장음표시 사용
231쪽
per determinationem actionum liberarum non aliter gloriam Dei manifestare, seu promoVere 6 IO. pari. 1. eοι. nan) potest, quam si attributa divina sint motiva earundem f. 9 I9. pari. r. neοι. nati . Qui ergo pius est, gloriam Dei promovet. Quod erat unum. Ex adverso qui gloriam Dei promovet, verbis, α factis testatur, se agnoscere persectionem Dei summam &quod eadem gaudeat pro certo habere s. 6 Io. pari. 1. eol. nat. . Enimvero actiones suas liberas determinat per motiva ab attributis divinis desumta qui ipso facto testatur, se persectionein Dei summam seu attributa ipsius agnoscere, ac pro certo habere, quod eidem conveniant f. a 46. a 44. pari. a. Phil. prassi univ. . Quamo rem cum pius sit qui per motiva ab attributis divinis desumta actiones suas liberas determinat 3. 339. pari. r. DL prassi Miv. s qui gloriam Dei promovet pius est. Quod
Promotio itaque gloriar divinae, quando nimirum quia verbis & factis testatur se Deum habere pro ente persinctissimo, cui ea conveniunt attributa, quae ipsi in Theo Iogia naturali attribuuntur, est fgnum pietatis. Ita intellugimus, Josephum fuisse pium, quia in adulterium eonsentire nolebat, ne peccaret in Deum, cujus voluntati aduuterium adversum esse agnoscebat. Utebatur nimirum tamquam motivo adulterii non committendi voluntate divina, in quod simia influebat omniselentia Dei & amor ipsius atque inde fluens timor filialis, prouti ex sequentibus et Hus elucescet. g. I II.
Quoniam qui pius est, gloriam Dei promovet ch. 3 3 Id, vero gloriam Dei promovere vult, verbis &factis
232쪽
Pietate. factis testari debet , se pro certo habere ea , quae Deo Dei tanquam
attribuuntur g. 6 Io. pari. I. Theol. nat. ; qui pietatem colere pietatis meis vult , quicquid 'agit perpendere debet, quomodo hac actione sua dio. restari pint, se Deum agnoscere, consequenter quodnam sciam Deo debitum eidem una prestari debeat. Hoc pacto promotio gloriae divinae sit quoque medium culturae pietatis. Nimirum si cui fuerit voluntas constans& perpetua promovendi gloriam Dei, ejus mens a qualibet
actione in Deum ascendet, ut eundem sibi repraesentet tan quam praesentem , cujus attributa veluti coram intuetur, qualitate actionis determinante attentionem in certo attribui
defigendam & in memoriam revoeante ossicium Deo debitum hic & nune praestandum. Ita non modo satisfit pietati, ut attributa divina influant per modum motivi in actionem Praesentem; verum etiam ut ipsa actio modificetur , 8c novam quandam induat formam, quatenus per haec ipsa motiva detetminantur actus eidem superaecedentes, qui alia
absunt , & ossicia quaedam erga Deum eidem iubetentur. Quodsi enim habitus se & non aliter agendi contrahatur, actus isti & qui ad exercitium ossicii spectant agente ne quudem advertente actioni admiscentur , ut actio confuse sal tem percepta diversa appareat ab actione eadem pietatis influxu minime modificata, vi eorum, quae de latebris in actio.
