장음표시 사용
681쪽
cv andae creaturae, ut nobis fiant persectionum divinarum
specula , qualia quod in se sint demonstravimus I. 799.
seqq. pari. r. Ibeol. nat.); qui veritates in Theologia natarali d monstrata; cognoscere V Deum cooderatione hujus unives , quem admodum supra docuimur, agnoscere studet, ei non deerit amplisima laudis divina S celebrationir nominis divini materia , haurienda es.
mirum ex libro natura ratione priuacente. Vidimus in antecedentibus, quomodo ea, quae in systmmate demonstrarimus, faciant ad praxin ossiciorum erga De. um , nec ad meras speculationes referenda esse, quae subtilia, nec ad eaptum vulgi composita videntur. Si quis autem ea cognoverit , is quoque videbit, quod in laudem & eelabra. tionem Numinis impandi possint. Non autem fini huie sus.fieiunt, quae via demonstrationis de Deo nobis innotescunt; sed libro quoque naturae insenescere debemus, qui Iegendus ratione praelucente & tot ac tanta continet, ut ei pervolvem do nulla aetas sussiciat. Haec ut satis intelligantur , uberius declaranda sunt. Primo itaque tenendum est, quid & qualis fit liber naturae. Equidem nemo est, qui nescat, Lisrum M.turae vocari mundum hunc adspectabilitem, quatenus ex iis, quae in illo existunt atque contingunt, Deum agnoscimus; hoc tamen non sussicit, ut de eodem pro dignitate statuamus. Qui enim putant, mundum per metaphoram diei librum naisturae , quia contemplatione eorum , quae sunt & fiunt in mundo, in cognitionem de Deo deducimur, quemadmodum Iectione librorum aequirimus cognitionem eorum, quae in iis scripta sunt. nimis vulgariter de eo cogitant. Ut prosuridius intelligatur, quo sensu mundus, qui existit, si liber naturae, cujus autor Deus est, modus considerandus est, quo Sarasa in Arte semper gaudendi Parr. I. Tract. s. a. crea tonem& conservationem explicat. Nimirum ideae rerum, quatenus sunt ab aeterno in intellectu divino , divinae cogitationes sunt, Deus ipse sunt, non creaturae, sicut idea solis, quam habe.
682쪽
Celebratione Nominis divini ct oratione. 667
mus, cogitatio nostra est. Quemadmodum vero dum το Solore pronuncio verbum efformo, per quod conceptum interiorem, quem de Sole habeo, extra me pono & in lucem pro- sero , ut loqui nihil aliud sit, quam in lucem edere, quod
in mente eoncipimus; ita quoque Deus, dum conceptum suum extra mentem suam ponit, & in lucem profert, ereaturam efformat mentem suum clare eloquens. Et sic omnis creatura est verbum Dei. Quamadmodum vero verbum non durat diutius . quam dum loquor , cum totum suum esse dependeat ab ore loquentis; ita quoque creaturae omnes, qua sunt verbum Dei loquentis omni momento ut sint dependent
ab actuali Ioquela Dei. Hinc igitur patet, librum naturae
eontinere verbum Dei Voce viva ad nos loquentis. Sed pro grediendum ulterius, quo nobis viam monstrat notio Sarasede ereatione & conservatione creaturarum, quam Scripturae
saetae eonformem probat, & nos ad declarandum, quid sie Liber naturae transtulimus, ut libri hujus ab aliis libris disse .rentia & cum iisdem convenientia clarius elucescat. Ea intercedit disserentia inter Librum naturae & libros alios, quam observamus inter imagines naturae in camera obscura & imagines ab artifice pims in tabula. Imagines in camera obscura res repraeis sentant cum motu , quo huc illucve aguntur, omnibusque mutationibus ceteris, quas subeunt, veluti viventes, cum ceterae imagines eas repraesentent in quiete abs due ulla sui mu. ratione, veluti mortuas. Ita etiam verba Dei, quae sunt creaaturae , Ωnt verba veluti Viva, quae continuas variationes subis eunt , eum verba in Ilibris ceteris constent ex literis immotis. Respondent etiam imaginibus in camera obscura verba Dei loquentis quoad subfstentiam & conservationem. Sicut enim haec continuo ereationis actu sustentantur& conservantur; ita etiam eontinua luminis modificati actione imagines sustentanis tur & conservantur in camera Obscura. Sunt autem perinde
verba Dei inimitabilia , ac imagines in camera obscura. quas nulla ars pictoris imitari valet. Ipsa igitur natura prinbes nobis exemplum loquelae divinae tanquam representaminis
683쪽
b rei alterius in imaginibus camem obscurae, quae sunt repων sentamina rerum. Sunt enim utique verba Dei in libro narum perinde signa rerum aliarum, quemadmodum verba ullIibris aliis. Nimirum quemadmodum vetba in libria arte hummana scriptis sunt signa rerum, quas nos docere intendit a tor; ita quoque verba in Libro naturae signa sunt persectionum divinarum, quas ex creaturis tanquam operibus ipsius coIIigimus. Quae jam a nobis dicta sunt, attentionem lectommerentur, ne quod vulgo fieri solet, abjecte sentiar de libro naturae in quo Deus nos docet, quae de ipso nosse debemus.
