipsi sufficientissimus est, nec ulla re alia quom docunque indiget; non sui gratia mundum produxit, conis sequenter alterius cujusdam finis causa in creaturis quibusdam obtinendi. Produxit itaque mundum, quia ipsi placuit finem istum obtinere aliorum causa. Neminem sore puto, qui hinc non intelligat, Deum libera sua voluntate, libera scilicet tam ab omni coactione externa, quam interna mundum produxisse. Quamobrem voluntatem Dei

liberam agnoscimus, si perpendimus, quod mundum 1 cerit, quo nullo modo indigebat sibimetipsi lassicientissimus di cum nihil extra ipsum existebat.

Constit Deum feeisse mundum, ut summam suam perini sectionem patefaceret l. 629. pari. I. TMol. nat. . Non opus erat mundum produci, ut ipsemet inde perspi. ceret persectionem suam summam, cuius sibi conseius est, etiamsi nullus existat mundus. Eandem igitur patefacere voluit entibus aliis, creaturis nimirum intellectu praeis, ditis Diuiti tiis Corale

142쪽

Agnitione Dei. I 23

ditis, quales nos homines sumus, Uidebimus autem deinceps ex speciali tractatione de praxi ossiciorum erga Deum. quod is nobis patefaciat persectionem. suam summam, ut nos eadem delectemur, consequenter ut nos smus selices. Et hoc modo finem , quem per creationem intendit, obtinet in entibus aliis , non sui causa, sed ipsorum gratia. Quod si perpendamus, non est quod dubitemus Deum libertim a sua voluntate produxisse mundum, Ponamus artificem non alia de causa facere opus artificiosssimum, quam ut artem, qua pollet, aliis patefaciat, nulla spe lucri adductum, sed aliis id spectandum exhibiturus. Ecquis inde non colliget, ipsum liberrima sua voluntate fecisse hoc opus. Casus igitur hie cum existat in creatione mundi , ecquis non inde smiliter colligat, eum liberrima Dei voluntate factum esse ' Ex demonstratione autem propositionis praesentis & ex iis, quae ad eandem annotantur, intelligitur, cur hic demum de liberrima Dei voluntate agnoscenda agatur, postquam de aliis

eonsderatione hujus universi de Deo agnoscendis egimus. Quamvis enim sequentia ex antecedentibus non demanstrentur , quemadmodum in Systemate ; cognitio tamen unius pendet a cognitione alterius, etiam quando Deum confide. ratione hujus universi agnoscimus, ut alia certo non agnoscantur, nisi ante cognita supponantur alia. Hanc dependentiam in cognoscendo facile advertet, qui ad anteceden. tia attentionem debitam attulerit.

g. 62. Nutio Dei, quae confideratione hujus unives acquiritur, haec Qualis notio est, quod si ens a se, quod necessario existit, sibimetin sus iω- Dei eου tissimum , autor creator h sis mundi, intellectu es voluntate ratione hujor liberrima atque Omnipotentia praedum, sapientia ac bonitate summa, inives ae- omnisolentis V ratione maxima lastructum. Consider tione enim quiratur.

hujus universi agnoscimus, Deum ne sario existere g. I a.

143쪽

Iet4 Pars III Cap. I. Deo IJ, eum esse ens a se sy. & sibimetipsi lassicientissimum

l. 6o. , atque aeternum s6. , putorem hujus universi, quatenus idea mundi est actus intellectus ipsius . a 3.

& creatorem mundi, quatenus rationem existentiae non

in se, sed in Deo habet . ia.) ideoque ab ipso ad a

ctualitatem perductus, eundem intellectu a 3. & voluntate libera I. 6 i. , atque potentia maxima clla praeditum β. a 8. a 9), esse sapientissinium 33. cis My. , summe bonum j. 4 i. N seqq.), oiuniscium β. so. Si &ratione summa praeditum 3. 34. 3s. . Notio igitur Dei. quam consideratione hujus universi acquirimus, ea est, quam in propositione praesente exposuimus.

Videmus itaque, qualem se Deus per mundum hunc adspectabilem nobis malastare voluerit, & quampam de eo notionem nobis formare debeamus, ne incidamus in perversas de Deo opiniones eultui divino vero & licitati nostrae adversas. Probe autem notandum est, qui Deum a posteriori, seu consideratione hujus univers cognoscit, non sollicitum esse debere de definitione, tanquam conceptu primo, seu fundamentali, unde cetera deducuntur; sed quaecunque de Deo cognoscit, ea ipsi tribuere tenetur& quocunque ordine notione sua comprehendere potest. Agnoscere saltem tenetur, Deum esse, qui secit hunc mundum,& eidem convenire attributa , quae in propositione narravimus. Qui exquisitam scientiam inhiat . is systema Theologiae naturalis sibi cognitum atque perspectum reddere tenetur. Qui vero hebetiores sunt, quam ut demonstrati nes capiant, vel quibus tantundem otii non est . ut eam diligentiam asserre possint, quanta ad vim demonstrationum pereipiendam requiritur, rudiori ista Dei notitia ex eontem. platione mundi hujus adspectabilis hausta contenti esse possunt, modo eadem utantur, quemadmodum deinceps docemus.

