Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I et Pars III. Cap. I, De

Enimvero quamvis dissicultates istae sublatae videantur, si ponatur, mundum ab aeterno per se talem extitisse compagem , qualem nunc conspicimus, & in corporibus partialibus continuas suisse generationes & corruptiones, quales nunc Observamus, nondum tamen dissicultas omnis

evanescit, sed in scyllam incidit, qui charybdin vitare vult. Etenim cum incomprehensibilitas progressus rectilinei in infinitum, quem impossibilem esse ostendimus 6.93. μοι. , statim in oculos incurrat, inaxtricabilis dissicultas oritur circa primum mundi statum, a quo deinceps in serie contingentium dependent sequentia a praecedentibus per modum effectus a sua causa g. 89. Cosmia. . Et ista progressus rectilinei impossibilitas animadversa in causa fuit, ut fingeretur chaos aeternum , ex quo deinceps

fortuito quodam motu enatae sunt formae rerum. Enimvero alii acutiores cum animadverterent, sic nodum non

solvi, sed secari, & dissicultates insolubiles nasci; nihiI sibi restare viderunt, quam ut ad progressum in infinitum

circularem tanquam ad sacram quandam anchoram con- sugerent, ideoque statuerent, mundum ab aeterno extiti se ea forma, quam habet, & dari continuas in eo revolutiones, ita ut quilibet status , . veluti praesens, ineffabili quodam annorum numero elapso restituatur 3. 473. partia. Theol. nat Cum qui dependentiam mundi a Deo non admittit progressum circularem in infinitum independentem admittere teneatur β. 478. pari. a. Theol. nat.); effectum ultimum in una revolutione agnoscere tenetur pro causia cauis primae in revolutione sequente I. 477. pari. a. Theocaeat. , quamvis ostendere nequeat, quomodo per statum ultimum in revolutione restituatur primus, nisi pro lubitu fingere velit, quae libuerit, & quae precario sumta incomprehensibilia moti Enimvero quae Deo tribuuntur attrii buta,

192쪽

Agnitione Dei. I73

buta, eadem eidem tribuenda esse ac homini, immo intellectui finito incomprehensibilia esse debere ostendimus. Postquam enim demonstravimus existere Deum non ex iis, quae precario sumuntur, sed quae in mundo observamus, nec aliter sese habere posse in Cosmologia demonstramus 3. 6 9. Parp. r. Ities. ηat. . porro ostendimus, talia Deo tribuenda esse praedicata, ut per ea intelligatur, cur mundus hic adspectabilis cum animabus nostris potius existat. quam non existat, & cur hic potius existat, quam alius I. 33S. pari. neol. nat.2, & quaecunque eidem vindicantur attributa, vi hujus principii demonstrantur. Atque ideo non sumimus, sed evidenter ostendimus. Deo convenire istiusmodi intellectum, istiusmodi voluntatem &potentiam istiusmodi, qualem modo commemoravimuS,

atque ipsimet demonstramus intellectus divini s= i 4. pari.

potentiae divinae soli Deo propriae I. 767. pari. r. Theol. ηat. , atque a potentia naturae & animarum nostrarum specie differentis 76. pari. r. Theol. nat. incomprehensibilitatem, ut propter eam existentiam Dei in dubium vocari rationi repugnet.

Apparet hine denuo absurditar athei, qui ne Deum no his ineomprehensibilem admittere cogatur, de primo statu mundi, vel revolutionum, per quas aeternitatem mundi a Deo independentia salvare conatur, sumit incomprehensibilia. Ostendimus primum statum mundi per essentiam & naturam intelligibili modo explicari non posse I.77r .part. r. Geol. nat. . Quamobrem non est, quod miremur, atheos, qui Deum esse negant, a quo mundus quoad actualitatem suam dependet, ubi statum primum mundi explicare volunt, fabulas nobis narrare, quas pro vero haberi ratio prohibet, immo quas insulsas ridet, quamprimum audit, qui non o

