Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

s 6 Pars III. Cup. m. De

bebant, quod per se patet. Irreverentiam igitur aversatur l. 336. pari. a. Eth. , eadem re ipsi displicet g. 341. Pyrch. empir. . Quamobrem cum ipsi non perinde sit, sive quis revereatur Deum, sive minus, & sive eum magnificiat, sive minus; necesse est ut ipse praecellentiam divinam agnoscens Deum magnilaciat & consequenter in veritate revereatur g. 3I 8 a. pari. r. Jur. ηat. . Qui ergo aequo animo ferre nequit irreverentiam adversus Deum tam privativam, quam negativam, Deum magnifacit di ipsemet in veritate eundem reveretur. Quod erat unum. Similiter qui Deum magnifacit ideoque in veritate reverentiam eidem exhibet I. 3I 8 a. pari. r. Jur. nat. I is agnoscit Deum esse maximi faciendum & reverendum, comsequenter irreverentiam tam positivam, quam negativam aversatur. Quoniam itaque molestiam ex irreverentia adiaversus Deum percipit j. Is 6. pari. a. Eth. , eaque ipsi displicet β. saa. Dcb. empiri , eandem aequo animo non

ieri. Ouod erat alterum. Quod aequo animo videmus, id nullo modo movet appetiis tum Raversationem, inprimis inferioremr hinc aequus animus dieitur sedatus, quietus & sine indignatione. Quamobrem nee voluptas, nec molestia ex eo percipitur, consequenter nullus in appetitu sensitivo, vel aversatione sensitiva concitatur assectus I. 6o6. UFeb. empir. . Ex adverso itaque si quis animo aequo quidpiam non videt, id vel appetitum. vel aversationem commovet, & pro diversitate circumstantiarum voluptatem, aut molestiam, divorsosque assectus conis citat. Unde animus non aequus sedatus non est, sed potius inquietus, nec fine indignatione, prouti cireum stantiae praesentes variant. Status uterque animi a posteriori adeo manifestus est, ut tanquam per se notus, sine ulteriori probatio a Diu i by fle

592쪽

Reverentia adversus Dem. 37

batione sumi possit, & hue animum advertimus, quando aequo animo, vel minime aequo quidpiam videri , aut in aliis ferri dicimus. In reverentiam adversus Deum influit amor g. 38o. , ut ideo qui Deum in veritate reveretur, eundem quoque amet. Noto vero notius est, nos aequo animo ferre haud quaquam posse,ii debitum honorem denegari videmus

ei, quem amamus, multo minus ejus conterritum: ex adverso autem nobis volupe esse, si, quem amamus, ei honor exhibeatur, quem nostra opinione meretur. Habemus itaque signumverae

adversus Deum reverentiae & magnificationis. Non est quod objicias hypocrisin , qua nobis imponi poterat, & quae urgeri poterat adversus signa cujuslibet officii erga Deum. Cum enim hypociisis consistat in simulatione t . II 6 I. Pan. r. Jur. nat. ; eandem detegi posse supponimus I. 8 33 . π seqq. pari. r. PMI. Pract. umim . Ad rectum nimirum signorum usum , ne putentur adesse, ubi absunt, requiritur, ut somulationem detegere valeamus: id quod si quis in potestate sua non habet, veritati nullum hine praejudicium

nascitur.

g. 4O . Quoniam aequo animo ferre nequit irreverentiam Designo δε- Dei, qui eum magni facit & in Veritate reveretur . mentis re 399. i s irreverentiam Dei aequ0 βηimo fert, aut prom serenue. sus delectatur , s qua praecellinua divina adversa dicantur, vel irreverenter fant ab aliis, is Deum magni non facit, nee

in veritate Deum reveretur.

me signum minus dissieultatis habet, eum nulla metuisenda st simulatio , quae nobis imponat. Hoc autem modo prodi m gnificationis defectum & reverentiam vanam atque assectatam , immo etiam hypocrisn, indies experimur. Ae idem similiter observatur, quando de existimatione ho

593쪽

s 8 Pars III. Cap. VI. De Reverentia adversus Deum.

minum quaestio est, quamvis hic etiam intervenire possint affectus . veluti invidia 3c odium. . 4OI. .