144쪽

Agnitione Dei. Ias

I. 63. Notio Dei con si eratione unives acquisita augetar iis, qua QMomo inde necesaria consseque tia inferuntur, ta vi demonstrationis in Sy notio Dei stemate perficitur. Etenim quae ex cognitis necessaria conse- considerati quentia inseruntur, non minus subjecto convenire agnosci- ne vomerymus, quam quod de eo erat cognitum, veluti si ex au- mero laterum figurie rectilineae insertur numerus angu-gω- Niorum, ternarius e. gr. in triangulo, septenarius in hepta- persciatur.

gono, aut determinabilitas trianguli per tria puncta situ data, heptagoni per septem. Cum itaque hinc agnoscamus Deo convenire, quae consideratione hujus universi nobis non innotuerunt, notioni eadem acquisitae accedunt plura, quae adhuc incognita manserant, consequenter notio Dei consideratione universi acquisita augetur iis, quae inde necessaria consequentia inseruntur. Quod erat unum. Enimvero in systemate Theologiae naturalis demonstrantur non modo ea, quae consideratione hujus universi nobis immotescunt aut necessaria consequentia inde inferuntur; sed etiam alia, quae concatenata ratiocinio

rum serie exinde ulterius deduci possitiat, quemadmodum systema evolventi apparet. Quamobrem ex eodem non tantummodo acquiritur certa Dei cognitio g. 3. pari. r. Theol. ηat.9, sed multo plura etiam de Deo cognoscuntur, quam si in consideratione hujus universi subsistimus,& omnia, quae cognoscimus, intimius perspiciuntur, immo etiam acutiores efficimur in observandis iis in hoc mundo, quae ad Deum agnoscendum ducunt. Quamobrem patet notionem Dei vi demonstrationis in systemate perfici.

Quod erat alterum.

145쪽

I 26 Pars III. cap. I. De

Quamvis itaque consideratione hujus universi Deum sagnostere debeamus, & per hoc universum Deus sese hominibus manifestat, non tamen propterea in notitia Dei hoc modo acquisita subsistendum est. Dedit enim Deus homini rationem, vi cujus ad intimiorem ipsius cognitio. nem penetrare potest. Quamvis itaque Deus nos iis, quae

in hoc mundo Observamus, excitet ad agnitionem sui; non tamen frustra dedit rationem, qua panditur via ad ulteriora. Uoluntati ipsius non minus consirme est, ut scientiam eorum, quae de ipso beneficio rationis cognosci possunt, ex systemate hauriamus, quam ut notitiam ipsius consideratione hujus universi acquiramus. Equidem scientia non est cujusvis; non tamen Propterea negligenda ab iis, qui ejusdem sunt capaces, scientia sua profuturi. 'Patet sane ex iis, quae huc usque a nobis tradita sunt , agnitionem Dei consideratione hujus universi acquirendam non ejusdem gradus esse respectu omnium hominum, cum observationes eo facientes omnes non sint cujusvis, sed multae a tamen. dae sint fide aliorum, ut ampliorem Dei notitiam acquira. mu . . .

g. 64. Deum est' Quoniam consideratione mundi cognoscimus, Deum spiritum habere intellectum f. a 3. , & voluntatem liheram g.

quomodo a- 6 r. , spiritus autem substantia est intellectu & voluntate enoscatur. libera praedita 643. PDG. rat.9; Deum esse spiritum agnoscimus, quia hoc sequitur ex eo, quod consederatione hujus

universi de eo vobis innotescit. Non est, quod obiicias, quando existentiam Dei ex

contingente existentia hujus universi colligimus, nos vi principii rationis sussicientis inferre, quod detur ens a mundo diversum, in quo continetur ratio sussiciem, cur hic mundur existat g. ao. , consequenter cum hic mundus materialis

146쪽

Agnitione Dei.

tialia sit, Deum substantiam immaterialem deoque spiritum

esse debere. Praeterquam enim quod non substantia imis materialis omnis spiritus si, nee inde recte insertur, quodens istud, in quo ratio lassiciens existentiae hujus mundi continetur, hoc est, Deus sit substantia immaterialis. Quando nimirum ens istud diversum a mundo dicitur, non aliud indigitatur, quam quod non pertineat ad mundum, nec in existendo ab eodem dependeat.

