Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Isa Pars III. Cap. I. De

consequenter si vocabulum Dei audit, id ipsum eidem est sine mente sonus, ut si quis nominet Deum, perinde sit ac si quis blictri dicat. Quamobrem nec fieri potest, ut

ulla animum ejus de Deo agnoscendo subeat cogitatio. Cumque ad modum, quo contingentia in hoc mundo adactum perducuntur, animum non advertat, neque principium rationis sufficientis perspectum habeat , per i possestin,

aliunde autem, quam ex contingentia mundi & rerum, quae in eo sunt, consideratione hujus universi existentia

Dei agnosci nequeat Φ. is . , neque demonstrari possit sine principio rationis lassicientis cl. 38.); qui ad modum,

quo contingentia in hoc mundo ad actum perducuntur, animum non advertit, neque principium rationis lassicientis pespectuin habet, ei praeclusa est via ad agnitionem Dei, ut cur in existentiam Deo inquirat, ratio nulla sit. Quoniam itaque qui Deum ignorat, nec admodum, quo contingentia in hoc mundo ad actum perducuntur, animum advertit, neque principium rationis sussicientis perspectum habet, de Deo non cogitat, nec contemplatione hujus mundi aliquam ipsius notionem acquirere valet, veluti quod sit ens a mundo diversum, quod rationem sussicientem eorum, quae in mundo contingunt, contineat, per demonstrata I ideo agnitionem Dei negligit.

Ne circa propositionem praesentem inanes nectantur dilis ficultates, de eo, qui Deum ignorat, non judicare debeismus ex nobis, quibus a prima infantia ab educatoribus nostris ingenita fuit aliqua Dei notio. Quando nos conside.

ratione huius univers Deum agnoscere volumus, ea sumimus, quae notione ista continentur, ac deinde expendimus, quae in mundo observamus, num inter ea snt, quae exi

stentiam Dei, aut hoc, vel istud attributum ipsius palam Dissili od by Gorale

172쪽

Agnitione Dei.

saeiunt. Ac ideo contingit, ut argumenta quaedam nos convincere videantur de existentia Dei, quibus eadem minime probatur. Ita si quidam argumentantur: Datur ordo in hoc universo. Ergo datur ordinans, ideoque Deus, qui res in mundo existentes in hunc ordinem redegite illi tacite supponunt, res in mundo in hunc ordinem fuisse redactas. nec eum esse neeessarium: id quod non supponerent, nisi iam animo inhaereret notio Dei, tanquam auroris di factoris hujus univers. Quam obtein si quem de existentia Dei hoc argumento convincere volunt,qui vel Deum Prorsus ignorar, vel de eadem dubitat, vel eandem negat, is non patitur Precario sumi, quod Ordo in hoe mundo sit contingens, seu res in mundo existentes in ordinem hunc fuisse redactas, non vero ordinem hune esse neeessarium: si vel maxime concedat, dari ordinem in mundo. nec ex notione Ordinis a priori id demonstiari desideret. In eundem censum reserenda sunt argumenta, quae Petuntur ab artificiosa constructione corporis humani, πes organi cuiusdam, veluti oculi, auris, cordis, cum ex opere arificiose non colligatur exissentia artificis, sed ejus ars, existentia autem artificis coli, gatur ex operis existentia, quia aliunde motum est, istius. modi opus existere non posse, nisi ab artifice quodam conficiatur c I. 16 . Supponendus itaque est homo, qui nihil

unquam ne fando quidem de Deo audivit , aliarum vero rerum scientiam percepit, ut intellectu uti didicerit. Hie incitamento quodam opus habet, s ad rem quandam agnoscendam animum appellere debeat. & ne operam in ea agnoscenda ludat, principia genuina familiaria experiatur neeesse est, ex quibus quod agnoscere cupit ratiocinando colligitur. Exemplum habemus in Sinensibus, quos Deum ignorasse satis patet, eum in libris eorum classieis, in quibus hodierum erudiuntur adolestentes & juvenes ' nullibi mentio Dei

sat, nee ullum erga Deum Ossicium commemoretur. Acce.

die, quod ne quidem vocabulum, quo Deus fgnificetur, in ipsorum lingva extet. Quod enim quidam fingant, voca Rhica Pars III. . V bulum,

