Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

In Para. III. Cap. I. De

que integer spectandus est tanquam opus Dei ex materia sua, non aliena factum. Nemo non intelligit, si artiseκ faciat opus ex materia sua , id esse suum, nec quenquam alium jus quoddam in eo habere. Quamobrem totus quoque mundus curn omnibus , quae in eodem simi, solius Dei sunt , nec datur ens aliud , quod ullum jus in eodem , aut re quacunque ad eundem pertinente juS quoddam praetendere potest. Et hoc modo patet, si per- Pendamus mundum integrum a Deo esse factum nulla materia praeexistente , a nobis agnosci, quod sit totius inui di & retum omnium in eo existentium dominus.

Quando dominium Dei consideratione hujus universi agno scere volumus ; sussicit ut sumatur, eum esse rei dominum,cujus res est & in qua nemo alius jus quoddam praetendere potest, . non vero opus est, ut ex definitione dominii deducatur, De. . um dominium in .mundo & rebus in eodem existentibus habere. Neque alud intendimus agnitione dominii Dei, quam ut constet, omnia in mundo esse Dei, nec que quarn in re ulla ius quoddam sbi vindieare posse, independenter a Deo sibi competens: immo ipsum hominem, qui non minus, quam res ceterae in creaturarum numero est, esse in dominio Dei.

dominiam

has compe- των respectu Dei.

. 6 9. Quoniam omnia, quae in mundo sunt, Dei simi

68. ; Deus quoque tanquam dominus de iis disponere potes, provii placuerit, S mmnhi vi bonitatis suae humini concesit vissum earum rerum, quc conservationi es usibus ejus inserviunt g. 4 I.), consequenter homo, qui dominium habet respectu hominum aliorum in re quadam, non est xhi usuarias respectu Dei. Hine in scriptura sacra origo dominii hominibus eo Peteolis deducitur a Deo, qui usum rerum iisdem liberum . kcis. Disitirco by Gorale

152쪽

Agnitione Dei. 333

seeit. Et Deus lege naturae, quam ipsis dedit, usum istum resti inxit ad ossicia eadem lege homini praesari pia . ut ideo re sua abutatur , si utatur aliter, quam ad satisfaciendum . iisdem. In Moralibus plurimum resert hoc nosse, quemadmodum suo loco vidubimus, ideoque probe notandum v nit. Nimirum si jus nostrum, quod in re habemus, con-sderemus respectu Dei, id non est nisi jus proprium di. ponendi de usu rei secundum legem a Deo nobis pro scriptam, tumque translatio dominii in alium non est nisi translatio hujus juris, quod ad usum rei a Deo nobis eo niseessum est, ut ideo jus hoc, quod ab initio erat commune, introductione dominiorum nonnisi proprium factum suerit. Etenim iacto hominum jus natura beneficio Dei nobis competens in se mutari non potuit , utpote non a voluntate nos ita, sed potius a voluntate divina dependens. Neque verendum est, s hoc modo dominium spectamus, id ullo modo adversari iis, quae vel in Jure naturae de dominio demonstrantur, vel in civili de eodem traduntur.

Nulla datur inter Iuris prudentiam & Ethicam propterea repugnantia, modo singula penitius inspicias.

Animam nostram quandam Diluminem habere agnoscimus, si De imagine ea ,-de intellectu ac voluηtate divisa, itemque sapientia , bonue Dei in an late consideratione hujus, univery poscimus, cum iis conferamur, ma nostra quorum de anima nostra nobis conscii sumus. Etenim si ad ea agnoscenda. attendamus, quorum nobis de anima nostra conscii sumus,

imanifestum nobis est, nos habere intellectum & voluntatem , & quatenus Observamus, nos propter finem agere& mediis ad eum ducentibus uti, atque aliis inservire pos se, nos sapientiar g. 678 Nach. rat. & bonitatis esse capaces novimus I. 693. pari. r. Ibees. nat. . Quodsi ergo

153쪽

I34 Para III. Cap. I. De

tate consideratione hujus universi agnostimus . 4 i. D seq7. , cum illis conserimus, quarum de anima nostra nobis conscii sumus, habita tamen ratione magnitudinis intel

47. , aliqualem animae nostrae cum Deo similitudinem agnoscimus f. I9s. Onto .