Deum enim consideratione rerum in hoc universo agnosce res viva voce loquenti aures praebenr. In hoc quoque disseis rentia eo stit inter librum naturae & libros oeteros, quod in
illo sit vox viva , in his mortua. Quodsi jam id a Deo nobis
revelari dicitur, quod Deus ad nos loquitur; nonne recte die, tur librum naturae continere revelationem de Deo & volunt te ipsius. Ash restat, ur adhuc dicamus, quomodo materia Iaudis divinae ratione praelucente ex libro naturae sit haurienda. Nimirum quod via demonstrationis cognoscim us id rationi conforme in 3. 486. Hyra. empir. , consequentet si in haurienda materia laudis divinae ex libro naturae uramur veritatibus ex syst mare cognitis,rati, ne praelucente hoc facimus. Ex systemate a quirimus notiones distinctas persectionum divinarum & magnitudinis earundem & agnoscimus, quomodo creaturae singulaesur earundem specula , seu eas repraesentent, & quomodo Deus rebus omnibus ipsique homini provideat. ' Histe igitur perspicillis s utamur, consideratio rerum 3c eventuum in universo per secta Dei nos docet, Deo convenire ista atrimhura, quae ratio eidem tribuit, & tanta esse, quanta eadem
facit. Dcumque hoc modo providere rebus, quem rario no- his Insinuavit. Quamobrem patet rationem esse interpretemtibrr naturae 3c nos ex eodem in agnitione Dei tanto magis
684쪽
Celebratione Nominis disini O oratione. 669
s. 4s 8. Quoniam materiam Iaudis divinae ex libro naturae De confid haurimus, considerando res & eventus in hoc univer g. ratione mi- 437.), nihil vero tam vile atque abjectum videri potest, quod nimorum in non sit creatura Dei f. 779. pari. r. Theol. nat. , perscctionum hoc universo. divinarum speculum . 78 s. pari. a. raret. nat. , & subsit providentiae divinar h. 9a s. pari. r. Theot nat. , nec qui quani fit naturaliter nisi secundum providentiam divinam 93Ο. parr. r. Theol. nat.), & ipsa experientia docet, si minima insecta contemplemur , Deum maximum esse in minimis ; qui nomen divinum celebrare vult, minima quavis couempla
ri debet, qua sunt in hoc universo.
Nobis abjecta 3c vilia videntur, quae nuIIum praebent usium, aut prorsus damnum dant, cum omnia ad nos referre soleamus & ex usu, quem nobis praestant, pretium iisdem statuamus, praeconcepta illa opinione imbuti, quasi omnia propter hominem facta & solus homo propter Deum. Enimvero mi. nimum quodlibet insectum non minus est verbum Dei, quo sese homini revelat, quam animal maximum, aut vastissimum mundi eorpus, & singulari prorsus rari e sapientiam 3c potentiam Dei, ut de ceteris attributis jam non dicamus, nos do. cet. Neque Deus fine ratione per minima quoque perfectiones suas infinitas ct inexhaustas revelat. Eequis enim est, qui nesciat , nobis magis admirationi esse , quae in minimis Observamus, quam quae in maximis ' Ut igitur rebus icthoc universo verum pretium statuamus, eas spactare debemus tanquam verbum Dei ad nos Ioquentis Ac de summa perfectione ac voluntare sua nos instruentis. Quamobrem optime de humano genere meritus ess naturae scrutator solertiacmus 3c sagacissimus m. da Reatimur, qui historiam insectorum exactam nobis dedit, & Joannes si omerdam,
Medieus Amstes amensa, opus suum de insectis post mose
685쪽
Materia re. Iebrationis nominis di
tem ipsus a Medico celeberrimo Hermanus Γωerhavo in lueem editum Bibliorum naturae titulo non inepte insgnivit: sit ita quod saltem pars sit Libri naturae verbum Dei se revelantis sontinentis, aut fi mavis enarratio nonnullorm, quae in libro naturae continentur. Scripsit Planius Historiam mundi , sed quae ex inventis recentioribus emendari & augeri merebatur. Quamobrem utilissiam operam sumeret, qui Plinium modernum eonscriberet opera & facta naturae vera recensens, non hypothesbus philosophorum ad historiam naturae minime pertinentibus volumen implens, ut magnitudo crescat. Cum creaturae sint verbum Dei not. I. 437. historia naturalis vera est verbum Dei in talpturam relatum : hypothesea verophilosophorum sunt opiniones commentatorum eum illo non confundendae. Quoniam verbum Dei sanctum haberi debet.