173쪽

IM . III. cap. I. De

hulum , quo caelum indigitant, duplieem habere sgnificatum , ita ut non tantummodo significet, quod nos ea linomine compellamus, verum etiam ens quoddam supreomum, hujus universi moderatorem , a caelo & mundo integro diversum, quod nos Deum vocamus, id nulla firmaratione probatur. Quamvis enim alicubi de caelo praedicare videantur, quae nos Deo tribuimus & recte tribuimus; hine tamen nondum probatur . eos habuisse notionem quandam Dei. qualem nos habemus, sevit inde non eoiIigitur. alia quem habere notionem Dei, qui naturae tribuit, quas nostribuimus Deo, & si ponamus eum in lingva sua non habere vocabulum , quo ena istud , quod nos Deum appellamus, nemo hinc colliget, naturam m ipsos lingua duplicem hahere signiscatum, ita ut non minus ens istud, quod nos Deum appellamus, quam illud, quod naturae nomine in diis gnamus , fignificet. Constat Sinenses ab antiquissimis temisporibus excoluisse Astronomiam & Mathesn, sine qua ita illa proficere non lieet, philosophiam vero inprimis moralem atque civilem, in Physica autem parum profecisse, Metain physeam incultam & desertam apud eos jacuisse. Unde ex praesenti propositione facile patet ratio, cur de agnitione Dei aequirenda solliciti non fuerint. Et quamvis sero ea Iaponia in Chinam a Bonetis illata suerint idola, quorum

cultu fastinatus est plebis animus; aeutiores tamen insulsa ista commenta recte riserunt , quae ideo animum ab agnitione Dei magis averterunt, quam ut eum ad eandem arrexerint.

Ceterum iam alibi demonstravimus, possibile esse, ut homo quidam simplici et ignoret dari Deum 4 3 o. para. a. mosistat.), eonsequenter in hypothesi proposit is praesentis norasum stur, quod possibile esse nondum constat, & per india rectum quoque jam ostendimus, qui simpliciter ignorat diisti Deum, hute nullam Deo esse ootionem L qa8. pari. z. TMOL nat. . Equidem qui existentiam Dei per consensum

omnium gentium probant, fieri posse negant ut quia simplia, citer

174쪽

Agnitiove Dei.

citer Ignoret Deum, consensum tamen istum sumunt, non probant. Vide, quae alias ea de re annotavimus bist. 3.

Quoniam agnitionem Dei negligit, qui Deum igno- Remedium

rans ad modum, quo contingentia in hoc mundo ad actum adversurperducuntur animum non advertit, nec principium rationis sad impia sussicientis perspectum habet β. 8o. . impedimentum hoc agni- inextum. tionis Dei tollitur, fl ignoranti i laves notionem Dei, qualis consideratioae hujus univeo acquiritur , animum eju1 adυertas ad modum , quo contingentia in hoc mundo ad actum perducuntis Nprincipium rationis suscimtis in reddas perspestum , aut, s verendum , ne per praecipitantiam Dei agnitionem Mi inutilem jud ere , ideoque ad eam acquirendam se adduci minime patiatur, eo, saltius est, ut initium sat, quas aliud agendo, a principio rationis suscientis inculcando, eoque perspecto modus, quo contingentia in hoe mundo ad actum perducamur eclaretur tandemque inde existen. tia Dei inferatur. Quomodo haee singula fieri possint, ex antecedentibus satiaeonstat, & inprimis probe consideranda sunt , quae supra

demonstravimus, eum modum traderemus , quo habetiores ad agnitionem Dei consideratione hujus universi sunt perduiseendi c . id. QMdsi qui ad agnitionem Dei perdueen.

dus enelo, vel naturae quaedam tribuit, quae Deo tribuemda; distingue in gratiam ipsius inter coelum visibile & inviis sibile, aut eum scholasticis inter naturam naturantem & nais turatam, & permitte, ut Vocabulo cali, vel naturae duplicem tribuat fgnificatum . ut alter fignificet ens a ecclo visibili, vel natura rerum visbilium diversum, cui ea conveniunt, quae nos notione Dei comprehendimus. Videntur hoe

attendisse Missionarii ex Societate Iesu in China, qui vora-U a bulum, Diuiligod by Cooste

175쪽

saomodo tollatur L. bitatio de existentia Dei ob amgamenta mi. ara sma.

Pars III. cap.

nem causam facere cum Mncm, Rvexerunt. g. 82. v

obtem cum Pe R py hiriandis impenditur; ea

Ulitate ejus evicta, inferenda.