193쪽

Pars III. Cap. I. De

mnem rationis usum ejuravit, aut impia hypothes praepe.' ditam habet mentem, ut adeo superfluum ac inutile foret istiusmodi nugas referre, nedum iis refutandis ullam imperiis dere operam. Monuimus jam alias not. g. 477. pari. s. Theol. nat. x ipsos atheos agnoscere, primum mundi statum divertum concipi debere ab eo, qui nune est, ut alius sueris modus, quo actualitatem consecuti sunt homines, an malia & plantae, una cum rebus ceteris, quam quo nunc generantur. Ast cum hunc statum explicare volunt, ne prorosus gratis diversitatem asseruisse videantur , natura rerum

Wita, ad fictiones omni ratione destitutas, immo principio lationis lassicientis adversas delabuntur. Atheismus igitur ab absurditate liberari nequit, cum ex adverso in Theoloaia naturali nihil tradatur, nifi quod cum eodem consenistit & ad quod ipsummet nos recta via ducit, si quidem

eo tanquam cynosura utamur. Nihil hic asserimus, nisi euius oeulatam fidem damus in utroque Tomo Theologiae naturalis. Illud vero adhuc notandum est, nullam prorosus esse rationem , cur incomprehensibilitas attributorum divinorum ullam nobis dissicultatem facessat. Ρer ea nimirum Deum concipimus tanquam ens persectissimum ipsi tribuenis res non alias persectiones , quam l quarum notiones pro deunt , si notiones distinctas eorum, quae animae nostraepet essentiam & naturam ejus insunt a limitationibus liberemus ro9s. Pari l. eo nat. . Quoniam itaque ostendimus, ensistiusmodi esse possibile I. t 3. para. a. 1 se . nat. ,ex eius autem possibilitate necessirio sequitur eius existentia necessaria g. ar. a 8. pari. a. t Theol. nar.); nulla prorsus ratio est, cur ob incomprehensibilitatem uobis suspecta evadat existentia ipsius. ideoque multo minus ea sussicit ad existentiam Dei prorsus negandam. Ceterum non inconsultum duco , ut quaedam hic observentur de argumento, quo nonnulli utuntur

ad probandam existentiam Dei, a persectione hujus munis di desumto. Diximus in Ratione Practestionum , cum, qui Disitiroo by Corale

194쪽

Agnitione Dei. '

qui 'eodem utuntur sumant, mundi persectionem repugna. re aseitati ejusdem, ut ideo admittendus sit opifex, qui opus tam artificiosum produxit, id ad convincendum atheum nihil facere, quia is regerit, te sumere ens multo persectius mundo, quod a se tibi concedendum, ut concipias mundi existentiam, qui a se ideo existere non possit, quia ni. mis persectus est. At hoc minime obstat iis, quae de in. comprehensibilitate entis summe perfecti ejus existentiae non repugnante dicta sunt: cum hic tacite non supponamus, ens, quod admodum periectum est, a se esse non posse, nee ad demonstrandum existentiam Dei sumamus, mundum ob perfectionem suam a se esse non posse. Perfectio mundi non ratio est. cur ex hujus existentia Dei existentiam inis feramus, sed contingentia ejusdem g. Is . , eum nec ex eo, quod opus artificiosum persectum sit , artificis existen. tia colligatur U. I 6. . Opus laudat artificem, quatenus

perfectum est; non vero probat existentiam artificis nisi quatenus constat, istiusmodi opus sne arte atque opera aristifici, existere non posse. Alia longe ratio est, si ex peris sectione summa , quae sumitur , postquam eius possibilitas

evicta, ideoque non precario, infertur entis eadem gaudenistis existentia necessaria: tum enim infertur, nisi quod in perfectione summa continetur, quemadmodum numerus anguis lorum ternarius ex numero ternario laterum figurae tribus

lateribus' comprehensae, neque hic tacite supponitur, ens ob perfectionem essentialem a se esse non posse. Qui contra atheos disputare vuIt, nihil committere debet, quod defectum ais cuminis arguit, cum eundem in ipso redarguere debeamus. Condidimus nos systema Theologiae naturalis: condat atheus systema atheismi eadem methodo , qua nos systema nostrum adornavimus. Exemplo patebit, eum multa sumere, quae probare nequit, cum ex adverso nos non sumamus, nisi

sufficienter probata & explicata, quantum sussest ad intelligendum, quid dicatur, ubi rem concipiendam talem esse ostendi.