Conspicimus in anima nostra imaginem quandam diviniatatis , quae ipsi per essentiam suam inest, & eam aptamessicit ad Deum agnoscendum f. Io 9 s. part l. TMol. uar. Ast imago hare Dei naturalis, quae dicitur, non confunden da cum imagine Dei primo homini concreata , de qua loquuntur Theologi, quam per lapsum amissam & regeneratione instaurari docent in Theologia revelata. Cavendum tamen est ne hane similitudiuem latius extendamus, quam Par est, ne in anthropomorphismum subtilem incidamus, quo Deo

Per modum animae repraesentato tacite tribuuntur limitati nes 3. 33 o. para. a. Tris. nati . Ex eo enim manant errois

res naturae divinae advelfi complures g. so . seqqpart. nTheol. nat. . Quamobrem in demonstratione diximus, habendam esse rationem magnitudinis intellectus, si pientiae& bonitatis divinae, ut intelligamus, non omnimodam dari inter animam & Deum similitudinem sed saltem aliqualem. Facillime autem praecavetur, ne in anthropomorphismum subtilem incidamus, si notemus, 'a Deo removendas esse Omnes limitationes , quae animae nostrae insunt: id quod imbeeillioribus, qui vim demonstrationum capere Mequeunt, persuadetur, si magnitudinem, inserutabilitatem & incomprehensibilitatem intellectus divini , itemque sapientiae ac bonitatis divinae ad captum eorum repraesentes. Nihil magis solenne est hominibus, quam ut naturam universam 8cres quascunque naturales in agendo fingant ad smilitudinem sui: quod quantum nocuerit scientiae physicae ac theo in rix

154쪽

Agnitione Dei. I3

riae medicat, dudum observatum est. Ast non minus nocet agn tioni Dei, si eundem ad similitudinem nostri agere atque Pati nobis imaginemur. . T .

Si hebet lares ad agnitionem Dei confideratione hujus mundi Quomodoo rerum in eodem exsentium perducere volueris; primum ipsis in- hebetiores gignenda est ηοtio Dei ea continens, que cons ratione hujus ani- ad agnitio. vers nobis innotescunt j. 6 a. , deinde principium rationis susscue nem Dei co . entis ad sensum communem reducendum g. a C. , qua pi sparatio- Meratione ne facta argumento pro existentia Dei a posteriori ad sensum com- hujus uni-mvnem reducto β. a I cendi sunt, mundum non esse a se ipso, versi perdu- sed a Deo factum, S exemplo artiscis opus artisciosum facientis cendi. persuadendi, Deum intelluere omnia, qua sunt iu- mundo, ut se pateat eum babere intellectam, voluntatem V potentiam. Denique i s inculcandum, quomodo unum si propter alterum, exemplis obviis, ut notis sapientia divinae ins in uetur β. 33. , es quomodo unum inserviat Qui alterius, ne depnt ea, quae ad comservationem 'nostram , animalium quorumcunque faciunt, quod ipsa mala, quae nobis eveniunt, dirigantar in bonum Mem, ut bonitatem divinam agnoscant f. 4 I. O seqqJ. Qui enim h betiores sunt, eorum acies non longe extenditur, ac impatientes sunt, ad diu conservandam attentionem. Quamobrem qui eos ad agnitionem Dei consideratione hujus universi perducere voluerit, argumenta non petere debet ab iis, quae a sensu ipsorum procul remota sunt, & quae non ipsi met experiuntur & experti sunt, nec inde inferri debent, quorum notio ipsis nondum familiaris est. Quodsi ergo ipsis ingenita est notio Dei ea continens, quae consideratione hujus universi nobis innotescunt, ex ith, quae in mundo sensui ipsorum patent, nihil infertur, nisi quod