176쪽

numero vincat veritas. Commendari solent haee argumenta autoritate, quod scilicet omni tempore a praestantissimis Theologis N Philosophis pro certissimis & firmissimis habita, quasi argumenta ad convincendum apta vim suam acquirant :ab auroritate. Exornantur artificiis oratoriis, ad stimulandum appetitum sensitivum . ut in assensum influat de assectus suppleant, quod ponderi argumentorum deest. Enim. vero haec non sunt adversus dubitationes remedia, sed eavdem potius firmant, cum omnes isti conatus moveant *spicionem mala: cau sae. Recte igitur faciunt, qui argumenta istiusmodi rejiciunt, non dissimulantes infirmitatem, ne vitia, quibus Iaborant, quemadmodum quoque a cordatio tibus dudum factum esse monuimus not. u. Ia . . Equi .dem argumenta nonnulla probabiIta sunt; cum tamen non nisi opinionem gignant I. 6oa. Lor. , dubitationes agnita eorum infirmitate ortae eorundem commendatione δέ ornatione non tolluntur, sed subfstunta Nihil igitur superest, quam , ut ad argumentum certum Ac firmum veniatur ad captum ejus accommodandum, cui dubitatio eximenda. Qui de existentia Der dubitant, nunc procliviores sunt ad subscri-hendum veritati, nunc ad atheismum I. 42 s. para. a. Theonnat. . Haec igitur disserentia probe attendenda, si cui dubitatio omnis de existentia Dei tolIenda. Sed quae in dato casu utros bet observanda sunt, prudentiae uniuscujusque relinquuntur sq. 236. Pati. t. Jur. nai. O g. 466. Part. DEth. . Quodsi enim ad talia descendere vellemus. in imo mensam excresceret Iahar.

l. 8 3. Athei ardumenta infirmis es vitiosa pro existentia Dei re- Missimis satant ; sed qui eadem refktat, atheas non est. Atheus enim ne- rem N via gat dari Deum . 4 II .part. a. The . nat. , consequenterris assimeπ- argumentis pro existentia Dei contra se allatis vim suam torum pro detrahere tenetur. Quamobrem si ea ponderans deprehen. existentia

177쪽

Pari III Cap. I. De

D f alseni dit, in iisdem precario assumi, quae probata non sunti

stitorum δε- Vel prorsus probari nequeunt, veluti si ad consensum o- tenere sit D mnium gentium provocetur, Vel nondum lassicienter pro-ontim albe bata, aut vitiuIn committi in ratiocinando, veluti circuis

Iris Ium vitiosum, vel inferri ex praemissis, quod vi sormae inferri nequit, fallam esse hoc modo ostendit, hoc vel

isto argumento probari, quod Deus existat. Quoniam itaque argumentum refutat, qui hoc ostendit q. ro II. Log. ; qui atheus est argumenta infirma & vitiosa pro existentia Dei refutat. Quod erat unum. Enimvero si argumenta pro existentia Dei allata revera fuerint infirma, vel vitiosa. . qualia esse, quae magno numero vulgo cumulantur, in Ratione Praelectionum iam olim ostendimus; qui ea refutat, cum hoc facere possit eo animo, ne bona causa male defendatur, & quod ostendit, verum sit, propterea atheus non est. Quod erat

,terum.

Nemo nisi imperitvi propositionem salsam esse pronun- elabit, quia male probatur. Absonum igitur est labem atheoismi alleui adspergere, quia ostendit, hoe vel isto arguo mento existentiam Dei demonstrari non posse. Multo magis vero absurdum est, si quis contendat, eripi defensori-hus existentiae Dei tela in atheos contorquenda & his dari arma, ut eum ipse pugnent, quasi vero athei non ipsi. met videant argumentorum infirmitatem & vitia, quibus laborant, ideoque sibi videantur defensoribus existentiae Dei acutiores. Si qui atheismo patrocinari dicendi sunt, hi pro . secto sunt, qui argumenta infirmia & vitiosa pro certissimis& firmissimis omni animi contentione aliis obtrudere eo-nantur, non vero qui eorum infirmitatem & vitia dete.

gunt. Mali sunt defensores, qui irrita tela jactant in ipso.

178쪽

Agnitione με. Is

tum iugulum ab hoste retorquenda. Non heri demum . aut nudius tertius invaluit mos illorum, qui argumento ab invidia ducto utuntur I. Io 49. Ioso. Log. , atheum appellant, qui argumenta pro existentia Dei, quae ipsi pro certissimis & firmissimis venditant, reiiciunt & de aliis cogitant; sed vetustus caeca imitatione eonservatur. Iubent vero tempora, in quae incidimus, mutast morem. Aperinto enim Marte hodie in aciem progrediuntur qui quae antea secum mussitare cogebantur, nune palam profiteri non verentur. Multa igitur cautione opus. ne se Iudibrio ipsorum exponant, qui causam Dei defendere debent, vel defendendam sibi sumunt.

s. 84. Si atheus ob infirmitatem argumentorum pro existentia Dei De attio in fallatorum Deum esse negat; ipsemet precario sumit, quod manifesto propria falsum est, reprehendendas ob id, quod in aliis reprehendit. Etenim principiape si atheus ob infirmitatem argumentorum pro existentia Dei alis eantem. latorum Deum esse negat; ideo certum esse putat, non

existere Deum, quia argumentis istis iussicienter non proinhatur, aut prorsus probari nequit existentia Dei. Enimvero non demonstrat, argumenta aIta, in quibus nihil desideratur, esse impossibilia, consequenter id probari omnino non posse, quod argumentis istis non probatur, aut non . lassicienter. Quoniam itaque propositio propterea falsa non est , quia non recte probatur, aut nemo eandem probare potest, sed saltem inde concluditur, probationem esse minus lassicientem, aut nullam, vel neminem adhuc probationem lassicientem dedisse; ideo si atheus ob infirmitatem argumentorum pro existentia Dei allatorum Deum

esse negat, ipsemet precario sumit, quod aeanifesto falsum

Dum .