cui nihil addendum, nihil demendum; omni animi sollicitudine sbi eavete deberent historiae naturalis scriptores, ne falsa
Oui nomen Dei celebrare vult, inquirere debet in bona, que tam natura habet, quam q-modocunque acqui vit, S qu nam mala Deus a se averterit, vel a quibus se liberaverit, immo e iam quenam bona contulerit aliis , quoiam ab illis averterit. Inprimis etiam inquirendum, quomodo mala in bonum Inem direxerit.
Homo enim Deum celerare debet ob bona sibi aliisque collata g. I aQ9. pari. r. Jur. ηα. , ideoque etiam ob mala in bonum finem directa cf. 679. 68O. pari. r. neol. nat. , & Otiaversionem malorum atque liberationem ab iisdem β. istio. pari. I. Jur. nat. . Quamobrem cum quicquid boni homo natura habet, & quicquid quomodocunque acquirit, consequenter etiam quod malum quoddam absit s. 7s6. para. LPr. ηat. , qui nomen Dei celebrare vult, inquirere debet in bona, quae tam natura habet, quam quomodocunque acqui-
686쪽
Celebratione Nominis divini ct oratione. 67I
quisivit, & quaenam mala a se averterit, vel a quibus se liberaverit, immo etiam quaenam bona contulerit aliis, quamam mala ab aliis averterit , a quibusnam ipsos liberaverit , inprimis etiam quomodo mala in bonum finem dixerit.
Quilibet homo, quatenus ereatura est g. 82. 'nrt. l. Neo . Ol. &Deus ipsi providet cf. 9as. Pot. l. Theo . nat. , non minus verbum Dei est quam ceterae creaturae t. 467. Isese ipsi revelantis, ut ideo quoque Deum ex seipso cognoscere debeat g. II 3 s. pari. l. Jur. nat. . Quando nos conusideramus , vocem Dei ad nos loquentis audimus, modo ad
eam animum attendere velimus, ut ipsum ex nobis agnoscamus.
Nunquam nobis deerit Deum celebrandi materia ob ea, quae nos attingunt. Neque absonum videri debet, quod Deum e iam celebrare debemus ob bona, quae aliis contulit, et mala, quae ab aliis avertit, vel a quibus alios liberat. Convenit enim hoc aequiescentiae in providentia divina, quae omnem invidiam arcet 3. 438. , atque amori universali omnium hominum, quo imbutus aliena felicitate Perinde delectatur ac Propria y. 6I6. 6 I9. Parr. r. Fur. nat. . Quibus itaque paradoxum videtur inquirere in bona aliena tam postiva, quam privativa, animo celebrandi Deum; hi abunde produnt, qua tum adhue absint ab aequiescentia in Deo dc amore, quo h minem quemcunque complecti debent tanquam seipsum. Deus quoque aliis hominibus bona confert, ipsisque malis, ut
bonitatem ejus inde agnoscamus: quam eum verbis extollere debeamus Deum celebraturi g. Iao4. Part. l. Iur. nat. , materiam celebrationis nominis divini bona quoque , quae alii natura habent, vel alio quocunque modo ipsis obtingunt, praebent. Non jam dico de attributis divinis aliis, quae inde pro diverstate circumstantiarum elucent. Quando vero loquimur de bonis quomodocunque acquisitis, Per se patet, excludenada esse bona injuste parta, cum Deus malum morale velle
687쪽
nequeat g I .part. 1. UM. nat. , nee coneurrat ad actio. nes malas hominum, quatenus malae sunt I. 8 8 3. Part. t. The . nat. . Quoniam tamen salva sapientia i ,. 7a6. para. r. TMOL nat.) 3c bonitate sua pas. pari. r. Theoc nat. id permittit g. sos. sas. pari. l. TMOL nat. 3c Omnes ejus actio. nes rectae sunt Ios9. ναι. r. Theon nar. ; hinc quoquo Deum celebrandi materia peti potest, modo mali moralis permissionem intime perspiciamus , ad animum revocantes ea' omnia , quae de eadem in Theologia naturali passim demonstrata sunt. Quicquid enim in mundo a Deo dependet, materiam laudis divinae nobis suppeditat . modo ejus a Deo de pendentiam rite ac sussilienter agnoscamus.