ne omni ex habitu proficiscente inexistentibus & de recessi-hus in animis hominum demonstravimus f. 73. exseqq.Part. r. Eth. . Poteramus hoc illustrare exemplo ejus, qui cibum, quem capit, cons derat tanquam munus divinum a bonitate ipsius prosectum eoque fruitur eum gratiarum actione, amore Dei in stultionem simul influente, nisi talia ex instituto declaranda essent suo Ioeo. Equidem nullus dubito, sore permultos, qui eum influxum pietatis in actiones humanas experti non sunt, consequenter nullam actionis per eandem
modificatae pereeptionem habere possunt, neque illius possibilitatem ab usu facultatum animae pendentem a priori agno-
233쪽
scunt, ad somnia suavia eultorum pietatis assectatae & pompos αhaec relaturi sunt; non tamen propterea nos pudet ea contiteri, quae vera esse ex legitimo usu facultatum animae a priori de
monstramus, & unusquisque in se, si experimentum in se capere voluerit, quamvis arduum & dissielle pro diversitate subiectorum, experiri potest, cum & certa snt, quae deo monstrantur I. 688. Log. , & quae de actionibus humanis in Philosophia practica demonstrantur omnium rectissime in telligantur s. 264. Par. a. Phil. yraci. unis. , & verit
iis eorundem omnium optime convincamur, si ea in nobis ipsis experiamur I. a Z r. para. a. Phil. pract. univ Nontradimus praxin moralem nisi rationi convenientem , quae maxime decet hominem rationis usu a ceteris animantibus
rat. . Multa in eadem casui debentur , prouti circumstantiae obviae usum iacultatum eliciunt, agente de eodem parum cogitante, ac in determinandis actionibus humanis magnum momentum habent latebrae atque recessus; sed Phil sophi est, qui rationem reddere debet eorum, quae fiunt g. 6. Disci pretiim , ut quonam facultatum usu praxis perficiatur demonstret eandemque potestati nostrae subjiciat, ne quod consilio certo fieri potest atque debet, a casu demum expectandum sit, quem in potestate nostra minime habemus. Neque vero opus est multa disceptatione, qua nihil effieitur: veniendum in rem praesentem, atque demonstrationes
perperpendae, prout fieri debet , si assensum extorquere debent I. 998. Log. , & danda Opera, ut veritatem in nobismet ipsi experiamur I. a 6 s. a I. pari. a. Phil. Pract. m. . Quods cui iter, quod ingrediendum, nimis longum visum fuerit, is fibi imputet, quod veritatem assequi minime valeat. Nihil hic postulamus. quod non iure po. stulari possit . & de quo conquerantur Astronomi ae Ge. metrae , qui ipso opere didicerunt, non dari ad ulteriora progressum , nisi ante cognoscantur, quae Praesupponenda Diuitigod by Goost
234쪽
da sunt, & intellectus certo modo fuerit perfectus, qui usu sibi compararunt notionem modi scientiam acquirendi, quem nos a priori demonstravimus 3. 4o4. σμει. Parι. t. Gh. . . II 3. Sine pietate homo perfectionem, cujus capax est, acquirere ne--γt requit. Persectio enim hominis consistit in aptitudine ma- ad perfelli nisestandi gloriam Dei f. 9i . pari. 1. Theol. nat. . Quo-nem huma niam vero qui per determinationem actionum liberarum nam sicqvμ gloriam Dei promovet, seu manifestat, pius est . ait.), rotam re ideoque sino pietate homo aptus non est ad manifestandam Fim gloriam Dei; sine pietate quoque persectionem, cujus ea- pax est, acquirere nequit.