De studio im Similiter quoniam irreverentiam adversus Deum aequo reverentiam animo serre nequit, qui eum magni iacit . 399. , ideo- evertendi V que non sine indignatione eandem videt not. g. cit. ἔ Qui

praecavendi. Deum magni facit, quantum in potestate es , streverentiam evertere pudet, atque cavere, ne malo exemplo seducantur alii. Essectum hune magnificationis Dei observamus non modo in iis, qui magnitudinem persemonum divinarum 8c praecellentiam Numinis vere agnoscunt, dc in veritate ipsum reverenis tur, verum etiam in hominibus superstitiosa &idololatris, qui errorum suorum persuasissimi ad eandem reverentiam alios coisgere volunt, quam ipsi vel vero Deo, vel idolis suis exhibent. Quamvis enim reverentia superstitiosorum & idololatrarum multis modis disserre possit ab ea, quam vero Deo magnificationi ejus convenienter exhibemus; ardor tamen animi Deum vel idola venerandi adest, qui arcet simulationem, nee excluis dii intentionem minime lacatam declarandi, quod Deum, veI quod pro Deo habetur. magni faciat superstitiosus homo, aut idololatra. Ardor autem iste quo major est, qualis plerumque esse solet superstitiosorum 3c idololatrarum, eo magis quoque ineendit studium evertendi irreverentiam ei, quae Putatur, reverentiae eontrariam. Quamobrem nil obstat, quominus in Pra senti ad exemplum ipsorum provocemus.

De neglecta Cum qui Deum magni facit, quantum in potestate est,

hujussadii. irreverentiam evertere studeat, atque caveat, ne malo exemplo seducantur alii cl. 4o I .hfl quis irreverentiam tolerat, quam impedire terat, aut prorsus facit, qua ansam dare p019unt aliiI, ut exemplo malo se addant, Deam nondam i ii facit, qsiemadmodum debebat. . Uen,

594쪽

Ueniunt in hunc censum, qui profanas opiniones honori divino adversas divulgant, ut pluribus, ipsi etiam vulgo impe- ,rito, innotescant. Multa enim cautione opus est, immo saepius impediri nequit, ne aliquid haereat& scrupulum animo inisjiciat , qui successive vim capit & reverentiam adversus Deum ab initio languescere facit, tandemque prorsu e tinguit. .

De Fiducia in Deo & Acquiescentia inprovidentia divina.

pta est lege naturali j. II 87. pari. δ. Jur. nat. 9, con Deo vinas sequenter qui Deo confidit, actiones suas legi na- sit turali conformiter dirigit. Quoniam itaque habitus actiones suas legi naturae conirmiter dirigendi virtus est sai. pari. r. reia prassit. lv. ; fiducia in Deo virtus est. - Equidem fidueiam in Deo per virtutem definivimus

II 86. pari. i. Furi nat. ; hic tamen ostendendum erat. quod virtus si, ut appareat . eam per virtutem recte sua

. isse definitam. . 4o4. Qui Deo con fidere vult, agnoscere levetur, quod sapientia, Medium Fbonitate ac prudentia provideat rebus. Certum est, Deum sa- ducia inpientia, bonitate ac potentia proVidere rebus in hoc uni- Deo. verso . 928. pari. I. Theoti nati , seu creaturis omnibus

ipsitque homini β. 778. S seqq. pari. r. Iteοι ηat. , ita ut providentia ipsius sese extendat ad omnia, quae sunt & fiunt in hoc universo, nec quicquam judicari debeat tam ab- ,

595쪽

3M Pura III. Cap. VII. De Fiducia in Dἡο

jectum, ad quod sese non extendat providentia divina s. 9 a s.

pari. I. Theolaiat Iim cujus conservationem & gubernationem non decreverit ab arterno I 926. pari. r. Theol. nat. . Quod si ergo homo agnoscit Deum sapientia, bonitate atque pote tia providere rebus in hoc univerti, sibique ipsi, cuminus omnia in hoc universo sapientissime decreverit l.