155쪽

136 Pars III. Cap. I. De

intelligunt, & sese intelligere norunt, consequenter nec impatientia attentionem ipsorum ab eo avertit. Quoni-niam vero sine principio rationis sum cientis existentia Dei a posteriori demonstrari nequit β. 38 ), consequenter ab eodem pendet omnis certitudo in agnitione Dei a posteriori acquirenda β 368. Loil. . Quod si ergo principium rationis suffiis cientis ad sensum communem fuerit rediictum, & hoc modo ipsius vim in se sentire adsueti suerint; quando ex iis,quae in mundo observantur, colligitur, quod Deo tribuendum, vim principii istius in se sentientes, verum esse quod inde infertur certi quoque sibi videbuntur, persuasi non opinione, sed ad veritatem. Quamprimum itaque argumento pro existentia Dei a posteriori ad sensum communem reducto agnoverint,existere Doum, qui hunc mundum secit, cum ipsis satis exploratum sit, qui facit aliquod opus eundem quoque intelligere, quale hoc sit, & quia facit, ipsum etiam hoc facere velle, exemplo artificis opus artificiosum facientis facile persuadentur, Deum habere intellectum & voluntatem , & quia mundum 'facere potuit potentiam quoque faciendi ea, quae novit & facere vult. Quodsi igitur porro attentio ipsorum convertatur in nexum rerum, quatenus sensibus ipsorum obvius est , ut considerent, quomodo unum sit propter alterum, ita ut unum faciat ad conservationem alterius & usui ejusdem in- serviat , idque ipsum in se ipsis expetiantur, ac praeterea exemplo tam proprio, quam aliorum e Xemplis, quae norunt, doceantur, quomodo bona, quibus delectantur, non consecuti suissent, nisi mala quaedam ante ipsis accidissent; quin sapientia & bonitas divina ipsis persuadeaturdubhandum non est. Patet itaque quod hoc modo peris ducantur etiam hebetiores ad acquircndam eam Dei notionem, quae consideratione hujus universi acquiri potest s. o. . s

156쪽

Agnuione Dei.

3. 6 a. , sicque consideratione universi ad agnitionem

Dei perducantur.

Agnitio veri Dei omni homini apprime neeessaria est, ideoque danda quoque est opera , ut quivis ad eandem perducatur & ut, quam acquisivit, cognitio ipsi si certa.

Enimvero non omnium hominum eadem est mentis acies,

ut, quod unus perspicit, id etiam perspicere possit alter,

nee ad impetrandum, vel extorquendum assensum cujuslibet eadem argumenta apta sunt. Necesse igitur est', ut ea aptemus ad captum omnium. Quamvis enim in systemate nostro viam demonstrationis ingress sumus, quemadmodum exigebat systematis ratio ἔ non tamen propterea volumus, ut negligantur argumenta suasoria, qualia suggeret Rhetoriis ea , si eadem recte uti didiceris. maximae hominum parti convenientia. Sane non alio fine egimus de reductione veritatum universalium ad sensum communem sq. 24 a. pari. r. Bh. 3c ejus usum in Moralibus commendavimus, immo neeessitatem demonstravimus g. 246. para. l. ΩΑ. . Datur vero etiam hie recta via, qua incedendum, ne Omnindamus in argumenta opinione saltem persuadentia, atque iis convenientia, qui vel aliorum credulitati obnoxiam habent

fidem, vel in leviculis quoque ablepsam suam produnt. Sicuti in omni veritate persuadenda, ita inprimis in re tam ardua, qualis est agnitio Dei, eligenda sunt argumenta sua. soria, quae s ad rationis trutinam expendantur, nihil conistinent, quod obstet . quo minus inde recte inferatur, quod erat probandum. Argumenta genuina suasoria tum demum genuina censentur, s sussicienter evoluta ad demonstrati nem reduci possimi, aut s qua adhue defieiunt, ea saltem supplenda sunt. Quamobrem apparet de argumentis su soriis genuinis judicium esse Demonstratoris & quam neo

cessest, ut constet, quaenam argumenta legitima evolutione in demonstrationem converti possint. Neque vero ex.