9- 6s. . Similiter cum consideratione mundi agnoscamus, D De omnipmum nosse omnia, quae in hoc mundo eveniunt l. 3 o. ,sentia diviva ipsas etiam hominum cogitationes l. Ia. , certum Vero agnoscenda. nobis sit, nos esse ibi praesentes, ubi quae fiunt a nobis c gnoscuntur; ideo hinc inserim.s: Deum esse tibivis praesentem, nec ullum in modo fingi posse locum, in quo consspectu nostro D um priuare possimus.

Ρraesentiae notionem maxime confusam habemus, nec minret dissicultate eam ad distinctam reducere I. Io I 8. partit. Theonnat. . Ac ideo praesentiam rerum ex aliis, quae in ipsis observamus, colligimus. Ita rem nobis esse prinsentem agnoscimus, quam videmus, aut alio sensu percipimus. Animam esse praesentem in corpore inde inferimus, quod corpus in animam, anima in corpus agere videtur. Ast quomodo substantia quaedam simplex corporibus. imomo corpus unum alteri praesens st. ex definitione praesenotiae ostendere minime valemus. Quamobrem cum consideo ratione hujus univessi agnoscamus, Deum agnoscere omnia, quae in mundo fiunt, ipsas etiam nostras cogitationes; inde facile inferimus, Deum esse ubivis in mundo praesentem, etsi omnipraesentiae notionem non habeamus, quae lassicearet ad intelligendum quomodo Deus praesens sit. At inintalibus sussicit, ut hoc saltem modo agnoscamus, Deum

147쪽

Pars III. Cap. I. De

ubivis esse praesentem. Acutioribus vero inserviunt, quae de omnipraesentia Dei & rerum aliarum praesentia demonstrata sunt f. Io ι 3. seqq. Pati. I. Theol. natu .

De unitate ' Similiter quia rerum n us in hoc universo universa Dei agno- lis est, ex quo pleraque, quae de Deo consideratione hu-scenda. jus universi nobis innotescunt. Uniguntur per antea demonstrata, & in eo etiam continoretur mala, quae sapientia g.

3 8. & bonitate divina ad bonum finem d iriguntur 3. 43. , ita

ut mundus non aliter spectari possit quam tanquam ens unum, Deam ese nonnisi unum vi principii rationis sufficientis colligimus, quatenus nimirum patet, in Deo uno nos repcrire rationem sufficientem existentiae hujus universi.

Unitatem Dei ex universali rerum nexu non ante collis gimus, quam alia nobis innotuerint de intellectu divino. cujus actus est idea adaequata hujus universi, R de sapientia ae honitate divina , vi cujus rerum ordo atque nexus constitutus. Ita nimirum intelligimus, mundum totum esse opus unius opificis, ac sine ratione fingi plures, quemadmodum inventor machinae alicujus artificiol, nonnisi unus

esse agnoscitur, sit ita quod in faciendo opere suo uti velit aliorum opera: id quod tamen in praesenti absque ulla ratione, ideoque nonnisi precario sumeretur. Sane si consideremus, Deum habuisse ideam totius mundi & eandem sibi forma sse, ac eidem competere potentiam ad actum perducendi, quod intrinsece lanaummodo possibile intelligitur, non praeexistente alio, quod quomodocunque in actualitatem influere possit; facile agnoscitur, ipsum auxilio alieno non habuisse opus, ut mundum mente conceptum ad actum perduceret, Ne vero eos confundant mala, quae bonitati divinae primo intuitu adversari videntur. attentio dirigenda est in directionem malorum ad bonum finem a Diuitig oste

148쪽

Agnitione Dei. Ia

finem, quae ipsa dueit ad bonitatem divinam agnoscendam, si rite expendatur I. 43. . Non vero dissitemur, unit tem Dei ex nexu rerum universali multo evidentius colli. o, si via demonstrationis singula in systemate intimius eois gnovimus & perspeximus, quemadmodum idem non modo in ceteris omnibus, quae de Deo consideratione huius universi nobis innotescunt, obtinet, verum etiam dudum exin 'ploratum est, quod scientia observatores in observandoessiciat aeutiores , bc quod quae ex observationibus colliogunt ipsa sint evidentiora quam ceteris scientia destituistis. Christiani in Deo uno tres agnoscunt Personas sed nee eonsideratione hujus universi Trinitatis notio nobis ingignitur, nee via demonstrationis eam assequi valemus. Quamobrem recte contendunt Theologi, eandem esse su-Pra rationem & atro carbone notant eos, qui ex principiis rationis eam explicaro ausi sunt, fingentes nimirum Trini ratem prorsus diversam ab ea , quam ipsimet constentur. Habet Theologia revelata, quae naturali superaddit, ex ipsa, non ex hac haurienda.