Propositionem praesentem vix ae ne vix quidem satis inotelliget, multo minus veritatis ejusdem convincetur, nisi intime perspexerit, quae de perfectione hominis I. 9II. Par. r. Thes. nat. & de perfectione universi demonstravimus ,6 3. Pan. l. TMOL not. , a fine ultimo creationis dependente , 6a9. Part. r. Neia. nat. . Constat persectionem hominis aliam esse essentialem, aliam ver aecidentalem. Essentialem natura dat, R vi ejusdem homo perinde acres ceterae omnes per dependentiam suam ab attributis divinis Deum repraesentat, ut ideo quoque homo Deum ex seipso cognoscere obligetur 3. II 3 s. Part. l. Iur. nat.): a cidentalis vero demum acquirenda, & ad eam ducit obligatio naturalis ad se statumque suum perficiendum f. ia8. para. l. rau. Praa unis. , determinando scilicet actiones liberas per easdem rationes finales . per quas determinantur naturales 3. 49. pari. r. Phil. pract. - D. . Persectionem essentialem homo eum brutis communem habet, nisi quatenus ea, quae studio ae labore aequiri possunt, natura insunt, seu dispositiones naturales exercitatione ad habitum evehendae. Ac ideo perfectio inpiimis accidentalis homi
235쪽
nem ultra sortem brutorum ponit. & ea praestantissima per sectionis humanae pars est. Complementum hujus Perfectionis est pietas, quae hominem aptum eiscit, ut qua crea tura rationalis gloriam divinam promoveat f. 6ro. parr. r. es. nat. , fini creationis ultimo convenienter . 629. parι. l. Theol. nat. , scque actiones suas dirigat ad pers ctionem totius universi, quemadmodum Deus vult 3. 9eto. Part. l. Theol. nat. , quippe quae in aptitudine manifestanis di gloriam Dei consstit 673. part. ι. Theol. nat. . Sub limior haec philosophia est, cum scriptura sacra consenti. ens, quemadmodum facile ostendere poteramus: quod vero pauci eam capiant, non alia ratio est, quam quod veritatum concateriationem cum inter se. tum cum iis, quae sensui obvia sunt, introspicere negligant, parum consd rantes nos operam dare debere, ut rationem perficiamus I. 763. Part. ι. Dr. nu. . dc hoc ossicium hominem er alutam rationalem maxime decere s I. 33 a. Part. l. Theol. nat. . Quamobrem omni opere annitendum, ut haec philosophia ad captum communem accommodetur , ne ignorent homines, quomodo se tales praestare debeant, quales
se praebent natura sua res ceterae creatae omnes, ut Cum
ratione faciant, quod hae lalo naturae ductu faciunt. Ita
enim demum creaturarum praestantissimae erunt di praeroga tivam suam adversus creaturas ceteras tuebuntur, nec erunt
animalia contradictoria, impersectione accidentali persectioni essentiali continuo repugnUte. I. I4.
De motivo Quoniam virtus habitus est actiones suas legi ' natuis pietatis, si rati consormiter dirigendi j. 3a . pari. 1. Phil. Prast. - . , quis fuerit consequenter se & statum suum perficiendi β. Is a. pari.
virtutis a- r. Phil. prast. vniv.ὶ, sine pietate autem homo perfectionem, in s. cujus capax est, acquirere nequit g. 3I3.); qui virtutis amans est, pietatem acquirere studebit, y perpenderit, pietatem e
236쪽
se perfectionis humanae creatricem, consequenter 'perfectio pieta tisi benescio obtinenda erit motivum pietatis acquirendae 6. 887. Psy h. empiro.
Cum vis motivorum dependeat non modo . ab insuauintellectus in voluntatem & noluntatem s. 89 o. 'I A empir. , verum etiam a naturalibus inclinationibus S reclinationibus . 89s. 896. parti a. Phil. Priat. - 0, atque a determinationibus appetitus & aversationis praecedentibus
f. 72. Part. a. Ethic eadem motiVa non conveniunt mi. renibus. Ita ei, cujus voluntas generaliter determinata est
ad faciendum, quod Deus vult, ei voluntas divina motiis vum agendi est f. 378. para. a. Phil. Proct. unire, Quamobrem non est, quod miremur, hic commendari motivum pietatis, quod nullius efficaciae videbitur plerisque, quia vim in animum suum nullam sentiunt, quamvis revera fortissimum sit, modo agens fuerit, qualis usu facultarum s biconcessarum, sed rite perfectarum, quemadmodum fieri debebat, esse poterat atque debebat. Praesupponitur virtutis amor. Qui virtutem amat , eadem delectatur s. 637. Poedi empir. . Ast quot, quaeso, sunt, quas virtus per se delectat' In hunc censum minime veniunt, qui saltem formidine poenae peccare nolunt . not. 9lJ. Enimvero si quis virtute delectatur, is quoque delectabitur pietate, quam primum agnoverit, virtutem maximum splendo.