643. pari. r. Theol. nat. , potentia autem sua ad actum per

ducit quae decrevit j. 3sa. pari. r. neol. nat. , & vi b nitatis enti cuicunque tantundem conferat boni, quantum salva sapientia ipsius fieri potest g. 698. pari. i. neol. vat. , nec bonitati ejusdem repugnet, quod hominem in mala ruere sinat f. ras. pari. r. Theol. nat. . quae ad bonum finem dirigit 68 o. pari. r. neοI. nat. ; nullus dubitat, quod Deus providentia sua tantundem boni in se sit collaturus, & tantundem mali a se aversurus, quantum salva

sapientia ipsius fieri potest, & si qua ipsi obventura sint

mala , in bonum finem eadem sit directurus, ideoque se totum resque suas providentiae divinar committit. Enim vero Deo confidit, qui meliora semper sperans se totum resque suas providentiae divinae committit . Ii 86. pari. u. Jur. nat. 3. Quamobrem qui agnoscit, Deum sapientia , bonitate ac potentia providere rebus in hoc universo, consequenter etiam sibimet ipsi, Deo confidit. Quod si ergo quis Deo confidere vult, necesse est ut agnoscat, ipsum sapientia, bonitate & potentia providere huic univeris.

Qui Deo eonfidere vult, providentiam divinam intime eognitam 3c perspectam habere debet. Quo intimius ean. dem perspicit, eo major quoque est fiducia in Deo. Patet autem ex demonstratione propositionis praesentis arduisam esse providentiae agnitionem, s nullis dubitationum fluctio Diuili do by Corale

596쪽

ct Aequiescentia in providentia divisa. 38 I

fluctibus immergi debeat unquam animus. Et multo ela. tius idem adhuc elucescit, si analysin logicam instituamus demonstrationis eorum , ad quae in demonstratione praesenti provocamus I. 99a. Log. . Quoniam vero necesse est, ut animus emergat ex dubitationum fluctibus, nisi fiducia in Deo vacillare debet ; ea, quae de Deo in syst

male demonstrantur, eosderatione rerum in hoc universo

indies confirmanda sunt, quemadmodum supra docuimus. Quodsi homini confidere velimus, necesse est, ut persua-sssimi simus, ipsi perspecta esse media , quibus nobis consulitur eundemque velle ac posse nobis consulere. Ponamus te gravi morbo decumbere. Quodsi non dubites, quin medicus norit, quomodo morbus tolli possit, & quod omnem diligentiam in eo depellendo sit adhibiturus, eidem eonfidis. Ast si dubites, num opem ferre possit aut num satis circumspectum ac diligentem se praebeat , fiducia aut evanescit penitus , aut saltem languescit. Quamobrem si Deo eonfidere debes, necesse quoque est, ut pro certo habeas ipsum nosse quae tibi prodesse ae obesse possunt, eundem serio velle saluti tuae consulere , ac facere posse, quaecunque voluerit. Quod norit quae tibi prosunt, quae obsunt, sapientia ipsius te dubitare non sinit ; quod saluti tuae consulere velit, bonitas ipsus tibi persuadet; quod denique iacere possit, quκ vult, potentia ejus te certum esse jubet. Sapientiae igitur, bonitatis ac potentiae . qua rebus omnibus , tibique ipsi providet, agnitio fidueiam in ipso parit. Ea de causa cisntinuo meditari debemus pro. videntiam divinam non otios spectatores in hoe unive sed omni sollicitudine animum attendentes ad ea, quae in mundo fiunt & indies nobis obvia sunt. Inis quirendum nimirum , quomodo hinc eluceseat sapientia, bonitas atque potentia divina. Neque molesta videri debet haee inquistio atque investigatio , cum sapientiae, b nitatis atque potentiae divinae agnitio , quae ex providentia

597쪽

sga Pars In cap. VII De Fineia in Deo

De nexu re' Quoniam qui Deo confidere vult, agnoscere tenetur,rum obstr' quod sapientia , bonitate & potentia su a provideat rebus MD. omnibus in hoc universo f. 4o4. , Deus autem omnibus rebus providet per earundem nexum g. 9 a T. pari. I. Theol.