s. 46λDe eonfide. Olli Deum celebrare vult, observare inprimis tenetur , qa ratione quo- modo in hoc universo unam inserviat usibus alterius: N quomodo modo res existentia unius dependeat ab existentia asteritis. Quodsi enim una inserviat observemus , quomodo in hoc universo unum inserviat usiasteri S δε- bus alterius, & quomodo existentia unius dependeat ab pendentia existentia alterius, lapientiam f. 34. J & bonitatem divinam unius ab a agnoscimus s.s I. 43. 47. , ut de ceteris perfectionibus nitero in exi- hil dieam, quae porro hinc elucescunt, prouti facile intelli- 'endo. gitur ab eo, qui quae supra ostendimus de Deo considerati
ne rerum in hoc universo agnoscendo , ad animum revocat. Quamobrem eum Deum celebraturus attributa divina eorumque magnitudinem, consideratione inprimis rerum in
hoc univeris Unoscere debeat 436. 437. ; qui Deum celebrare vult, observare inprimis tenetur, quomodo in hoc universo unum inserviat usibus alterius & quomodo existentia unius dependeat ab existentia alterius.
Quoniam haec ex instituto docenda forent in Teleologia 3s. Disci praelim. ἔ ad celebrationem nominis divini haud pa
688쪽
celebratione Nominis Hvini ct oratione.
rum conferret, qui hinc philosophiae naturalia partem excoleret. Et quamvis longe plurima in eam reserenda essent, quae obvia & vulgaria sunt; non tamen ideo operam luderet, qui hunc laborem in se susciperet: neque enim dignitas doctrinae aestimanda est ex sublimitate , sed ex utilitate. Quaenam v ro major utilitas concipi potest, quam quae in promovenda Iaude divina consistit & ascensum mentis a rebus maxime Gh- viis in Deum juvat, praesertim cum inde quoque pendeant cetera erga Deum officia, de quibus in anterioribus dictum est, & quae maximum ad felicitatem veram adjumentum aD serunt. Omnes selices esse volunt; sed quae ad eam cons quendam maxime faciunt non condonanda Oscitantia negligunt. Faciunt ea, quae Proposito praesens inculcat. ut Deus nobis placeat: id quod non parum confert ad amorem Dei concitandum & conservandum g. 6 .PDM. est ipse. , & ad exeitandum studium placendi Deo I. 6sa. 4 a. PDch. em r. , ut nos eidem obedientes praebeamus. Quanti vero hoc fieri debeat, ex iis intelligitur , quae de amore R dilectione Dei atque obedientia eidem exhibenda in anterioribus demonstravimus.
lebratio nominis divini virtus est. Etenim celebratio,chliseis nominis divini lege naturali praecepta k- Q - part- ἔ, Dr, tio nominiinat. , consequenter qui nomen divinum celebrat, actione distri iam. suas legi naturali consormiter dirigit. Quoniam itaque habitus actiones suas legi naturali consormiter dirigendi virtus inest 3.3ar . pari. r. Phil. praP. univ.)ς celebratio nominis db vini virtus est.