rem trahere a pietate. Nullus dubito, si Sinenses agnois vissent Deum de influxum agnitionis Dei in virtutem, fuisturum fuisse, ut maximum praesidium in splendore virtuti, 'quem a pietate trahit, collocassent, atque hoc motivum pietatis sortissimum agnovissent, quod ob Dei ignorantiam insuper habuerunt. Amor nimirum virtutis supponit, ut
intime virtutis indoles fuerit perspecta: id quod fieri nequit nisi intime perspecta perfectione humana, quae absque gnitione Dei nonnisi imperfecte agnoscitur. Arque hine
vi si, Bbirae Para M. . E e videre
237쪽
videre licet perspicacioribus, quam pulchre omnia in syst
I. II s. Cur homo a Romo a Deo conditu3 est, ut gloriam suam promoveat. E
Deo fuerit enim Deus mundum produxit, ut perfectionem suam summam conditus. patefaceret f. 6 o3. pari. I. Theol. nat. Quamobrem cum in eo etiam condiderit hominem atque velit, ut is actiaones sua liberas ad manifestationem gloriae divinae dirigat g. 918. pari. I. Theol. nar. ἔ hominem quoque eo fine com didit, ut per determinationem actionum humanarum per
sectio ipsius summa manifestetur. Quamobrem cum id fiat, si attributa divina sint motiva actionum humanarum I. 9 9. pari. 1. DoL nat. , consequenter si homo verbis factisque testetur, se persectionem Dei absolute summam agnoscere, & quod eadem gaudeat pro certo habere, hoc modo autem ab eodem gloria divina promoveatur g. 6 Io. pari. r. πωι nat. ; homo a Deo conditus est, ut gloriam suam promovea . .
Vulgo dicitur . hominem sinum esse propter Deum et quia vero si factum esse propter Deum , non omnes Per Ipiciunt. Plurimum autem refert, ut intime perspiciamus, quid sit factum esse propter Deum, si pietatem colere V Iimus. Quamobrem in finem, ob quem Deus hominem' condidit, erat inquirendum. Facile autem patet, eum Deus vi sapientiae suae fines particulares subordinet fini u limo 63 I. pare, a. TE L nat. , finem , cur hominem fecit, derivandum esse ex fine ut imo, quem per creationem totius univers intendit. Quoniam .itaque finis hie est ma- . nifestatio gloriae suae c3. 629. para. r. Theol. nat. , homunem quoque ideo serit, ut qua homo , hoc est, quatenus
238쪽
, creatura rationalis & agens liberum est , gloriam suam manifestet: id quod fit, eandem promovendo 6 Io. Part. I. Theon nati, Per agens enim liberum gloria Dei, seu per sectio Dei summa manifestatur, si ex determinatione actio. ' num liberarum patet , qualia snt Dei attributa , conseisquenter si haec in illam per modum motivorum inquant. Ita nimirum actiones humanae testantur, quod homo perfectionem Dei lammam agnoscat & pro certo habeat, quod eadem Deo conveniat. Et hoc modo homo perinde ac naturae ceterae omnes factus est propter Deum , & non minus homo , qua homo , hoc est . quatenus est liberum agens, ac creaturae omnes est speculum persectionum divi. narum, quatenus ab attributis divinis dependent 98 Part. l. Theon nat. . Dependet vero etiam homo quoad determinationem actionum liberarum ab attributis divinis, s hae e in eam influunt per modum motivorum, ideo que etiam per officia Deo debita modificentur actiones liaberae, quemadmodum Paulo ante Observavimus λα. g. III. .
Atque nunc distincte concipimus , quomodo homo factus si propter Deum, quatenus homo est, hoc est a ceteris creaturis in eo dissert, quod habet voluntatem liberam: in quibus enim per essentiam & naturam suam cum entibus ceteris convenit, eodem modo speculum perfectionum divinarum est , quo ceterae creaturae existunt. Non tamen dissiteor, asi cui haee , quae hic dicuntur , penitus perspecta elle debeant , ut plenissima luce sulgeant; supponendum esse, ut
ea , quae in Theologia naturali de Deo & creatione munis di demonstravimus, penitus cognoverit atque Perspexerit. laritates enim cum inter se connexae sint , sibi mutuo luiseem affundunt, ut nec claritas desciat in intelligendo,, nee evidentia in convincendo.Hae igitur luce nemo frui potest, nisi qui nexum veritatum intime perspicit,atque in ista claritate & ev dentia,quae perspicientiae nexus inhaeret,lumen rationia consstit. quod omnes in ore habent, pauci vero intelligunt.