195쪽

I 6 Pars III. cap. I. De

mus, ut γε natutam intellectus humani eomprehendi neo queat, etsi sern per demonstrari possit ejus possibilitas, cum in genere evictum fuerit, realitatem in gradu absolute summo possibilem esse s . ia. para. a. TMol. nar. . Quodsi atheus hebetior fuerit, quam ut demonstrationes, quales systemati veri nominis conveniunt. capere possit, vel imp tientior. quam ut tantum operae iis penitus perspiciendis impendere velit, quantum requiritur; agnoscat, ς revera sapit, imbecillitatem intellectus sui . aut defectum amoris veritatis. Quicquid horum sit. Thrasoniano fine concludere intelligitur, dum ablepsiam suam in antagonistis trans.

fert. .

Dabitatis Si quis dubitat dari Deum, aut prorsus negat, quia Δη- negatio tar in mundo mala pbuca , moralia; ostendendum est, ea an existentia d, bis derogare perfectioni mundi, nec repugnare intelleatui diuiso

sine ob ma- perfectissimo N voluntati optima, seu sapientia ae bonitati sum- Iaphvea S me. Etenim si quis dubitat, aut prorsus negat, dari Deum, moralia in qui mundum secit, quia in eo dantur mala physica &mundo. moralia, is sumit, mundum fore persectiorem, si omnia mala physica & moralia ex eodem exularent, & Deum potuisse hunc mundum & res, quae in eodem sunt, ae inprimis hominem aliter facere, quam secit, consequenter concipi minime posse, quod factus sit ab ente, cujus perfectissimus sit intellectus & optima Voluntas, quodque sit sapientissimum ac summe bonum. Quodsi ergo ostenderis, mala physica & moralia nihil derogare persectioni mundi g. 497. pari, a. Ibeoc nat. 'nec repugnare intellectui divino persectissimo & voluntati optimae, seu sapi.entiae ac bonitati summae; ratio dubitationis 3. pari. a. Theol. nat. , vel negationis tollitur, consequenter nec amplius

196쪽

Agnitione Dei. I77

amplius dubitare, vel negare potest, quod Deus existat, nisi hypothesis impia alia de causa sese ipsi com

mendet, ut potius non esse , quam esse Deum mallet.

Quodsi ergo quis dubitat dari Deum, aut prorsus negat, quia dantur in mundo mala physica & moralia; ostendendum est, ea nihil derogare persectioni mundi, nec repugnare intelictui divino perfectissimo & voluntati optimae, seu sapientiae ac bonitati summae.

Ardua omnino est doctrina de existentia malorum physicorum & moralium in mundo , si cum intellectu Dei perfectissimo & voluntate optima, ideoque cum sapientia& bonitate divina eoncilianda, nee negari potest, bonam causam a plurimis male defendi, ipsis etiam Theologis, qui vel in omni philosophia sunt plane hospites ac peregrini, vel saltem non satis in ea versati. Condueit inprimis aeeurata discussio notionum Ontologicarum, quae exmoplo Caras, ob Scholasticorum obscuritatem prorsus negliguntur, ut de consusis ad distinctas revocandis non cogitetur, vel automate lac ii in imaginarias convertuntur, ut deceptrices evadant. Nos notiones istas in ontologia seu

Philosophia prima explicavimus, quibus lux assanditur doctrinae huic arduae, & in systemate nostro, quod in par

te prima Theologiae naturalis continetur, passim omnia demonstravimus, quae tollendis dubiis quibuscunque suaei. unt. Non dissiteor, extra systema nos veritatis eorum sinmnium non eadem evidentia convinci posse, quamadmoudum convincimur, si integrum systema ea, qua opus est, diligentia a capite usque ad calcem pertractaverimus. Si cui

nimis Ionga visa suerit haee via; is sciat, non dari viam

regiam ad scientiam hanc arduam. Ut vero temeritatem suisam agnoscat, perpendat Velim, utrum jure postulet, nee ne, ut extra systema Elementorum Euclidis eadem evidentia convineatur veritatis alicujus theorematis, quemadmodum