istimandum est, quas haee reserenda sint ad nimias subtu

157쪽

138 ' Pars III. cap. I. De

Iitates, cum lassiciat, nos uti argumentis, quibus aliis per suademus id, quod pro vero habere debent. Opiniones enim, quae istiusmodi argumentis debentur, mutabiles sunt, ita ut, si quis ostendat, cur vi illorum argumentorum inserriminime possit ,quod iisdem concluditur, opinator vel in partem contradictionis contrariam assensum praebeat, vel saltem de eo dubitare incipiat, quod pro certo hahuerat, vel serupuli suboriantur, a quibus se liberare nequit. Distinguendum nimirum est inter argumenta suasoria, quibus impetratur

consensus, quo in praesenti ad quidpiam opus est , & interea, quibus quis compellendus est ad assensum veritati prae hendum, ut certus sibi esse videatur, quod verum sit, quod agnoscit. In priori casu perinde est, quocunque argumen eo obtineatur consensus. modo obtineatur, ast in poster mi opus est, ut assensus obtineatur firmus, qui non facile vacillet. In arte Oratoria probe a se invieem haec distinguenda sunt. Notandum praeterea est, multis argumenta suasoria videri, quae non sunt, cum propter ea sibi pro vero habere videantur, quod jam ob rationes alias pro vero habent, immo quod velint, aliis argumentis istis persuaderi debere id, quod ipsimet pro vero habent. Pote ramus hactenus dicta omnia illustrare argumentis pro exi . flentia Dei in medium asserri solitis. Sed cum ex iis, quae dudum alias de histe argumentis monuimus in libello, quem de Ratione Praelectionum nostrarum in Mathesin de Phi-Iosophiam in scripsimus, facile intelligantur ; in praesenti prolixiores esse noluimus. Demonstrator seligere deis hei argumenta genuina ad persuadendum apta & ostendere, quaenam in iis observanda snt, ut ab omni vitio snt libera: Iitterarum cultores ea deinde proponere debent, quemadmodum ad compellendum eos, quibua veritas persuade da, ad assensum requiritur.

158쪽

Agnitione Dei. 139

. Quoniam plures notiones animo ejus ingignencta sunt, O ηam hie qui ad agnitionem Dei consideratione hujus universi perdu- observarida. cendus, etiamsi hebetior fuerit, atque plures requiruntur actus ut hoc fiat, nec ex iisdem Observationibus colliguntur omnia, quae ad notionem Dei ingignendam pertinent j. 7 i.), assensus vero non in instanti, sed successive gignitur, qui veritati propositionis sive demonstratae, sive probabiliter evicta praebendus 3. 993. Log. ; si quis consideratione hujus univers ad agnitionem Dei perducendus, praesertim p hebetior fuerit, ejus, animo successive in Pendae sunt notiones, tum quae animum praeparane ad Deum agnoscendum, tum qua notiυnem ejus ingredi debent, neque ulterius proerediendum, antequam eas, quae ab aliis praesup-pοπuntur, Misamiliares experitur. Quae hie praecipiuntur, probe observanda sunt, tum ne

inanem operam sumas, ubi alium ad agnitionem Dei per ducere volueris . aut minimum assensum non adeo firmum impetres, qualis extorqueri poterat , tum ne agnitionem

- Dei ei, qui ad eandem Perducendus, essicias dissicilem at que patientiam ejus praeter necessitatem fatiges. Tenemus hune morem in addiscendis aliis , ubi necessitas ejus magistra est. Si velis , ut pueri legere discant, nonne

ante agnoscere docentur litteras, quam syllabizare , nonne ante syllabas pronunciare, quam easdem connectere&nonne ante syllabas connectere, cluam verba integra pronunciare , ut

tandem legere discant ' Et quis est, qui nesciat, ab uno non ante progredi ad alterum, quam ubi illud satis familiis ate fuerit ' Quemadmodum in hisce, quae leviora videntur, .

non committitur saltus; ha nec per saltum addiscuntur cetera, squidem certa cognitio desideratur. Qui eonsideratione hujus universi ad agnitionem Dei perducendus, is reo S a flecte-