nat.)ς Qui Deo coodere vult, ad nexum rerum in hoc universo animam constanter attendere debet, consequenter observare, quomodores omnes in mando a se invicem dependeant quoad existentiam. Homines plerumque in praesentibus cogitationes suas termi. nant, nec retro respiciunt praeterita, a quibus illa dependent, ita ut illa ventura non fuissent, nisi haec praecessissent, multo minus prospiciunt sutura, quae ventura non sunt, nisi praesentia evenissent, nec ubi animadvertunt, se futura prospicere noni posse , futura expectant , antequam de praesentibus judicium sibi sumant, eum tamen de eo, quod nobis bonum, vel mais

tum accidit, iudicium minime fallax ferri non possit, nisi in relatione praesentium ad praeterita & futura, praesertim cum Deus judicans quid sit optimum in se idem reserat ad totum universum I. 393. pari. r. Theol. nae. . Quamvis itaque homo quid sit optimum in se, eodem modo, . quo Deus idem agnoscit, diiudicare nequeat I. 396. Part. r. Ira L nat. ἔejus tamen judicium propius aecedit ad judietum Dei, si omnia considerentur in nexu rerum, ast longius ab eo recedit,

immo contingit idem ab eodem prorsus dissidere. si extra ne-

xum rerum omnia spectentur, cum certum se, quae vi nexus rerum quomodocunque in mundo consequuntur, ea volum

tali divinae , consequenter judicio ipsius c g. 3I6. 3I 8. Part. r. Geon nat. , conformiter fieri, in ea, quam ad se invieem habent , reIatione s. 447. Part. l. Triol. nat.).

598쪽

ct Acquiescentia in providemia diviva. 383

. 4O6. Cum qui Deo confidere vult ad nexum rerum in hoc uni- Mentem averso animum constanter attendere debeat,ut videat,quomodo nexa rerum

omnia in mundo a se invicem dependeant quoad existentiam avertere f- β. 4o3 , consequenter agnostat, cur praeterita praecesserint, ducie in Deo praesentia fiant. vel quaedam simul contingant; Mucia in Deo nocet.

adversistur, qui a nexu rerum mentes hominum avertunt. Nexus rerum in hoc universo non satis inculcari potest, ne in falsas de providentia divina opiniones incidamus. neque videntes ea, quae Deo providente in rerum natura fiunt. dubitationem fluctibus immergamur, ne eam, quam debemus, fi- dueiam Deo habeamus. De hoc nemo dubitare potest, qui fine nexu rerum providentiam divinam intime perspici non posse cognovit 9a7.part. r. I MOL nat. . Quamobrem qui caecutire , quam eundem agnoscere mzlunt, abiiciunt meo dium , quo ad veram fiduciam Deo habendam adduci poterant. Maxime igitur nocet error illorum , qui sbi aliisque persuadere conantur nexum rerum esse fatalem rerum necessio ratem, qua omnia providentia tollitur cv cceco fato omnia subjiciuntur. Non ignotae sunt vociferationes quorundam The loeorum Protestantium contra hunc nexum, nee ignotae sunt vexationes 3c contumeliae, per quas me petere iidem non erubuerunt , quod ad recte agnoscendam providentiam divinam dc veram in Deo fiduciam firmandam eundem adhibuissem. Agnoscant igitur , quotquot nimium ereduli autoritati eorum obnoxiam habent fidem , Ac a nexu rerum mentem avertunt, propterea quod fati stoici, quod nostra aetas dudum a conis emtu absolvit, nomine traducitur, quantum verae in Deo fidiciae noteant. Dantur in mundo res smultaneae , seu coexistentes l. si . Co σι & successivae f. sa. cimol. , dc tam hae . si . Cosmia. , quam illae inter se connectuntur s3. C mol. . Nexus successivorum consstit in depende