Celebrationem nominis divini esse virtutem, probe notan dum est , ut ad eam applicentur, quae de virtute in genere demonstrata fuerunt g. 32 3. eqq. Part. r. Phil. struct.unis.): id quod plurimum facit ad praxin hujus virtutis. Ita cum
689쪽
virtus omnis nonnisi erebro exercitio aequiratur, conservetur de persidiatur 3. 323. 324. stor. l. Phil. pract. univ. ', in celebrando quoque nomine divino continui esse debemus, praeis sertim eum indies occurrant, quae materiam celebrandi Deum suppeditant, modo animum ad ea attendere velimus. Deus enim, qui creaturas omnes conservat g. 843. pari. r. Theol. nat. , ita ut sine conservatione ipsius annihilarentur I. 819. Fart. r. Theol. nat. & ad singulas actiones creaturarum atque naturae concurrit g. 874. para. l. Neo l. nat. , mundumque gubernans 3. 9oo. Part. ι. Thool. nat. ad certum snem dirigit c g. 399.part. l. Throl. nat. , semper actuosus est , & in celebrando nomine divino essectus naturae Deo tanquam cavisae primae tribuendi c lao 6. Parr. . Iur. t. . l. 462.
momodo Quoniam celebratio nominis divini virtus est f. 46 i
Deus recte ad virtutem vero requiritur constans & perpetua voluntaseelebretur. non committendi actiones nisi legi naturae conformes l. 3s 8.
pari. r. Phil. ast. liniv. ς Deus non saltem ore, sed toto quoque animo celebrandus, omnium facultatum usum in celebrationem Numinis impe devia , ideoque celebratio nominis divini ex cognitione viva eorum, quesectis extollimas, proscisci debet g. aqq. para. a. nil. pract. unis. P. Nil Deo placere potest, nisi quatenus persectum est f.
2 7. pari. a. IUGL not. , consequenter nec placent actiones
hominum , nisi quatenus rectae sunt, ut in iis nihil desidere. tur ex parte intellectus, voluntatis ac noluntatis, atque facultatis locomotivae I. 79. parι. r. Phil. pract. univ. . Ac ideo in actionibus moralibus animum potissimum respicit Deus. Ipsi ergo placere nequit, si saltem ore nomen ipsius celebre , animus vero procul ab eo abst. Homines delectantur laude sibi ab aliis tributa, vel quod animum laudantis introspicere nequeunt, vel quod abunde contenti sunt, ut lauden. lur. quocunque tandem animo id fiat; ast longe aliter senti. endum Diuitigod by Gorale
690쪽
Celebratione Nominis divini ct oratione.
endum de Deo, qui eorda hominum, quemadmodum vulgo dieitur, seu animω eorum scrutatur. ut ipsi pateant omnes la tebrae atque recessus in iisdem , & proeul abest a temeritate hominum fastuosorum, qui vanis laudibus delectantur. 463. .
Cum celebratio nominis divini proficisci debeat ex De Drmalis
cognitione viva eorum , quae verbis extollimus 3. 46 a. ieelebrandis quis in eelebrando Deo utitur formulis ab alio praescriptis , is non Deum ab modo intelligere debet, quid formulis istis loquendi Roscetur, verum alio preseriis etiam convictus esse, seu persuas im 1 veritatis eorum , qua iisdem Mit
Non sussieit habere animum Iaudandi Deum sibique peris suadere, verba, quae Proseruntur, facere ad laudem Dei. Nisi enim intelligas, quid per ea lanificetur, erunt sine mente soni , nee in se spectata disserunt a sono , quem edit instruis mentum muscum. Homo laudans Deum verbis ab alio a ceptis non se habere debet per modum instrumenti, quo uti. tur alius ad eelebrandum Deum; sed verba fieri debent ipsi propria, ut ipse celebret Deum: aliter autem ipsius propria fieri nequeunt, nisi aecedant notiones, quas significare debent. cum sine notionibus non sint verba, seu saltem soni nudi, neque enim signum concipitur sine signat F. 9sa. 933. OMM. . Quodsi non fueris convictus, aut persuasissimus veritatis eoarum , quae verbis significantur; echo aliorum es, si vel ma. xime habeas animum Deum celebrandi, putans eo modo edi Iebrari Deum, quo celebrant alii. Sicuti nemo laudari potest, nisi ab intelligente, cui scilicet persectio laudari perspecta est, factaque, quibus eam prodidit, nota sunt 6. 34 a. pari. tiyin. nai. ; ita quoque nemo Deum in veritate celebrare potis est , nisi qui eertus est, quae de Deo praedicat vera esse. Quantum hic vulgo peccetur, nemo est qui nesciat, modo attentionem suam desaerati non Patiatur in iis, quae observat.