159쪽

flectere debet super iis, quae in hoc mundo sensu perei-rit, & observationes eorum, unde colliguntur de Deo agnoscenda, sibi familiares reddere. Non minus familiaris ipsi esse debet vis principii rationis sussicientis, ut eam in se percipiat, etiamsi de eodem distincte non cogitet, quem

admodum id observamus in notionibus communibus, quihus convenienter agit & ratiocinatur. vulgus, dum de iis nota cogitat. Et quoniam in agnitione Dui consideratione hujus universi acquirenda argumentamur ab artifice opus cia

entis ad Deum mundi autorem & artificiosum factorem; ea quoque, quae de artifice nota praesupponuntur, nismiliaria esse debent. Haec sane omnia pertinent ad prae. parandum animum ejus, qui ad agnitionem Dei cons deratione hujus universi perducendus. Quo ordine vero se procedendom, animo sic praeparato, ex ipsa propositione satis intelligitur. Non dissitemur, non semper opus esse, ut singula observentur in casibus datis, eum qui ad agni- tionem perducendi sunt jam unum vel alterum familiare sibi experiantur, quod tanquam familiare supponendum rsed tum perinde est, ac si legere discit, qui literas jam n vit, aut qui syllabietare jam didicit in lingua vernacula Iegere distit in lingva peregrina. Non tamen propterea casui permittenda, quae certo ordine fieri possunt ae debent, immo ut 'in casu quolibet noris, quidnam tanquam familia are iam supponi possit, quinam tenendus sit ordo utique constare debet. Quae hic dicuntur, quamvis tanquam vulgaria contemnenda videantur iis . qui se naturam excelsos& altos & vulgaria despieientes genuisse sibi videntur, maximi tamen sunt momenti non minus in oscientiis addiscendis, quam in aliis erudiendis & in omni praxi morali. β. 73. Homo non alio me a Deo factus est, quam ut confideratio- Deum agnin ne modi eundem agnoscat. Etenim non alio fine Deus hunc

ηδεω uam mundum fecit, quam ut persectionem suam summam pa-

160쪽

Agnitime Dei. IAI

resaceret l. 629. pari. r. Theol. nat. . Quamobrem cun) in Terra praeter hominem non detur creatura alia, quae eam consideratione mundi & rerum in eodem existentium agnoscere possit, ac non modo argumento ab analogia ducto colligatur, dari etiam in planetis ceteris homines, creaturas ad Deum agnoscendum aptas, verum etiam finis ultimus, quem per creationem mundi intendit g. cit.), idem insinuet; homo quoque non alio fine a Deo factus esse intelligitur, quam ut consideratione mundi eundem agn

scat. Nimirum si per mundum 8c res in eodem existentes patefieri debet summa Dei perfectio; necesse est ut in munis

do existant creaturae, cui sensus habent, ut ea, quae in mundo sunt ac fiunt, Observare possint, praeterea vero et-jam intellectu ac ratione praeditae. ut ex iis, quae observant, existentiam Dei δc attributa ipsius colligere valeant, hoc est, homines. Mundus theatrum est operum divinorum ex quibus agnoscitur . qualis si eorum opifex r homines sunt spectatores, qui opera vident & eorum eonsideratione opificem agnoscunt, qualis sit. Forent theatrum & repraesentationes, quae in eo fiunt, nullius usus , si deesset spectator, cujus gratia illud conditum & repraesentationes in eoisdem fiunt. Creaturae omnes sunt veluti totidem pantomimi, qui tacite ea loquuntur, quae de Deo cognoscenda. Satis adeo manifestum est. hominem non alio fine esse iactum, quam ut consideratione mundi eundem agnoscat.

Quoniam homo non alio fine a Deo factus est, quam Quidnam ut eum consideratione mundi zgnoscat h. 73. , Deus au Deus agnitiatem nulla re alia extra se indigeῖ voluptatis percipieudae Oae sui in-

SEARCH

MENU NAVIGATION