I. 67. Ad providentiam divisam agnoscendam nos ducit bonitas di- De pris vina, si perpendimus, abunde suppeditare in hoc universo que addentia dis

conservationem nostram, immo etiam ad Uit m commode ac jacun- na agnostea-

de transgendam faciant, ipsa mala dirigi in id, quod nobis M. bonum est, ac simile quid etiam observari in regno animali , se-aetabili, s vel maxime ultra n progrediamur. Huc etiam pem liuet quia Deus bomlam obliget ad custodiam legis natarea 73. 274. pari. I. Phil. prast. univ felicitatis acquiren-ὰἴ ae conservanda unicum medic l. 397. 398. pari. r. Hi B. antu.). Inde nimirum intelligimus, Deum actiones creaturarum dirigere ad certum finem, consequenter munis

149쪽

I3o Pars III. Cap. I. De

natione potissimum providentia divina consistit g. 9aa.

pari. I. Theol. nat.). Deus providere dicitur rebus, quatenus eas conservat &gubernat, atque ad actiones earundem concurrit I. 9aa. Part. I. I beol. nat. . Sola conlideratione hujus universi conservatio mundi & concursus ad actiones creaturarum non concipitur, quemadmodum satis superque apparet ex iis, quae de conserWatione & concursu divino demonstravimus 84 O. er seqq. pari. r. Geu. nat. . Equidem si cogiteomus , Deum potentia sua produxisse mundum, vix dubitandi quaedam ratio nobis superesse videtur, squod eundem

quoque, si ita ipsi visum fuerit, destruere possit, ac ideo

hanc rerum seriem continuari, quia Deus vult, ut continuetur; inde tamen nondum constat, utrum res in mundo

taria vi continuent existentiam, quemadmodum opus ab re iactum sne ejus opera subsistit, ubi ab eodem perfectum suit, an vero Dei potentia non minus opus si ad existentiam continuandum, quam ad accipiendum. Quamodiu autem hoc ignoratur , nec coueursus Dei ad actiones patere potest. Quoniam igitur horum cognitio ex syst male haurienda, ideo sufficit, si consideratione hujust mundi agnoscamus , nihil casu evenire in hoc universo . sed prouti sapienter a Deo fuerunt decreta, & omnia dirigi ad hune finem, ut nihil desit, quod ad conservationem erea. turarum facit, ac inprimis non modo ad conservationem. sed felicitatem quoque hominis, ut ubivis bonitatis divinae vestigia deprehendamus. Et huc potissimum quoque animum advertunt homines, quando de providentia divina quuntur, dum sbi repraesentant Deum curam creaturarum gerentem instar patris, qui curam liberorum suorum habet,

ut ipsis bene st. Et hic ipse modus Deum homini quoque

providentem repraesentandi nos ducit ad agnosceodam pro vi. dentiam divinam ex lege naturae, cujus autor Deus est g. 273.

150쪽

Agnitione Dei. I 3 I

I 4. pari. r. PAL pra I. unis.' , eum constet patrem, qui, curam habet salutis liberorum suorum, ipss dare praecepta salutaria, juxta quae dirigant actiones suas, ne fiant infortunii ae infelicitatis suae fabri. Dubitari poterat, an con- fideratione hujus universi ducamur ad agnitionem legis naturae, ut inde porro colligere valeamus, ad gubernationem mundi, quae pars maxime conspicua providentiae est, etiam referendum esse, quod legem naturae tulerit. Enimvero cum nos demonstraverimus, lege naturae nos obligari ad determinandum actiones liberas per easdem rationes finales, per quas determinantur naturales, non vero per diversas, seu ad non determinandum per diversas f. Is . para. r. Phil. pract. tiniυ. ', consideratione nostri, quatenus sumus pars mundi, quin ducamur ad agnostendam providentiam divinam exinde, quod Deus dederit legem naturae, dubitandum non est. Nimirum quemadmodum legibus motuum regun

tur actiones corporum & lege motuum coelestium corpora vmundi totalia, ut agant fini a Deo intento convenienter, ita lege naturae homini lata reguntur actiones humanae, ut eidem fini convenienter agant.

q. 68. Deum esse Dominum totius mundi , omnium, quae in eo sunt, De dominio agnoseimur, Ji perpendimus mundum integram ab eo factam esse , nulla Dei in erra- materia prae sente. Sive enim supponas, Deum statim pro- turas agno- duxisse mundum ea forma, quam habet, sive sumas, eumscendo. ex materia formasse corpora & suo deinceps ordine digessisse; cum satis constet, si materia tanquam massa uniformis spectetur, eam rationem sussicientem existentiae in se non continere β. 3 o. , a Deo eandem factain esse admittendum est, ut cx ea formaret mundum. Atque ideo in utraque hypothesi Deus & materiam. & ex eadem cor

pora secit, ex quibus mundum composuit. Mundus ita- R a que

SEARCH

MENU NAVIGATION