197쪽

i 8 Pars III. Cap. I. De

is , qui Elementa Gelidis a capite usque ad ealeem debita diligentia pertractavit, aut.ut convincatur veritatis euiniusdam astronomicae, quemadmodum Astronomus, si igno- . ret principia Euclidea. Qui talia postulat, is ignorat, quaenam principia snt praesupponenda, si quis convinei debeat veritatis I. 991. 99 a. Log. , & quomodo assensus firmus ac immotus , qualem requirit plenaria convictio, oriatur mi. f. 99 a. G g. 993. Log. . Equidem quae in systemate demonstrantur, ad sensum communem reduei possuntae debent in gratiam hebetiorum I quae tamen hinc oritur persuasio eum convictione minime confundenda. Legantur ea, quae de convictione in systemate Logico demonstravimus. quamvis nec hie fieri poterit, ut penitus perspiciantur ci-mnia, nisi quis integrum systema attenta mente pervolve

tita

m notio Si otheus contentit, notionem Dei plebis indomitae coercen-

Dei a pol da causa fuisse conferum, aut a particulari ad univmrsale, aut alicis confida. posse ad elle argumentatur. Negari utique non potest, quod fieri potuerit, ut Politici animadvertentes solo poenarum metu plebem indomitam a male agendo deterreri minime posse, sed ubi efficacia illius desinit, metum tamen Dei adhuc vim suam exerere in animis hominum, & perpe dentes quantam vim habeat religio, finxerint Deos hominibus male agentibus mala, bene agentibus bona immittentcs not. q. 436. pari. a. Theol. nat.). Quamobrem si vel maxime uno vel altero exemplo athei probare possint, Deos plebis indomitae coercendae causa fuisse confictos; nondum tamen demonstratum est, apud omnes gentes, quae Deum unum, vel plures coluerunt, notionem Dei a Politicis confictam fuisse. A particulari igitur ad universale

guramentantur. Quod erat unum.

Quodsi

198쪽

Quodsi eonsiderent, metum Dei esse utilem ad eoercendam plebem indomitam in civitate, & quod sine

eo nullus foret usus juramentorum, quem tamen maximum esse in foro, constat sive causas civiles, sive criminales spectes, quod tanquam a posteriori satis notum hic sumimus; hinc saltem apparet ratio. cur Politici notionem Dei fi gere potuerint, si vel ignorarunt dari Deum, vel de existentia ejus dubitarunt, aut eandem prorsus negarunt s6. Onto λ. Quoniam vero inde saltem colligitur, quod notionem Dei fingere potuerint, nondum vero probatur, quod finxerit; si atheus contendit, notionem Dei plebis indomitae coercendae causa confictam fuisse, quia metus Numinis ad eam coercendam utilis, a posse ad esse asegumentatur. Quod erat alterum. Non ignotum esse, quod dentur athei, qui sibi persiis

dent ad negandam existentiam Dei sussicere, si dicant, no-4ionem Dei a Politieis fuisse confictam tanquam medium coercendi plebem, ubi metus poenarum civilium non sussi. cit, aut locum minime habet. Demonstravimus equidem jam alias, falsum esse, quod notio Dei a Ρolitieis conficta fuerit; non tamen propterea praesens proposito erat omittenda. Demonstratio enim ista facit ad refutandum atheos l. Io II. Log. , praesens autem ad arguendum acumiis nis defectum, dum diotionem Dei a Politicis confictam es.se eontendunt: id quod apprime est hujus Ioci, ubi redar.

guere volumus absurditatem atheorum, ut retundamus eorum

fastum, quo se tanquam acumine Praestantes super eos existollunt, qui Deum confitentur. Sane qui Drum confite mur, aut Deum concipimus tanquam ens perfectissimum. q. I 4. Fart. 2. Ira a. nar. , cujus notionem non esse eonfi.ctam demonstravimus f. 13. para. a. raeol. nat.), aut tan. quam ens, in quo continetur ratio lassiciens existentiae huis. Z a jus