239쪽
Quomodo Quoniam homo a Deo conditus est , ut gloriam homo sit ci- Dei promoveat s. 3Is. , gloriam autem Dei provis mundi movet, si pius est f. iii.) ; Qui pietatem colit, sηem
dignus. consequi studet , ob quem creatus est, S civem mundi dignum se praestat.
Habemus hic motivum . quo animi generosi atque excelsi, verae gloriae cupidi, ad culturam pietatis permoveri. tur. Cives sunt digna societatis civilis membra, si actiones suas ita dirigunt , ut ad consequendum finem eivitatis pro virili conferant, quod ab ipss conferri potest. Instituit Deus societatem quandam inter creaturas omnes , quae dari. tur in hoc universo , quatenus per eas gloria Dei manifestati debet, cum haec ipsa manifestatio se finis ultimus, ob quem omnes a Deo factae sunt 6a9. paria r. TMOLnat. ων. I. pari. 7. Jur. nat. . Dignum itaque membrum
hujus societatis est homo , si ipse quoque actiones suas tiberas ad manifestationem gloriae divinae dirigit, consequeriter si pietatem colit f. LII. . Creaturae omnes agunt naturaliter propter finem , cujus causa a Deo fuerunt factae, ae ideo digna huius univers membra sunt. Anni nimiorum per essentiam δc naturam suam propter fines particulares,quos Deus fini ultimo , quem per creationem mundi intendit, subordinavit g. 63 I. pare. r. Tbes. nat. , Cum nulla in agendo libertate fruantur & ratione careant. Dedecet igitur maxime hominem, qui cum ratione praedirus si & libertate in agendo polleat, creaturas ceteras Omnes antecellit , si actiones suas liberas ita determinat, ut fini ultimo subordinari nequeant per modum medii, ficque ad finem , cujus gratia membrum hujus universtatis factus
est, aut minus conferat, quam creaturae ceterae, aut Pro
sus eidem contrarias actiones edat, ut vel membrum minus dignum,
240쪽
dignum , vel prorsus indignum censeri debeat. Equidem scio , haec apud eos , qui sordidi dis ingeniis piaediti
sunt & mentes monstrosas habent , nihil proficere , cum dignitatem humanam non prospieiant, de doctrinam soli dam atque profundam fastidiant; non tamen ex eorum genio aestimanda sunt, quae in Ethica tradenda. Sufficit non adeo male sperandum esse de genere humano , ut dentur prorsus nulli, qui digni civis hujus mundi laude excitantur ad pietatis culturam. Quoniam vero distinximus inter civem mundi minus dignum & indignum, ut distinctio recte intelligatur, nec per consequentias fallaces in abusum traha tur , quaedam adhuc monenda sunt. Nimirum fieri potest, ut quidam virtutem colant sine pietate, quemadmodum Si nenses, alii vero cum pietate, quemadmodum facere debebant Omne l 28. stas. r. Iur. nat.J. Qui virtutem absque pietate colunt cum acquirant habitus intellectus 3c voluntatis ac perfectionem accidentalem hominis referendos, apti qu dem essiciuntur ad manifestandam gloriam Dei, quatenus inde alii non minus, quam ex persectione naturali hominis in agnitione Dei proficere possunt eo modo quem supra sussicienter declaravimus, cum de .agnoscendo Deo consderatione hujus universi ageremus; non tamen gloriam Dei manifestant , quemadmodum faciunt , qui pietatem colunt & tam verbis , quam factis te stantur , se persectionem Dei summam agnoscere ae pro
certo habere, quod haec ipsi conveniat : id quod homini
proprium est , nec cum ceteris creaturis commune. Quodsi ergo homo subsistat quoad liberarum actionum detarm Pnationem in manifestanda gloria divina in modo , quem
cum ceteris creaturis communem habet , membrum minus
dignum tensetur . quemadmodum ereaturae ceterae illius societatis, quam Deus inter creaturas finis ultimi causa , qtiem per creationem mundi intendit, instituisse intelligitur membrum autem dignius, qui cum virtute pietatem jungens glori/m