599쪽

De nexu fatorum suo

mue 84 Pars Iu Cap. VII. De Fiducia in Deo

tia effectus a causa essiciente, seu in genere eausati a causafle finis a medio & actionis causae essicientia a fine simul, nexus autem coeshentium in dependentia finis a medio I. 663. pari. l. ThooL nat. & sapientia atque bonitate divina constitutus est β. 74 I. pari. t. Theol. nat. ab aeterno g. 6 4. Part. l. TMol. n . , ab absoluta necessitate liber 66 . part r. Theol. nat.). Etenim iam alias monuimus cnot. I. 666. pari. r. TMoc nat.) , Spinosam nexum rerum fatalem 4 atuisse, non quod per se talis sit, sed quod is Deo omnem in agendo libertatem ademerit, ae liberrima Dei decreta negaverit. Quamobrem qui fatum stoicum a contemtu absolum runt, per sapientem rerum in universo nexum idem benignius explicarunt. Nostra parum refert, quid statuerint Stoici, sed nobis sussieit nexum rerum, quem dari in hoc universo negari non potest, a decreto Dei liberrimo derivasse R sapientiae & bonitati divinae conformem deis monstrasse , ut diei minime possit , omnia in hoc mundo temere coeco casu fieri. Quantum vero noceat fiduciae in Deo. si a providentia divina nexus rerum removetur, exsequentibus clarius adhuc elucescet.

l. 4O7. Quoniam qui Deo cofidere vult, ad nexum rerum in . hoc universo constanter attendere debet 3. 4os. J , veritatis autem eorum, quae in Philosophia practica docentur, omnium optime convincimur, si ea in nobis ipsis experimur

a 7 I. parti a. Phil. prost. Mutu.); Qui Deo confrire vult, inprimis inquirere tenetur, quomodo ea, quae sbi obtingunt, a se invicem dependeant, seu aηimum artendere ad fatorum Doram nexum. Providentiam divinam ex fatis suis agnoscere plurimum A. est ad fiduciam Deo habendam. Equidem providentiam divi. nam ex fatis nostris agnoscimus, s ea in se spectentur, animo recolentes bona, quae Deus in nos contulit, & mala, a quibus

600쪽

O Aequuscentia In providentia divisa. 38s

nos liberavit, cum sie appareat, quomodo Numen benignissimum nobis prospexerit; eadem tamen multo luculentius a Pparet, si fatorum nexum inspiciamus , cum non modo hinc intelligamus, quomodo per errorem mala visa fuerint, quae erant bonorum numero accensenda , verum etiam quomodo quae revera mala fuerunt nobis obtigerint, ut bonorum, quae expectare non poteramus , compotes redderemur: ita enim demum semiter eonfidimus fore , ut Deus in posterum quoque optime nobis sit consulturus, & nos atque res nostras prinvidentiae divinae committemus toti a voluntate ipsius pendentes . nec facile animum subibunt cogitationes sidueiat Numini optimo habendae adversae. . Immo haec in nexum fatorum no- , strorum inquisitio nos quoque convincet, quod per eam fiducia in Deo conservetur & continua capiat incrementa , multi autem assectus molesti, quibus perturbatur animi tranquillitas, arceantur. Sua emus itaque omnibus, ne in hae investigatione se praebeant negligentes. - . ,

4O8. Adaeia in Deo facilitatur, fl perpotamur, Deum velle fella, De sidaeis istat an nostram, infelicitatem velle ηυη posse, , mala, quae eveniunt, Deo fata dirigere in bonum fnem. Deum Velle felicitatem nostram, nec randa. infelicitatem velle posse, certum est I. VO6. TOT . pari. I. Theol. nat. , Nec minus certum est, quod mala tam phy, ca, quam moralia dirigat in bonum finem g. 68 o. part r. thees. nati). Quodsi ergo haec Perpendamus , mala non metuimus , cum persuasissimi simus, nullum nobis eventurum malum, nisi quod faciat ad promovendam felicitatem nostram. Quamobrem malorum securi nos totos resque nostras providentiae divinae committemus quam Iubentissime. Quoniam itaque Deo confidit, qui se totum resque suas providentiae divinae committit l. II 86. pari. r. Jur. nat. ἰ

SEARCH

MENU NAVIGATION