179쪽

xω Pars III. Cap. I. De

Dum vero argumenta minus firma , aut vitiosa reiicit atheus, in defensoribus existentiae Dei reprehendit, quod in probanda existentia Dei principia quaedam precario sumant , vel quod Deum esse statuant,cum dari Deum sufficienter

probare nequeant. Dum Vero ob haec argumenta negat, Deinum existere, etiamsi demonstrare non possit, alia argumen

ta impossibilia esse, in quibus nec in materia, nec in forma vitium notatur, ipse precario sumit, quod manifesto salsum est, ac ex principiis infert, quod inferri minime poterat, per demonstrata n. r. Patet itaque, eum ob id i sum reprehendendum esse, quod in aliis reprehendit.

Puod erat aeterum Athei videntur sibi 3e videri volunt omnibus ceteris aeuti res . tit ideo nomen vi intellectus praestantium, in sermo Galli eo es ira inores. assectent. Quamobrem interest, ut fastus eorum retundatur, ostendendo, quod eadem imbeeiulitate intellectus laborent, quam imputant aliis di in iis rudent. Pervulgatum est, propositiones veras ab imperitis minus recte probari, δc per consequens inde concludi non

posse, quod falsa se propositio, quia Probatione allata veἄritas ejus non evincitur. Gelides propositiones suas demonis stravit, in de earum veritate nemo dubitare possit, qui demonstrationes capiti Dantur vero compendia mathematica, in quibus autores amperiti probationes asserunt, quibus minime demonstratur, quod erat demonstrandum. Quodsi . jam ponamus quendam in istiusmodi compendium incidere. res demonstrationes Grais, ignorat Ec vitia praetensarum emonstrationum autoris imperiti observare. Ponamus porro eum properea audacter assirmare, quod propositiones Euel dea sint falsae, veluti quod duo parallelogramma super eadem has δc intra easdem parallelas constituta non sint aequalia, aut ducta recta intra crura trianguli basi parallela

180쪽

Agnitione Dei. I 6l

segmenta crurum non sint inter se & cruribus proportio. nalia. Ecquis non ridebit assirmantem & contemtu diis gnum, non autem dignum judicabit, qui refutetur Uelim vero hoc etiam nolent, qui clamant, arma ipsis eripi, quibus cum atheo puynandum, si argumentorum, quibus utuntur, infirmitas dc vitia ostendantur, ac dari atheis. Si vel maxime ponamus, nullum prostare argumentum, quo existentia Dei demonstrari possit; inde saltem inferri

poterit, non certo constare, utrum detur Duu , nec ne

quod vero non detur, negari haud quaquam potest. Ratio sussiciens ad dubitationem , non est iussiciens ad negationem. Obiter vero quasi adhuc mi nemus, ut hinc discatur, quam necessarium sit studium Loescae, ne judicia nostra praecipitemus, & quod Logica non discenda sit in spem suturae oblivionis, quasi referenda ad crepundia puerorum. Usum Logicae facere tenentur etiam in scientiis ad utinti, ae ideo recte addiscenda, & ubi eam didiceris per Omnem vitam non dediscenda, ut ejus usum facere possis. Turpe omnino est viro, si peceat in ea, quae puer didicit.

g. 83. Si quis de existentia Dei dubitat, ovi eandem negat, quia in surditantillam habet notionem productionis ex nihilo, seu materia nulla λω, pinxistente: non obstante eadem dissicultate admittit mu dum mahdi errari. e se res a se, , negatio illius, Urmatio hujus contra rationem onem Mest, non contra. NOS nullam habere notionem potentiae astitisset 'creatricis, qua scilicet quid producitur nihilo extra produ- a mulcentem existente, quod per modum materiae in actualita- ytem influere possit, verum omniso est β. 3 a. , cum oste de re non possimus, quomodo possibile sit, ut ex nihilo quid

producatur. Enimvero a On minus certum est, nos nullam habere notionem aseitatis materiae aut mundi mate

rialis s. so. , cum nec demonstrare Valeamus, quod pos-

SEARCH

MENU NAVIGATION