199쪽

De vivendi licentia atheismum

commendante.

jus mundi adspectabilis δc animarum nostrarum g. 67.

parι. r. Theia. nat.) dc cui tribuenda sunt talia praedicata. ut per ea intelligatur. cur mundus hie adspectabilis eum animabus nostris potius existat, quam non existat, dc cur hie potius existat, quam alius fg. II s. Part. I. Theia. nat. , qnam notionem non esse confictam, sed via demonstrationis erutam Patet . 69. pari. r. D L nat. . Quando igitur nos notionem Dei demonstramus, nihil sumimus. quod non tanquam certum sumi possit, sive a posteriori. veluti dum consideratione hujus universi demonstratur, sive etiam a priori, veluti dum possibilitas entis perfectissimi evincitur, consequenter non committimus vitia in argumentando, quae committit atheus. Omni molimine suo nil aliud agit atheus, quam ut defectum acuminis prodat, quocunque se vertat, cum ex adverso nos, qui Deum confitemur, ubivis tueatur prineipium rationis sufficientia.

g. 9 I. Quibus atheismus placet ob vivendi licentiam, hi perperam sumunt, si non detur Deus, non dari legem naturae es hanc legem esse iugum homini impostum, felicitati ejus adversum. Et --nim quibus atheisimus placet ob vivendi licentiam, hi sibi persuadent, si non detur Deus, qui puniat mala facta, si-hi facere licere pro lubitu , quicquid visum fuerit, atque tum P esse felices, si cupiditatibus suis indulgere possint, nec eas refrenare cogamur. Quamobrem si nullus detur Deus, qui poenarum metu nos obligare possit ad actiones nostras liberas determinandas, nullam quoque dari legem naturae, quae urgeat abstinentiam ab iis, ex quibus voluptatem percipimus & ad quae tendit appetitus noster, ut Dei causa omittenda non sint, quae voluptatem nobis creant. Enimvero ex eo quod ponatur non esse Deum

200쪽

Avitiove Dei. I 8 I

Deum inferri nequit, in actionibus hominum liberis nullum dati boni ac mali discrimen β. s. o. pari. a. neol. nat nec ex impia hypothesi sequitur, non dari legem a 4 . pari. a. rasi prast. univ.), immo nec sine legis naturalis custodia felices esse possumus o. 399. pari. r. Hi nam univ. . Quibus ergo athei simus placet ob vivendi licentiam, hi perperam lumunt, si non detur Deus, non dari legem naturae, & hanc esse jugum homini impositum, felicitati ejus advelain.

Licentia vivendi nihil peius cogitati potest. Quod si ea

invalesceret inter homines in universum omnes, non modo quilibet sbimetipsi , verum etiam aliis quibuscunque nO eeret. Nemo tutus foret ab insidiis aliorum, cum unusquisque id fibi licere existimaret . quod potest. Constantes sunt

hominum querelae de miseria humanat in fons omnis miseriae Iieentia vivendi est. Quamobrem qui eam assectant, cum selieitatem inhiant , revera se in miseriam praeeipites dari optant. Litantiam hane restringit lex naturae felicitatis communis causa, ut homo & sibi, dc aliis prosit. Distri. men actionum liberarum honarum 3c malarum non nascitura voluntate superioris, qui potens est ut metu poenarum ob ligationem introducere valeat; sed ex ipsa hominis natura, ita ut non homo sit, qui exlex esse cupit, quemadmodum sussicienter demonstravimus in parte prima Philosophiae practicae universalis. Athei igitur omnium absurdissimi sunt. qui virtutem aliam non dari profitentur, quam quae sanctione poenali superioris in eivitate extorquetur. Intrinsecam actio. num bonitatem & malitiam agnoverunt antiquissimi Philosophi, ipsa natura jus omne constitutum assirmantes, ea n demque defenderunt ad Pussendami usque tempora unanimiter etiam Theologi. Et Sinenses, qui Deum ignorarunt, Philosophiam tamen moralem atque civilem, seu Ethicam &

SEARCH

MENU NAVIGATION